1. Ubi primum senatus amplissimus semperque vester, subiecta legibus vitia cognovit et a principibus piis vidit purgari famam temporum proximorum, boni saeculi auctoritatem secutus evomuit diu pressum dolorem atque iterum me querelarum suarum iussit esse legatum. Cui ideo divi principis denegata est ab inprobis audientia quia non erat iustitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi incliti victores ac triumphatores, semper augusti.

2. Gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica prosequor et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum, quia iam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi maius imperio est. Quis ferat obfuisse rei publicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt, noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. Cui enim magis commodat, quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus quam temporum gloriae? Quae tum maior est, cum vobis contra morem parentum intellegitis nil licere.

[Pars I]

3. Repetimus igitur religionum statum, qui rei publicae diu profuit. Certe dinumerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae: Pars eorum prior caerimonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris, ut aram Victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et aliarum rerum ostenta vitamus. Reddatur saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit, vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere! Cunctis potentia ista votiva est. Nemo colendam neget quam profitetur optandam.

4. Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri. Praestate, oro vos, ut ea, quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri, ne quid futura aetas inveniat corrigendum.

5. Ubi in leges vestras et verba iurabimus? Qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem deo plena sunt nec ullus perfidis tutus est locus, sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia numinis urgueri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris quam quod omnia quasi iuratus ordo decernit.
Patebit ergo sedes profana periuriis et hoc incliti principes mei probabile iudicabunt, qui sacramento publico tuti sunt?

6. Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Cetera potius illius principis aemulemur, qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit, ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Nunc potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?

7. Accipiat aeternitas vestra alia eiusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nihil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, decrevit nobilibus sacerdotia, Romanis caerimoniis non negavit inpensas et per omnes vias aeternae urbis laetum secutus senatum vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus templorum origines est, miratus est conditores cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio.

8. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos adserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Iam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.

9. Romam nunc putemus adsistere atque his vobiscum agere sermonibus: Optimi principum, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit! Utar caerimoniis avitis; neque enim paenitet. Vivam meo more, quia libera sum!
Hic cultus in leges meas orbem redegit, haec sacra Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas reppulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar?

10. Videro, quale sit, quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari.
Eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus.

[Pars II]

11. Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegetur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo veluti stipendio castitatis. Ut vittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacare muneribus. Nudum quoddam nomen inmunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt, siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.

12. Absint ab aerarii vestri puritate ista conpendia!
Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur! Illud tenue lucrum conpensat invidiam? Atqui avaritia in mores vestros non cadit. Hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt; etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis iniuriam, quod desiderium non movet auferentis.

13. Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, iustitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani. Coepit causae huius exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones ad Romana iura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas?

14. Capiunt legata liberti, servis testamentorum iusta commoda non negantur, tantum nobiles virgines et fatalium sacrorum ministri excludentur praediis hereditate quaesitis? Quid iuvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem caelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas adplicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere et ius cum omnibus non habere? Itane melior est servitus, quae hominibus inpenditur? Rem publicam laedimus, cui numquam expediit, ut ingrata sit.

15. Nemo me putet tueri solam causam religionum! Ex huiusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum Vestales virgines ac ministros deorum victu modico iustisque privilegiis. Stetit muneris huius integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium baiulorum sacra castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica et spem provinciarum omnium messis aegra decepit.

16. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil inputemus austris! Nec rubigo segetibus obfuit nec avena fruges necavit: Sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est huius mali aliquod exemplum, inputemus tantam famem vicibus annorum: Gravis hanc sterilitatem causa contraxit. Silvestribus arbustis vita producitur et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit.

17. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et virginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventum victus antistitum et remedium magis quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?

18. Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis inpendiis. Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod olim de communi quibusdam tributum est, in iure fisci esse videatur. Nam cum res publica de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis plusque apud vos iustitia quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an adhuc publica velit existimari, quae in alios transtulistis! Semel honori urbis delata conpendia desinunt esse tribuentium et, quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum.

19. Inanem igitur metum divino animo vestro temptat incutere, si quis adserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam. Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia et haec maxime, quae maiores vestros aliquando iuverunt. Vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti numinis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit heredes.

[Peroratio]

20. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrimas sacerdotum et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit. Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem, tegite factum, quod senatui displicuisse nescivit, siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum iudicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probandum est principis non fuisse.


deutsche ‹bersetzung