xmlns:w="urn:schemas-microsoft-com:office:word" xmlns="http://www.w3.org/TR/REC-html40">
Absatzbeginn und Paragraphenbeginn stimmen nicht immer genau
überein.
(1,1,1)Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum
unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum
(1,1,2)lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes
lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna
flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
(1,1,3)horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea
quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent,
important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
(1,1,4)quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa
Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi
in eorum finibus
(1,1,5)bellum gerunt. eorum una pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garunna
flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis
flumen Rhenum, vergit ad
(1,1,6)septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus
oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni,
(1,1,7)spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est
ad Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et septentriones.
(1,2,1)Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et
ditissimus Orgetorix. is M. Messala [et P.] M. Pisone consulibus regni
cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut
de finibus suis cum omnibus copiis
(1,2,2)exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent,
(1,2,3)totius Galliae imperio potiri. id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine
Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, altera
ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu
Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam no
(1,2,4)stram ab Helvetiis dividit. his rebus fiebat
ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent;
qua ex parte homines bellandi cupidi magno
(1,2,5)dolore adficiebantur. pro multitudine autem
hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum ccxl, in latitudinem clxxx
patebant.
(1,3,1)His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis
permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare,
iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas
facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum pro
(1,3,2)ximis civitatibus pacem et amicitiam
confirmare. ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt, in
tertium annum profectionem lege confirmant. ad eas res
(1,3,3)conficiendas Orgetorix deligitur. is sibi
legationem ad civi
(1,3,4)tates suscepit. in eo itinere persuadet Castico
Catamantaloedis filio Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos
obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in
civitate sua occu
(1,3,5)paret, quod pater ante habuerat; itemque
Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate
obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique
filiam suam in matrimo
(1,3,6)nium dat. perfacile factu esse illis probat
conata perficere propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus
(1,3,7)esset: non esse dubium, quin totius Galliae
plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna
(1,3,8)conciliaturum confirmat. hac oratione adducti
inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac
firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
(1,4,1)Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata.
moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam
sequi oportebat ut igni cre
(1,4,2)maretur. die constituta causae dictionis
Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique
coegit et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat,
eodem con
(1,4,3)duxit; per eos ne causam diceret se eripuit.
cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur
multitudinemque hominum ex agris magistratus co
(1,4,4)gerent, Orgetorix mortuus est; neque abest
suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
(1,5,1)Post eius mortem nihilominus Helvetii id quod
con
(1,5,2)stituerant facere conantur, ut e finibus
suis exeant. ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua
omnia numero ad duodecim, vicos ad quadringentos,
(1,5,3)reliqua privata aedificia incendunt,
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum
reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium
mensum molita cibaria sibi quem
(1,5,4)que domo efferre iubent. persuadent Rauracis
et Tulingis et Latobrigis finitimis uti eodem usi consilio oppidis suis
vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum
incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad
se socios sibi adsciscunt.
(1,6,1)Erant omnino itinera duo, quibus itineribus
domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem
Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem
altissimus impendebat,
(1,6,2)ut facile perpauci prohibere possent;
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod
inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit
isque nonnullis locis vado
(1,6,3)transitur. extremum oppidum Allobrogum est
proximumque Helvetiorum finibus Genava. ex eo oppido pons ad Helvetios
pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum
Romanum vide rentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos
(1,6,4)ire paterentur. omnibus rebus ad
profectionem comparatis diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant.
is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone A. Gabinio consulibus.
(1,7,1)Caesari cum id nuntiatum esset eos per
provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam
maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem
(1,7,2)contendit et ad Genavam pervenit. provinciae
toti quam maximum potest militum numerum imperat erat omnino in Gallia
ulteriore legio una ; pontem qui erat ad
(1,7,3)Genavam iubet rescindi. ubi de eius adventu
Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis,
cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui
dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere,
propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare ut eius volun
(1,7,4)tate id sibi facere liceat. Caesar, quod
memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis
pulsum et sub iugum missum, concedendum non
(1,7,5)putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria
(1,7,6)et maleficio existimabat. tamen, ut spatium
intercedere posset, dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit
diem se ad deliberandum sumpturum; si quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur.
(1,8,1)Interea ea legione, quam secum habebat,
militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen
Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit,
milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque
(1,8,2)perducit. eo opere perfecto praesidia
disponit, castella communit, quo facilius si se invito transire conarentur,
(1,8,3)prohibere possit. ubi ea dies quam
constituerat cum legatis, venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et
exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere
conentur, prohibiturum ostendit.
(1,8,4)Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis
ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis
erat, nonnumquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati, operis
munitione et militum concursu et telis repulsi hoc conatu destiterunt.
(1,9,1)Relinquebatur una per Sequanos via, qua
Sequanis
(1,9,2)invitis propter angustias ire non poterant. his
cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt,
ut eo deprecatore a Sequanis impe
(1,9,3)trarent. Dumnorix gratia et largitione apud
Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate
Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis
rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas
volebat.
(1,9,4)itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat,
ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent
perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio
et iniuria transeant.
(1,10,1)Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo
per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe
a Tolosatium finibus absunt, quae civitas
(1,10,2)est in provincia. id si fieret,
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos,
populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumen
(1,10,3)tariis finitimos haberet. ob eas causas ei
munitioni, quam fecerat, T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum
Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem
Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire con
(1,10,4)tendit. ibi Ceutrones et Graioceli et
Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur.
(1,10,5)compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo,
quod est citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris
provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in
Segusiavos exercitum ducit. hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
(1,11,1)Helvetii iam per angustias et fines
Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervene
(1,11,2)rant eorumque agros populabantur. Haedui cum se suaque ab
iis defendere non possent, legatos ad Caesarem
(1,11,3)mittunt rogatum auxilium: ita se omni
tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri
agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci,
(1,11,4)oppida expugnari non debuerint. eodem
tempore [Haedui] Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem
certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile
(1,11,5)ab oppidis vim hostium prohibere. item
Allobroges qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad
Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri
(1,11,6)solum nihil esse reliqui. quibus rebus
adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum
consumptis in Santonos Helvetii pervenirent.
(1,12,1)Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum
et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram
partem fluat iudicari non possit. id
(1,12,2)Helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant. ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes
copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen
Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris
profectus ad eam
(1,12,3)partem pervenit quae nondum flumen
transierat. eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum
concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in
(1,12,4)proximas silvas abdiderunt. is pagus
appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor partes
(1,12,5)vel pagos est divisa. hic pagus unus, cum
domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consu
(1,12,6)lem interfecerat et eius exercitum sub
iugum miserat. ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars
civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano
(1,12,7)intulerat, ea princeps poenas persolvit.
qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est,
quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio
quo Cassium interfecerant.
(1,13,1)Hoc proelio facto reliquas copias
Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque
(1,13,2)ita exercitum traducit. Helvetii repentino
eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut
flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt.
cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum
fuerat.
(1,13,3)is ita cum Caesare egit: si pacem populus
Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios
ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset;
(1,13,4)sin bello persequi perseveraret,
reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helve
(1,13,5)tiorum. quod improviso unum pagum adortus
esset, cum ii qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob
eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut
(1,13,6)ipsos despiceret. se ita a patribus
maioribusque suis didicisse, ut magis virtute quam dolo contenderent aut in
(1,13,7)sidiis niterentur. quare ne committeret, ut
is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione
exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
(1,14,1)His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis
dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorassent, memoria teneret, atque
eo gravius ferre, quo minus merito
(1,14,2)populi Romani accidissent. qui si alicuius
iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum
quod neque commissum a se intellegeret quare time
(1,14,3)ret, neque sine causa timendum putaret.
quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum,
quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros,
quod Allobroges
(1,14,4)vexassent, memoriam deponere posse? quod
sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune
(1,14,5)iniurias tulisse admirarentur, eodem
pertinere. consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commu tatione
rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum
res et diuturniorem impuni
(1,14,6)tatem concedere. cum ea ita sint, tamen si
obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si
Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus
satisfaciant, sese cum iis
(1,14,7)pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios
a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare consuerint;
eius rei populum Romanum esse testem. hoc responso dato discessit.
(1,15,1)Postero die castra ex eo loco movent. idem
facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni
provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui
videant
(1,15,2)quas in partes hostes iter faciant. qui
cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum
proelium committunt, et pauci de nostris cadunt.
(1,15,3)quo proelio sublati Helvetii, quod
quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius
subsistere nonnumquam et novissimo agmine proelio
(1,15,4)nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a
proelio continebat ac satis habebat in praesentia hostem rapinis pabu
(1,15,5)lationibusque prohibere. ita dies circiter
quindecim iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum
non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
(1,16,1)Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum,
quod
(1,16,2)essent publice polliciti, flagitare. nam
propter frigora quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est
non modo frumenta in agris matura non erant,
(1,16,3)sed ne pabuli quidem satis magna copia
suppetebat. eo autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea
minus uti poterat quod iter ab Arari
(1,16,4)Helvetii averterant, a quibus discedere
nolebat. diem ex
(1,16,5)die ducere Headui: conferri, comportari,
adesse dicere. ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die
frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco qui summo
magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et
(1,16,6)vitae necisque in suos habet potestatem,
graviter eos accusat quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam
necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim
cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit. multo etiam
gravius, quod sit destitutus, queritur.
(1,17,1)Tum demum Liscus oratione Caesaris
adductus, quod antea tacuerat, proponit: esse nonnullos quorum auctoritas apud
plebem plurimum valeat, qui privatim
(1,17,2)plus possint quam ipsi magistratus. hos
seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumen
(1,17,3)tum conferant, quod debeant: praestare, si
iam principatum Galliae obtinere non possent, Gallorum quam
(1,17,4)Romanorum imperia perferre; neque dubitare
debeant, quin si Helvetios superaverint, Romani una cum reliqua
(1,17,5)Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. ab
isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur, hostibus enuntiari;
(1,17,6)hos a se coerceri non posse. quin etiam,
quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese, quanto id
cum periculo fecerit, et ob eam causam quamdiu potuerit tacuisse.
(1,18,1)Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem,
Diviciaci fratrem, designari sentiebat, sed quod pluribus praesentibus eas res
iactari nolebat, celeriter concilium dimittit,
(1,18,2)Liscum retinet. quaerit ex solo ea quae in
conventu dixerat. dicit liberius atque audacius. eadem secreto ab aliis
(1,18,3)quaerit; reperit esse vera: ipsum esse
Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia,
cupidum rerum novarum. compluris annos portoria reliquaque omnia Haeduorum
vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra
liceri
(1,18,4)audeat nemo. his rebus et suam rem
familiarem auxisse
(1,18,5)et facultates ad largiendum magnas comparasse;
magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et
(1,18,6)circum se habere; neque solum domi, sed
etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa
matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac poten
(1,18,7)tissimo conlocasse, ipsum ex Helvetiis
uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civi
(1,18,8)tates conlocasse. favere et cupere
Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos,
quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum
locum gratiae atque honoris sit
(1,18,9)restitutus. si quid accidat Romanis, summam
in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de
regno, sed etiam de ea quam habeat
(1,18,10)gratia desperare. reperiebat etiam in
quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset
factum, initium eius fugae factum ab Dumnorige atque eius equitibus nam
equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat ; eorum fuga
reliquum esse equitatum perterritum.
(1,19,1)Quibus rebus cognitis, cum ad has
suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios
traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo
iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a
magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum
aut ipse animadverteret aut civitatem animad
(1,19,2)vertere iuberet. his omnibus rebus unum
repugnabat quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in
se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius
supplicio
(1,19,3)Diviciaci animum offenderet, verebatur.
itaque priusquam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et
cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Troucillum, principem Galliae
provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo con
(1,19,4)loquitur; simul commonefacit, quae ipso
praesente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit
(1,19,5)quae separatim quisque de eo apud se
dixerit. petit atque hortatur, ut sine eius offensione animi vel ipse de eo
causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.
(1,20,1)Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem
complexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statu
(1,20,2)eret: scire se illa esse vera, nec quemquam
ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum
domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se
crevisset, quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed
(1,20,3)paene ad perniciem suam uteretur. sese
tamen et amore
(1,20,4)fraterno et existimatione vulgi commoveri.
quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud
eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum. qua ex re futurum
uti totius Galliae
(1,20,5)animi a se averterentur. haec cum pluribus
verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat,
finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei
publicae iniuriam et suum dolorem
(1,20,6)eius voluntati ac precibus condonet.
Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae
ipse intellegat, quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus
omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.
(1,21,1)Eodem die ab exploratoribus certior factus
hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset
natura montis et qualis in circuitu
(1,21,2)ascensus qui cognoscerent misit. renuntiatum
est facilem esse. de tertia vigilia T. Labienum legatum pro praetore cum duabus
legionibus et iis ducibus, qui iter cognoverant, summum iugum montis ascendere
iubet; quid
(1,21,3)sui consilii sit ostendit. ipse de quarta
vigilia eodem iti nere, quo hostes ierant, ad eos contendit equitatumque
(1,21,4)omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei
militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M.
Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
(1,22,1)Prima luce, cum summus mons a [Lucio]
Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis
passibus abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut
Labieni cognitus esset,
(1,22,2)Considius equo admisso ad eum accurrit,
dicit montem quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id
(1,22,3)se a Gallicis armis atque insignibus
cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit.
Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius
copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes
impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque
(1,22,4)abstinebat. multo denique die per
exploratores Caesar cognovit et montem ab suis teneri et Helvetios castra
movisse et Considium timore perterritum, quod non
(1,22,5)vidisset, pro viso sibi renuntiavisse. eo
die quo consueverat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum
castris castra ponit.
(1,23,1)Postridie eius diei, quod omnino biduum
supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido
Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum xviii
aberat, rei frumentariae prospiciendum existimans iter ab Helvetiis
(1,23,2)avertit ac Bibracte ire contendit. ea res
per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntia
(1,23,3)tur. Helvetii seu quod timore perterritos
Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis
occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi
posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a
novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.
(1,24,1)Postquam id animadvertit, copias suas
Caesar in proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret
(1,24,2)hostium impetum, misit. ipse interim in
colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum;
(1,24,3)in summo iugo duas legiones, quas in Gallia
citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia conlocari, ita uti supra se
totum montem hominibus compleret, interea sarcinas in unum locum conferri et
eum ab his, qui in
(1,24,4)superiore acie constiterant, muniri iussit.
Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum
(1,24,5)contulerunt; ipsi confertissima acie
reiecto nostro equitatu phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
(1,25,1)Caesar primum suo, deinde omnium ex
conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae
(1,25,2)tolleret, cohortatus suos proelium
commisit. milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem
perfregerunt. ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum
(1,25,3)fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat
impedimento, quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et
conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita
satis commode pugnare pote
(1,25,4)rant, multi ut diu iactato bracchio
praeoptarent scuta
(1,25,5)e manu emittere et nudo corpore pugnare.
tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberat
(1,25,6)circiter mille passuum, eo se recipere
coeperunt. capto monte et succedentibus nostris Boii et Tulingi, qui hominum
milibus circiter xv agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex
itinere nostros latere aperto adgressi circumvenire et id conspicati Helvetii,
qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redinte
(1,25,7)grare coeperunt. Romani conversa signa
bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac summotis resisteret,
tertia, ut venientes sustineret.
(1,26,1)Ita ancipiti proelio diu atque acriter
pugnatum est. diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se,
ut coeperant, in montem receperunt, alteri
(1,26,2)ad impedimenta et carros suos se
contulerunt. nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugna
(1,26,3)tum sit, aversum hostem videre nemo potuit.
ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo
carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et
nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostros
(1,26,4)que vulnerabant. diu cum esset pugnatum,
impedimentis castrisque nostri potiti sunt. ibi Orgetorigis filia
(1,26,5)atque unus e filiis captus est. ex eo
proelio circiter milia hominum cxxx superfuerunt eaque tota nocte continenter
ierunt. nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto
pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum
nostri triduum morati eos sequi non potuissent.
(1,26,6)Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque
misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco
quo Helvetios habiturum. ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi
coepit.
(1,27,1)Helvetii omnium rerum inopia adducti
legatos de
(1,27,2)deditione ad eum miserunt. qui cum eum in
itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes
pacem petissent atque eos in eo loco, quo tum essent, suum adventum exspectare
iussisset, paruerunt.
(1,27,3)eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma,
servos, qui
(1,27,4)ad eos perfugissent, poposcit. dum ea
conquiruntur et conferuntur nocte intermissa, circiter hominum milia sex eius
pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis
supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti quod in tanta multitudine
dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent,
prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum
contenderunt.
(1,28,1)Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines
ierant, his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit;
reductos in hostium numero habuit;
(1,28,2)reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis
traditis in dedi
(1,28,3)tionem accepit. Helvetios, Tuligos,
Latobrigos in fines suos unde erant profecti reverti iussit et quod omnibus
frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit
ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque quos incenderant
restituere iussit.
(1,28,4)id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum
locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani
qui trans Rhenum incolunt suis finibus in Helvetiorum fines transirent et
finitimi Galliae pro
(1,28,5)vinciae Allobrogibusque essent. Boios
petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis
conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem
iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
(1,29,1)In castris Helvetiorum tabulae repertae
sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim
ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et
item sepa
(1,29,2)ratim pueri, senes mulieresque. quarum
omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milia ducenta sexaginta tria,
Tulingorum milia xxxvi, Latobrigorum xiiii, Rauracorum xxiii, Boiorum xxxii; ex
his qui arma ferre
(1,29,3)possent ad milia nonaginta duo. summa
omnium fuerunt ad milia trecenta sexaginta octo. eorum qui domum red ierunt,
censu habito ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium centum et
decem.
(1,30,1)Bello Helvetiorum confecto totius fere
Galliae legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum con
(1,30,2)venerunt: intellegere sese, tametsi pro
veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset,
tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae
(1,30,3)quam populi Romani accidisse, propterea
quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti
toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna
copia deligerent quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicas
(1,30,4)sent reliquasque civitates stipendiarias
haberent. petiverunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere
idque Caesaris voluntate facere liceret; sese habere quasdam res quas ex
communi con
(1,30,5)sensu ab eo petere vellent. ea re permissa
diem concilio constituerunt et iure iurando, nequis enuntiaret, nisi quibus
communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
(1,31,1)Eo concilio dimisso idem principes
civitatum, qui ante fuerant, ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi
secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo
(1,31,2)agere liceret. ea re impetrata sese omnes
flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare,
ne ea quae dixissent enuntiarentur, quam uti ea quae vellent impetrarent,
propterea quod, si enuntiatum
(1,31,3)esset, summum in cruciatum se venturos
viderent. locu tus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones
esse duas: harum alterius principatum tenere Hae
(1,31,4)duos, alterius Arvernos. hi cum tantopere
de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis
Sequanisque Germani mercede arcesserentur.
(1,31,5)horum primo circiter milia xv Rhenum
transisse; posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac
barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in
(1,31,6)Gallia ad centum et viginti milium numerum.
cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam
calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum
(1,31,7)amisisse. quibus proeliis calamitatibusque
fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum
ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis
et iure iurando civitatem obstringere, sese neque obsides repetituros neque
auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos, quominus perpetuo sub
illorum dicione atque
(1,31,8)imperio essent. unum se esse ex omni
civitate Haeduorum, qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos ob
(1,31,9)sides daret. ob eam rem se ex civitate
profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod
(1,31,10)solus neque iure iurando neque obsidibus
teneretur. sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse,
propterea quod Ariovistus rex Germanorum in eorum finibus consedisset
tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset,
et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis
mensibus ante Harudum milia hominum xxiiii ad eum venissent, quibus locus ac
sedes pararen
(1,31,11)tur. futurum esse paucis annis, uti omnes
ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque
enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc consuetudinem
victus cum
(1,31,12)illa comparandam. Ariovistum autem ut
semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad
Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque
liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad
nutum aut ad volun
(1,31,13)tatem eius facta sit. hominem esse
barbarum, iracundum, temerarium; non posse eius imperia diutius sustineri.
(1,31,14)nisi si quid in Caesare populoque Romano
sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut
domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant
fortunamque, quaecumque
(1,31,15)accidat, experiantur. haec si enuntiata
Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus, qui apud eum
(1,31,16)sint, gravissimum supplicium sumat.
Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine
populi Romani deterrere posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
(1,32,1)Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui
aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
(1,32,2)animadvertit Caesar unos ex omnibus
Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent, sed tristes capite
demisso terram intueri. eius rei quae causa esset miratus
(1,32,3)ex ipsis quaesiit. nihil Sequani
respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. cum ab his saepius
quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Divi
(1,32,4)ciacus Haeduus respondit: hoc esse
miseriorem et gra viorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in
occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti
crudelitatem velut si
(1,32,5)coram adesset horrerent, propterea quod
reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos
Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes
cruciatus essent perferendi.
(1,33,1)His rebus cognitis Caesar Gallorum animos
verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se
habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis
facturum.
(1,33,2)hac oratione habita concilium dimisit. et
secundum ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et
suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos fratres consanguineosque saepe
numero a senatu appellatos in servitute atque in dicione videbat Germanorum
teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in
tanto imperio populi Romani
(1,33,3)turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur. paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam
magnam eorum multitudinem venire populo
(1,33,4)Romano periculosum videbat, neque sibi
homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin cum omnem Galliam
occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque
inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra
Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime occurren
(1,33,5)dum putabat. ipse autem Ariovistus tantos
sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
(1,34,1)Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum
legatos mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium utriusque
conloquio deligeret: velle sese de re publica
(1,34,2)et summis utriusque rebus cum eo agere. ei
legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum
venturum fuisse; si quid ille se velit, illum
(1,34,3)ad se venire oportere. praeterea se neque
sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret, neque
exercitum sine magno commeatu atque molimento
(1,34,4)in unum locum contrahere posse. sibi autem
mirum videri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino
populo Romano negotii esset.
(1,35,1)His responsis ad Caesarem relatis iterum ad
eum
(1,35,2)Caesar legatos cum his mandatis mittit:
quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex
atque amicus ab senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam
referret, ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re
dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse,
(1,35,3)quae ab eo postularet: primum, ne quam
multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde
obsides, quos haberet ab Haeduis, redderet Sequanisque permitteret, ut quos
illi haberent, voluntate eius reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria
lacesseret neve
(1,35,4)his sociisque eorum bellum inferret. si id
ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo
futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala M. Pisone consulibus
senatus censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo
rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos po puli Romani
defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
(1,36,1)Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli,
ut qui vicissent, iis quos vicissent, quemadmodum vellent, imperarent; item
populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium
imperare con
(1,36,2)suesse. si ipse populo Romano non
praescriberet quemadmodum suo iure uteretur, non oportere se a populo
(1,36,3)Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi,
quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati
(1,36,4)essent, stipendiarios esse factos. magnam
Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora
(1,36,5)faceret. Haeduis se obsides redditurum non
esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent
quod convenisset, stipendiumque quotannis penderent. si id non fecissent, longe
his fraternum nomen
(1,36,6)populi Romani afuturum. quod sibi Caesar
denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum
(1,36,7)sine sua pernicie contendisse. cum vellet,
congrederetur: intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis,
qui inter annos xiiii tectum non subissent, virtute possent.
(1,37,1)Haec eodem tempore Caesari mandata refereban
(1,37,2)tur et legati ab Haeduis et a Treveris
veniebant: Haedui questum, quod Harudes qui nuper in Galliam transportati
essent, fines eorum popularentur; sese ne obsidibus
(1,37,3)quidem datis pacem Ariovisti redimere
potuisse; Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse qui
Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasu
(1,37,4)am et Cimberium fratres. quibus rebus
Caesar vehemen ter commotus maturandum sibi existimavit, ne si nova manus
Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese
(1,37,5)coniunxisset, minus facile resisti posset.
itaque re frumentaria, quam celerrime potuit, comparata magnis itineribus ad
Ariovistum contendit.
(1,38,1)Cum tridui viam processisset, nuntiatum est
ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est
oppidum maximum Sequanorum,
(1,38,2)contendere triduique viam a suis finibus
processisse. id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exi
(1,38,3)stimabat. namque omnium rerum, quae ad
bellum usui
(1,38,4)erant, summa erat in eo oppido facultas,
idque natura loci sic muniebatur, ut magnam ad ducendum bellum daret
facultatem, propterea quod flumen Dubis ut circino
(1,38,5)circumductum paene totum oppidum cingit;
reliquum spatium, quod est non amplius pedum [mille] sescentorum, qua flumen
intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis ex
utraque parte ripae fluminis
(1,38,6)contingant. hunc murus circumdatus arcem
efficit et cum
(1,38,7)oppido coniungit. huc Caesar magnis nocturnis
diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.
(1,39,1)Dum paucos dies ad Vesontionem rei
frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostro rum vocibusque
Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili
virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant saepe numero sese cum
his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse ,
tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter
(1,39,2)omnium mentes animosque perturbaret. hic
primum ortus est a tribunis militum, praefectis reliquisque, qui ex urbe
amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re mili
(1,39,3)tari usum habebant. quorum alius alia causa
inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius
voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adduc
(1,39,4)ti, ut timoris suspicionem vitarent,
remanebant. hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant;
abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis
commune periculum miserabantur.
(1,39,5)vulgo totis castris testamenta
obsignabantur. horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris
usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
(1,39,6)praeerant, perturbabantur. qui se ex his
minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris
et magnitudinem silvarum, quae inter eos atque Ariovistum intercederent, aut
rem frumentariam, ut
(1,39,7)satis commode supportari posset, timere
dicebant. nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri
iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa
laturos.
(1,40,1)Haec cum animadvertisset, convocato
consilio om niumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus vehementer
eos incusavit: primum quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur, sibi
quaeren
(1,40,2)dum aut cogitandum putarent. Ariovistum se consule
cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab
officio discessurum iudi
(1,40,3)caret? sibi quidem persuaderi cognitis suis
postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam
(1,40,4)neque populi Romani gratiam repudiaturum.
quodsi furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem vererentur?
aut cur de sua virtute aut de ipsius
(1,40,5)diligentia desperarent? factum eius hostis
periculum patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis
non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur; factum
etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac dis
(1,40,6)ciplina, quam a nobis accepissent,
sublevarent, ex quo iudicari posset, quantum haberet in se boni constantia,
propterea quod, quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent, hos postea
armatos ac victores superassent.
(1,40,7)denique hos esse eosdem Germanos, quibuscum
saepe numero Helvetii congressi non solum in suis, sed etiam in illorum finibus
plerumque superassent, qui tamen pares esse
(1,40,8)nostro exercitui non potuerint. si quos
adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire
posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses
castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes
iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute
(1,40,9)vicisse. cui rationi contra homines
barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros
(1,40,10)exercitus capi posse. qui suum timorem in
rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere
arroganter, cum aut de officio imperatoris despera
(1,40,11)rent aut praescribere auderent. haec sibi
esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare iamque esse in
agris frumenta matura; de itinere ipsos
(1,40,12)brevi tempore iudicaturos. quod non fore
dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri; scire
enim quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta
fortunam defuisse aut aliquo
(1,40,13)facinore comperto avaritiam esse
convictam. suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse
(1,40,14)perspectam. itaque se, quod in longiorem
diem conlaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia
castra moturum, ut quam primum intellegere posset, utrum apud eos pudor atque
officium an
(1,40,15)timor plus valeret. quodsi praeterea nemo
sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret,
sibique eam praetoriam cohortem futuram. huic Caesar legioni indulserat
praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
(1,41,1)Hac oratione habita mirum in modum
conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas
(1,41,2)belli gerendi iniecta est, princepsque decima
legio per tribunos militum ei gratias egit, quod de se optimum iudicium
fecisset, seque esse ad bellum gerendum para
(1,41,3)tissimam confirmavit. deinde reliquae
legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt, uti
per eos Caesari satis facerent; se neque umquam dubitasse neque timuisse neque
de summa belli suum
(1,41,4)iudicium, sed imperatoris esse
existimavisse. eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum,
quod e Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu
locis apertis exercitum
(1,41,5)duceret, de quarta vigilia, ut dixerat,
profectus est. septimo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus
certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum quattuor et viginti
abesse.
(1,42,1)Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos
ad eum mittit: quod antea de conloquio postulasset, id per se fieri licere,
quoniam propius accessisset seque id sine
(1,42,2)periculo facere posse existimaret. non
respuit condicionem Caesar, iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum
id quod antea petenti denegasset, ultro polli
(1,42,3)ceretur, magnamque in spem veniebat pro
suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore,
uti pertinacia desisteret. dies conloquio dictus
(1,42,4)est ex eo die quintus. interim cum legati
saepe ultro citroque inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem
peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne per insidias ab eo
circumveniretur; uterque cum equi
(1,42,5)tatu veniret; alia ratione sese non esse
venturum. Caesar, quod neque conloquium interposita causa tolli volebat neque
salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit
omnibus equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis
decimae, cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum,
siquid opus facto esset,
(1,42,6)haberet. quod cum fieret, non inridicule
quidam ex militibus decimae legionis dixit plus quam pollicitus esset Caesarem
ei facere: pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimam legionem habiturum
ad equum rescribere.
(1,43,1)Planities erat magna et in ea tumulus
terrenus satis grandis. hic locus aequum fere spatium a castris
(1,43,2)utriusque, Ariovisti et Caesaris, aberat.
eo, ut erat dic tum, ad conloquium venerunt. legionem Caesar, quam equis
devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit; item equites Ariovisti
pari intervallo constiterunt.
(1,43,3)Ariovistus, ex equis ut conloquerentur et
praeter se denos
(1,43,4)ad conloquium adducerent, postulavit. ubi
eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia
commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera
amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis
con
(1,43,5)suesse tribui docebat; illum, cum neque
aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac libera
(1,43,6)litate sua ac senatus ea praemia
consecutum. docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudi
(1,43,7)nis ipsis cum Haeduis intercederent, quae
senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni
tempore totius Galliae principatum Headui tenuissent, prius etiam quam nostram
amicitiam adpetissent.
(1,43,8)populi Romani hanc esse consuetudinem, ut
socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore
auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis
eripi quis pati posset?
(1,43,9)postulavit deinde eadem, quae legatis in
mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, obsides
redderet, si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos
amplius Rhenum transire pateretur.
(1,44,1)Ariovistus ad postulata Caesaris pauca
respondit,
(1,44,2)de suis virtutibus multa praedicavit:
transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et accersitum a Gallis; non
sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere
in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere
iure belli, quod victores victis imponere consue
(1,44,3)rint. non sese Gallis, sed Gallos sibi
bellum intulisse; omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra
se castra habuisse; eas omnes copias uno a se proe
(1,44,4)lio pulsas ac superatas esse. si iterum
experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum
esse de stipendio recusare, quod sua voluntate
(1,44,5)ad id tempus pependerint. amicitiam populi
Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, idque se hac
spe petisse. si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii
subtrahantur, non minus se libenter recusaturum populi Romani amicitiam quam
(1,44,6)adpetierit. quod multitudinem Germanorum in
Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae inpugnandae causa facere.
eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non
intulerit, sed defenderit.
(1,44,7)se prius in Galliam venisse quam populum
Romanum; numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani
(1,44,8)Galliae provinciae finibus egressum. quid
sibi vellet? cur in suas possessiones veniret? provinciam suam hanc esse
Galliam, sicut illam nostram. ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros
fines impetum faceret, sic item nos
(1,44,9)esse iniquos, quod in suo iure se
interpellaremus. quod a se Haeduos amicos appellatos diceret, non se tam
barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum
proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in his contentionibus,
quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi
(1,44,10)Romani usos esse. debere se suspicari
simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui oppri
(1,44,11)mendi causa habere. qui nisi decedat atque
exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed
(1,44,12)pro hoste habiturum. quodsi eum
interfecerit, multis se nobilibus principibusque populi Romani gratum esse
facturum id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere , quorum omnium
gratiam atque amicitiam eius
(1,44,13)morte redimere posset. quodsi decessisset
et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio
remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo
confecturum.
(1,45,1)Multa a Caesare in eam sententiam dicta
sunt quare negotio desistere non posset; neque suam neque populi Romani
consuetudinem pati uti optime meritos socios desereret, neque se iudicare
Galliam potius esse
(1,45,2)Ariovisti quam populi Romani. bello superatos
esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset
neque in provinciam redegisset neque
(1,45,3)stipendium imposuisset. quodsi
antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse
in Gallia imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere
esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.
(1,46,1)Dum haec in conloquio geruntur, Caesari
nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros
adequitare, lapides telaque in nostros con
(1,46,2)icere. Caesar loquendi finem fecit seque ad
suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reice
(1,46,3)rent. nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat, ut
pulsis hostibus dici posset eos ab se per
(1,46,4)fidem in conloquio circumventos. posteaquam
in vulgus militum elatum est, qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni
Gallia Romanis interdixisset impetumque in nostros eius equites fecissent eaque
res conloquium diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius
exercitui iniectum est.
(1,47,1)Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos
mittit: velle se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae
essent, agere cum eo; uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id
minus vellet, ex suis legatis aliquem
(1,47,2)ad se mitteret. conloquendi Caesari causa
visa non est, et eo magis, quod pridie eius diei Germani retineri non potu
(1,47,3)erant quin in nostros tela conicerent.
legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus
(1,47,4)feris obiecturum existimabat. commodissimum
visum est C. Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, summa virtute et
humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat,
et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam
Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis
causa non esset, ad eum mittere
(1,47,5)et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti
utebatur. his mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad
(1,47,6)se referrent. quos cum apud se in castris
Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se
venirent? an speculandi causa? conantes dicere prohibuit et in catenas
coniecit.
(1,48,1)Eodem die castra promovit et milibus
passuum
(1,48,2)sex a Caesaris castris sub monte consedit.
postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus
passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque, qui
ex Sequanis et Haeduis
(1,48,3)supportaretur, Caesarem intercluderet. ex
eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem
instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio
(1,48,4)contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus
diebus exercitum castris continuit, equestri proelio
(1,48,5)cotidie contendit. genus hoc erat pugnae
quo se Germani exercuerant: equitum milia erant sex, totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia
(1,48,6)singuli singulos suae salutis causa
delegerant; cum his in proeliis versabantur, ad hos se equites recipiebant;
(1,48,7)hi, si quid erat durius, concurrebant; si
qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat
longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione
celeritas, ut iubis equorum sublevati cursum adaequarent.
(1,49,1)Ubi eum castris se tenere Caesar
intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum quo in loco
Germani consederant, circiter passus sescentos ab his, castris idoneum locum
delegit acieque triplici instructa
(1,49,2)ad eum locum venit. primam et secundam
aciem in armis
(1,49,3)esse, tertiam castra munire iussit. hic
locus ab hoste circiter passus sescentos, uti dictum est, aberat. eo circiter
hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, quae
copiae nostros terrerent et
(1,49,4)munitione prohiberent. nihilo setius
Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus
(1,49,5)perficere iussit. munitis castris duas ibi
legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra
maiora reduxit.
(1,50,1)Proximo die instituto suo Caesar ex castris
utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem
instruxit hostibusque pugnandi po
(1,50,2)testatem fecit. ubi ne tum quidem eos
prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. tum de mum
Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra
(1,50,3)minora oppugnaret, misit. acriter utrimque
usque ad vesperum pugnatum est. solis occasu suas copias Ariovistus multis et
inlatis et acceptis vulneribus in castra
(1,50,4)reduxit. cum ex captivis quaereret Caesar,
quamobrem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud
Germanos ea consuetudo esset, ut matres familiae eorum sortibus
vaticinationibusque declararent,
(1,50,5)utrum proelium committi ex usu esset necne;
eas ita dicere: non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio
contendissent.
(1,51,1)Postridie eius diei Caesar praesidio
utrisque castris, quod satis esse visum est, reliquit, alarios omnes in
conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine
militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis
uteretur; ipse tri
(1,51,2)plici instructa acie usque ad castra
hostium accessit. tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt
generatimque constituerunt paribus intervallis Harudes, Marcomanos, Tribocos,
Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos , omnemque aciem suam raedis et carris
circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. eo
(1,51,3)mulieres imposuerunt, quae ad proelium
proficiscentes passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis
traderent.
(1,52,1)Caesar singulis legionibus singulos legatos
et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis
(1,52,2)haberet; ipse a dextro cornu, quod eam
partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commi
(1,52,3)sit. ita nostri acriter in hostes signo
dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut
(1,52,4)spatium pila in hostes coniciendi non
daretur. relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. at Germani celeriter ex
consuetudine sua phalange facta impetus gla
(1,52,5)diorum exceperunt. reperti sunt complures
nostri, qui in phalangem insilirent et scuta manibus revellerent
(1,52,6)et desuper vulnerarent. cum hostium acies a
sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer
multitudine suorum nostram aciem preme
(1,52,7)bant. id cum animadvertisset P. Crassus
adulescens qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii, qui inter
aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.
(1,53,1)Ita proelium restitutum est, atque omnes
hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt, quam ad flumen Rhenum
milia passuum ex eo loco circiter quin
(1,53,2)que pervenerunt. ibi perpauci aut viribus
confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppe
(1,53,3)rerunt. in his fuit Ariovistus qui
naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu conse
(1,53,4)cuti nostri interfecerunt. duae fuerunt
Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera Norica
regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea
fuga periit; duae filiae:
(1,53,5)harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in
fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
persequentem
(1,53,6)incidit. quae quidem res Caesari non minorem
quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae
Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi
restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione
(1,53,7)quicquam fortuna deminuerat. is se
praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an
in aliud tempus reservaretur; sortium beneficio se
(1,53,8)esse incolumem. item M. Metius repertus et
ad eum reductus est.
(1,54,1)Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi,
qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. quos ubi, qui proximi
Rhenum incolunt, perterritos senserunt,
(1,54,2)insecuti magnum ex his numerum occiderunt.
Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus
anni postulabat, in hiberna in Sequanos
(1,54,3)exercitum deduxit. hibernis Labienum
praeposuit, ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.
(2,1t,1)LIBER SECVNDVS
(2,1,1)Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in
hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur,
litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae
partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter
(2,1,2)se dare. coniurandi has esse causas: primum,
quod vererentur, ne omni pacata Gallia ad eos exercitus noster
(2,1,3)adduceretur; deinde, quod ab nonnullis
Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari
noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia
moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis stude
(2,1,4)bant; ab nonnullis etiam, quod in Gallia a potentioribus
atque iis, qui ad conducendos homines facultates habebant, vulgo regna
occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.
(2,2,1)His nuntiis litterisque commotus Caesar duas
legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in interiorem
Galliam qui deduceret, Q. Pedium legatum
(2,2,2)misit. ipse cum primum pabuli copia esse
inciperet, ad
(2,2,3)exercitum venit. dat negotium Senonibus
reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant, uti ea, quae apud eos gerantur,
cognoscant seque de his rebus certiorem faciant.
(2,2,4)hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi,
exercitum
(2,2,5)in unum locum conduci. tum vero dubitandum
non exis
(2,2,6)timavit, quin ad eos proficisceretur. re
frumentaria provisa duodecimo die castra movet diebusque circiter xv ad fines
Belgarum pervenit.
(2,3,1)Eo cum de improviso celeriusque omni
opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos
Iccium et Andecumborium primos civitatis
(2,3,2)miserunt, qui dicerent se suaque omnia in
fidem atque in potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis
Belgis consensisse neque contra populum Roma
(2,3,3)num omnino coniurasse, paratosque esse et
obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceteris
(2,3,4)que rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in
armis esse Germanosque, qui cis Rhenum incolant, sese cum his con
(2,3,5)iunxisse, tantumque esse eorum omnium
furorem, ut ne Suessiones quidem fratres consanguineosque suos, qui eodem iure
et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant,
deterrere potuerint, quin cum iis consentirent.
(2,4,1)Cum ab his quaereret, quae civitates
quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:
(2,4,2)plerosque Belgas esse ortos a Germanis
Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse
Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse solosque esse qui patrum nostrorum
memoria omni Gallia vexata Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint;
(2,4,3)qua ex re fieri uti earum rerum memoria
magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.
(2,4,4)de numero eorum omnia se habere explorata
Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus affinitatibusque coniuncti,
quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum
pollicitus sit cognoverint.
(2,4,5)plurimum inter eos Bellovacos et virtute et
auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum,
pollicitos ex eo numero electa milia sexa
(2,4,6)ginta totiusque belli imperium sibi
postulare. Suessio nes suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque
(2,4,7)agros possidere. apud eos fuisse regem
nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae
partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse
regem Galbam; ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius
(2,4,8)belli omnium voluntate deferri; oppida
habere numero xii, polliceri milia armata quinquaginta; totidem Nervios, qui
maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque
(2,4,9)absint; quindecim milia Atrebates, Ambianos
decem milia, Morinos xxv milia, Menapios viiii milia, Caletos x milia,
Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos de
(2,4,10)cem et novem milia; Condrusos, Eburones,
Caerosos, Caemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad xl milia.
(2,5,1)Caesar Remos cohortatus liberaliterque
oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire principum que liberos obsides
ad se adduci iussit. quae omnia ab his
(2,5,2)diligenter ad diem facta sunt. ipse
Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet, quanto opere rei publicae
communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine
uno tempore confligendum sit.
(2,5,3)id fieri posse, si suas copias Haedui in
fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. his [da
(2,5,4)tis] mandatis eum ab se dimittit. postquam
omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse
ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod
est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi
(2,5,5)castra posuit. quae res et latus unum
castrorum ripis fluminis muniebat et post eum, quae essent tuta ab hostibus,
reddebat, et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum
portari possent, effi
(2,5,6)ciebat. in eo flumine pons erat. ibi
praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum
sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum xii vallo fossaque
duodeviginti pedum muniri iubet.
(2,6,1)Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax
aberat milia passuum octo. id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare
coeperunt. aegre eo die sustentatum
(2,6,2)est. Gallorum eadem atque Belgarum
oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique
in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine
facta portas succen
(2,6,3)dunt murumque subruunt. quod tum facile
fiebat. nam cum tanta multitudo lapides ac tela conicerent, in muro
(2,6,4)consistendi potestas erat nulli. cum finem
oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos,
qui tum oppido praefuerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant,
nuntios ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere
non posse.
(2,7,1)Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus,
qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios
(2,7,2)et funditores Baleares subsidio oppidanis
mittit. quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi
accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi
(2,7,3)oppidi discessit. itaque paulisper apud
oppidum morati agrosque Remorum depopulati omnibus vicis aedificiisque, quo
adire potuerant, incensis ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a
milibus passuum minus
(2,7,4)duobus castra posuerunt; quae castra, ut
fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum octo in latitudinem
patebant.
(2,8,1)Caesar primo et propter multitudinem hostium
et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere
(2,8,2)statuit. cotidie tamen equestribus proeliis,
quid hostis
(2,8,3)virtute posset et quid nostri auderent,
periclitabatur. ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad
aciem instruendam natura opportuno atque idoneo, quod is collis, ubi castra
posita erant, paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem
patebat, quantum loci acies instructa tenere poterat, atque ex utraque parte
lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus pau
(2,8,4)latim ad planitiem redibat, ab utroque
latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum quadringentorum
et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum
aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus
pugnan
(2,8,5)tes suos circumvenire possent. hoc facto
duabus legionibus, quas proxime conscripserat, in castris relictis, ut, si quo
opus esset subsidio, duci possent, reliquas sex legiones pro castris in acie
constituit. hostes item suas copias ex castris eductas instruxerant.
(2,9,1)Palus erat non magna inter nostrum atque
hostium exercitum. hanc si nostri transirent, hostes exspectabant; nostri autem,
si ab illis initium transeundi fieret,
(2,9,2)ut impeditos adgrederentur, parati in armis
erant. interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. ubi neutri
transeundi initium faciunt, secundiore equi
(2,9,3)tum proelio nostris Caesar suos in castra
reduxit. hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod
(2,9,4)esse post nostra castra demonstratum est.
ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio,
ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius
(2,9,5)legatus, expugnarent pontemque
interscinderent, si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno
nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.
(2,10,1)Certior factus ab Titurio omnem equitatum
et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad
eos contendit. acriter in eo loco
(2,10,2)pugnatum est. hostes impeditos nostri in
flumine adgressi
(2,10,3)magnum eorum numerum occiderunt; per eorum
corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt,
primos qui transierant equitatu cir
(2,10,4)cumventos interfecerunt. hostes ubi et de
expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt
neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos
res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse
domum suam quemque reverti et quorum in fines primum Romani exercitum
introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam
in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei
(2,10,5)frumentariae uterentur. ad eam sententiam
cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque
Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. his persuaderi ut
diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.
(2,11,1)Ea re constituta secunda vigilia magno cum
strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi
quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt
ut consimilis
(2,11,2)fugae profectio videretur. hac re statim
Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent
nondum perspexerat, exercitum equitatumque
(2,11,3)castris continuit. prima luce confirmata re
ab exploratoribus omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit.
his Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum
cum legionibus
(2,11,4)tribus subsequi iussit. hi novissimos
adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium
conciderunt, cum ab extremo agmine ad quos ventum erat consisterent fortiterque
impetum nostrorum
(2,11,5)militum sustinerent, priores quod abesse a
periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur,
exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga
(2,11,6)sibi praesidium ponerent. ita sine ullo
periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diei
spatium, sub occasumque solis destiterunt seque in castra, ut erat imperatum,
receperunt.
(2,12,1)Postridie eius diei Caesar, priusquam se
hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis
erant, exercitum duxit et magno itinere con
(2,12,2)fecto ad oppidum Noviodunum contendit. id
ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat,
propter latitudinem fossae murique altitudinem
(2,12,3)paucis defendentibus expugnare non potuit,
castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant com
(2,12,4)parare coepit. interim omnis ex fuga
Suessionum multi
(2,12,5)tudo in oppidum proxima nocte convenit.
celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis,
magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et
celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et
petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
(2,13,1)Caesar obsidibus acceptis primis civitatis
atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis in
deditionem Suessiones accepit exer
(2,13,2)citumque in Bellovacos ducit. qui cum se
suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar
cum exercitu circiter milia passuum quinque abesset, omnes maiores natu ex
oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in
eius fidem ac potestatem venire neque contra populum
(2,13,3)Romanum armis contendere. item, cum ad
oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis
manibus suo more pacem ab Romanis petiverunt.
(2,14,1)Pro his Diviciacus nam post discessum
Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat facit
(2,14,2)verba: Bellovacos omni tempore in fide
atque amicitia
(2,14,3)civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis
principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes
indignitates contumeliasque perferre, et ab Hae
(2,14,4)duis defecisse et populo Romano bellum
intulisse. qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam
calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profu
(2,14,5)gisse. petere non solum Bellovacos, sed
etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
(2,14,6)quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem
apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella
inciderint, sustentare consuerint.
(2,15,1)Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum
causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit; quod erat civitas
magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, sescentos
obsides po
(2,15,2)poscit. his traditis omnibusque armis ex
oppido conlatis ab eo loco in fines Ambianorum pervenit, qui se suaque
(2,15,3)omnia sine mora dediderunt. eorum fines
Nervii attingebant. quorum de natura moribusque cum quae
(2,15,4)reret, sic reperiebat: nullum esse aditum
ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam
pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere ani
(2,15,5)mos eorum virtutemque remitti existimarent;
esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos
Belgas, qui se populo Romano dedidissent pa
(2,15,6)triamque virtutem proiecissent; confirmare
sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.
(2,16,1)Cum per eorum fines triduo iter fecisset,
inveniebat ex captivis Sabim flumen a castris suis non amplius
(2,16,2)milibus passuum x abesse; trans id flumen
omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum exspectare una cum
Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis
(2,16,3) nam his utrisque persuaserant, uti eandem
belli fortu
(2,16,4)nam experirentur ; exspectari etiam ab iis
Atuatucorum
(2,16,5)copias atque esse in itinere; mulieres
quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur, in eum locum coniecisse, quo
propter paludes exercitui aditus non esset.
(2,17,1)His rebus cognitis exploratores
centurionesque
(2,17,2)praemittit, qui locum castris idoneum
deligant. cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti
una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum
dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta nocte ad Nervios
pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum
magnum numerum intercedere neque esse quicquam negotii, cum prima legio in
castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc
(2,17,3)sub sarcinis adoriri; qua pulsa
impedimentisque direptis
(2,17,4)futurum ut reliquae contra consistere non
auderent. adiuvabat etiam eorum consilium, qui rem deferebant, quod Nervii
antiquitus, cum equitatu nihil possent neque enim ad hoc tempus ei rei student,
sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis , quo facilius finitimorum
equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus
incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis et rubis
sentibusque interiectis effecerant, ut instar muri hae saepes munimentum
praeberent, quo non modo non intrari, sed ne perspici
(2,17,5)quidem posset. his rebus cum iter agminis
nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
(2,18,1)Loci natura erat haec, quem locum nostri
castris delegerant: collis ab summo aequaliter declivis ad flumen
(2,18,2)Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. ab
eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius,
passus circiter ducentos, infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut
non facile introrsus perspici posset.
(2,18,3)intra eas silvas hostes in occulto sese
continebant. in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum
videbantur. fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
(2,19,1)Caesar equitatu praemisso subsequebatur
omnibus copiis. sed ratio ordoque agminis aliter se habebat
(2,19,2)ac Belgae ad Nervios detulerant. nam quod
hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar sex legiones
(2,19,3)expeditas ducebat; post eas totius
exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae
erant totum agmen claudebant praesidioque impedimen
(2,19,4)tis erant. equites nostri cum funditoribus
sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium com
(2,19,5)miserunt. cum se illi identidem in silvas
ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent neque nostri
longius quam quem ad finem porrecta loca aperta pertinebant cedentes insequi
auderent, interim legiones sex, quae primae venerant, opere dimenso castra
(2,19,6)munire coeperunt. ubi prima impedimenta
nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod tempus
inter eos committendi proelii convenerat, ita ut intra silvas aciem ordinesque
constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis
provolaverunt
(2,19,7)impetumque in nostros equites fecerunt. his
facile pulsis ac proturbatis incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut
paene uno tempore et ad silvas et in flumine et
(2,19,8)iam in manibus nostris hostes viderentur.
eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in opere
occupati erant, contenderunt.
(2,20,1)Caesari omnia uno tempore erant agenda:
vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret, signum
tuba dandum, ab opere revocandi milites, qui paulo longius aggeris petendi
causa processerant, arcessendi, acies instruenda, milites cohortandi,
(2,20,2)signum dandum. quarum rerum magnam partem tem
(2,20,3)poris brevitas et incursus hostium impediebat.
his difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod
superioribus proeliis exercitati, quid fieri oporteret, non minus commode ipsi
sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere singulisque
legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi muni
(2,20,4)tis castris vetuerat. hi propter propinquitatem
et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant, sed per se
quae videbantur administrabant.
(2,21,1)Caesar necessariis rebus imperatis ad
cohortandos milites, quam in partem fors obtulit, decucurrit et ad
(2,21,2)legionem decimam devenit. milites non
longiore oratione cohortatus, quam uti suae pristinae virtutis memoriam
retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impe
(2,21,3)tum fortiter sustinerent, quod non longius
hostes aberant quam quo telum adigi posset, proelii committendi sig
(2,21,4)num dedit. atque in alteram partem item
cohortandi
(2,21,5)causa profectus pugnantibus occurrit.
temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut
non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque
tegimenta detra
(2,21,6)henda tempus defuerit. quam quisque ab
opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit,
ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
(2,22,1)Instructo exercitu magis ut loci natura
deiectusque collis et necessitas temporis, quam ut rei militaris ratio atque
ordo postulabat, cum diversis legionibus aliae alia in parte hostibus
resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis
prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque
parte opus esset, provideri neque ab uno omnia imperia
(2,22,2)administrari poterant. itaque in tanta
rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.
(2,23,1)Legionis nonae et decimae milites, ut in
sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine
exanimatos vulneribusque confectos Atrebates nam his ea pars obvenerat
celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti
gladiis
(2,23,2)magnam partem eorum impeditam
interfecerunt. ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum
progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio
(2,23,3)in fugam dederunt. item alia in parte
diversae duae legiones undecima et octava, profligatis Viromanduis quibuscum
erant congressi, ex loco superiore in ipsis fluminis ri
(2,23,4)pis proeliabantur. at totis fere castris a
fronte et a sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio duodecima et non
magno ab ea intervallo septima constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine
duce Boduognato, qui sum
(2,23,5)mam imperii tenebat, ad eum locum
contenderunt. quo rum pars aperto latere legiones circumvenire, pars summum
castrorum locum petere coepit.
(2,24,1)Eodem tempore equites nostri levisque
armaturae pedites, qui cum iis una fuerant quos primo hostium impetu pulsos
dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus
aliam in par
(2,24,2)tem fugam petebant, et calones, qui ab
decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transisse
conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris
castris versari vidissent, praecipites
(2,24,3)fugae sese mandabant. simul eorum, qui cum
impedimentis veniebant, clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam
(2,24,4)in partem perterriti ferebantur. quibus
omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est
singularis, qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum
multitudine hostium castra nostra compleri, legiones premi et paene
circumventas teneri, calones, equites, funditores, Numidas diversos
dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, despera
(2,24,5)tis nostris rebus domum contenderunt;
Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos
civitati renuntiaverunt.
(2,25,1)Caesar ab decimae legionis cohortatione ad
dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis
duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento
vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto
signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis
aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo fortissimo viro multis
gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse
tardiores et nunnullos ab novissimis desertos proelio excedere ac tela vitare,
hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque
latere instare et rem esse in angusto vidit neque ullum esse subsidium,
(2,25,2)quod submitti posset: scuto ab novissimis
uni militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit
centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre
et manipulos laxare iussit,
(2,25,3)quo facilius gladiis uti possent. cuius
adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in
conspectu imperatoris etiam extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum
hostium impetus tardatus est.
(2,26,1)Caesar cum septimam legionem quae iuxta
constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim
sese legiones coniungerent et con
(2,26,2)versa signa in hostes inferrent. quo facto
cum alius alii subsidium ferret neque timerent ne aversi ab hoste
circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coe
(2,26,3)perunt. interim milites legionum duarum,
quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nuntiato cursu
incitato in summo colle ab hostibus conspi
(2,26,4)ciebantur, et Labienus castris hostium
potitus et ex loco superiore, quae res in nostris castris gererentur, conspi
(2,26,5)catus decimam legionem subsidio nostris
misit. qui cum ex equitum et calonum fuga, quo in loco res esset quantoque in
periculo et castra et legiones et imperator versaretur, cognovissent, nihil ad
celeritatem sibi reliqui fecerunt.
(2,27,1)Horum adventu tanta rerum commutatio est
facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent,
(2,27,2)scutis innixi proelium redintegrarent,
calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis
pugnantes studio se legionariis militibus
(2,27,3)praeferrent. at hostes etiam in extrema spe
salutis tantam virtutem praestiterunt, ut cum primi eorum cecidissent, proximi
iacentibus insisterent atque ex eorum
(2,27,4)corporibus pugnarent, his deiectis et
coacervatis cadaveribus, qui superessent ut ex tumulo tela in nostros con
(2,27,5)icerent pilaque intercepta remitterent: ut
non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire
latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae
facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
(2,28,1)Hoc proelio facto et prope ad internecionem
gente ac nomine Nerviorum redacto maiores natu, quos una cum pueris
mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata
cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium,
(2,28,2)qui supererant, consensu legatos ad
Caesarem miserunt seque ei dediderunt et in commemoranda civitatis calamitate
ex sescentis ad tres senatores, ex hominum milibus lx vix ad quingentos qui
arma ferre possent, sese redac
(2,28,3)tos esse dixerunt. quos Caesar, ut in
miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit
suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit, ut ab iniuria
et maleficio se suosque prohiberent.
(2,29,1)Atuatuci, de quibus supra diximus, cum
omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex
(2,29,2)itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque
desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura
(2,29,3)munitum contulerunt. quod cum ex omnibus in
circuitu partibus altissimas rupes despectusque haberet, una ex parte leniter
acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur; quem
locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et
(2,29,4)praeacutas trabes in muro conlocabant. ipsi
erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui cum iter in provinciam nostram atque
Italiam facerent, iis impedimentis, quae secum agere ac portare non poterant,
citra flumen Rhenum depositis custodiam ex suis ac praesidium, sex milia
(2,29,5)hominum, una reliquerunt. hi post eorum
obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias
inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum
delegerunt.
(2,30,1)Ac primo adventu exercitus nostri crebras
ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nos
(2,30,2)tris contendebant; postea vallo pedum in
circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido
(2,30,3)se continebant. ubi vineis actis aggere
exstructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque
increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio
(2,30,4)instrueretur: quibusnam manibus aut quibus
viribus praesertim homines tantulae staturae nam plerumque omnibus Gallis prae
magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est tanti oneris turrim
in muro posse conlocare confiderent?
(2,31,1)Ubi vero moveri et adpropinquare moenibus
vide runt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace
miserunt, qui ad hunc modum locuti:
(2,31,2)non se existimare Romanos sine ope divina
bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate
(2,31,3)promovere et ex propinquitate pugnare
possent, se sua
(2,31,4)que omnia eorum potestati permittere
dixerunt. unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine,
quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos
(2,31,5)esse conservandos, ne se armis despoliaret.
sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere, a
(2,31,6)quibus se defendere traditis armis non
possent. sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a
populo Romano pati, quam ab his per cruciatum interfici, inter quos dominari
consuessent.
(2,32,1)Ad haec Caesar respondit: se magis
consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si priusquam murum
aries attigisset, se dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi
armis traditis.
(2,32,2)se id quod in Nerviis fecisset facturum
finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam in
(2,32,3)ferrent. re nuntiata ad suos, quae
imperarentur facere
(2,32,4)dixerunt. armorum magna multitudine de muro
in fossam quae erat ante oppidum iacta, sic ut prope summam muri aggerisque
altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut
postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die
pace sunt usi.
(2,33,1)Sub vesperum Caesar portas claudi
militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus
(2,33,2)iniuriam acciperent. illi ante inito ut
intellectum est consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut
denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant
et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis,
quae subito ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia
vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus
copiis repente ex oppido
(2,33,3)eruptionem fecerunt. celeriter ut ante
Caesar imperarat ignibus significatione facta ex proximis castellis eo con
(2,33,4)cursum est, pugnatumque ab hostibus ita
acriter est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos
qui ex vallo turribusque tela iacerent, pugnari
(2,33,5)debuit, cum in una virtute omnis spes
consisteret. occisis ad hominum milibus quattuor reliqui in oppidum
(2,33,6)reiecti sunt. postridie eius diei refractis
portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris sec
(2,33,7)tionem eius oppidi universam Caesar
vendidit. ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium
quinquaginta trium.
(2,34,1)Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione
una miserat ad Venetos, Unellos, Osismos, Coriosolitas, Essuvios, Aulercos,
Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est
omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani redactas esse.
(2,35,1)His rebus gestis omni Gallia pacata tanta
huius belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab iis nationibus, quae trans
Rhenum incolerent, legati ad Caesarem mitterentur, qui se obsides daturas,
imperata facturas polli
(2,35,2)cerentur. quas legationes Caesar, quod in
Italiam Illyricumque properabat, initio proximae aestatis ad se reverti
(2,35,3)iussit. ipse in Carnutes, Andes, Turonos
quaeque civitates propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat, legionibus
(2,35,4)in hiberna deductis in Italiam profectus est.
ob easque res ex litteris Caesaris dies quindecim supplicatio decreta est, quod
ante id tempus accidit nulli.
(3,1t,1)LIBER TERTIVS
(3,1,1)Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser.
Galbam cum legione xii. et parte equitatus in Nantuatis, Veragros Sedunosque
misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas
Alpes pertinent.
(3,1,2)causa mittendi fuit, quod iter per Alpes,
quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consue
(3,1,3)verant, patefieri volebat. huic permisit, si
opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa con
(3,1,4)locaret. Galba secundis aliquot proeliis
factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis
obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes duas in Nantuatibus
conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum qui
appellatur
(3,1,5)Octodurus hiemare. qui vicus positus in
valle, non magna adiecta planitie, altissimis montibus undique contine
(3,1,6)tur. cum hic in duas partes flumine
divideretur, alteram partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit, alteram
vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. eum locum vallo fossaque munivit.
(3,2,1)Cum dies hibernorum complures transissent
frumentumque eo comportari iussisset, subito per exploratores certior factus
est ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse
montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragro
(3,2,2)rum teneri. id aliquot de causis acciderat,
ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium cape
(3,2,3)rent: primum quod legionem neque eam
plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui
commeatus petendi causa missi erant, absentibus,
(3,2,4)propter paucitatem despiciebant; tum etiam
quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et
tela conicerent, ne primum quidem posse
(3,2,5)impetum suum sustineri existimabant.
accedebat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant et
Romanos non solum itinerum causa, sed etiam perpetuae possessionis culmina
Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum
habebant.
(3,3,1)His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus
hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque
commeatu satis esset provisum, quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil
de bello timendum existimaverat, consilio celeriter convocato sen
(3,3,2)tentias exquirere coepit. quo in consilio,
cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere
superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio
veniri neque com
(3,3,3)meatus supportari interclusis itineribus
possent, prope iam desperata salute nonnullae huiusmodi sententiae dicebantur,
ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus, quibus eo
pervenissent, ad salutem conten
(3,3,4)derent. maiori tamen parti placuit hoc
reservato ad extremum consilio interim rei eventum experiri et castra
defendere.
(3,4,1)Brevi spatio interiecto, vix ut rebus quas
constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex
omnibus partibus signo dato decurrere, lapides
(3,4,2)gaesaque in vallum conicere. nostri primo
integris viribus fortiter repugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore
mittere, ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo
occurrere et auxilium
(3,4,3)ferre, sed hoc superari quod diuturnitate
pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succe
(3,4,4)debant; quarum rerum a nostris propter
paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne
saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas
dabatur.
(3,5,1)Cum iam amplius horis sex continenter
pugnaretur ac non solum vires, sed etiam tela nostros deficerent atque hostes
acrius instarent languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere
coepissent resque esset iam
(3,5,2)ad extremum perducta casum, P. Sextius
Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum
vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii
magni et virtutis, ad Galbam adcurrunt atque unam esse spem salutis docent, si
erup
(3,5,3)tione facta extremum auxilium experirentur.
itaque convocatis centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper
intermitterent proelium ac tantummodo tela missa exciperent seque ex labore
reficerent, post dato signo e castris erumperent atque omnem spem salutis in
virtute ponerent.
(3,6,1)Quod iussi sunt, faciunt ac subito omnibus
portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui
(3,6,2)colligendi hostibus facultatem relinquunt.
ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant, undique
circumventos intercipiunt et ex hominum milibus amplius triginta, quem numerum
barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos
perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis qui
(3,6,3)dem superioribus consistere patiuntur. sic
omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas
(3,6,4)recipiunt. quo proelio facto, quod saepius
fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat,
aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus
postero die
(3,6,5)omnibus eius vici aedificiis incensis in
provinciam reverti contendit ac nullo hoste prohibente aut iter demorante
incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
(3,7,1)His rebus gestis cum omnibus de causis
Caesar pacatam Galliam existimaret, superatis Belgis, expulsis Germanis, victis
in Alpibus Sedunis, atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod
eas quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in
(3,7,2)Gallia coortum est. eius belli haec fuit
causa: P. Crassus adulescens cum legione septima proximus mari in
(3,7,3)Andibus hiemarat. is quod in his locis
inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas
civitates frumenti commeatusque petendi causa
(3,7,4)dimisit; quo in numero est T. Terrasidius
missus in Unellos Essuviosque, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. Velanius
cum T. Sillio in Venetos.
(3,8,1)Huius est civitatis longe amplissima
auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti
plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum
nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto Oceano
paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere, qui eo mari uti
consuerunt, habent vectigales.
(3,8,2)ab his fit initium retinendi Sillii atque
Velanii et si quos intercipere potuerunt, quod per eos suos se obsides, quos
(3,8,3)Crasso dedissent, recuperaturos
existimabant. horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et
repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter
missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi
consilio acturos
(3,8,4)eundemque omnes fortunae exitum esse
laturos, reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate, quam a mai
oribus acceperint, permanere quam Romanorum servi
(3,8,5)tutem perferre malint. omni ora maritima
celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum
mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
(3,9,1)Quibus de rebus Caesar a Crasso certior
factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine
Ligeri quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas
gubernatoresque comparari iubet.
(3,9,2)his rebus celeriter administratis ipse, cum
primum per
(3,9,3)anni tempus potuit, ad exercitum contendit.
Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu, [et de recipiendis
obsidibus spem se fefellisse] certiores facti, simul quod quantum in se facinus
admisissent intellegebant legatos, quod nomen apud omnes nationes sanctum
inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos , pro magnitudine
periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere
instituunt, hoc maiore spe quod multum natura
(3,9,4)loci confidebant. pedestria esse itinera
concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum
(3,9,5)paucitatemque portuum sciebant; neque
nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari
(3,9,6)posse confidebant; ac iam ut omnia contra
opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque
ullam facultatem habere navium neque eorum locorum, ubi bellum gesturi essent,
vada portus
(3,9,7)insulas novisse; ac longe aliam esse
navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano
(3,9,8)perspiciebant. his initis consiliis oppida
muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam,
(3,9,9)ubi Caesarem primum bellum gesturum
constabat, quam
(3,9,10)plurimas possunt, cogunt. socios sibi ad id
bellum Osismos Lexovios Namnetes Ambiliatos Morinos Diablintes Menapios
adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est,
arcessunt.
(3,10,1)Erant hae difficultates belli gerendi, quas
supra ostendimus, sed multa tamen Caesarem ad id bellum
(3,10,2)incitabant: iniuria retentorum equitum
Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot
civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta
(3,10,3)reliquae nationes sibi idem licere
arbitrarentur. itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et
ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura
libertatis studio incitari et condicionem servitutis odisse, priusquam plures
civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum
putavit.
(3,11,1)Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui
pro
(3,11,2)ximi flumini Rheno sunt, cum equitatu
mittit. huic mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat
Germanosque, qui auxilio a Gallis arcessiti dicebantur, si per vim navibus
flumen transire conentur, prohi
(3,11,3)beat. P. Crassum cum cohortibus legionariis
duodecim et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his
nationibus auxilia in Galliam mittantur
(3,11,4)ac tantae nationes coniungantur. Q.
Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Unellos, Coriosolitas Lexoviosque
mittit, qui eam manum distinendam curet.
(3,11,5)D. Brutum adulescentem classi Gallicisque
navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus
convenire iusserat, praeficit et, cum primum posset, in Venetos proficisci iubet.
ipse eo pedestribus copiis contendit.
(3,12,1)Erant eiusmodi fere situs oppidorum, ut
posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum
ex alto se aestus incitavisset, quod bis accidit semper horarum duodenarum
spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis ad
(3,12,2)flictarentur. ita utraque re oppidorum
oppugnatio impe
(3,12,3)diebatur. ac si quando magnitudine operis
forte superati extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus
adaequatis suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso,
cuius rei summam facultatem habebant, sua deportabant omnia seque in proxima
(3,12,4)oppida recipiebant; ibi se rursus isdem
loci opportuni
(3,12,5)tatibus defendebant. haec eo facilius magnam
partem aestatis faciebant, quod nostrae naves tempestatibus detinebantur
summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis
portibus difficultas navigandi.
(3,13,1)Namque ipsorum naves ad hunc modum factae
armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo
facilius vada ac decessum aestus
(3,13,2)excipere possent; prorae admodum erectae
atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque ad
(3,13,3)commodatae; naves totae factae ex robore ad
quam
(3,13,4)vis vim et contumeliam perferendam;
transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti
(3,13,5)pollicis crassitudine; ancorae pro funibus
ferreis catenis
(3,13,6)revinctae; pelles pro velis alutaeque
tenuiter confectae, sive propter lini inopiam atque eius usus inscientiam, sive
quod est magis veri simile quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus
ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse
arbi
(3,13,7)trabantur. cum his navibus nostrae classi
eiusmodi congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum praestaret,
reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis
(3,13,8)essent aptiora et adcommodatiora. neque
enim his nostrae rostro nocere poterant tanta in iis erat firmitudo , neque
propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode
copulis continebantur.
(3,13,9)accedebat, ut, cum se vento dedissent,
tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu
relictae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus
casus erant extimescendi.
(3,14,1)Compluribus expugnatis oppidis Caesar ubi
intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis
reprimi neque iis noceri posse, statuit
(3,14,2)exspectandam classem. quae ubi convenit ac
primum ab hostibus visa est, circiter ccxx naves eorum paratissimae atque omni
genere armorum ornatissimae ex portu pro
(3,14,3)fectae nostris adversae constiterunt. neque
satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus
singulae naves erant attributae, constabat quid
(3,14,4)agerent aut quam rationem pugnae
insisterent. rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis
tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore
loco satis commode tela
(3,14,5)adigi possent et missa a Gallis gravius
acciderent. una erat magno usui res praeparata ab nostris, falces praeacutae
insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma
(3,14,6)muralium falcium. his cum funes qui
antemnas ad malos destinabant, comprehensi adductique erant, navigio remis
(3,14,7)incitato praerumpebantur. quibus abscisis
antemnae necessario concidebant, ut cum omnis Gallicis navibus spes in velis
armamentisque consisteret, his ereptis omnis
(3,14,8)usus navium uno tempore eriperetur.
reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile
superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res
gerebatur, ut nullum paulo fortius
(3,14,9)factum latere posset. omnes enim colles ac
loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.
(3,15,1)Deiectis ut diximus antemnis, cum singulas
binae ac ternae naves circumsisterent, milites summa vi trans
(3,15,2)cendere in hostium naves contendebant. quod
postquam fieri barbari animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei
rei nullum reperiretur auxilium, fuga
(3,15,3)salutem petere contendebant. ac iam
conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac
tranquillitas exstitit, ut se ex loco movere non possent.
(3,15,4)quae quidem res ad negotium conficiendum
maximae
(3,15,5)fuit opportunitati. nam singulas nostri
consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram
pervenirent, cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur.
(3,16,1)Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae
ma
(3,16,2)ritimae confectum est. nam cum omnis
iuventus, omnes etiam gravioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis
fuit, eo convenerant, tum navium quod ubique
(3,16,3)fuerat unum in locum coegerant. quibus
amissis reliqui neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent
habebant. itaque se suaque omnia Caesari
(3,16,4)dediderunt. in quos eo gravius Caesar
vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum
conservaretur. itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.
(3,17,1)Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius
Sabinus cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unel
(3,17,2)lorum pervenit. his praeerat Viridovix ac
summam imperii tenebat earum omnium civitatum, quae defecerant, ex
(3,17,3)quibus exercitum magnasque copias coegerat;
atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique senatu suo interfecto,
quod auctores belli esse nolebant, portas
(3,17,4)clauserunt seseque cum Viridovice
coniunxerunt. magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum
latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura
et cotidiano labore
(3,17,5)revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus
loco castris se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio
consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non
solum hostibus in con temptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum mili
(3,17,6)tum vocibus nonnihil carperetur; tantamque
opinionem timoris praebuit, ut iam ad vallum castrorum hostes ac
(3,17,7)cedere auderent. id ea de causa faciebat
quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii
teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato dimicandum non
existimabat.
(3,18,1)Hac confirmata opinione timoris idoneum
quendam hominem et callidum delegit Gallum ex iis, quos
(3,18,2)auxilii causa secum habebat. huic magnis
praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat et
(3,18,3)quid fieri velit edocet. qui ubi pro
perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse
(3,18,4)Caesar a Venetis prematur docet, neque
longius abesse, quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et
ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.
(3,18,5)quod ubi auditum est, conclamant omnes
occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri
(3,18,6)oportere. multae res ad hoc consilium
Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio,
inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici
belli, et quod fere libenter
(3,18,7)homines id quod volunt credunt. his rebus
adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam ab
his sit concessum arma uti capiant et ad castra
(3,18,8)contendant. qua re concessa laeti, ut
explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum
compleant, ad castra pergunt.
(3,19,1)Locus erat castrorum editus et paulatim ab
imo acclivis circiter passus mille. huc magno cursu contenderunt, ut quam
minimum spatii ad se colligendos arman
(3,19,2)dosque Romanis daretur, exanimatique
pervenerunt. Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. impeditis hostibus
propter ea quae ferebant onera, subito duabus
(3,19,3)portis eruptionem fieri iubet. factum est
opportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et
superiorum pugnarum exercitatione, ut ne primum quidem nostrorum impetum
ferrent ac statim terga ver
(3,19,4)terent. quos integris viribus milites
nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites
(3,19,5)consectati paucos, qui ex fuga evaserant,
reliquerunt. sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria
Caesar est certior factus, civitatesque omnes se
(3,19,6)statim Titurio dediderunt. nam ut ad bella
suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime
resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.
(3,20,1)Eodem fere tempore P. Crassus, cum in
Aquita niam pervenisset, quae pars ut ante dictum est et regionum latitudine et
multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda. cum intellegeret in
illis locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus
legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul
impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam
intel
(3,20,2)legebat. itaque re frumentaria provisa,
auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et
Carcasone et Narbone quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae his
regionibus nominatim evocatis in
(3,20,3)Sotiatium fines exercitum introduxit. cuius
adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum
valebant, in itinere agmen nostrum adorti pri
(3,20,4)mum equestre proelium commiserunt, deinde
equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in
convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. iis nostros disiectos adorti
proelium renovarunt.
(3,21,1)Pugnatum est diu atque acriter, cum
Sotiates su perioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem
positam putarent, nostri autem, quid sine imperatore et sine reliquis
legionibus adulescentulo duce efficere possent, perspici cuperent. tandem
confecti vulneribus
(3,21,2)hostes terga verterunt. quorum magno numero
interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. quibus fortiter
resistentibus vineas turresque egit.
(3,21,3)illi alias eruptione temptata, alias
cuniculis ad aggerem vineasque actis cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani,
propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt , ubi diligentia
nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum
mittunt, seque in deditionem ut recipiat petunt. qua re impetrata arma tradere
iussi faciunt.
(3,22,1)Atque in ea re omnium nostrorum intentis
animis alia ex parte oppidi Adiatuanus, qui summam imperii tenebat, cum dc
devotis, quos Galli soldurios appellant
(3,22,2)quorum haec est condicio uti omnibus in
vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his
per vim accidat, aut eundem casum una ferant
(3,22,3)aut sibi mortem consciscant; neque adhuc
hominum memoria repertus est quisquam qui eo interfecto, cuius
(3,22,4)se amicitiae devovisset, mortem recusaret
cum his Adiatuanus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis
sublato cum ad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset,
repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso
impetravit.
(3,23,1)Armis obsidibusque acceptis Crassus in
fines Vo
(3,23,2)catium et Tarusatium profectus est. tum
vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis
diebus, quibus eo ventum erat, expugnatum cognoverant, legatos quoque versus
dimittere, coniurare,
(3,23,3)obsides inter se dare, copias parare
coeperunt. mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris
Hispaniae finitimae Aquitaniae; inde auxilia ducesque arces
(3,23,4)suntur. quorum adventu magna cum
auctoritate et magna
(3,23,5)cum hominum multitudine bellum gerere
conantur. duces vero ii deliguntur, qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant
summamque scientiam rei militaris habere existi
(3,23,6)mabantur. hi consuetudine populi Romani
loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere insti
(3,23,7)tuunt. quod ubi Crassus animadvertit suas
copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere
et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum
commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunc
(3,23,8)tandum existimavit quin pugna decertaret.
hac re ad consilium delata ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem
pugnae constituit.
(3,24,1)Prima luce productis omnibus copiis,
duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes
(3,24,2)consilii caperent exspectabat. illi etsi
propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto
dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis
commeatu intercluso sine ullo vul
(3,24,3)nere victoria potiri, et si propter inopiam
rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub
(3,24,4)sarcinis inferiore[s aequo] animo adoriri
cogitabant. hoc consilio probato a ducibus productis Romanorum copiis
(3,24,5)sese castris tenebant. hac re perspecta
Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timidiores hostes nostros mili tes
alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur exspectari
diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus
ad hostium castra contendit.
(3,25,1)Ibi cum alii fossas complerent, alii multis
telis coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque,
quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque
subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem
pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur
telaque ex loco superiore
(3,25,2)missa non frustra acciderent, equites
circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab
decumana porta castra munita facilemque aditum habere.
(3,26,1)Crassus equitum praefectos cohortatus ut
magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri
(3,26,2)velit ostendit. illi ut erat imperatum
eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore
erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici
possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas
diximus munitio
(3,26,3)nes pervenerunt atque his prorutis prius in
hostium castris constiterunt, quam plane ab his videri aut quid rei gere
(3,26,4)retur cognosci posset. tum vero clamore ab
ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe vic toriae
accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt.
(3,26,5)hostes undique circumventi desperatis
omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere intende
(3,26,6)runt. quos equitatus apertissimis campis
consectatus ex numero milium l, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse
constabat, vix quarta parte relicta multa nocte se in castra recepit.
(3,27,1)Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae
sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit. quo in numero fuerunt Tarbelli,
Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garunni, Sibulates,
Cocosates;
(3,27,2)paucae ultimae nationes anni tempore
confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.
(3,28,1)Eodem fere tempore Caesar, etsi prope
exacta iam aestas erat, tamen quod omni Gallia pacata Morini Menapiique
supererant qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent,
arbitratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum duxit. qui longe
alia
(3,28,2)ratione ac reliqui Galli bellum gerere
instituerunt. nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio
contendissent, pulsas superatasque esse continentesque sil vas ac paludes
habebant, eo se suaque omnia contulerunt.
(3,28,3)ad quarum initium silvarum cum Caesar
pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset,
dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in
nostros impetum fecerunt.
(3,28,4)nostri celeriter arma ceperunt eosque in
silvas reppulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis
secuti paucos ex suis deperdiderunt.
(3,29,1)Reliquis deinceps diebus Caesar silvas
caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere
impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem
conlocabat et pro vallo
(3,29,2)ad utrumque latus exstruebat. incredibili
celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema
impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eiusmodi
tempestates sunt consecutae, uti opus necessario intermitteretur et
continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent.
(3,29,3)itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis
aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviis
reliquisque item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.
(4,1t,1)LIBER QVARTVS
(4,1,1)Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn.
Pompeio M.
Crasso consulibus, Usipetes Germani, item Tenctheri magna cum multitudine
hominum flumen Rhenum
(4,1,2)transierunt non longe a mari quo Rhenus
influit. causa transeundi fuit, quod ab Suebis complures annos exagitati bello
premebantur et agri cultura prohibebantur.
(4,1,3)Sueborum gens est longe maxima et
bellicosissima
(4,1,4)Germanorum omnium. hi centum pagos habere
dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa suis ex
finibus educunt. reliqui, qui domi manse
(4,1,5)runt, se atque illos alunt. hi rursus
invicem anno post in
(4,1,6)armis sunt, illi domi remanent. sic neque
agri cultura nec
(4,1,7)ratio atque usus belli intermittitur. sed
privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno
(4,1,8)in loco colendi causa licet. neque multum
frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multumque
(4,1,9)sunt in venationibus. quae res et cibi
genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo
officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et
vires alit et immani corporum magnitudine
(4,1,10)homines efficit. atque in eam se
consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles
habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et
laventur in fluminibus.
(4,2,1)Mercatoribus est aditus magis eo, ut quae
bello ceperint, quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se
(4,2,2)importari desiderent. quin etiam iumentis,
quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani
importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec
cotidiana exercitatione
(4,2,3)summi ut sint laboris efficiunt. equestribus
proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem
remanere vestigio adsuefaciunt, ad quos se celeriter cum
(4,2,4)usus est recipiunt. neque eorum moribus
turpius quic
(4,2,5)quam aut inertius habetur quam ephippiis
uti. itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire
audent. vinum ad se omnino importari non patiuntur, quod ea re ad laborem
ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
(4,3,1)Publice maximam putant esse laudem quam
latissime a suis finibus vacare agros. hac re significari magnum numerum
civitatum suam vim sustinere non potuisse.
(4,3,2)itaque una ex parte ab Suebis circiter milia
passuum ses
(4,3,3)centa agri vacare dicuntur. ad alteram partem
succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus
Germanorum. et paulo quam eiusdem generis ceteri sunt humaniores, propterea
quod Rhenum attingunt multumque ad eos mercatores ventitant et quod ipsi
propter
(4,3,4)propinquitatem Gallicis sunt moribus
adsuefacti. hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem
gravitatemque civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi
fecerunt ac multo humiliores infirmioresque redegerunt.
(4,4,1)In eadem causa fuerunt Usipetes et Tenctheri
quos supra diximus. qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum
tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum
pervene
(4,4,2)runt, quas regiones Menapii incolebant. hi
ad utramque
(4,4,3)ripam fluminis agros aedificia vicosque
habebant. sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis, quae
trans flumen habuerant, demigraverunt et cis Rhenum dispositis praesidiis
Germanos transire prohibebant.
(4,4,4)illi omnia experti cum neque vi contendere
propter inopiam navium neque clam transire propter custodias
(4,4,5)Menapiorum possent, reverti se in suas sedes
regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni
hoc itinere una nocte equitatu confecto in
(4,4,6)scios inopinantesque Menapios oppresserunt,
qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine
(4,4,7)metu trans Rhenum in suos vicos
remigraverant. his interfectis navibusque eorum occupatis, priusquam ea pars
Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque
omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis
aluerunt.
(4,5,1)His de rebus Caesar certior factus et
infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et
novis plerumque rebus student, nihil his committen
(4,5,2)dum existimavit. est autem hoc Gallicae
consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque
eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis
vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint
(4,5,3)pronuntiare cogat. his rebus atque
auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in
vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et plerique ad
voluntatem eorum ficta respondeant.
(4,6,1)Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori
bello occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum pro
(4,6,2)ficiscitur. eo cum venisset, ea quae fore
suspicatus erat
(4,6,3)facta cognovit: missas legationes ab
nonnullis civitatibus ad Germanos invitatosque eos uti ab Rheno discederent:
(4,6,4)omnia quaeque postulassent ab se fore
parata. qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et
Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, per
(4,6,5)venerant. principibus Galliae evocatis
Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit eorumque animis
permulsis et confirmatis equitatuque imperato bellum cum Germanis gerere
constituit.
(4,7,1)Re frumentaria comparata equitibusque
delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos
(4,7,2)audiebat. a quibus cum paucorum dierum iter
abesset,
(4,7,3)legati ab his venerunt. quorum haec fuit oratio:
Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si
lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo haec sit a
maioribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque depre
(4,7,4)cari. haec tamen dicere: venisse invitos,
eiectos domo; si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel
sibi agros attribuant, vel patiantur eos tenere quos
(4,7,5)armis possederint; sese unis Suebis
concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem
in terris esse neminem quem non superare possint.
(4,8,1)Ad haec Caesar, quae visum est, respondit;
sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse,
(4,8,2)si in Gallia remanerent; neque verum esse,
qui suos fines tueri non potuerint, alienos occupare, neque ullos in Gallia
vacare agros, qui dari tantae praesertim multitudini
(4,8,3)sine iniuria possint; sed licere si velint
in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum
iniuriis querantur et ab se auxilium petant; hoc se ab Ubiis impetraturum.
(4,9,1)Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et
re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros. interea
(4,9,2)ne propius se castra moveret petiverunt. ne
id quidem
(4,9,3)Caesar ab se impetrari posse dixit. cognoverat
enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi
frumentandique causa ad Ambivaritos trans Mosam mis sam; hos exspectari equites
atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.
(4,10,1)Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in
finibus
(4,10,2)Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta,
quae appellatur Vacalus, insulam efficit Batavorum [in Oceanum influit], neque
longius ab Oceano milibus passuum
(4,10,3)lxxx in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex
Lepontiis qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium,
Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tri
(4,10,4)bocorum, Treverorum citatus fertur, et ubi
Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibusque insulis
effectis, quarum pars magna a feris barbarisque
(4,10,5)nationibus incolitur, ex quibus sunt qui
piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum
influit.
(4,11,1)Caesar cum ab hoste non amplius passuum xii
mili bus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur. qui in
itinere congressi magnopere ne longius pro
(4,11,2)cederet orabant. cum id non impetrassent,
petebant uti ad eos equites qui agmen antecessissent praemitteret eosque pugna
prohiberet sibique uti potestatem faceret
(4,11,3)in Ubios legatos mittendi. quorum si
principes ac senatus sibi iureiurando fidem fecissent, ea condicione quae a
Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficien
(4,11,4)das sibi tridui spatium daret. haec omnia
Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut tridui mora interposita equites
eorum, qui abessent, reverterentur, tamen se non longius milibus passuum
quattuor aquationis causa
(4,11,5)processurum eo die dixit; huc postero die
quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret.
(4,11,6)interim ad praefectos, qui cum omni
equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et
si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propius
accessisset.
(4,12,1)At hostes ubi primum nostros equites
conspexerunt, quorum erat v milium numerus, cum ipsi non amplius octingentos
equites haberent, quod ii, qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti,
nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a
Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto
celeriter nostros perturbaverunt.
(4,12,2)rursus his resistentibus sua consuetudine
ad pedes desiluerunt subfossisque equis compluribusque nostris de iectis
reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt, ut non prius fuga
desisterent quam in conspec
(4,12,3)tum agminis nostri venissent. in eo proelio
ex equitibus
(4,12,4)nostris interficiuntur quattuor et
septuaginta, in his vir fortissimus Piso Aquitanus amplissimo genere natus,
cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus ab
(4,12,5)senatu nostro appellatus. hic cum fratri
intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo
vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime resti
(4,12,6)tit; cum circumventus multis vulneribus
acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul
animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque [item] interfectus
est.
(4,13,1)Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi
legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis, qui per
dolum atque insidias petita pace ultro
(4,13,2)bellum intulissent; exspectare vero dum
hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae demen
(4,13,3)tiae esse iudicabat et cognita Gallorum
infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent
consecuti sentiebat. quibus ad consilia capienda nihil
(4,13,4)spatii dandum existimabat. his constitutis
rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae
praetermitteret, opportunissime res accidit, quod postridie eius diei mane
eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes omnibus principibus
maioribus
(4,13,5)que natu adhibitis ad eum in castra
venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum
et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de
indutiis fallendo impetra
(4,13,6)rent. quos sibi Caesar oblatos gavisus,
illos retineri iussit, ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod
recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.
(4,14,1)Acie triplici instituta et celeriter octo
milium itinere confecto prius ad hostium castra pervenit, quam
(4,14,2)quid ageretur Germani sentire possent. qui
omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu
suorum neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur,
copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere
praestaret.
(4,14,3)quorum timor cum fremitu et concursu
significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra in
(4,14,4)ruperunt. quo loco qui celeriter arma
capere potuerunt, paulisper nostris restiterunt atque inter carros impe
(4,14,5)dimentaque proelium commiserunt. at reliqua
multitudo puerorum mulierumque nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque
transierant passim fugere coepit. ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
(4,15,1)Germani post tergum clamore audito cum suos
interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus
(4,15,2)relictis se ex castris eiecerunt et, cum ad
confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata magno numero
interfecto reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore lassitudine
vi fluminis oppressi
(4,15,3)perierunt. nostri ad unum omnes incolumes
perpaucis vulneratis ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum
quadringentorum triginta milium fuisset, se in
(4,15,4)castra receperunt. Caesar iis, quos in
castris retinuerat,
(4,15,5)discedendi potestatem fecit. illi supplicia
cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum
velle dixerunt. his Caesar libertatem concessit.
(4,16,1)Germanico bello confecto multis de causis
Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum. quarum illa fuit iustissima quod,
cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque
rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani
(4,16,2)exercitum Rhenum transire. accessit etiam
quod illa pars equitatus Usipetum et Tenctherorum, quam supra commemoravi
praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post
fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his
(4,16,3)coniunxerat. ad quos cum Caesar nuntios
misisset, qui postularent eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent,
(4,16,4)sibi dederent, responderunt: populi Romani
imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non aequum
existimaret, cur sui quicquam esse imperii
(4,16,5)aut potestatis trans Rhenum postularet?
Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam
fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod
graviter ab Suebis pre
(4,16,6)merentur; vel si id facere occupationibus
rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret; id sibi [ad]
auxilium spemque reliqui temporis satis futu
(4,16,7)rum. tantum esse nomen apud eos atque
opinionem exercitus Romani Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam
ad ultimas Germanorum nationes, uti opi
(4,16,8)nione et amicitia populi Romani tuti esse
possint. navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
(4,17,1)Caesar his de causis, quas commemoravi,
Rhenum transire decreverat. sed navibus transire neque satis tutum esse
arbitrabatur neque suae neque populi Romani
(4,17,2)dignitatis esse statuebat. itaque etsi
summa difficultas faciundi pontis proponebatur propter latitudinem rapiditatem
altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum
exercitum existi
(4,17,3)mabat. rationem pontis hanc instituit:
tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem
fluminis intervallo pedum duorum inter se iun
(4,17,4)gebat. haec cum machinationibus immissa in
flumen de fixerat festuculisque adegerat, non sublicae modo derecte ad
perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum
(4,17,5)naturam fluminis procumberent, his item
contraria duo ad eundem modum diiuncta intervallo pedum quadragenum ab
inferiore parte contra vim atque impetum flu
(4,17,6)minis conversa statuebat. haec utraque
insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura
distabat, binis utrimque fibulis ab extrema
(4,17,7)parte distinebantur. quibus disclusis atque
in contrariam partem revinctis tanta erat operis firmitudo atque ea rerum
natura, ut, quo maior vis aquae se incitavisset,
(4,17,8)hoc artius inligata tenerentur. haec
derecta materia iniecta contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur.
(4,17,9)ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem
partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni
(4,17,10)opere coniunctae vim fluminis exciperent,
et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut si arborum trunci sive naves
deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum
vis minueretur neu ponti nocerent.
(4,18,1)Diebus decem, quibus materia coepta erat
com
(4,18,2)portari, omni opere effecto exercitus
traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in
(4,18,3)fines Sugambrorum contendit. interim a
compluribus civitatibus ad eum legati veniunt. quibus pacem atque amicitiam
petentibus liberaliter respondet obsidesque
(4,18,4)ad se adduci iubet. at Sugambri ex eo
tempore quo pons institui coeptus est, fuga comparata hortantibus iis, quos ex
Tenctheris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque
omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
(4,19,1)Caesar paucos dies in eorum finibus moratus
omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis se in fines Ubiorum
recepit atque his auxilium suum pollicitus, si ab Suebis premerentur, haec ab
iis cognovit:
(4,19,2)Suebos posteaquam per exploratores pontem
fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse,
uti de oppidis demigrarent, liberos uxores suaque omnia in silvis deponerent
atque omnes, qui arma
(4,19,3)ferre possent, unum in locum convenirent;
hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent. hic
Romanorum adventum exspectare atque
(4,19,4)ibi decertare constituisse. quod ubi Caesar
comperit, omnibus his rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere
constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios
obsidione liberaret, diebus omnino xviii trans Rhenum consump tis, satis et ad
laudem et ad utilitatem populi Romani perfectum arbitratus se in Galliam
recepit pontemque rescidit.
(4,20,1)Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi
in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes,
tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis
hostibus nostris inde
(4,20,2)subministrata auxilia intellegebat et, si
tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore
arbitrabatur, si modo insulam adisset, genus hominum per
(4,20,3)spexisset, loca portus aditus cognovisset.
quae omnia fere Gallis erant incognita. neque enim temere praeter mercatores
adit ad illos quisquam, neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque
eas regiones, quae sunt
(4,20,4)contra Galliam, notum est. itaque evocatis
ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut
quantae nationes incolerent neque quem usum belli haberent aut quibus institutis
uterentur neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus,
reperire poterat.
(4,21,1)Ad haec cognoscenda, priusquam periculum
faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi
(4,21,2)longa praemittit, huic mandat uti
exploratis omnibus
(4,21,3)rebus ad se quam primum revertatur. ipse
cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissi
(4,21,4)mus in Britanniam traiectus. huc naves
undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum
(4,21,5)bellum fecerat classem, iubet convenire.
interim consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos a
compluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur
obsides dare atque imperio populi Ro
(4,21,6)mani obtemperare. quibus auditis
liberaliter pollicitus hortatusque, ut in ea sententia permanerent, eos domum
(4,21,7)remittit et cum iis una Commium, quem ipse
Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium
probabat, et quem sibi fidelem esse arbitrabatur, cuiusque auctoritas in his
regionibus magni habebatur,
(4,21,8)mittit. huic imperat, quas possit, adeat
civitates horteturque, ut populi Romani fidem sequantur, seque cele
(4,21,9)riter eo venturum nuntiet. Volusenus
perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi
egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Caesarem
revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat.
(4,22,1)Dum in his locis Caesar navium parandarum
causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de
superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae
consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae impe
(4,22,2)rasset facturos pollicerentur. hoc sibi
Caesar satis opportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem
relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat
neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, ma
(4,22,3)gnum iis numerum obsidum imperat. quibus adductis
eos in fidem recipit. navibus circiter lxxx onerariis coactis, contractisque
quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quicquid praeterea
navium longarum habebat, id quaestori legatis praefectisque tribuit.
(4,22,4)huc accedebant xviii onerariae naves, quae
ex eo loco a milibus passuum octo vento tenebantur, quominus in
(4,22,5)eundem portum venire possent; has equitibus
tribuit. reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis
in Menapios atque in eos pagos Morinorum, a quibus ad eum legati non venerant,
ducendum dedit;
(4,22,6)P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio
quod satis esse arbitrabatur, portum tenere iussit.
(4,23,1)His constitutis rebus nactus idoneam ad
navigandum tempestatem tertia fere vigilia naves solvit equitesque in
ulteriorem portum progredi et naves conscen
(4,23,2)dere et se sequi iussit. a quibus cum paulo
tardius esset administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus
Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus
(4,23,3)expositas hostium copias armatas conspexit.
cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur, uti
ex locis superioribus in litus telum adigi
(4,23,4)posset. hunc ad egrediendum nequaquam
idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam
(4,23,5)nonam in ancoris exspectavit. interim
legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Voluseno cognovisset et quae
fieri vellet ostendit monuitque, uti rei militaris ratio maximeque ut maritimae
res postularent, ut, quam celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et
(4,23,6)ad tempus omnes res ab iis
administrarentur. his dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum
dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus,
aperto ac plano litore naves constituit.
(4,24,1)At barbari consilio Romanorum cognito,
praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti
consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navi
(4,24,2)bus egredi prohibebant. erat ob has causas
summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non
poterant, militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi
onere armorum pressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus con
(4,24,3)sistendum et cum hostibus erat pugnandum,
cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis,
notissimis locis audacter tela conicerent et
(4,24,4)equos insuefactos incitarent. quibus rebus
nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem
alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, utebantur.
(4,25,1)Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas,
quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum
removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium
constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac
(4,25,2)submoveri iussit. quae res magno usui
nostris fuit. nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere
tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum
(4,25,3)modo pedem rettulerunt. at nostris
militibus cunctantibus maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis
aquilam ferebat, obtestatus deos ut ea res legioni feliciter eveniret, desilite
inquit commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei
publi
(4,25,4)cae atque imperatori officium praestitero.
hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes
(4,25,5)aquilam ferre coepit. tum nostri cohortati
inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desilu
(4,25,6)erunt. hos item ex proximis navibus cum
conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
(4,26,1)Pugnatum est ab utrisque acriter. nostri
tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi
poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat,
magnopere
(4,26,2)perturbabantur. hostes vero notis omnibus
vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant,
(4,26,3)incitatis equis impeditos adoriebantur,
plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela
(4,26,4)coniciebant. quod cum animadvertisset
Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri
iussit, et quos laborantes conspexerat, his
(4,26,5)subsidia submittebat. nostri simul in arido
constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in
fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere
atque insulam capere non potuerant. hoc unum ad pristinam fortunam Caesari
defuit.
(4,27,1)Hostes proelio superati simulatque se ex
fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides daturos
quaeque imperasset sese facturos polli
(4,27,2)citi sunt. una cum his legatis Commius
Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam
(4,27,3)praemissum. hunc illi e navi egressum, cum
ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant
(4,27,4)atque in vincula coniecerant. tum proelio
facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt
et propter imprudentiam ut ignosceretur
(4,27,5)petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro
in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa
intulissent, ignoscere imprudentiae dixit obsides
(4,27,6)que imperavit. quorum illi partem statim
dederunt, par tem ex longinquioribus locis accersitam paucis diebus
(4,27,7)sese daturos dixerunt. interea suos in
agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque
suas Caesari commendare coeperunt.
(4,28,1)His rebus pace confirmata post diem
quartum, quam est in Britanniam ventum, naves xviii de quibus supra
demonstratum est, quae equites sustulerant, ex
(4,28,2)superiore portu leni vento solverunt. quae
cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito
coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant
profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius
solis
(4,28,3)occasum, magno suo cum periculo
deicerentur. quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario
adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
(4,29,1)Eadem nocte accidit ut esset luna plena,
qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit,
(4,29,2)nostrisque id erat incognitum. ita uno
tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat
quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias quae ad ancoras
erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut
administrandi
(4,29,3)aut auxiliandi dabatur. compluribus navibus
fractis reliquae cum essent funibus ancoris reliquisque armamentis amissis ad
navigandum inutiles, magna, id quod necesse
(4,29,4)erat accidere, totius exercitus perturbatio
facta est. neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia
deerant, quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat
hiemari in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.
(4,30,1)Quibus rebus cognitis principes Britanniae,
qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites
et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex
castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora quod sine
impedimentis Caesar legiones transportaverat,
(4,30,2)optimum factu esse duxerunt rebellione
facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod
his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in
Britanniam transiturum
(4,30,3)confidebant. itaque rursus coniuratione
facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.
(4,31,1)At Caesar, etsi nondum eorum consilia
cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo, quod obsides dare
intermiserant, fore id quod accidit suspicaba
(4,31,2)tur. itaque ad omnes casus subsidia
comparabat. nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae
gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas
reficiendas utebatur et quae ad eas res
(4,31,3)erant usui, ex continenti comportari
iubebat. itaque, cum summo studio a militibus administraretur, xii navibus
amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit.
(4,32,1)Dum ea geruntur, legione ex consuetudine
una frumentatum missa, quae appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli
suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in
castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant, Caesari
nuntiaverunt pulverem maiorem, quam consuetudo ferret, in ea parte videri quam
in partem legio iter fecisset.
(4,32,2)Caesar id quod erat suspicatus, aliquid
novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, secum in
eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari
et confestim se subsequi iussit.
(4,32,3)cum paulo longius a castris processisset,
suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omni
(4,32,4)bus partibus tela conici animadvertit. nam
quod omni ex reliquis partibus demesso frumento una pars erat reliqua,
suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in
(4,32,5)silvis delituerant. tum dispersos depositis
armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis
ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
(4,33,1)Genus hoc est ex essedis pugnae: primo per
omnes partes perequitant et tela coniciunt atque ipso terrore equorum et
strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas
insinuave
(4,33,2)runt, ex essedis desiliunt et pedibus
proeliantur. aurigae interim paulum ex proelio excedunt atque ita currus
conlocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, ex
(4,33,3)peditum ad suos receptum habeant. ita
mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant ac tantum usu
cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco
incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere
et in iugo insistere et inde se in currus citissime recipere consuerint.
(4,34,1)Quibus rebus perturbatis nostris [novitate
pugnae] tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit. namque eius adventu
hostes constiterunt, nostri se ex timore
(4,34,2)receperunt. quo facto ad lacessendum hostem
et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitra tus suo se loco
continuit et brevi tempore intermisso in
(4,34,3)castra legiones reduxit. dum haec geruntur,
nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt.
(4,34,4)secutae sunt complures dies continuae
tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna pro
(4,34,5)hiberent. interim barbari nuntios in omnes
partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt, et
quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si
Romanos castris expulis
(4,34,6)sent, demonstraverunt. his rebus celeriter
magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
(4,35,1)Caesar etsi idem quod superioribus diebus
acciderat, fore videbat, ut si essent hostes pulsi, celeritate periculum
effugerent, tamen nactus equites circiter xxx, quos Commius Atrebas de quo ante
dictum est secum trans
(4,35,2)portaverat, legiones in acie pro castris constituit.
commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes
(4,35,3)ferre non potuerunt ac terga verterunt.
quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt,
complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis
se in castra receperunt.
(4,36,1)Eodem die legati ab hostibus missi ad
Caesarem
(4,36,2)de pace venerunt. his Caesar numerum
obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit,
quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam
non existimabat.
(4,36,3)ipse idoneam tempestatem nactus paulo post
mediam noctem naves solvit. quae omnes incolumes ad continen
(4,36,4)tem pervenerunt. sed ex iis onerariae duae eosdem
portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.
(4,37,1)Quibus ex navibus cum essent expositi milites
circiter trecenti atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in
Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita
magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma
(4,37,2)ponere iusserunt. cum illi orbe facto sese
defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia sex convenerunt. qua
re nuntiata Caesar omnem ex castris equi
(4,37,3)tatum suis auxilio misit. interim nostri
milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime
pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis com
(4,37,4)plures ex iis occiderunt. postea vero, quam
equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt
magnusque eorum numerus est occisus.
(4,38,1)Caesar postero die T. Labienum legatum cum
iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in Morinos qui
(4,38,2)rebellionem fecerant misit. qui cum propter
siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, quo perfugio superiore
anno erant usi, omnes fere in potestatem La
(4,38,3)bieni venerunt. at Q. Titurius et L. Cotta
legati qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis,
frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas
silvas abdiderant,
(4,38,4)ad Caesarem se receperunt. Caesar in Belgis
omnium legionum hiberna constituit. eo duae omnino civitates ex
(4,38,5)Britannia obsides miserunt, reliquae
neglexerunt. his rebus gestis ex litteris Caesaris dierum viginti supplicatio
ab senatu decreta est.
(5,1t,1)LIBER QVINTVS
(5,1,1)L. Domitio Ap. Claudio consulibus discedens
ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat
quos legionibus praefecerat, uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas
veteresque reficiendas curarent. earum modum formamque demon
(5,1,2)strat. ad celeritatem onerandi
subductionisque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus,
atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi
fluctus fieri cognoverat, ad onera ac multitudinem iumentorum transportandam
paulo latiores quam quibus in reliquis utimur
(5,1,3)maribus. has omnes actuarias imperat fieri,
quam ad rem
(5,1,4)humilitas multum adiuvat. ea, quae sunt usui
ad arman
(5,1,5)das naves, ex Hispania apportari iubet. ipse
conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a
Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus
(5,1,6)vastari audiebat. eo cum venisset, civitatibus
milites
(5,1,7)imperat certumque in locum convenire iubet.
qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant nihil earum rerum
publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de
iniuriis satis
(5,1,8)facere. accepta oratione eorum Caesar obsides
imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint,
(5,1,9)sese bello civitatem persecuturum demonstrat.
iis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat, qui litem
aestiment poenamque constituant.
(5,2,1)His confectis rebus conventibusque peractis in
citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum
(5,2,2)proficiscitur. eo cum venisset, circumitis
omnibus hibernis singulari militum studio in summa rerum omnium inopia circiter
sescentas eius generis, cuius supra demonstravimus, naves et longas
duodetriginta invenit instructas neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus
(5,2,3)deduci possint. conlaudatis militibus atque
iis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum
Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse
cognoverat, circiter milium passuum xxx transmissum a continenti.
(5,2,4)huic rei quod satis esse visum est militum
reliquit. ipse cum legionibus expeditis quattuor et equitibus dccc in fines
Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio
parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.
(5,3,1)Haec civitas longe plurimum totius Galliae
equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenum
(5,3,2)que, ut supra demonstravimus, tangit. in ea
civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et
(5,3,3)Cingetorix. ex quibus alter, simulatque de
Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in
officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque
in Treveris
(5,3,4)gererentur, ostendit. at Indutiomarus
equitatum peditatumque cogere iisque, qui per aetatem in armis esse non
poterant, in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios
fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare
insti
(5,3,5)tuit. sed posteaquam nonnulli principes ex ea
civitate, et auctoritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus
perterriti, ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere
coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, Indutiomarus veritus ne ab
omnibus dese
(5,3,6)reretur, legatos ad Caesarem mittit: sese
idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem
in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu
(5,3,7)plebs propter imprudentiam laberetur; itaque
civitatem in sua potestate esse seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra
venturum et suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.
(5,4,1)Caesar etsi intellegebat qua de causa ea
dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem
in Treveris consumere cogeretur omnibus rebus ad Britannicum bellum comparatis,
Indutioma
(5,4,2)rum ad se cum ducentis obsidibus venire
iussit. his adductis, in iis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim
evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatus
(5,4,3)que est uti in officio maneret; nihilo tamen
setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi
conciliavit, quod cum merito eius ab se fieri intellegebat, tum magni interesse
arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egre
(5,4,4)giam in se voluntatem perspexisset. id
factum graviter tulit Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et qui iam
ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.
(5,5,1)His rebus constitutis Caesar ad portum Itium
cum
(5,5,2)legionibus pervenit. ibi cognoscit lx naves,
quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse
atque eodem unde erant profectae revertisse. reliquas paratas ad navigandum
atque omnibus rebus
(5,5,3)instructas invenit. eodem equitatus totius
Galliae convenit numero milia quattuor principesque ex omnibus
(5,5,4)civitatibus. ex quibus perpaucos quorum in se
fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere
decreverat, quod cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.
(5,6,1)Erat una cum ceteris Dumnorix Haeduus, de quo
a nobis antea dictum est. hunc secum habere in primis constituerat, quod eum
cupidum rerum novarum, cupidum imperii, magni animi, magnae inter Gallos auc
(5,6,2)toritatis cognoverat. accedebat huc, quod iam
in concilio Haeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri;
quod dictum Haedui graviter ferebant neque recusandi aut deprecandi causa
legatos ad Cae
(5,6,3)sarem mittere audebant. id factum ex suis
hospitibus Caesar cognoverat. ille omnibus primo precibus petere contendit ut
in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim
quod religioni
(5,6,4)bus impediri sese diceret. posteaquam id
obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta, principes Galliae
sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit
(5,6,5)uti in continenti remanerent; metu
territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse
consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos
omnes in Britanniam traductos
(5,6,6)necaret; fidem reliquis interponere, ius
iurandum poscere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio
administrarent. haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.
(5,7,1)Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati
Haeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum, quibuscumque rebus
posset, Dumnorigem statue
(5,7,2)bat; at, quod longius eius amentiam progredi
videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset.
(5,7,3)itaque dies circiter xxv in eo loco
commoratus, quod corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis
temporis in his locis flare consuevit, dabat operam, uti in officio Dumnorigem
contineret, nihilo
(5,7,4)tamen setius omnia eius consilia
cognosceret. tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque con
(5,7,5)scendere naves iubet. at omnium animis
impeditis Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris insciente Cae
(5,7,6)sare domum discedere coepit. qua re nuntiata
Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem
equitatus ad eum insequendum mittit
(5,7,7)retrahique imperat; si vim faciat neque
pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus
(5,7,8)qui praesentis imperium neglexisset. ille
autem revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare
coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civi
(5,7,9)tatis. illi, ut erat imperatum,
circumsistunt hominem atque interficiunt. at equites Haedui ad Caesarem omnes
revertuntur.
(5,8,1)His rebus gestis, Labieno in continenti cum
tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rei
frumentariae provideret, quaeque in Gal lia gererentur cognosceret,
consiliumque pro tempore
(5,8,2)et pro re caperet, ipse cum quinque
legionibus et pari numero equitum, quem in continenti relinquebat, ad solis
occasum naves solvit et leni Africo provectus, media circiter nocte vento
intermisso, cursum non tenuit et longius delatus aestu orta luce sub sinistra
Britanniam relic
(5,8,3)tam conspexit. tum rursus aestus
commutationem secutus remis contendit, ut eam partem insulae caperet. qua
(5,8,4)optimum esse egressum superiore aestate cognoverat.
qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque
navigiis non intermisso remigandi
(5,8,5)labore longarum navium cursum adaequarunt.
accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere
(5,8,6)tempore, neque in eo loco hostis est visus.
sed ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent,
multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque, quas sui
quisque commodi causa fecerat, amplius octingentae uno erant visae tempore, ab litore
discesserant ac se in superiora loca abdiderant.
(5,9,1)Caesar exposito exercitu et loco castris
idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent,
cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus
essent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod
in litore molli atque aperto deligatas ad ancoras relinque
(5,9,2)bat. ei praesidio navibusque Q. Atrium
praefecit. ipse noctu progressus milia passuum circiter xii hostium copias
(5,9,3)conspicatus est. illi equitatu atque essedis
ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium
(5,9,4)committere coeperunt. repulsi ab equitatu se
in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere munitum, quem
domestici belli, ut videbatur, causa iam ante
(5,9,5)praeparaverant; nam crebris arboribus
succisis omnes
(5,9,6)introitus erant praeclusi. ipsi ex silvis
rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant.
(5,9,7)at milites legionis septimae testudine facta
et aggere ad munitiones adiecto locum ceperunt eosque ex silvis ex
(5,9,8)pulerunt paucis vulneribus acceptis. sed eos
fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et
quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.
(5,10,1)Postridie eius diei mane tripertito milites
equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant perseque
(5,10,2)rentur. his aliquantum itineris progressis
cum iam extremi essent in prospectu, equites a Q. Atrio ad Caesarem venerunt,
qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves
adflictas atque in litus eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent
neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati
(5,10,3)possent; itaque ex eo concursu navium
magnum esse in commodum acceptum.
(5,11,1)His rebus cognitis Caesar legiones
equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves
(5,11,2)revertitur; eadem fere quae ex nuntiis
litterisque cognoverat, coram perspicit, sic ut amissis circiter xl navibus
reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur.
(5,11,3)itaque ex legionibus fabros deligit et ex
continenti alios
(5,11,4)arcessi iubet; Labieno scribit ut quam
plurimas possit iis
(5,11,5)legionibus, quae sint apud eum, naves
instituat. ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum
esse statuit omnes naves subduci et cum castris una
(5,11,6)munitione coniungi. in his rebus circiter
dies x consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum
(5,11,7)intermissis. subductis navibus castrisque
egregie munitis easdem copias quas ante praesidio navibus relinquit, ipse
(5,11,8)eodem unde redierat proficiscitur. eo cum
venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa
imperii bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius
fines a maritimis civitatibus flumen dividit quod appellatur Tamesis, a
(5,11,9)mari circiter milia passuum lxxx. huic
superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant.
sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
(5,12,1)Britanniae pars interior ab iis incolitur
quos na
(5,12,2)tos in insula ipsi memoria proditum dicunt,
maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant
qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus
eo pervenerunt et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coepe
(5,12,3)runt. hominum est infinita multitudo
creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecoris numerus ingens.
(5,12,4)utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis
ferreis ad
(5,12,5)certum pondus examinatis pro nummo.
nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed
eius exigua est copia; aere utuntur importato. materia cuiusque generis, ut in
Gallia est praeter
(5,12,6)fagum atque abietem. leporem et gallinam et
anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa.
loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus.
(5,13,1)Insula natura triquetra, cuius unum latus
est contra Galliam. huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere
omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem
spectat. hoc latus
(5,13,2)pertinet circiter milia passuum quingenta.
alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem. qua ex parte est Hibernia
insula, dimidio minor ut existimatur quam Britannia, sed pari spatio
transmissus atque ex Gallia
(5,13,3)est in Britanniam. in hoc medio cursu est
insula quae appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae
existimantur; de quibus insulis nonnulli scrip
(5,13,4)serunt dies continuos xxx sub brumam esse
noctem. nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua
mensuris breviores esse quam in continenti noctes
(5,13,5)videbamus. huius est longitudo lateris, ut
fert illorum
(5,13,6)opinio, septingentorum milium. tertium est
contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus
lateris maxime ad Germaniam spectat. hoc milia pas
(5,13,7)suum octingenta in longitudinem esse
existimatur. ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
(5,14,1)Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui
Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque
(5,14,2)multum a Gallica differunt consuetudine.
interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque
sunt vestiti. omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit
colorem, atque hoc horri
(5,14,3)biliores sunt in pugna adspectu; capilloque
sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum
(5,14,4)superius. uxores habent deni duodenique
inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum
(5,14,5)liberis. sed si qui sunt ex iis nati, eorum
habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
(5,15,1)Equites hostium essedariique acriter
proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri
omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas
(5,15,2)collesque compulerint. sed compluribus
interfectis cupi
(5,15,3)dius insecuti nonnullos ex suis amiserunt.
at illi intermisso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione
castrorum, subito se ex silvis eiecerunt impetuque in eos facto, qui erant in
statione pro castris con
(5,15,4)locati, acriter pugnaverunt, duabusque
missis subsidio cohortibus a Caesare, atque his primis legionum duarum, cum eae
perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnae
perterritis nostris per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes
recepe
(5,15,5)runt. eo die Q. Laberius Durus tribunus
militum interficitur. illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.
(5,16,1)Toto hoc in genere pugnae cum sub oculis
omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem
armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere
auderent, minus aptos
(5,16,2)esse ad huius generis hostem, equites autem
magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto
plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis
desilirent et pedibus dis
(5,16,3)pari proelio contenderent. equestris autem
proelii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum
(5,16,4)inferebat. accedebat huc ut numquam
conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas
haberent atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes
defatigatis succederent.
(5,17,1)Postero die procul a castris hostes in
collibus constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie
(5,17,2)nostros equites proelio lacessere
coeperunt. sed meridie cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem
equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad
pabulatores advolaverunt, sic uti
(5,17,3)ab signis legionibusque non absisterent.
nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt,
quoad subsidio confisi equites, cum post se legio
(5,17,4)nes viderent, praecipites hostes egerunt
magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi
(5,17,5)aut ex essedis desiliendi facultatem
dederunt. ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt,
neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.
(5,18,1)Caesar cognito consilio eorum ad flumen
Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno
(5,18,2)omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri
potest. eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam
(5,18,3)magnas esse copias hostium instructas. ripa
autem erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis
(5,18,4)sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
his rebus cognitis a perfugis captivisque Caesar praemisso equi
(5,18,5)tatu confestim legiones subsequi iussit.
sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua
extarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent
ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
(5,19,1)Cassivellaunus ut supra demonstravimus omni
deposita spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, milibus circiter
quattuor essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via
excedebat locisque impeditis ac silvestribus se occultabat atque iis
regionibus, quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homi
(5,19,2)nes ex agris in silvas compellebat et, cum
equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros effunderet,
omnibus viis semitisque notis essedarios ex silvis emittebat et magno cum
periculo nostrorum equitum cum his confligebat atque hoc metu latius vagari
(5,19,3)prohibebat. relinquebatur ut neque longius
ab agmine legionum discedi Caesar pateretur et tantum agris vastandis
incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum in labore atque itinere
legionarii milites efficere poterant.
(5,20,1)Interim Trinovantes, prope firmissima earum
regionum civitas ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum
in continentem venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat
interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat , legatos ad
Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros
(5,20,2)atque imperata facturos; petunt ut
Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat,
(5,20,3)qui praesit imperiumque obtineat. his
Caesar imperat obsides xl frumentumque exercitui Mandubraciumque
(5,20,4)ad eos mittit. illi imperata celeriter
fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.
(5,21,1)Trinovantibus defensis atque ab omni
militum iniuria prohibitis Cenimagni Segontiaci Ancalites Bibroci
(5,21,2)Cassi legationibus missis sese Caesari
dedunt. ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse
silvis paludibusque munitum, quo satis magnus
(5,21,3)hominum pecorisque numerus convenerit.
oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa
munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa
(5,21,4)convenire consuerunt. eo proficiscitur cum
legionibus. locum reperit egregie natura atque opere munitum. tamen hunc duabus
ex partibus oppugnare contendit.
(5,21,5)hostes paulisper morati militum nostrorum
impetum non
(5,21,6)tulerunt seseque alia ex parte oppidi
eiecerunt. magnus ibi numerus pecoris repertus multique in fuga sunt
comprehensi atque interfecti.
(5,22,1)Dum haec in his locis geruntur,
Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus
regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix Carvilius Taximagulus Segovax,
nuntios mittit atque his imperat, uti coactis omnibus copiis castra navalia de
(5,22,2)improviso adoriantur atque oppugnent. ii
cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto
etiam nobili duce Lugotorige suos incolu
(5,22,3)mes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio
nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus
defectione civitatum, legatos per Atrebatem Com
(5,22,4)mium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar,
cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque
multum aestatis superesset atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides
imperat, et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britan
(5,22,5)nia penderet constituit; interdicit atque
imperat Cassivellauno ne Mandubracio neu Trinovantibus noceat.
(5,23,1)Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare,
(5,23,2)naves invenit refectas. his deductis, quod et
captivorum magnum numerum habebat et nonnullae tempestate deperierant naves,
duobus commeatibus exercitum repor
(5,23,3)tare instituit. ac sic accidit uti ex tanto
navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla
(5,23,4)omnino navis, quae milites portaret,
desideraretur, at ex iis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et
prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas
curaverat numero lx perpaucae
(5,23,5)locum caperent, reliquae fere omnes
reicerentur. quas cum aliquamdiu Caesar frustra expectasset, ne anni tem
(5,23,6)pore a navigatione excluderetur, quod
aequinoctium suberat, necessario angustius milites conlocavit ac summa
tranquillitate consecuta secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram
attigit omnesque incolumes naves perduxit.
(5,24,1)Subductis navibus concilioque Gallorum
Samaro brivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates
angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in
hibernis conlocare legio
(5,24,2)nesque in plures civitates distribuere. ex
quibus unam in Morinos ducendam C. Fabio legato dedit, alteram in Nervios Q.
Ciceroni, tertiam in Essuvios L. Roscio; quartam in Remis cum T. Labieno in
confinio Trevero
(5,24,3)rum hiemare iussit; tres in Belgio
conlocavit; his M. Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Tre
(5,24,4)bonium legatos praefecit. unam legionem,
quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortes v in Eburones, quorum pars
maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui
(5,24,5)sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant,
misit. his militibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam
(5,24,6)legatos praeesse iussit. ad hunc modum
distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse
(5,24,7)existimavit. atque harum tamen omnium
legionum hiberna praeter eam, quam L. Roscio in pacatissimam et quietissimam
partem ducendam dederat, milibus pas
(5,24,8)suum centum continebantur. ipse interea,
quoad legiones conlocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari
constituit.
(5,25,1)Erat in Carnutibus summo loco natus
Tasgetius,
(5,25,2)cuius maiores in sua civitate regnum
obtinuerant. huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in
omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, ma
(5,25,3)iorum locum restituerat. tertium iam hunc
annum regnantem inimici palam multis ex civitate auctoribus
(5,25,4)interfecerunt. defertur ea res ad Caesarem.
ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, L.
Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique
hiemare, quorumque opera cognoverit Tasgetium interfectum, hos compre
(5,25,5)hensos ad se mittere. interim ab omnibus
legatis quaestoribusque quibus legiones tradiderat, certior factus est in
hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.
(5,26,1)Diebus circiter quindecim, quibus in
hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum
(5,26,2)est ab Ambiorige et Catuvolco. qui cum ad
fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna
comportavissent, Indutiomari Treveri nun tiis impulsi suos concitaverunt
subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnanda vene
(5,26,3)runt. cum celeriter nostri arma cepissent
vallumque ascendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri
proelio superiores fuissent, desperata re ho
(5,26,4)stes suos ab oppugnatione reduxerunt. tum
suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad conloquium prodiret: habere
sese quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse
sperarent.
(5,27,1)Mittitur ad eos C. Arpinius eques Romanus,
familiaris Titurii, et Q. Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu
Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat.
(5,27,2)apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus
est: sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius
opera stipendio liberatus esset, quod Atuatucis finitimis suis pendere
consuesset, quodque ei et filius et fratris filius a Caesare remissi essent,
quos Atuatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenu
(5,27,3)issent. neque id quod fecerit de
oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu
civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris
(5,27,4)in se multitudo, quam ipse in multitudinem.
civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi
resistere non potuerit. id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non
adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse
(5,27,5)confidat. sed esse Galliae commune consilium:
omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem,
(5,27,6)ne qua legio alteri legioni subsidio venire
posset. non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda
communi libertate consilium initum videre
(5,27,7)tur. quibus quoniam pro pietate
satisfecerit, habere nunc se rationem officii pro beneficiis Caesaris; monere,
orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
(5,27,8)magnam manum Germanorum conductam Rhenum
trans
(5,27,9)isse; hanc adfore biduo. ipsorum esse
consilium, velintne prius, quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites
aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter
quinquaginta, alter paulo
(5,27,10)amplius ab iis absit. illud se polliceri
et iure iurando con
(5,27,11)firmare, tutum iter per suos fines
daturum. quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et
Caesari pro eius meritis gratiam referre. hac oratione habita discedit
Ambiorix.
(5,28,1)Arpinius et Iunius, quae audierant, ad
legatos deferunt. illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur,
tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod
civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum
(5,28,2)facere ausam vix erat credendum. itaque ad
consilium rem deferunt magnaque inter eos existit controversia.
(5,28,3)L. Aurunculeius compluresque tribuni
militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis
iniussu Caesaris discedendum existimabant;
(5,28,4)quantasvis, magnas etiam copias Germanorum
sustineri posse munitis hibernis docebant; rem esse testimonio, quod primum
hostium impetum multis ultro vulneribus
(5,28,5)inlatis fortissime sustinuerint; re frumentaria
non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura
(5,28,6)subsidia; postremo quid esset levius aut
turpius quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
(5,29,1)Contra ea Titurius sero facturos
clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenis sent, aut cum
aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. brevem consulendi esse
occasionem.
(5,29,2)Caesarem arbitrari profectum in Italiam;
neque aliter Carnutes interficiundi Tasgetii consilium fuisse capturos, neque
Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri
(5,29,3)ad castra venturos. sese non hostem
auctorem, sed rem spectare; subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori
(5,29,4)Ariovisti mortem et superiores nostras
victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium
redactam superiore gloria rei militaris exstincta.
(5,29,5)postremo quis hoc sibi persuaderet sine
certa spe Ambio
(5,29,6)rigem ad eius modi consilium descendisse?
suam sententiam in utramque partem esse tutam; si nihil sit durius, nullo cum
periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis
consentiat, unam esse in
(5,29,7)celeritate positam salutem. Cottae quidem
atque eorum, qui dissentirent, consilium quem haberet exitum? in quo si non
praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.
(5,30,1)Hac in utramque partem disputatione habita,
cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, vincite inquit si ita
vultis Sabinus et id clariore voce, ut magna
(5,30,2)pars militum exaudiret; neque is sum inquit
qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si
(5,30,3)gravius quid acciderit, abs te rationem
reposcent; qui si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti
communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe a
ceteris aut ferro aut fame intereant.
(5,31,1)Consurgitur ex consilio; comprehendunt
utrumque et orant ne sua dissensione et pertinacia rem in sum
(5,31,2)mum periculum deducant; facilem esse rem,
seu maneant seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra
in dissensione nullam se salutem perspicere.
(5,31,3)res disputatione ad mediam noctem
perducitur. tandem dat Cotta permotus manus, superat sententia Sabini.
(5,31,4)pronuntiatur prima luce ituros. consumitur
vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum
portare posset, quid ex instrumento hiber
(5,31,5)norum relinquere cogeretur. omnia
excogitantur, quare nec sine periculo maneatur et languore militum et vigiliis
(5,31,6)periculum augeatur. prima luce sic ex
castris proficiscuntur ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine
amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque
impedimentis.
(5,32,1)At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu
vigiliisque de profectione eorum senserunt, conlocatis insidiis bipertito in
silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum
adventum exspec
(5,32,2)tabant, et cum se maior pars agminis in
magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt
novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris
loco proelium committere coeperunt.
(5,33,1)Tum demum Titurius, ut qui nihil ante
providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa
timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque iis accidere
consuevit qui in ipso negotio
(5,33,2)consilium capere coguntur. at Cotta qui
cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis
auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat, et in appellandis
cohortandisque militibus impera
(5,33,3)toris et in pugna militis officia
praestabat. cum propter longitudinem agminis minus facile per se omnia obire et
quid quoque loco faciendum esset providere possent, iusserunt pronuntiari, ut
impedimenta relinquerent atque
(5,33,4)in orbem consisterent. quod consilium etsi
in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit.
(5,33,5)nam et nostris militibus spem minuit et
hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et
(5,33,6)desperatione id factum videbatur. praeterea
accidit quod fieri necesse erat ut vulgo milites ab signis discederent, quaeque
quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere
properaret, clamore et fletu omnia complerentur.
(5,34,1)At barbaris consilium non defuit. nam duces
eorum tota acie pronuntiari iusserunt, nequis ab loco discederet; illorum esse
praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent; proinde omnia in
victoria posita
(5,34,2)existimarent. erant et virtute et numero
pugnandi pares. nostri tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem
spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurreret, ab ea
parte magnus
(5,34,3)numerus hostium cadebat. qua re animadversa
Ambiorix pronuntiari iubet ut procul tela coniciant neu propius accedant, et
quam in partem Romani impetum fecerint cedant; levitate armorum et cotidiana exercitatione
(5,34,4)nihil his noceri posse; rursus se ad signa
recipientes insequantur.
(5,35,1)Quo praecepto ab iis diligentissime
observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum
(5,35,2)fecerat, hostes velocissime refugiebant.
interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipere.
(5,35,3)rursus cum in eum locum, unde erant
egressi, reverti coeperant, et ab iis qui cesserant et ab iis qui proximi
(5,35,4)steterant circumveniebantur; sin autem
locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur neque a tanta
(5,35,5)multitudine coniecta tela conferti vitare
poterant. tamen tot incommodis conflictati multis vulneribus acceptis
resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam
pugnaretur, nihil, quod ipsis
(5,35,6)esset indignum committebant. tum T.
Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae
auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur;
(5,35,7)Q. Lucanius eiusdem ordinis, fortissime
pugnans, dum
(5,35,8)circumvento filio subvenit, interficitur;
L. Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans adversum os funda
vulneratur.
(5,36,1)His rebus permotus Q. Titurius cum procul
Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Cn. Pompeium ad eum
mittit rogatum ut sibi
(5,36,2)militibusque parcat. ille appellatus
respondet: si velit secum conloqui, licere; sperare a multitudine impetrari
posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri inque eam
rem se suam fidem interponere.
(5,36,3)ille cum Cotta saucio communicat, si
videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una conloquantur; sperare ab eo de
sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat
atque in eo perseverat.
(5,37,1)Sabinus, quos in praesentia tribunos
militum circum se habebat, et primorum ordinum centuriones se sequi iubet, et
cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque
ut idem faciant
(5,37,2)imperat. interim dum de condicionibus inter
se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, pau
(5,37,3)latim circumventus interficitur. tum vero
suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque
(5,37,4)in nostros facto ordines perturbant. ibi L.
Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. reliqui se in
(5,37,5)castra recipiunt, unde erant egressi. ex
quibus L. Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur,
aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur.
illi aegre ad noctem oppu
(5,37,6)gnationem sustinent; noctu ad unum omnes
desperata
(5,37,7)salute se ipsi interficiunt. pauci ex
proelio elapsi incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna
perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
(5,38,1)Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum
equitatu in Atuatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque
noctem neque diem intermittit peditatum
(5,38,2)que se subsequi iubet. re demonstrata
Atuatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in
perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro iis quas acceperint iniuriis
occasionem dimittant;
(5,38,3)interfectos esse legatos duos magnamque
partem exer
(5,38,4)citus interisse demonstrat; nihil esse negotii
subito oppressam legionem, quae cum Cicerone hiemet, interfici. se ad eam rem
profitetur adiutorem. facile hac oratione Nerviis persuadet.
(5,39,1)Itaque confestim dimissis nuntiis ad
Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio
sunt, quam maximas possunt manus cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna
advolant,
(5,39,2)nondum ad eum fama de Titurii morte
perlata. huic quoque accidit quod fuit necesse ut nonnulli milites qui
lignationis munitionisque causa in silvas discessissent,
(5,39,3)repentino equitum adventu interciperentur.
his circumventis magna manu Eburones, Nervii, Atuatuci atque horum omnium socii
clientesque legionem oppugnare incipiunt. nostri celeriter ad arma concurrunt,
vallum
(5,39,4)conscendunt. aegre is dies sustentatur,
quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in
perpetuum se fore victores confidebant.
(5,40,1)Mittuntur ad Caesarem confestim a Cicerone
litterae, magnis propositis praemiis, si pertulissent; ob
(5,40,2)sessis omnibus viis missi intercipiuntur.
noctu ex ea materia quam munitionis causa comportaverant, turres admodum centum
viginti excitantur; incredibili celeritate,
(5,40,3)quae deesse operi videbantur, perficiuntur.
hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant, fossam
complent. a nostris eadem ratione qua pridie,
(5,40,4)resistitur. hoc idem reliquis deinceps fit
diebus.
(5,40,5)nulla pars nocturni temporis ad laborem
intermittitur; non
(5,40,6)aegris, non vulneratis facultas quietis
datur. quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt, noctu comparantur;
multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres
contabulantur, pinnae
(5,40,7)loricaeque ex cratibus attexuntur. ipse
Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad
quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere
cogeretur.
(5,41,1)Tum duces principesque Nerviorum, qui
aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone
(5,41,2)habebant, conloqui sese velle dicunt. facta
potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant:
(5,41,3)omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum
trans
(5,41,4)isse; Caesaris reliquorumque hiberna
oppugnari. addunt etiam de Sabini morte; Ambiorigem ostentant fidei fa
(5,41,5)ciundae causa. errare eos dicunt, si
quicquam ab iis praesidii sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc
esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent
atque hanc inveterascere con
(5,41,6)suetudinem nolint; licere illis per se
incolumibus ex hibernis discedere et, quascumque in partes velint, sine metu
(5,41,7)proficisci. Cicero ad haec unum modo
respondit: non esse consuetudinem populi Romani ullam accipere ab
(5,41,8)hoste armato condicionem; si ab armis
discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare
pro eius iustitia quae petierint impetraturos.
(5,42,1)Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum x et
fossa
(5,42,2)pedum xv hiberna cingunt. haec et superiorum
annorum consuetudine a nobis cognoverant et quosdam de exer
(5,42,3)citu nacti captivos ab his docebantur. sed
nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis caespites
circumcidere, manibus sagulisque terram
(5,42,4)exhaurire cogebantur. qua quidem ex re
hominum multitudo cognosci potuit; nam minus horis tribus milium
(5,42,5)pedum xv in circuitu munitionem
perfecerunt. reliquis diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque,
quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
(5,43,1)Septimo oppugnationis die maximo coorto
vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et iacula fervefacta in casas,
quae more Gallico stramentis erant tectae,
(5,43,2)iacere coeperunt. hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem castrorum locum distu
(5,43,3)lerunt. hostes maximo clamore, sicuti parta
iam atque explorata victoria, turres testudinesque agere et scalis
(5,43,4)vallum ascendere coeperunt. at tanta militum
virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur
maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes
fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo
decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam ac tum omnes acerrime
fortissimeque pugna
(5,43,5)rent. hic dies nostris longe gravissimus
fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant
recessumque primis ultimi non dabant.
(5,43,6)paulum quidem intermissa flamma et quodam
loco turri adacta et contingente vallum, tertiae cohortis centuriones ex eo quo
stabant loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes si introire
vellent
(5,43,7)vocare coeperunt; quorum progredi ausus est
nemo. tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati turrisque succensa est.
(5,44,1)Erant in ea legione fortissimi viri
centuriones qui iam primis ordinibus adpropinquarent, Titus Pullo et
(5,44,2)Lucius Vorenus. hi perpetuas inter se
controversias habebant, uter alteri anteferretur, omnibusque annis de loco
(5,44,3)summis simultatibus contendebant. ex his
Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, quid dubitas inquit Vorene? aut quem
locum tuae probandae virtutis ex
(5,44,4)spectas? hic dies de nostris controversiis
iudicabit. haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaque hostium
(5,44,5)pars confertissima est visa, inrumpit. ne
Vorenus quidem sese tum vallo continet, sed omnium veritus existimatio
(5,44,6)nem subsequitur. mediocri spatio relicto
Pullo pilum in hostes inmittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit.
quo percusso exanimatoque hunc scutis protegunt hostes, in illum universi tela
coniciunt neque dant
(5,44,7)progrediendi facultatem. transfigitur
scutum Pulloni et
(5,44,8)verutum in balteo defigitur. avertit hic
casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum
(5,44,9)impeditumque hostes circumsistunt. succurrit
inimicus
(5,44,10)illi Vorenus et laboranti subvenit. ad
hunc se confestim
(5,44,11)a Pullone omnis multitudo convertit; illum
veruto transfixum arbitrantur. Vorenus gladio rem comminus gerit
(5,44,12)atque uno interfecto reliquos paulum
propellit; dum cupidius instat, in locum inferiorem deiectus concidit.
(5,44,13)huic rursus circumvento subsidium fert
Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude
(5,44,14)intra munitiones se recipiunt. sic fortuna
in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio
salutique esset neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus
videretur.
(5,45,1)Quanto erat in dies gravior atque asperior
oppugnatio et maxime, quod magna parte militum confecta vulneribus res ad
paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad
Caesarem mittebantur. quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum
(5,45,2)militum cum cruciatu necabatur. erat unus
intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad
Ciceronem perfugerat suamque ei fidem prae
(5,45,3)stiterat. hic servo spe libertatis
magnisque persuadet
(5,45,4)praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat.
has ille iaculo inligatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione
(5,45,5)versatus ad Caesarem pervenit. ab eo de
periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.
(5,46,1)Caesar acceptis litteris hora circiter
undecima diei statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit,
cuius hiberna aberant ab eo milia passuum xxv;
(5,46,2)iubet media nocte legionem proficisci
celeriterque ad se ve
(5,46,3)nire. exit cum nuntio Crassus. alterum ad
C. Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua
(5,46,4)sibi iter faciendum sciebat. scribit
Labieno, si rei publicae commodo facere possit, cum legione ad fines Nerviorum
veniat. reliquam partem exercitus quod paulo aberat longius, non putat
expectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis cogit.
(5,47,1)Hora circiter tertia ab antecursoribus de
Crassi adventu certior factus eo die milia passuum xx progreditur.
(5,47,2)Crassum Samarobrivae praeficit legionemque
ei attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras
publicas frumentumque omne, quod eo tolerandae
(5,47,3)hiemis causa devexerat, relinquebat.
Fabius, ut imperatum erat non ita multum moratus, in itinere cum legione
(5,47,4)occurrit. Labienus interitu Sabini et caede
cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus ne, si
ex hibernis fugae similem profectionem
(5,47,5)fecisset, hostium impetum sustinere non
posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari
remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset, rem gestam
in Eburonibus perscribit, docet omnes peditatus equitatusque copias Treverorum
tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.
(5,48,1)Caesar consilio eius probato, etsi opinione
trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium
in celeritate ponebat. venit magnis
(5,48,2)itineribus in Nerviorum fines. ibi ex
captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res
(5,48,3)sit. tum cuidam ex equitibus Gallis magnis
praemiis per
(5,48,4)suadet, uti ad Ciceronem epistulam deferat.
hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistula
(5,48,5)nostra ab hostibus consilia cognoscantur.
si adire non possit, monet ut tragulam cum epistula ad ammentum
(5,48,6)deligata intra munitiones castrorum
abiciat. in litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore;
(5,48,7)hortatur ut pristinam virtutem retineat.
Gallus pericu
(5,48,8)lum veritus ut erat praeceptum tragulam
mittit. haec casu ad turrim adhaesit neque a nostris biduo animadversa tertio
die a quodam milite conspicitur, dempta ad
(5,48,9)Ciceronem defertur. ille perlectam in
conventu militum
(5,48,10)recitat maximaque omnes laetitia adficit.
tum fumi in cendiorum procul videbantur, quae res omnem dubitationem adventus
legionum expulit.
(5,49,1)Galli re cognita per exploratores
obsidionem relinquunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. hae
(5,49,2)erant armatae circiter milia lx. Cicero
data facultate Gallum ab eodem Verticone quem supra demonstravimus reperit, qui
litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet,
(5,49,3)iter caute diligenterque faciat; perscribit
in litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem
(5,49,4)convertisse. quibus litteris circiter media
nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo
(5,49,5)confirmat. postero die luce prima movet
castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem
(5,49,6)et rivum multitudinem hostium conspicatur.
erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam
obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo
(5,49,7)animo remittendum de celeritate
existimabat; consedit et, quam aequissimo potest loco castra communit atque
haec etsi erant exigua per se, vix hominum milium septem, praesertim nullis cum
impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio
ut in
(5,49,8)summam contemptionem hostibus veniat.
interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat, quo commodissime
itinere vallem transire possit.
(5,50,1)Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam
fac
(5,50,2)tis utrique se suo loco continent: Galli
quod ampliores
(5,50,3)copias, quae nondum convenerant,
exspectabant, Caesar si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere
posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet;
(5,50,4)si id efficere non posset, ut exploratis
itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. prima luce hostium
equitatus ad castra accedit proeliumque cum no
(5,50,5)stris equitibus committit. Caesar consulto
equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra
altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam
maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.
(5,51,1)Quibus omnibus rebus hostes invitati copias
transducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo
deductis propius accedunt et tela intra
(5,51,2)munitionem ex omnibus partibus coniciunt
praeconibus que circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit
ante horam tertiam ad se transire, sine peri
(5,51,3)culo licere; post id tempus non fore
potestatem. ac sic nostros contempserunt ut obstructis in speciem portis
singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii
vallum manu scindere, alii fossas com
(5,51,4)plere inciperent. tum Caesar omnibus portis
eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti
omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex iis numerum occidit atque
omnes armis exuit.
(5,52,1)Longius prosequi veritus quod silvae
paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illum locum relinqui
videbat , omnibus suis incolumibus eo
(5,52,2)dem die ad Ciceronem pervenit. institutas
turres, testudines munitionesque hostium admiratur; producta legione cognoscit
non decimum quemque esse reliquum
(5,52,3)militem sine vulnere; ex his omnibus
iudicat rebus quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administra
(5,52,4)tae. Ciceronem pro eius merito legionemque
conlaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quo rum
egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. de casu Sabini et
Cottae certius ex captivis
(5,52,5)cognoscit. postero die contione habita rem
gestam pro
(5,52,6)ponit, milites consolatur et confirmat:
quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo
ferundum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato
incommodo neque hostibus diutina laetitia neque ipsis longior dolor
relinquatur.
(5,53,1)Interim ad Labienum per Remos incredibili
celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut cum ab hibernis Ciceronis
milia passuum abesset circiter lx eoque post horam nonam diei Caesar
pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oriretur, quo
clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis La
(5,53,2)bieno fieret. hac fama ad Treveros perlata
Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat,
(5,53,3)noctu profugit copiasque omnes in Treveros
reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum tribus
legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit, et quod
tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere
decrevit.
(5,53,4)nam illo incommodo de Sabini morte perlato
omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in
omnes partes dimittebant, et quid reliqui consilii caperent atque unde initium
belli fieret explorabant noc
(5,53,5)turnaque in locis desertis concilia
habebant. neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris
intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nun
(5,53,6)tium acciperet. in his ab L. Roscio
quaestore, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas
Gallorum copias earum civitatum, quae Aremoricae appellantur, oppugnandi sui
causa convenisse
(5,53,7)neque longius milibus passuum octo ab
hibernis suis afuisse, sed nuntio adlato de victoria Caesaris discessisse, adeo
ut fugae similis discessus videretur.
(5,54,1)At Caesar principibus cuiusque civitatis ad
se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias
cohortando magnam partem Galliae in offi
(5,54,2)cio tenuit. tamen Senones, quae est civitas
in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar
apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam
Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio
conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines inse
(5,54,3)cuti regno domoque expulerunt et missis ad
Caesarem satisfaciundi causa legatis, cum is omnem ad se senatum
(5,54,4)venire iussisset, dicto audientes non
fuerunt. tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos prin cipes
belli inferendi tantamque omnibus voluntatis commutationem attulit, ut praeter
Haeduos et Remos quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere
ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli
officiis nulla fere civitas
(5,54,5)fuerit non suspecta nobis. idque adeo haud
scio mirandumne sit cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod qui
virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis
deperdidisse, ut a populo Romano imperia perferrent, gravissime dolebant.
(5,55,1)Treveri vero atque Indutiomarus totius
hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent,
civitates sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri
interfecta multo mino
(5,55,2)rem superesse dicerent partem. neque tamen
ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis
expertos dicerent, Ariovisti bello et Tenctherorum transitu, non esse amplius
fortunam temptaturos.
(5,55,3)hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus
copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exsules damnatosque
(5,55,4)tota Gallia magnis praemiis ad se adlicere
coepit. ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat, ut
undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice
privatimque peterent.
(5,56,1)Ubi intellexit ultro ad se veniri, altera
ex parte Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios
Atuatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si
ex finibus suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. hoc more
(5,56,2)Gallorum est initium belli. quo lege
communi omnes puberes armati convenire coguntur; qui ex iis novissimus
convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus
(5,56,3)adfectus necatur. in eo concilio Cingetorigem,
alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris
secutum fidem ab eo non discessisse,
(5,56,4)hostem iudicat bonaque eius publicat. his
rebus confectis in concilio pronuntiat arcessitum se ab Senonibus et
(5,56,5)Carnutibus aliisque compluribus Galliae
civitatibus; huc iturum per fines Remorum eorumque agros populaturum ac,
priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum; quae fieri velit, praecipit.
(5,57,1)Labienus, cum et loci natura et manu
munitissimis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat,
ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret,
(5,57,2)cogitabat. itaque a Cingetorige atque eius
propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat,
circummittit ad finitimas civitates equitesque undique
(5,57,3)evocat; his certam diem conveniendi dicit.
interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius
vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias conloquendi aut
territandi causa. equites plerumque
(5,57,4)eminus tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra
munitiones continebat timorisque opinionem quibuscumque poterat rebus augebat.
(5,58,1)Cum maiore in dies contemptione
Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium
finitimarum civitatum, quos accersendos curaverat, tanta diligentia omnes suos
custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Tre
(5,58,2)veros perferri posset. interim ex
consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem
diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum
(5,58,3)contumelia verborum nostros ad pugnam
evocant. nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum
(5,58,4)dispersi ac dissipati discedunt. subito
Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit,
perterritis hostibus atque in fugam coniectis quod fore sicut accidit videbat
unum omnes petant Indutiomarum, neu quis quem alium prius vulneret, quam illum
interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere
nolebat; magna proponit iis
(5,58,5)qui occiderint praemia; submittit cohortes
equitibus
(5,58,6)subsidio. comprobat hominis consilium
Fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus
interficitur caputque eius refertur in castra. redeuntes equites quos possunt
consectantur atque
(5,58,7)occidunt. hac re cognita omnes Eburonum et
Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum
Caesar Galliam quietiorem.
(6,1t,1)LIBER SEXTVS
(6,1,1)Multis de causis Caesar maiorem Galliae
motum exspectans per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T.
(6,1,2)Sextium legatos dilectum habere instituit.
simul a Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei
publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina
(6,1,3)Gallia consulis sacramento rogasset, ad
signa convenire et ad se proficisci iuberet, magni interesse etiam in reliquum
tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates, ut, si
quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed
(6,1,4)etiam maioribus augeri copiis posset. quod
cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per
suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus
duplicatoque earum cohortium numero quas cum Q. Titurio amiserat, et celeritate
et copiis docuit, quid populi Romani disciplina atque opes possent.
(6,2,1)Interfecto Indutiomaro ut docuimus, ad eius
propinquos a Treveris imperium defertur. illi finitimos Germanos sollicitare et
pecuniam polliceri non desistunt.
(6,2,2)cum a proximis impetrare non possent,
ulteriores temptant. inventis nonnullis civitatibus iure iurando inter se
confirmant obsidibusque de pecunia cavent; Ambiorigem
(6,2,3)sibi societate et foedere adiungunt. quibus
rebus cognitis Caesar cum undique bellum parari videret, Nervios, Atuatucos,
Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad
imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia
communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius
sibi de bello cogitandum putavit.
(6,3,1)Itaque nondum hieme confecta proximis
quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum con
(6,3,2)tendit et, priusquam illi aut convenire aut
profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda
militibus concessa vastatisque agris in
(6,3,3)deditionem venire atque obsides sibi dare
coegit. eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones re
(6,3,4)duxit. concilio Galliae primo vere, uti
instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque
venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia
postponere videretur, concilium Luteciam Pa
(6,3,5)risiorum transfert. confines erant hi
Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc con
(6,3,6)silio afuisse existimabantur. hac re pro
suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur
magnisque itineribus eo pervenit.
(6,4,1)Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius
consilii fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. conantibus, priusquam
id effici posset, adesse Romanos
(6,4,2)nuntiatur. necessario sententia desistunt legatosque
deprecandi causa ad Caesarem mittunt; adeunt per Hae
(6,4,3)duos, quorum antiquitus erat in fide
civitas. libenter Caesar petentibus Haeduis dat veniam excusationemque accipit,
quod aestivum tempus instantis belli, non quae
(6,4,4)stionis esse arbitrabatur. obsidibus
imperatis centum
(6,4,5)hos Haeduis custodiendos tradit. eodem
Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Remis, quorum
(6,4,6)erant in clientela; eadem ferunt responsa.
peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.
(6,5,1)Hac parte Galliae pacata totus et mente et
animo in
(6,5,2)bellum Treverorum et Ambiorigis insistit.
Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius
iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio
(6,5,3)civitatis motus existat. his rebus
constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse conten
(6,5,4)turum, reliqua eius consilia animo
circumspiciebat. erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus
silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Cae sarem legatos numquam
miserant. cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse
Ger
(6,5,5)manis in amicitiam cognoverat. haec prius
illi detrahenda auxilia existimabat, quam ipsum bello lacesseret, ne desperata
salute aut se in Menapios abderet, aut cum
(6,5,6)Transrhenanis congredi cogeretur. hoc inito
consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque ad
eum legiones proficisci iubet, ipse cum legionibus expeditis quinque in
Menapios proficiscitur.
(6,5,7)illi nulla coacta manu loci praesidio freti
in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
(6,6,1)Caesar partitis copiis cum C. Fabio legato
et M. Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito,
aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque
(6,6,2)hominum numero potitur. quibus rebus coacti
Menapii
(6,6,3)legatos ad eum pacis petendae causa mittunt.
ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut
Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. his confirmatis rebus
Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit, ipse in
Treveros proficiscitur.
(6,7,1)Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis
coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum
finibus hiemarat, adoriri para
(6,7,2)bant. iamque ab eo non longius bidui via
aberant, cum
(6,7,3)duas venisse legiones missu Caesaris
cognoscunt. positis castris a milibus passuum quindecim auxilia Germa
(6,7,4)norum exspectare constituunt. Labienus
hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi
facultatem, praesidio v cohortium impedimentis relicto cum xxv cohortibus
magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso
spatio
(6,7,5)castra communit. erat inter Labienum atque
hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. hoc neque ipse transire
habebat in animo neque hostes transituros
(6,7,6)existimabat. augebatur auxiliorum cotidie
spes. loquitur consulto palam, quoniam Germani adpropinquare dicantur, sese
suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce
castra moturum.
(6,7,7)celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex
magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere
(6,7,8)natura cogebat. Labienus noctu tribunis
militum primisque ordinibus coactis, quid sui sit consilii proponit et, quo
facilius hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu quam
populi Romani fert consuetudo castra moveri iubet. his rebus fugae similem
profectio
(6,7,9)nem effecit. haec quoque per exploratores
ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.
(6,8,1)Vix agmen novissimum extra munitiones
processerat, cum Galli cohortati inter se ne speratam praedam ex manibus
dimitterent longum esse perterritis Romanis Germanorum auxilium exspectare,
neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam manum, praesertim
fugientem atque impeditam, adoriri non audeant flumen transire et iniquo loco
committere proelium
(6,8,2)non dubitant. quae fore suspicatus Labienus,
ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris
(6,8,3)placide progrediebatur. tum praemissis
paulum impedimentis atque in tumulo quodam conlocatis habetis inquit milites,
quam petistis facultatem; hostem im
(6,8,4)pedito atque iniquo loco tenetis: praestate
eandem nobis ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori praestitistis,
atque illum adesse et haec coram cernere existi
(6,8,5)mate. simul signa ad hostem converti aciemque
dirigi iubet et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimis
(6,8,6)sis reliquos equites ad latera disponit.
celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. illi, ubi praeter
spem, quos modo fugere credebant, infestis signis ad se ire viderunt, impetum
ferre non potuerunt ac primo con
(6,8,7)cursu in fugam coniecti proximas silvas
petierunt. quos Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto
compluribus captis paucis post diebus civitatem recepit. nam Germani qui
auxilio veniebant percepta Trevero
(6,8,8)rum fuga sese domum contulerunt. cum his
propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati
(6,8,9)eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi,
quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium
est traditum.
(6,9,1)Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros
venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum
(6,9,2)una erat quod auxilia contra se Treveris
miserant, al
(6,9,3)tera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet.
his constitutis rebus paulo supra eum locum, quo ante exercitum
(6,9,4)traduxerat, facere pontem instituit. nota
atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus effici
(6,9,5)tur. firmo in Treveris ad pontem praesidio
relicto, ne quis ab his subito motus oriretur, reliquas copias equi
(6,9,6)tatumque traducit. Ubii, qui ante obsides
dederant atque in deditionem venerant, sui purgandi causa ad eum legatos
mittunt, qui doceant neque ex sua civitate auxilia
(6,9,7)in Treveros missa neque ab se fidem laesam;
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro
nocentibus poenas pendant; si amplius
(6,9,8)obsidum velit dari pollicentur. cognita
Caesar causa re perit ab Suebis auxilia missa esse, Ubiorum satisfactionem
accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
(6,10,1)Interim paucis post diebus fit ab Ubiis
certior Suebos omnes unum in locum copias cogere atque iis nationibus, quae sub
eorum sint imperio, denuntiare, uti auxi
(6,10,2)lia peditatus equitatusque mittant. his
cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis
imperat, ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans
barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam
(6,10,3)pugnandi condicionem posse deduci; mandat,
ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos geran
(6,10,4)tur cognoscant. illi imperata faciunt et
paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii
de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas
coegissent, penitus
(6,10,5)ad extremos fines se recepisse; silvam ibi
esse infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus
pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque a Cheruscis
iniuriis incursionibus que prohibere. ad eius silvae initium Suebos adventum
Romanorum exspectare constituisse.
(6,11,1)Quoniam ad hunc locum perventum est, non
alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et,
(6,11,2)quo differant hae nationes inter sese,
proponere. in Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis
partibusque, sed paene etiam in singulis domibus
(6,11,3)factiones sunt earumque factionum sunt
principes, qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad
arbitrium iudiciumque summa omnium
(6,11,4)rerum consiliorumque redeat. idque eius rei
causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem
auxilii egeret. suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur neque,
aliter si faciat, ullam inter suos
(6,11,5)habet auctoritatem. haec eadem ratio est in
summa totius Galliae; namque omnes civitates divisae sunt in duas partes.
(6,12,1)Cum Caesar in Galliam venit, alterius
factionis
(6,12,2)principes erant Haedui, alterius Sequani.
hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Haeduis
magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant
eosque ad se
(6,12,3)magnis iacturis pollicitationibusque
perduxerant. proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate
Haeduorum interfecta tantum potentia anteces
(6,12,4)serant, ut magnam partem clientium ab
Haeduis ad se traducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent et
publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consilii inituros, et partem
finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum
obtinerent.
(6,12,5)qua necessitate adductus Diviciacus auxilii
petendi causa
(6,12,6)Romam ad senatum profectus infecta re redierat.
adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Haeduis redditis,
veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod ii qui se
ad eorum amicitiam
(6,12,7)adgregarant, meliore condicione atque
aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque
amplificata Sequani principatum dimiserant. in eorum locum Remi successerant;
quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ii qui propter veteres
inimicitias nullo modo cum Haeduis coniungi poterant, se
(6,12,8)Remis in clientelam dicabant. hos illi
diligenter tuebantur; ita novam et repente collectam auctoritatem
(6,12,9)tenebant; et eo tum statu res erat ut longe
principes haberentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
(6,13,1)In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo
sunt numero atque honore, genera sunt duo. nam plebes paene servorum habetur
loco, quae nihil audet per se, nulli
(6,13,2)adhibetur consilio. plerique cum aut aere
alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in
servitutem dicant. nobilibus in hos eadem
(6,13,3)omnia sunt iura quae dominis in servos. sed
de his duo
(6,13,4)bus generibus alterum est druidum, alterum
equitum. illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant,
religiones interpretantur. ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae
causa concurrit magnoque
(6,13,5)hi sunt apud eos honore. nam fere de
omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est facinus
admissum, si caedes facta, si de heredidate, de finibus controversia est, idem
decernunt, praemia poe
(6,13,6)nasque constituunt. si qui aut privatus aut
populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. haec poena
(6,13,7)apud eos est gravissima. quibus ita est
interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt,
aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant,
neque his petentibus
(6,13,8)ius redditur neque honos ullus
communicatur. his autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos
(6,13,9)habet auctoritatem. hoc mortuo aut, si qui
ex reliquis excellit dignitate, succedit aut, si sunt plures pares, suffragio
druidum adlegitur; nonnumquam etiam armis de prin
(6,13,10)cipatu contendunt. hi certo anni tempore
in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco
consecrato. huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque
decretis iudiciisque parent. dis
(6,13,11)ciplina in Britannia reperta atque inde in
Galliam trans
(6,13,12)lata existimatur, et nunc qui diligentius
eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
(6,14,1)Druides a bello abesse consuerunt neque
tributa una cum reliquis pendunt. militiae vacationem omnium
(6,14,2)que rerum habent immunitatem. tantis
excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a paren
(6,14,3)tibus propinquisque mittuntur. magnum ibi
numerum versuum ediscere dicuntur. itaque annos nonnulli vicenos in disciplina
permanent. neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere
rebus, publicis
(6,14,4)privatisque rationibus, Graecis utantur
litteris. id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vul gus
disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus
memoriae studere, quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum
diligentiam in
(6,14,5)perdiscendo ac memoriam remittant. in
primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem
transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari
(6,14,6)putant metu mortis neglecto. multa
praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de
rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti
tradunt.
(6,15,1)Alterum genus est equitum. hi cum est usus
atque aliquod bellum incidit quod ante Caesaris adventum quotannis fere
accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut inlatas propulsarent ,
omnes in bello ver
(6,15,2)santur, atque eorum ut quisque est genere
copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. hanc
unam gratiam potentiamque noverunt.
(6,16,1)Natio est omnis Gallorum admodum dedita
religio
(6,16,2)nibus, atque ob eam causam, qui sunt
adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro
victimis homines immolant aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea
sacrificia druidibus utuntur,
(6,16,3)quod pro vita hominis nisi hominis vita
reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitran tur, publiceque
eiusdem generis habent instituta sacrificia.
(6,16,4)alii immani magnitudine simulacra habent,
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis
circumventi flamma exanimantur ho
(6,16,5)mines. supplicia eorum, qui in furto aut in
latrocinio aut aliqua noxii sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse
arbitrantur. sed cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia
descendunt.
(6,17,1)Deorum maxime Mercurium colunt. huius sunt
plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque
itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam
arbitrantur. post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Miner
(6,17,2)vam. de his eandem fere quam reliquae
gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque
artificiorum initia tradere, Iovem imperium
(6,17,3)caelestium tenere, Martem bella regere.
huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint, plerumque
devovent; cum superaverunt, animalia capta immo
(6,17,4)lant reliquasque res in unum locum
conferunt. multis in civitatibus harum rerum extructos tumulos locis con
(6,17,5)secratis conspicari licet; neque saepe
accidit ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita
tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
(6,18,1)Galli se omnes ab Dite patre prognatos
praedicant
(6,18,2)idque ab druidibus proditum dicunt. ob eam
causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies
natales et mensum et annorum initia sic ob
(6,18,3)servant, ut noctem dies subsequatur. in
reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos,
nisi cum adoleverunt ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non
patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere
turpe ducunt.
(6,19,1)Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis
nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum
(6,19,2)dotibus communicant. huius omnis pecuniae
coniunctim ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita superarit, ad
eum pars utriusque cum fructibus superi
(6,19,3)orum temporum pervenit. viri in uxores
sicuti in liberos vitae necisque habent potestatem, et cum pater familiae
inlustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et de morte, si res
in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent, et si
compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas
(6,19,4)interficiunt. funera sunt pro cultu
Gallorum magnifica et sumptuosa; omnia quaeque vivis cordi fuisse arbitrantur
in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et
clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
(6,20,1)Quae civitates commodius suam rem publicam
administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a
finitimis rumore ac fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo
alio commu
(6,20,2)nicet, quod saepe homines temerarios atque
imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de sum
(6,20,3)mis rebus consilium capere cognitum est.
magistratus quae visa sunt occultant, quae esse ex usu iudicaverunt,
multitudini produnt. de re publica nisi per concilium loqui non conceditur.
(6,21,1)Germani multum ab hac consuetudine
differunt. nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint,
(6,21,2)neque sacrificiis student. deorum numero
eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et
Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem
(6,21,3)acceperunt. vita omnis in venationibus
atque in studiis rei militaris consistit; a parvulis labori ac duritiae
student.
(6,21,4)qui diutissime impuberes permanserunt,
maximam inter suos ferunt laudem; hoc ali staturam, ali vires ner
(6,21,5)vosque confirmari putant. intra annum vero
vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus. cuius rei
nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus
aut parvis renonum tegimentis utuntur, magna corporis parte nuda.
(6,22,1)Agri culturae non student, maiorque pars
eorum
(6,22,2)victus in lacte, caseo, carne consistit.
neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistratus ac
principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum quique una
coierunt, quantum et quo loco visum est agri adtribuunt atque anno post alio
(6,22,3)transire cogunt. eius rei multas adferunt
causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agri cultura commutent;
ne latos fines parare studeant potentioresque humiliores possessionibus
expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua
oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissen
(6,22,4)sionesque nascuntur; ut animi aequitate
plebem conti neant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
(6,23,1)Civitatibus maxima laus est quam latissime
circum
(6,23,2)se vastatis finibus solitudines habere. hoc
proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere neque
(6,23,3)quemquam prope se audere consistere. simul
hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sub
(6,23,4)lato. cum bellum civitas aut inlatum
defendit aut infert, magistratus qui ei bello praesint et vitae necisque habe
(6,23,5)ant potestatem deliguntur. in pace nullus
est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter
(6,23,6)suos ius dicunt controversiasque minuunt.
latrocinia nullam habent infamiam quae extra fines cuiusque civitatis fiunt,
atque ea iuventutis exercendae ac desidiae
(6,23,7)minuendae causa fieri praedicant. atque ubi
quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint,
profiteantur, consurgunt ii qui et causam et hominem probant, suumque auxilium
pollicentur atque a multi
(6,23,8)tudine conlaudantur; qui ex his secuti non
sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his
(6,23,9)rerum postea fides derogatur. hospitem
violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria
prohibent sanctosque habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.
(6,24,1)Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli
virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique
inopiam trans Rhenum colonias mit
(6,24,2)terent. (itaque ea quae fertilissima
Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam
Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages
occupaverunt atque ibi
(6,24,3)consederunt; quae gens ad hoc tempus his
sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis
(6,24,4)opinionem). nunc quoniam in eadem inopia
egestate patientiaque Germani permanent, eodem victu et cultu
(6,24,5)corporis utuntur, Gallis autem provinciarum
propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque
(6,24,6)usum largitur, paulatim adsuefacti superari
multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
(6,25,1)Huius Hercyniae silvae, quae supra
demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter
finiri potest neque mensuras itinerum noverunt.
(6,25,2)oritur ab Helvetiorum et Nemetum et
Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines
(6,25,3)Dacorum et Anartium. hinc se flectit
sinistrorsus diversis a flumine regionibus multarumque gentium fines
(6,25,4)propter magnitudinem attingit. neque
quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat,
cum dierum iter lx processerit, aut quo ex loco
(6,25,5)oriatur acceperit. multaque in ea genera
ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint, ex quibus quae
maxime differant a ceteris et memoriae prodenda videantur, haec sunt.
(6,26,1)Est bos cervi figura, cuius a media fronte
inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum
(6,26,2)his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius
summo sicut
(6,26,3)palmae ramique late diffunduntur. eadem est
feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.
(6,27,1)Sunt item, quae appellantur alces. harum est
consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt
mutilaeque sunt cornibus et crura
(6,27,2)sine nodis articulisque habent. neque
quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere
(6,27,3)sese aut sublevare possunt. his sunt
arbores pro cubilibus; ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae
(6,27,4)quietem capiunt. quarum ex vestigiis cum
est animadversum a venatoribus quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab
radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium
relinquatur.
(6,27,5)huc cum se consuetudine reclinaverunt,
infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
(6,28,1)Tertium est genus eorum qui uri
appellantur. hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore
(6,28,2)et figura tauri. magna vis eorum est et
magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt.
(6,28,3)hos studiose foveis captos interficiunt.
hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui
plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint
testimonio, magnam ferunt laudem.
(6,28,4)sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne
parvuli
(6,28,5)quidem excepti possunt. amplitudo cornuum et
figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.
(6,28,6)haec studiose conquisita ab labris argento
circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
(6,29,1)Caesar postquam per Ubios exploratores
comperit Suebos se in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut
supra demonstravimus, minime omnes Germani agri culturae student, constituit
non progredi longius;
(6,29,2)sed, ne omnino metum reditus sui barbaris
tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ulti
(6,29,3)mam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat,
in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim
tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi
causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. ei loco praesidioque C.
Volcacium Tullum adulescentem prae
(6,29,4)ficit. ipse, cum maturescere frumenta
inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est
totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios
pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, L. Minucium
Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris
(6,29,5)atque opportunitate temporis proficere
possit; monet ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul
significatio fiat; sese confestim subsequi dicit.
(6,30,1)Basilus ut imperatum est facit. celeriter
contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes
deprehendit. eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum
paucis equitibus
(6,30,2)esse dicebatur. multum cum in omnibus
rebus, tum in re militari potest Fortuna. nam magno accidit casu, ut in ipsum
incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus
videretur, quam fama ac nuntius adferretur, sic magnae fuit fortunae omni
militari instrumento quod circum se habebat erepto raedis equisque comprehensis
ipsum effugere mortem.
(6,30,3)sed hoc factum est, quod aedificio
circumdato silva ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa
plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates comites familiaresque eius
angusto in loco paulisper
(6,30,4)equitum nostrorum vim sustinuerunt. his
pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit, fugientem silvae texerunt.
sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum Fortuna valuit.
(6,31,1)Ambiorix copias suas iudicione non
conduxerit, quod proelio dimicandum non existimaret, an tempore exclusus et
repentino equitum adventu prohibitus, cum
(6,31,2)reliquum exercitum subsequi crederet,
dubium est. sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit.
quorum pars in Arduennam silvam, pars in con
(6,31,3)tinentes paludes profugit. qui proximi
Oceano fuerunt, hi insulis sese occultaverunt quas aestus efficere con
(6,31,4)suerunt. multi ex suis finibus egressi se
suaque omnia
(6,31,5)alienissimis crediderunt. Catuvolcus rex
dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam
confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus
detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in
Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.
(6,32,1)Segni Condrusique, ex gente et numero
Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt
oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent
citra Rhenum, unam esse causam iudicaret; nihil se de bello
(6,32,2)cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia
misisse. Caesar re quaestione captivorum explorata, si qui ad eos Eburones ex
fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si
(6,32,3)ita fecissent, fines eorum se violaturum
negavit. tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum
(6,32,4)Atuatucam contulit. id castelli nomen est.
hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Auruncu
(6,32,5)leius hiemandi causa consederant. hunc cum
reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae
manebant, ut militum laborem sublevaret. praesidio impedimentis legionem quartam
decimam reliquit, unam ex his tribus, quas proxime conscriptas ex
(6,32,6)Italia traduxerat. ei legioni castrisque Q.
Tullium Ciceronem praefecit ducentosque equites ei attribuit.
(6,33,1)Partito exercitu T. Labienum cum legionibus
tribus ad Oceanum versus in eas partes, quae Menapios
(6,33,2)attingunt, proficisci iubet, C. Trebonium
cum pari legionum numero ad eam regionem, quae Atuatucis adiacet,
(6,33,3)depopulandam mittit, ipse cum reliquis
tribus ad flumen Scaldim, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partes
ire constituit, quo cum paucis equitibus profec
(6,33,4)tum Ambiorigem audiebat. discedens post
diem septimum sese reversurum confirmat, quam ad diem ei legioni, quae in
praesidio relinquebatur, frumentum deberi scie
(6,33,5)bat. Labienum Treboniumque hortatur, si rei
publicae commodo facere possint, ad eam diem revertantur, ut rursus communicato
consilio exploratisque hostium rationibus aliud belli initium capere possint.
(6,34,1)Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla,
non oppidum, non praesidium quod se armis defenderet,
(6,34,2)sed in omnes partes dispersa multitudo. ubi
cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem
(6,34,3)praesidii aut salutis aliquam offerebat,
consederat. haec loca vicinitatibus erant nota magnamque res diligentiam
requirebat non in summa exercitus tuenda nullum enim poterat universis [a]
perterritis ac dispersis periculum accidere , sed in singulis militibus
conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertine
(6,34,4)bat. nam et praedae cupiditas multos
longius evocabat et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire
(6,34,5)prohibebant. si negotium confici stirpemque
hominum sceleratorum interfici vellent, dimittendae plures manus
(6,34,6)diducendique erant milites; si continere ad
signa manipulos vellent, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani
postulabat, locus erat ipse praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et
dispersos circumveniendi
(6,34,7)singulis deerat audacia. ut in eiusmodi
difficultatibus quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in
nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant,
quam cum aliquo
(6,34,8)militum detrimento noceretur. dimittit ad
finitimas civitates nuntios Caesar; omnes evocat spe praedae ad diripiendos
Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles
periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac
nomen civi
(6,34,9)tatis tollatur. magnus undique numerus
celeriter convenit.
(6,35,1)Haec in omnibus Eburonum partibus
gerebantur diesque adpetebat septimus quam ad diem Caesar ad
(6,35,2)impedimenta legionemque reverti
constituerat. hic quantum in bello Fortuna possit et quantos adferat casus,
(6,35,3)cognosci potuit. dissipatis ac perterritis
hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo
(6,35,4)causam timoris adferret. trans Rhenum ad
Germanos pervenit fama diripi Eburones atque ultro omnes ad prae
(6,35,5)dam evocari. cogunt equitum duo milia
Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tenc
(6,35,6)theros atque Usipetes supra docuimus.
transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum,
ubi pons erat perfectus praesidiumque a Caesare relictum. primos Eburonum fines
adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius
(6,35,7)sunt cupidissimi barbari, potiuntur.
invitati praeda longius procedunt. non hos palus in bello latrociniisque natos
, non silvae morantur. quibus in locis sit Caesar, ex captivis quaerunt;
profectum longius reperiunt omnemque
(6,35,8)exercitum discessisse cognoscunt. atque
unus ex captivis quid vos inquit hanc miseram ac tenuem sectamini
(6,35,9)praedam, quibus licet iam esse
fortunatissimos? tribus horis Atuatucam venire potestis; huc omnes suas
fortunas exercitus Romanorum contulit; praesidii tantum est, ut ne murus quidem
cingi possit neque quisquam
(6,35,10)egredi extra munitiones audeat. oblata spe
Germani, quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi Atuatucam
contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.
(6,36,1)Cicero, qui omnes superiores dies
praeceptis Caesaris summa diligentia milites in castris continuisset ac ne
calonem quidem quemquam extra munitiones egredi passus esset, septimo die
diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius eum
progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur,
(6,36,2)simul eorum permotus vocibus, qui illius
patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non
liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus
maximoque equitatu, dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum
tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit,
quas inter et castra unus omnino collis intererat.
(6,36,3)complures erant in castris ex legionibus
aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter trecenti
sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum
quae in castris subsederat, facta potestate sequitur.
(6,37,1)Hoc ipso tempore casu Germani equites
interveniunt protinusque eodem illo quo venerant cursu ab
(6,37,2)decumana porta in castra inrumpere
conantur, nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris
adpropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent merca
(6,37,3)tores, recipiendi sui facultatem non
haberent. inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impe
(6,37,4)tum cohors in statione sustinet.
circumfunduntur hostes ex reliquis partibus, si quem aditum reperire possint.
(6,37,5)aegre portas nostri tuentur; reliquos
aditus locus ipse per
(6,37,6)se munitioque defendit. totis trepidatur
castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur,
neque quam in partem quisque conveniat pro
(6,37,7)vident. alius castra iam capta pronuntiat,
alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse con
(6,37,8)tendit. plerique novas sibi ex loco religiones
fingunt Cottaeque et Titurii calamitatem, qui in eodem occiderint
(6,37,9)castello, ante oculos ponunt. tali timore
omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant,
(6,37,10)nullum esse intus praesidium. perrumpere
nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.
(6,38,1)Erat aeger in praesidio relictus P. Sextius
Baculus, qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus
proeliis fecimus, ac diem iam quin
(6,38,2)tum cibo caruerat. hic diffisus suae atque
omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit; videt imminere hostes atque in
summo rem esse discrimine; capit arma a pro
(6,38,3)ximis atque in porta consistit.
consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat; paulisper
(6,38,4)una proelium sustinent. relinquit animus
Sextium gravibus acceptis vulneribus; deficiens aegre per manus trac
(6,38,5)tus servatur. hoc spatio interposito
reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque
defensorum praebeant.
(6,39,1)Interim confecta frumentatione milites
nostri clamorem exaudiunt; praecurrunt equites; quanto res sit
(6,39,2)in periculo cognoscunt. hic vero nulla
munitio est quae perterritos recipiat; modo conscripti atque usus militaris
imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his
praecipiatur exspectant. nemo est
(6,39,3)tam fortis, quin rei novitate perturbetur:
barbari signa
(6,39,4)procul conspicati oppugnatione desistunt,
redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis
cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.
(6,40,1)Calones in proximum tumulum procurrunt.
hinc celeriter deiecti in signa se manipulosque coniciunt; eo
(6,40,2)magis timidos perterrent milites. alii
cuneo facto ut celeriter perrumpant, censent quoniam tam propinqua sint castra,
etsi pars aliqua circumventa ceciderit, at
(6,40,3)reliquos servari posse confidunt , alii ut
in iugo con
(6,40,4)sistant atque eundem omnes ferant casum. hoc
veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. itaque
inter se cohortati duce C. Trebonio equite Romano, qui iis erat praepositus,
per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in
(6,40,5)castra perveniunt. hos subsecuti equites
calonesque eo
(6,40,6)dem impetu militum virtute servantur. at ii
qui in iugo constiterant, nullo etiamnunc usu rei militaris percepto neque in
eo quod probaverant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque
eam quam profuisse aliis vim celeritatemque viderant, imitari potuerunt, sed se
in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt.
(6,40,7)centuriones quorum nonnulli ex inferioribus
ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines huius
legionis traducti, ne ante partam rei mili taris laudem amitterent, fortissime
pugnantes concide
(6,40,8)runt. militum pars horum virtute submotis
hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa
periit.
(6,41,1)Germani desperata expugnatione castrorum,
quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda, quam in
silvis deposuerant, trans Rhenum
(6,41,2)sese receperunt. ac tantus fuit etiam post
discessum hostium terror, ut ea nocte, cum C. Volusenus missus cum equitatu in
castra venisset, fidem non faceret adesse cum
(6,41,3)incolumi Caesarem exercitu. sic omnium
animos timor occupaverat, ut paene alienata mente deletis omnibus copiis
equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra
oppugnaturos fuisse
(6,41,4)contenderent. quem timorem Caesaris adventus
sustulit.
(6,42,1)Reversus ille, eventus belli non ignorans,
unum, quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo
quidem casui locum relinqui debuisse multum Fortunam in repentino hostium ad
(6,42,2)ventu potuisse iudicavit, multo etiam amplius
quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset.
(6,42,3)quarum omnium rerum maxime admirandum
videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant ut Ambiorigis fines
depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium
obtulerant.
(6,43,1)Caesar rursus ad vexandos hostes profectus
magno coacto [equitum] numero ex finitimis civitatibus in
(6,43,2)omnes partes dimittit. omnes vici atque omnia
aedificia quae quisque conspexerat incendebantur, pecora inter
(6,43,3)ficiebantur, praeda ex omnibus locis
agebatur; frumenta non solum a tanta hominum iumentorumque multitudine
consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant, ut si qui
etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium
(6,43,4)inopia pereundum videretur. ac saepe in eum
locum ventum est tanto in omnes partes dimisso equitatu, ut modo visum ab se
Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu
contenderent,
(6,43,5)ut spe consequendi inlata atque infinito
labore suscepto, qui se summam a Caesare gratiam inituros putarent, paene
naturam studio vincerent, semperque paulum ad
(6,43,6)summam felicitatem defuisse videretur,
atque ille latebris aut silvis aut saltibus se eriperet et noctu occultatus
alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor,
quibus solis vitam suam committere audebat.
(6,44,1)Tali modo vastatis regionibus exercitum
Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum
locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere
(6,44,2)instituit et de Accone qui princeps eius consilii
fuerat, graviore sententia pronuntiata more maiorum suppli
(6,44,3)cium sumpsit. nonnulli iudicium veriti
profugerunt. quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines
Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in
hibernis conlocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam
ad conventus agendos profectus est.
(7,1t,1)LIBER SEPTIMVS
(7,1,1)Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in
Italiam ad conventus agendos proficiscitur. ibi cognoscit de P. Clodii caede
[de] senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent,
dilectum tota pro
(7,1,2)vincia habere instituit. eae res in Galliam
Transalpinam celeriter perferuntur. addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli,
quod res poscere videbatur: retineri urbano motu Caesarem neque in tantis
dissensionibus ad exer
(7,1,3)citum venire posse. hac impulsi occasione,
qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent, liberius
(7,1,4)atque audacius de bello consilia inire incipiunt.
indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remo
(7,1,5)tis locis queruntur de Acconis morte; hunc
casum ad ipsos recidere posse demonstrant; miserantur communem Galliae
fortunam; omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium
faciant et sui capitis
(7,1,6)periculo Galliam in libertatem vindicent.
inprimis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia
efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur.
(7,1,7)id esse facile, quod neque legiones audeant
absente imperatore ex hibernis egredi neque imperator sine prae
(7,1,8)sidio ad legiones pervenire possit. postremo
in acie praestare interfici, quam non veterem belli gloriam libertatemque quam
a maioribus acceperint recuperare.
(7,2,1)His rebus agitatis profitentur Carnutes se
nullum periculum communis salutis causa recusare principes
(7,2,2)que ex omnibus bellum facturos pollicentur
et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint, ne res
efferatur, at iure iurando ac fide sanciatur, petunt conlatis militaribus
signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli
ab reliquis
(7,2,3)deserantur. tum conlaudatis Carnutibus, dato
iure iurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto a concilio disceditur.
(7,3,1)Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et
Conconnetodumno ducibus desperatis hominibus Cenabum signo dato concurrunt
civesque Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his C. Fufium
Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris
(7,3,2)praeerat, interficiunt bonaque eorum
diripiunt. celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. nam ubi cumque
maior atque inlustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant;
hinc alii deinceps exci
(7,3,3)piunt et proximis tradunt; ut tum accidit.
nam, quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in
finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum
sexaginta.
(7,4,1)Simili ratione ibi Vercingetorix Celtilli
filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum totius
Galliae obtinuerat et ob eam causam, quod regnum adpetebat, a civitate erat
interfectus, convocatis
(7,4,2)suis clientibus facile incendit. cognito
eius consilio ad arma concurritur. prohibetur a Gobannitione patruo suo
reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant,
expellitur ex oppido Gergovia.
(7,4,3)non desistit tamen atque in agris habet
dilectum egentium ac perditorum. hac coacta manu, quoscumque adit
(7,4,4)ex civitate, ad suam sententiam perducit;
hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis
adversarios suos, a quibus paulo ante erat
(7,4,5)eiectus, expellit ex civitate. rex ab suis appellatur.
dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide mane
(7,4,6)ant. celeriter sibi Senones, Parisios,
Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andes reliquosque omnes, qui
Oceanum attingunt, adiungit; omnium consensu ad
(7,4,7)eum defertur imperium. qua oblata potestate
omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum mili
(7,4,8)tum ad se celeriter adduci iubet, armorum
quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit;
(7,4,9)in primis equitatui studet. summae
diligentiae summam imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubi
(7,4,10)tantes cogit. nam maiore commisso delicto
igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut
singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et
magnitudine poenae perterreant alios.
(7,5,1)His suppliciis celeriter coacto exercitu
Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae cum parte copiarum in Rutenos
mittit; ipse in Bituriges proficiscitur.
(7,5,2)eius adventu Bituriges ad Haeduos, quorum
erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium
(7,5,3)copias sustinere possint. Haedui de consilio
legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus
(7,5,4)peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.
qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Haeduis dividit, paucos
dies ibi morati neque flumen transire
(7,5,5)ausi domum revertuntur legatisque nostris
renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consilii fuisse
cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex
(7,5,6)parte ipsi, altera Arverni se
circumsisterent. id eane de causa, quam legatis pronuntiarint, an perfidia
adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo
(7,5,7)esse ponendum. Bituriges eorum discessu statim
se cum Arvernis coniungunt.
(7,6,1)His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum
iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in
Transalpinam Galliam profec
(7,6,2)tus est. eo cum venisset, magna difficultate
adficiebatur,
(7,6,3)qua ratione ad exercitum pervenire posset.
nam si legiones in provinciam arcesseret, se absente in itinere proe
(7,6,4)lio dimicaturas intellegebat; si ipse ad
exercitum contenderet, ne iis quidem eo tempore qui quieti viderentur, suam
salutem recte committi videbat.
(7,7,1)Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus
eam
(7,7,2)civitatem Arvernis conciliat. progressus in
Nitiobroges et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta manu in
provinciam Narbonem versus eruptionem facere
(7,7,3)contendit. qua re nuntiata Caesar omnibus
consiliis ante
(7,7,4)vertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis, Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, con
(7,7,5)stituit, partem copiarum ex provincia
supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum
contingunt, convenire iubet.
(7,8,1)His rebus comparatis represso iam Lucterio et remoto,
quod intrare intra praesidia periculosum putabat,
(7,8,2)in Helvios proficiscitur. etsi mons Cebenna,
qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter
impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis
patefactis summo militum
(7,8,3)labore ad fines Arvernorum pervenit. quibus
oppressis inopinantibus, quod se Cebenna ut muro munitos existimabant ac ne
singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus
imperat, ut, quam latissime possint, vagentur et quam maximum hostibus
(7,8,4)terrorem inferant. celeriter haec fama ac
nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur. quem perterriti omnes Arverni
circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neu se ab hostibus
diripi patiatur, praesertim cum videat
(7,8,5)omne ad se bellum translatum. quorum ille
precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.
(7,9,1)At Caesar biduum in his locis moratus, quod
haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi
equitatusque cogendi ab exercitu
(7,9,2)discedit, Brutum adulescentem his copiis
praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur;
daturum se operam ne longius triduo a castris
(7,9,3)absit. his constitutis rebus omnibus suis
inopinantibus
(7,9,4)quam maximis potest itineribus Viennam
pervenit. ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo
praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines Haeduorum
in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut si quid etiam de sua
salute ab Haeduis iniretur consilii, celeritate praecurre
(7,9,5)ret. eo cum pervenisset, ad reliquas
legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu
(7,9,6)Arvernis nuntiari posset. hac re cognita
Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus
Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar
conlocaverat Haeduisque attribuerat, oppugnare instituit.
(7,10,1)Magnam haec res Caesari difficultatem ad
consilium capiendum adferebat: si reliquam partem hiemis uno loco legiones
contineret, ne stipendiariis Haeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod
nullum amicis in eo praesidium positum videret; si maturius ex hibernis
educeret, ne ab re frumentaria duris subvec
(7,10,2)tionibus laboraret. praestare visum est
tamen omnes difficultates perpeti quam tanta contumelia accepta om
(7,10,3)nium suorum voluntates alienare. itaque
cohortatus Haeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios, qui de suo
adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno
animo sustineant.
(7,10,4)duabus Agedinci legionibus atque
impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur.
(7,11,1)Altero die cum ad oppidum Senonum
Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re
frumentaria uteretur, oppugnare instituit
(7,11,2)eoque biduo circumvallavit. tertio die
missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, ses
(7,11,3)centos obsides dari iubet. ea qui
conficeret, C. Trebonium legatum relinquit; ipse ut quam primum iter
(7,11,4)conficeret, Cenabum Carnutum proficiscitur.
qui tum primum adlato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem
ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent,
comparabant.
(7,11,5)huc biduo pervenit. castris ante oppidum
positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt, quae
(7,11,6)que ad eam rem usui sint, militibus imperat,
et quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex
oppido profugerent, duas legiones in ar
(7,11,7)mis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam
noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt.
(7,11,8)qua re per exploratores nuntiata Caesar
legiones, quas expeditas esse iusserat, portis incensis intromittit atque
oppido potitur perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti caperentur,
quod pontis atque itinerum an
(7,11,9)gustiae multitudini fugam intercluserant.
oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerim
traducit atque in Biturigum fines pervenit.
(7,12,1)Vercingetorix ubi de Caesaris adventu
cognovit, oppugnatione desistit atque obviam Caesari proficisci
(7,12,2)tur. ille oppidum Biturigum positum in via
Noviodunum
(7,12,3)oppugnare instituerat. quo ex oppido cum
legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut
celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma
conferri, equos produci, ob
(7,12,4)sides dari iubet. parte iam obsidum
tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus
intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus
est, qui agmen Vercingetori
(7,12,5)gis antecesserat. quem simulatque oppidani
conspexerunt atque in spem auxilii venerunt, clamore sublato arma capere,
portas claudere, murum complere coeperunt.
(7,12,6)centuriones in oppido, cum ex
significatione Gallorum novi aliquid ab iis iniri consilii intellexissent,
gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.
(7,13,1)Caesar ex castris equitatum educi iubet
proeliumque equestre committit; laborantibus iam suis Germanos equites circiter
cccc submittit, quos ab initio
(7,13,2)secum habere instituerat. eorum impetum
Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad
agmen receperunt. quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos
eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt sese
(7,13,3)que ei dediderunt. quibus rebus confectis
Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus
Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido
recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.
(7,14,1)Vercingetorix tot continuis incommodis
Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium
(7,14,2)convocat. docet longe alia ratione esse
bellum gerendum atque antea gestum sit; omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione
et commeatu Romani pro
(7,14,3)hibeantur. id esse facile, quod equitatu
ipsi abundent
(7,14,4)et quod anni tempore subleventur. pabulum
secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere;
(7,14,5)hos omnes cotidie ab equitibus deleri
posse. praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda; vicos atque
aedificia incendi oportere hoc spatio a Boia quoque versus, quo pabulandi causa
adire posse videantur.
(7,14,6)harum ipsis rerum copiam suppetere, quod
quorum in
(7,14,7)finibus bellum geratur, eorum opibus
subleventur; Romanos aut inopiam non laturos aut magno cum periculo
(7,14,8)longius a castris processuros; neque
interesse ipsosne interficiant impedimentisne exuant, quibus amissis bel
(7,14,9)lum geri non possit. praeterea oppida
incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta,
ne suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad
copiam commeatus praedam
(7,14,10)que tollendam. haec si gravia aut acerba
videantur, multo illa gravius aestimari debere liberos coniuges in servitutem
abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
(7,15,1)Omnium consensu hac sententia probata uno
die
(7,15,2)amplius xx urbes Biturigum incenduntur. hoc
idem fit in reliquis civitatibus. in omnibus partibus incendia conspiciuntur.
quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solacii proponebant,
quod se prope explorata victoria celeriter amissa recuperaturos confide
(7,15,3)bant. deliberatur de Avarico in communi
concilio, in
(7,15,4)cendi placeat an defendi. procumbunt
omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope Galliae totius urbem,
quae et praesidio et ornamento sit civitati, suis
(7,15,5)manibus succendere cogerentur; facile se
loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude
circumdata unum habeat et perangustum adi
(7,15,6)tum. datur petentibus venia dissuadente
primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia
vulgi. defensores oppido idonei deliguntur.
(7,16,1)Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus
subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque muni
(7,16,2)tum ab Avarico longe milia passuum xvi. ibi
per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum gererentur
cognoscebat et quid fieri vellet imperabat.
(7,16,3)omnes nostras pabulationes
frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent,
adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri
poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus
iretur.
(7,17,1)Castris ad eam partem oppidi positis
Caesar, quae intermissa a flumine et a palude aditum ut supra diximus angustum
habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit; nam
circumvallare loci
(7,17,2)natura prohibebat. de re frumentaria Boios
atque Haeduos adhortari non destitit; quorum alteri quod nullo studio agebant,
non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua
et infirma,
(7,17,3)celeriter quod habuerunt consumpserunt.
summa dif ficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum,
indiligentia Haeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies
frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam
famem sustentarent, nulla tamen ex iis vox est audita populi
(7,17,4)Romani maiestate et superioribus victoriis
indigna. quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret, et si
acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem
(7,17,5)diceret, universi ab eo ne id faceret
petebant: sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignomi
(7,17,6)niam acciperent, numquam infecta re
discederent: hoc se ignominiae loco laturos, si inceptam oppugnationem
(7,17,7)reliquissent; praestare omnes perferre
acerbitates, quam non civibus Romanis qui Cenabi perfidia Gallorum in
(7,17,8)terissent parentarent. haec eadem
centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem
deferrentur.
(7,18,1)Cum iam muro turres adpropinquassent, ex
captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse
propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites
proeliari consuessent, insidiandi causa eo profectum, quo nostros postero
(7,18,2)die pabulatum venturos arbitraretur. quibus
rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra
(7,18,3)mane pervenit. illi celeriter per
exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas
abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto
(7,18,4)instruxerunt. qua re nuntiata Caesar
celeriter sarcinas conferri, arma expediri iussit.
(7,19,1)Collis erat leviter ab infimo acclivis.
hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cin
(7,19,2)gebat non latior pedibus quinquaginta. hoc
se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque
distributi in civitates omnia vada ac saltus
(7,19,3)eius paludis certis custodiis obtinebant,
sic animo parati ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes
premerent ex loco superiore, ut, qui propinquitatem loci videret, paratos prope
aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret,
inani simulatione sese ostentare cognos
(7,19,4)ceret. indignantes milites Caesar, quod
conspectum suum hostes ferre possent tantulo spatio interiecto, et signum
proelii exposcentes edocet quanto detrimento et quot virorum fortium morte
necesse sit constare victoriam;
(7,19,5)quos cum sic animo paratos videat, ut
nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari
debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem.
(7,19,6)sic milites consolatus eodem die reducit in
castra reliquaque quae ad oppugnationem oppidi pertinebant administrare
instituit.
(7,20,1)Vercingetorix, cum ad suos redisset,
proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni
equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius
discessu Romani
(7,20,2)tanta opportunitate et celeritate
venissent; non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum
illum Galliae malle Caesaris concessu quam ip
(7,20,3)sorum habere beneficio tali modo accusatus
ad haec respondit: quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis
hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate,
qui se ipse sine
(7,20,4)munitione defenderet; equitum vero operam
neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem
(7,20,5)quo sint profecti. summam imperii se
consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum
impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod
diutius laborem ferre non
(7,20,6)possent. Romani si casu intervenerint, Fortunae,
si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex
loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non
ausi turpiter
(7,20,7)se in castra receperint. imperium se a
Caesare per pro ditionem nullum desiderare quod habere victoria posset, quae
iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata; quin etiam ipsis remitteret, si
sibi magis honorem tribuere
(7,20,8)quam ab se salutem accipere videantur. haec
ut intellegatis inquit a me sincere pronuntiari, audite Romanos
(7,20,9)milites. producit servos, quos in
pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat.
(7,20,10)hi iam ante edocti quae interrogati
pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt; fame atque inopia adductos
clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris
(7,20,11)reperire possent; simili omnem exercitum
inopia premi nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse;
itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecisset,
triduo exercitum deducere.
(7,20,12)haec inquit a me Vercingetorix beneficia
habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum
exercitum victorem fame paene consumptum videtis; quem turpiter se ex hac fuga
recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat, a me provisum est.
(7,21,1)Conclamat omnis multitudo et suo more armis
concrepat, quod facere in eo consuerunt cuius orationem approbant; summum esse
Vercingetorigem ducem nec de eius fide dubitandum nec maiore ratione bellum
admini
(7,21,2)strari posse. statuunt ut x milia hominum
delecta ex om
(7,21,3)nibus copiis in oppidum submittantur, nec
solis Biturigibus communem salutem committendam censent, quod paene in eo, si
id oppidum retinuissent, summam victoriae constare intellegebant.
(7,22,1)Singulari militum nostrorum virtuti
consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae
atque ad omnia imitanda et efficienda, quae a
(7,22,2)quoque traduntur, aptissimum. nam et
laqueis falces avertebant, quas cum destinaverant, tormentis introrsus
reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos
magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(7,22,3)totum autem murum ex omni parte turribus
contabula
(7,22,4)verant atque has coriis intexerant. tum
crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut
milites occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem,
quantum has cotidianus agger
(7,22,5)expresserat, commissis suarum turrium malis
adaequabant et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice
fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque adpropinquare
prohibebant.
(7,23,1)Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt.
trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter
se binos pedes, in solo conlo
(7,23,2)cantur. hae revinciuntur introrsus et multo
aggere vestiuntur, ea autem quae diximus intervalla grandibus in
(7,23,3)fronte saxis effarciuntur. his conlocatis
et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur,
neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae
singulis saxis interiectis arte con
(7,23,4)tineantur. sic deinceps omne opus
contexitur, dum iusta
(7,23,5)muri altitudo expleatur. hoc cum in speciem
varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis
lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam
habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit,
quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque
perrumpi neque distrahi potest.
(7,24,1)His tot rebus impedita oppugnatione
milites, cum toto tempore luto frigore et adsiduis imbribus tardarentur, tamen
continenti labore omnia haec superaverunt et diebus xxv aggerem latum pedes
cccxxx, altum pedes
(7,24,2)lxxx exstruxerunt. cum is murum hostium
paene contingeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque
hortaretur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam
vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes suc
(7,24,3)cenderant eodemque tempore toto muro
clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio
(7,24,4)fiebat. alii faces atque aridam materiam de
muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari
potest, fundebant, ut, quo primum occurreretur aut cui rei ferretur auxilium,
vix ratio iniri pos
(7,24,5)set. tamen quod instituto Caesaris duae
semper legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in
opere, celeriter factum est ut alii eruptionibus resisterent, alii turres
reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris multitudo ad
restinguendum concurreret.
(7,25,1)Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua
parte noctis pugnaretur semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo
magis quod deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad
auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent
omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur,
accidit inspectantibus nobis, quod dignum memoria visum praetereundum non
existima
(7,25,2)vimus. quidam ante portam oppidi Gallus,
qui per manus sebi ac picis traditas glaebas in ignem e regione turris
proiciebat, scorpione ab latere dextro traiectus exani
(7,25,3)matusque concidit. hunc ex proximis unus
iacentem
(7,25,4)transgressus eodem illo munere fungebatur.
eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio
quartus, nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam
restincto aggere atque omni ea parte submotis hostibus finis est pugnandi
factus.
(7,26,1)Omnia experti Galli, quod res nulla
successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere, hor
(7,26,2)tante et iubente Vercingetorige. id
silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant,
propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant et palus
perpetua, quae intercedebat,
(7,26,3)Romanos ad insequendum tardabat. iamque
haec facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum
procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt ne
se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quas ad capiendam
(7,26,4)fugam naturae et virium infirmitas
impediret. ubi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo
periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et
(7,26,5)significare de fuga Romanis coeperunt. quo
timore per territi Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur,
consilio destiterunt.
(7,27,1)Postero die Caesar promota turri
perfectisque operibus, quae facere instituerat, magno coorto imbri non inutilem
hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus, quod paulo incautius
custodias in muro dispositas videbat, suos quoque languidius in opere ver
(7,27,2)sari iussit et quid fieri vellet ostendit,
legionibusque intra vineas in occulto expeditis, cohortatus ut aliquando pro
tantis laboribus fructum victoriae perciperent, iis qui primi murum
ascendissent, praemia proposuit militibus
(7,27,3)que signum dedit. illi subito ex omnibus
partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt.
(7,28,1)Hostes re nova perterriti, muro turribusque
deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt hoc animo, ut, si
qua ex parte obviam contra veniretur,
(7,28,2)acie instructa depugnarent. ubi neminem in
aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt,
veriti, ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes
continenti impetu
(7,28,3)petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu
portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab
(7,28,4)equitibus est interfecta. nec fuit quisquam
qui praedae studeret. sic et Cenabensi caede et labore operis incitati non
aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pe
(7,28,5)percerunt. denique ex omni eo numero, qui
fuit circiter milium xl, vix dccc, qui primo clamore audito se ex oppido
eiecerant, incolumes ad Vercingetorigem per
(7,28,6)venerunt. quos ille multa iam nocte
silentio sic ex fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et
misericordia vulgi seditio oriretur, ut procul in via dispositis familiaribus
suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae
cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.
(7,29,1)Postero die concilio convocato consolatus
cohortatusque est, ne se admodum animo demitterent neve
(7,29,2)perturbarentur incommodo. non virtute neque
in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppu
(7,29,3)gnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti.
errare, si qui in
(7,29,4)bello omnes secundos rerum proventus
exspectent. sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos
haberet, sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum, uti
hoc incommodum acci
(7,29,5)peretur. id tamen se celeriter maioribus
commodis sana
(7,29,6)turum. nam quae ab reliquis Gallis civitates
dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius
Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis qui dem terrarum possit obsistere;
idque se prope iam effec
(7,29,7)tum habere. interea aequum esse ab iis
communis salutis causa impetrari, ut castra munire instituerent, quo facilius
repentinos hostium impetus sustinere possent.
(7,30,1)Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et
maxime quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque in occultum
abdiderat et conspectum multitudinis
(7,30,2)fugerat, plusque animo providere et
praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum,
(7,30,3)post deserendum censuerat. itaque ut
reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex
contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur.
(7,30,4)simul in spem veniebant eius adfirmatione
de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire
instituerunt, et sic erant animo consternati homines insueti laboris, ut omnia
quae imperarentur sibi patienda et perferenda existimarent.
(7,31,1)Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix
animo laborabat, ut reliquas civitates adiungeret, atque earum principes donis
pollicitationibusque adliciebat.
(7,31,2)huic rei idoneos homines deligebat, quorum
quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capi posset.
(7,31,3)qui Avarico expugnato refugerant, armandos
vestiendos
(7,31,4)que curat; simul ut deminutae copiae
redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante
diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus in
Gallia numerus, conquiri et ad se mitti iubet. his rebus celeriter id, quod Ava
(7,31,5)rici deperierat, expletur. interim
Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrogum, cuius pater ab senatu nostro
amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania
conduxerat ad eum pervenit.
(7,32,1)Caesar Avarici complures dies commoratus
summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nac
(7,32,2)tus exercitum ex labore atque inopia
refecit. iam prope hieme confecta, cum ipso anni tempore ad gerendum bellum
vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus
silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Haeduorum
veniunt oratum, ut maxime necessario tempore civitati
(7,32,3)subveniat; summo esse in periculo rem,
quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annuam
obtinere consuessent, duo magistratum ge
(7,32,4)rant et se uterque eorum legibus creatum
dicat. horum esse alterum Convictolitavem, florentem et inlustrem adulescentem,
alterum Cotum, antiquissima familia na tum atque ipsum hominem summae potentiae
et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno eun
(7,32,5)dem magistratum gesserit. civitatem esse
omnem in armis; divisum senatum, divisum populum in suas cuiusque eorum
clientelas. quodsi diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte
civitatis confligat; id ne accidat, positum in eius diligentia atque auctoritate.
(7,33,1)Caesar etsi a bello atque hoste discedere
detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans, quanta ex dissensionibus
incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas,
quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma
descenderet atque ea pars, quae minus sibi con
(7,33,2)fideret, auxilia a Vercingetorige
arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod legibus Haeduorum iis,
qui summum magistratum obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de
iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Haeduos proficisci
statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad
(7,33,3)se Decetiam evocavit. cum prope omnis
civitas eo convenisset docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio
tempore atque oportuerit, fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duos ex una
familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu
esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit,
(7,33,4)Convictolitavem, qui per sacerdotes more
civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.
(7,34,1)Hoc decreto interposito cohortatus Haeduos,
ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his
rebus huic bello servirent eaque, quae meruissent, praemia ab se devicta Gallia
exspectarent equitatumque omnem et peditum milia x sibi celeriter mitterent,
quae in praesidiis rei frumentariae causa dis
(7,34,2)poneret, exercitum in duas partes divisit:
quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in
Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem
illi attribuit, par
(7,34,3)tem sibi reliquit. qua re cognita
Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis
parte iter facere coepit.
(7,35,1)Cum uterque utrique esset exercitui in
conspectu, fereque e regione castris castra poneret, dispositis exploratoribus,
necubi effecto ponte Romani copias traducerent, erat in magnis Caesari difficultatibus
res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere
(7,35,2)ante autumnum Elaver vado transiri solet.
itaque ne id accideret, silvestri loco castris positis e regione unius eorum
pontium, quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero die cum duabus
legionibus in occulto re
(7,35,3)stitit; reliquas copias cum omnibus
impedimentis, ut consueverat, misit, sic collocatis quibusdam cohortibus,
(7,35,4)uti numerus legionum constare videretur.
his quam longissime possent progredi iussis, cum iam ex diei tempore
coniecturam caperet in castra perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior
integra remanebat, pon
(7,35,5)tem reficere coepit. celeriter effecto
opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas co
(7,35,6)pias revocavit. Vercingetorix re cognita,
ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.
(7,36,1)Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam
pervenit equestrique eo die proelio levi facto, perspecto urbis situ, quae posita
in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de oppugnatione desperavit,
de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumen
(7,36,2)tariam expedisset. at Vercingetorix,
castris prope oppidum in monte positis, mediocribus circum se intervallis
separatim singularum civitatum copias conlocaverat atque omnibus eius iugi
collibus occupatis, qua despici
(7,36,3)poterat, horribilem speciem praebebat
principesque ea rum civitatum, quos sibi ad consilium capiendum delegerat,
prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum seu quid
administrandum vide
(7,36,4)retur, neque ullum fere diem intermittebat,
quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi
(7,36,5)ac virtutis suorum, periclitaretur. erat e regione
oppidi collis sub ipsis radicibus montis egregie munitus atque ex omni parte
circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione
libera prohibituri
(7,36,6)hostes videbantur. sed is locus praesidio ab
his, non nimis
(7,36,7)firmo, tenebatur. tamen silentio noctis
Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto
praesidio potitus loco duas ibi legiones conlocavit fossamque duplicem duodenum
pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium
incursu singuli commeare possent.
(7,37,1)Dum haec ad Gergoviam geruntur,
Convictolitavis Haeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus,
sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus conloquitur,
quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima fa
(7,37,2)milia nati adulescentes. cum his praemium
communicat hortaturque ut se liberos et imperio natos memine
(7,37,3)rint. unam esse Haeduorum civitatem, quae
certissimam Galliae victoriam distineat; eius auctoritate reliquas contineri;
qua traducta locum consistendi Romanis in
(7,37,4)Gallia non fore. esse nonnullo se Caesaris
beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam ob
(7,37,5)tinuerit; sed plus communi libertati
tribuere. cur enim potius Haedui de suo iure et de legibus ad Caesarem dis
(7,37,6)ceptatorem quam Romani ad Haeduos veniant?
celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se
vel principes eius consilii fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur,
quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non con
(7,37,7)fidebant. placuit, uti Litaviccus decem
illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea
ducenda curaret fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. reliqua qua ratione
agi placeat constituunt.
(7,38,1)Litaviccus accepto exercitu cum milia
passuum circiter xxx a Gergovia abesset, convocatis subito mili
(7,38,2)tibus lacrimans quo proficiscimur, inquit
milites? omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis,
Eporedorix et Viridomarus, insimulati pro
(7,38,3)ditionis ab Romanis indicta causa
interfecti sunt. haec ab his cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt; nam ego
fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis do
(7,38,4)lore prohibeor quae gesta sunt pronuntiare.
producuntur ii, quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae
Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt:
(7,38,5)omnes equites Haeduorum interfectos, quod
conlocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem
(7,38,6)militum occultasse atque ex media caede
fugisse. conclamant Haedui et Litaviccum obsecrant, ut sibi consulat. quasi
vero inquit ille consilii sit res ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere
et cum Arvernis
(7,38,7)nosmet coniungere. an dubitamus, quin
nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant?
(7,38,8)proinde si quid in nobis animi est,
persequamur eorum mortem, qui indignissime interierunt, atque hos latrones
interficiamus. ostendit cives Romanos, qui eius praesi
(7,38,9)dii fiducia una ierant. continuo magnum
numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excrucia
(7,38,10)tos interficit. nuntios tota civitate Haeduorum
dimittit, in eodem mendacio de caede equitum et principum permanet; hortatur ut
simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur.
(7,39,1)Eporedorix Haeduus, summo loco natus
adulescens et summae domi potentiae, et una Viridomarus pari aetate et gratia,
sed genere dispari, quem Caesar ab Diviciaco sibi traditum ex humili loco ad
summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant no
(7,39,2)minatim ab eo evocati. his erat inter se de
principatu contentio et in illa magistratuum controversia alter pro
Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverat.
(7,39,3)ex his Eporedorix cognito Litavicci
consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem
pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum
provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem
neque propinqui neglegere neque civitas levi momento aestimare posset.
(7,40,1)Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio
Caesar, quod semper Haeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita
dubitatione legiones expeditas quat
(7,40,2)tuor equitatumque omnem ex castris educit;
nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in
celeritate videbatur; C. Fabium legatum cum
(7,40,3)legionibus duabus castris praesidio
relinquit. fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit
(7,40,4)ad hostes fugisse. adhortatus milites ne
necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus
progressus milia passuum xxv agmen Haeduorum conspicatur. immisso equitatu iter
eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.
(7,40,5)Eporedorigem et Viridomarum, quos illi
interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet.
(7,40,6)his cognitis et Litavicci fraude perspecta
Haedui manus tendere et deditionem significare et proiectis armis mor
(7,40,7)tem deprecari incipiunt. Litaviccus cum
suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna
deserere patronos, Gergoviam perfugit.
(7,41,1)Caesar nuntiis ad civitatem Haeduorum
missis, qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere
potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad
(7,41,2)quietem datis castra ad Gergoviam movit.
medio fere itinere equites a Fabio missi quanto res in periculo fuerit
exponunt. summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri
defessis succederent nostrosque adsiduo labore defatigarent, quibus propter
magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum.
(7,41,3)multitudine sagittarum atque omni genere
telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse
(7,41,4)tormenta. Fabium discessu eorum duabus
relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum
(7,41,5)diem similem ad casum parare. his rebus
cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit.
(7,42,1)Dum haec ad Gergoviam geruntur, Haedui
primis nuntiis ab Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscen
(7,42,2)dum spatium relinquunt. impellit alios
avaritia, alios iracundia et temeritas quae maxime illi hominum generi est
innata ut levem auditionem habeant pro re
(7,42,3)comperta. bona civium Romanorum diripiunt,
caedes
(7,42,4)faciunt, in servitutem abstrahunt. adiuvat
rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorum impellit,
(7,42,5)ut facinore admisso ad sanitatem reverti
pudeat. M. Aristium tribunum militum iter ad legionem facientem fide data ex
oppido Cavillono educunt; idem facere co
(7,42,6)gunt eos, qui negotiandi causa ibi
constiterant. hos continuo [in] itinere adorti omnibus impedimentis exuunt;
repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem
multitudinem ad arma concitant.
(7,43,1)Interim nuntio adlato omnes eorum milites in
potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum
consilio demonstrant; quaestionem de
(7,43,2)bonis direptis decernunt, Litavicci
fratrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mit
(7,43,3)tunt. haec faciunt recuperandorum suorum
causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea
res ad multos pertinebat, et timore poenae exterriti consilia clam de bello
inire incipiunt civitatesque
(7,43,4)reliquas legationibus sollicitant. quae
tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat;
nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare
neque de sua in Haeduos bene
(7,43,5)volentia deminuere. ipse maiorem Galliae
motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat,
quemadmodum a Gergovia discederet ac
(7,43,6)rursus omnem exercitum contraheret, ne
profectio nata a timore defectionis similisque fugae videretur.
(7,44,1)Haec cogitanti accidere visa est facultas bene
ge rendae rei. nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset,
animadvertit collem qui ab hostibus tenebatur nudatum hominibus, qui
superioribus diebus
(7,44,2)vix prae multitudine cerni poterat.
admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie nume
(7,44,3)rus confluebat. constabat inter omnes quod
iam ipse Caesar per exploratores cognoverat dorsum esse eius iugi prope aequum,
sed silvestre et angustum, qua esset aditus
(7,44,4)ad alteram oppidi partem; vehementer huic
illos loco timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato si
alterum amisissent, quin paene circumvallati atque
(7,44,5)omni exitu et pabulatione interclusi
viderentur; ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos.
(7,45,1)Hac re cognita Caesar mittit complures
equitum turmas eodem media nocte; imperat his ut paulo tumul
(7,45,2)tuosius omnibus locis pervagentur. prima luce
magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta
detrahi mulionesque cum cas sidibus equitum specie ac simulatione collibus
circum
(7,45,3)vehi iubet. his paucos addit equites, qui
latius ostentationis causa vagentur. longo circuitu easdem omnes iubet
(7,45,4)petere regiones. haec procul ex oppido
videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra, neque tanto spatio
(7,45,5)certi quid esset explorari poterat.
legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore constituit
(7,45,6)loco silvisque occultat. augetur Gallis
suspicio atque om
(7,45,7)nes illo ad munitionem copiae traducuntur.
vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque
signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus
castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat,
(7,45,8)quid fieri velit, ostendit; in primis monet
ut contineant milites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius pro
(7,45,9)grediantur; quid iniquitas loci habeat
incommodi proponit; hoc una celeritate posse vitari; occasionis esse rem,
(7,45,10)non proelii. his rebus expositis signum
dat et ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Haeduos mittit.
(7,46,1)Oppidi murus a planitie atque initio
ascensus recta regione, si nullus amfractus intercederet, mille cc passus
(7,46,2)aberat; quicquid huc circuitus ad
molliendum clivum
(7,46,3)accesserit, id spatium itineris augebat. a
medio fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis
sex pedum murum qui nostrum impetum tardaret, praeduxerant Galli atque
inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad murum
oppidi
(7,46,4)densissimis castris compleverant. milites
dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi
(7,46,5)trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in
capiendis castris celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrogum, subito in
tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis parte nuda
vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet.
(7,47,1)Consecutus id quod animo proposuerat Caesar
receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, con
(7,47,2)tionatus signa constituit. at reliquarum
legionum milites non audito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat,
tamen a tribunis militum legatisque, ut erat a
(7,47,3)Caesare praeceptum, retinebantur; sed elati
spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis
nihil adeo arduum sibi existimabant, quod non virtute consequi possent, neque
finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque adpropinquarunt.
(7,47,4)tum vero ex omnibus urbis partibus orto
clamore, qui longius aberant, repentino tumultu perterriti, cum hostem intra
portas esse existimarent, sese ex oppido eiece
(7,47,5)runt. matres familiae de muro vestem
argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur
Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem
atque infanti
(7,47,6)bus abstinerent; nonnullae de muro per
manus demissae
(7,47,7)sese militibus tradebant. L. Fabius
centurio legionis viii, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se
Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet,
tres suos nactus manipulares atque ab his sublevatus murum ascendit, eos ipse
rursus singulos exceptans in murum extulit.
(7,48,1)Interim ii qui ad alteram partem oppidi, ut
supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore,
inde etiam crebris nuntiis incitati oppidum ab Romanis teneri, praemissis
equitibus magno
(7,48,2)cursu eo contenderunt. eorum ut quisque
primus venerat, sub muro consistebat suorumque pugnantium nume
(7,48,3)rum augebat. quorum cum magna multitudo
convenisset, matres familiae quae paulo ante Romanis de muro manus tendebant,
suos obtestari et more Gallico passum capil lum ostentare liberosque in
conspectum proferre coe
(7,48,4)perunt. erat Romanis nec loco nec numero
aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes
atque integros sustinebant.
(7,49,1)Caesar cum iniquo loco pugnari hostiumque
augeri copias videret, praemetuens suis ad T. Sextium legatum, quem minoribus
castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret
et sub infimo colle
(7,49,2)ab dextro latere hostium constitueret, ut,
si nostros loco depulsos vidisset, quominus libere hostes insequerentur
(7,49,3)terreret. ipse paulum ex eo loco cum
legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.
(7,50,1)Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes
loco et numero, nostri virtute confiderent, subito sunt Haedui visi ab latere
nostris aperto, quos Caesar ab dextra
(7,50,2)parte alio ascensu manus distinendae causa
miserat. hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi
dextris umeris exsertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat,
tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant.
(7,50,3)eodem tempore L. Fabius centurio quique una
murum ascenderant, circumventi atque interfecti de muro prae
(7,50,4)cipitabantur. M. Petronius, eiusdem
legionis centurio, cum portas excidere conatus esset, a multitudine op pressus
ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis, manipularibus suis, qui illum
erant secuti quoniam inquit me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem
certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae
(7,50,5)adductus in periculum deduxi. vos data
facultate vobis consulite. simul in medios hostes inrupit duobusque
(7,50,6)interfectis reliquos a porta paulum
submovit. conantibus auxiliari suis frustra inquit meae vitae subvenire conamini,
quem iam sanguis viresque deficiunt. proinde abite, dum est facultas, vosque ad
legionem recipite. ita pugnans post paulo concidit ac suis saluti fuit.
(7,51,1)Nostri cum undique premerentur, sex et
quadraginta centurionibus amissis deiecti sunt loco. sed intolerantius Gallos
insequentes legio decima tardavit, quae
(7,51,2)pro subsidio paulo aequiore loco
constiterat. hanc rursus xiii. legionis cohortes exceperunt, quae ex castris
minoribus eductae cum T. Sextio legato locum ceperant supe
(7,51,3)riorem. legiones ubi primum planitiem attigerunt,
in
(7,51,4)festis contra hostem signis constiterunt.
Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. eo die milites
sunt paulo minus septingenti desiderati.
(7,52,1)Postero die Caesar contione advocata temeritatem
militum cupiditatemque reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent, quo
procedendum aut quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato
constitissent neque
(7,52,2)a tribunis militum legatisque retineri
potuissent. exposuit quid iniquitas loci posset, quod ipse ad Avaricum
sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam
victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter
iniquitatem
(7,52,3)loci accideret. quantopere eorum animi magnitudinem
admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus
oppidi tardare potuisset, tantopere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod
plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sen
(7,52,4)tire existimarent; non minus se in milite
modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.
(7,53,1)Hac habita contione et ad extremam
orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu,
quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium tribuerent, eadem de
profectione cogitans, quae ante senserat, legiones ex castris eduxit aciemque
idoneo loco
(7,53,2)constituit. cum Vercingetorix nihilo minus
[intra munitiones remaneret neque] in aequum locum descenderet, levi facto
equestri proelio, atque eo secundo, in castra
(7,53,3)exercitum reduxit. cum hoc idem postero die
fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos
confirmandos factum existimans in Haeduos
(7,53,4)movit castra. ne tum quidem insecutis
hostibus tertio die ad flumen Elaver pontes reficit eoque exercitum traducit.
(7,54,1)Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Haeduis
appellatus discit cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Haeduos
profectum; opus esse ipsos antecedere
(7,54,2)ad confirmandam civitatem. etsi multis iam
rebus Haeduorum perfidiam Caesar perspectam habebat atque horum discessu
admaturari defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non censuit,
ne aut inferre iniuriam videretur aut daret aliquam timoris suspicionem.
(7,54,3)discedentibus his breviter sua in Haeduos
merita exposuit, quos et quam humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos
agris, omnibus ereptis sociis, imposito stipendio,
(7,54,4)obsidibus summa cum contumelia extortis, et
quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum
statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse
viderentur. his datis mandatis eos ab se dimisit.
(7,55,1)Noviodunum erat oppidum Haeduorum ad ripas
(7,55,2)Ligeris opportuno loco positum. huc Caesar
omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum atque exercitus
impedimentorum magnam partem con
(7,55,3)tulerat; huc magnum numerum equorum huius
belli
(7,55,4)causa in Italia atque Hispania coemptum
miserat. eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis
cognovissent, Litaviccum Bibracte ab Haeduis receptum quod est oppidum apud eos
maximae auctoritatis , Convictolitavem magistratum magnamque partem senatus ad
eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et de amicitia concilianda
publice missos, non praetermittendum instans tantum commodum ex
(7,55,5)istimaverunt. itaque interfectis Novioduni
custodibus quique eo negotiandi aut itineris causa convenerant,
(7,55,6)pecuniam atque equos inter se partiti sunt,
obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt,
(7,55,7)oppidum, quod ab se teneri non posse
iudicabant, ne cui
(7,55,8)esset usui Romanis, incenderunt, frumenti
quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque
(7,55,9)incendio corruperunt. ipsi ex finitimis
regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere
equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab
re frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia ex provincia expellere
(7,55,10)possent. quam ad spem multum eos
adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri
videretur.
(7,56,1)Quibus rebus cognitis Caesar maturandum
sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius, quam
essent maiores eo coactae copiae, dimi
(7,56,2)caret. nam ut commutato consilio iter in
provinciam converteret, ut metu quidam necessario faciundum existimabant, cum
infamia atque indignitas rei et opposi tus mons Cebenna viarumque difficultas
impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque iis legionibus, quas
(7,56,3)una miserat, vehementer timebat. itaque
admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra om
(7,56,4)nium opinionem ad Ligerim venit vadoque per
equites invento pro rei necessitate opportuno, ut bracchia modo atque umeri ad
sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim
fluminis refringeret, at
(7,56,5)que hostibus primo aspectu perturbatis,
incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus
repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
(7,57,1)Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus
eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis
praesidio, cum quattuor legionibus Luteciam proficiscitur. id est oppidum Pa
(7,57,2)risiorum, positum in insula fluminis
Sequanae. cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civi
(7,57,3)tatibus copiae convenerunt. summa imperii
traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter
singularem scientiam rei militaris ad eum est
(7,57,4)honorem evocatus. is cum animadvertisset
perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum
magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
(7,58,1)Labienus primo vineas agere, cratibus atque
aggere
(7,58,2)paludem explere atque iter munire
conabatur. postquam id difficilius confici animadvertit, silentio e castris
tertia vigilia egressus eodem, quo venerat, itinere Metlosedum
(7,58,3)pervenit. id est oppidum Senonum in insula
Sequanae
(7,58,4)positum, ut paulo ante de Lutecia diximus.
deprehensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo
militibus iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars
erat ad bellum evocata, sine
(7,58,5)contentione oppido potitur. refecto ponte,
quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit
(7,58,6)et secundo flumine ad Luteciam iter facere
coepit. hostes re cognita ab iis, qui Metlosedo fugerant, Luteciam incendi
pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude in ripa Sequanae
e regione Luteciae contra Labieni castra considunt.
(7,59,1)Iam Caesar a Gergovia discessisse
audiebatur, iam de Haeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores
adferebantur, Gallique in conloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem
inopia frumenti coactum in
(7,59,2)provinciam contendisse confirmabant.
Bellovaci autem defectione Haeduorum cognita, qui iam ante erant per se
infideles, manus cogere atque aperte bellum parare
(7,59,3)coeperunt. tum Labienus tanta rerum
commutatione longe aliud sibi capiendum consilium, atque antea sen
(7,59,4)serat, intellegebat neque iam, ut aliquid adquireret
proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum
(7,59,5)Agedincum reduceret, cogitabat. namque
altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem
virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu
tenebat: tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen
(7,59,6)distinebat. tantis subito difficultatibus
obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.
(7,60,1)Itaque sub vesperum consilio convocato
cohortatus, ut ea, quae imperasset, diligenter industrieque administrarent,
naves, quas Metlosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit et prima
confecta vigilia iiii milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique
(7,60,2)se exspectari iubet. quinque cohortes, quas
minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio
(7,60,3)relinquit; quinque eiusdem legionis
reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno
(7,60,4)tumultu proficisci imperat. conquirit etiam
lintres; has magno sonitu remorum incitatas in eandem partem mittit. ipse post
paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit, quo naves
appelli iusserat.
(7,61,1)Eo cum esset ventum, exploratores hostium,
ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat
coorta tempestas, a nostris opprimuntur;
(7,61,2)exercitus equitatusque equitibus Romanis
administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.
(7,61,3)uno fere tempore sub lucem hostibus
nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire
agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra
milites navibus
(7,61,4)transportari. quibus rebus auditis, quod
existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione
Haeduorum fugam parare, suas quoque co
(7,61,5)pias in tres partes distribuerunt. nam
praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metlosedum versus missa,
quae tantum progrederetur, quantum naves processissent, reliquas copias contra
Labienum duxerunt.
(7,62,1)Prima luce et nostri omnes erant
transportati et
(7,62,2)hostium acies cernebatur. Labienus milites
cohortatus, ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proeliorum
memoriam retinerent atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe numero hostes
superassent, praesentem
(7,62,3)adesse existimarent, dat signum proelii.
primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes
(7,62,4)pelluntur atque in fugam coniciuntur; ab
sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium
transfixi pilis concidissent, tamen acerrime reliqui
(7,62,5)resistebant nec dabat suspicionem fugae
quisquam. ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohor
(7,62,6)tabatur. at incerto etiamnunc exitu
victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum, quae in sinistro
cornu gererentur, post tergum hostium legionem osten
(7,62,7)derunt signaque intulerunt. ne eo quidem
tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique
(7,62,8)sunt. eandem fortunam tulit Camulogenus. at
ii, qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum
audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt; neque nostrorum militum
victorum impe
(7,62,9)tum sustinere potuerunt. sic cum suis
fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu
(7,62,10)sunt interfecti. hoc negotio confecto
Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant;
inde die iii. cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
(7,63,1)Defectione Haeduorum cognita bellum
augetur.
(7,63,2)legationes in omnes partes circummittuntur;
quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civi
(7,63,3)tates nituntur; nacti obsides, quos Caesar
apud eos de
(7,63,4)posuerat, horum supplicio dubitantes
territant. petunt a Vercingetorige Haedui, ut ad se veniat rationesque belli
gerendi communicet; re impetrata contendunt, ut ipsis
(7,63,5)summa imperii tradatur. re in controversiam
deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. conveniunt
(7,63,6)undique frequentes. multitudinis suffragiis
res permittitur; ad unum omnes Vercingetorigem probant impera
(7,63,7)torem. ab hoc concilio Remi, Lingones,
Treveri afuerunt, illi quod amicitiam Romanorum sequebantur, Treveri quod aberant
longius et a Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et
neutris auxilia
(7,63,8)mitterent. magno dolore Haedui ferunt se
deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris in se
indulgentiam requirunt neque tamen suscepto bello
(7,63,9)suum consilium ab reliquis separare audent.
inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi
parent.
(7,64,1)Ille imperat reliquis civitatibus obsides;
denique ei rei constituit diem; huc omnes equites, xv milia
(7,64,2)numero, celeriter convenire iubet. peditatu
quem antea habuerit se fore contentum dicit neque fortunam temptaturum aut acie
dimicaturum, sed quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu
frumentationibus pabu
(7,64,3)lationibusque Romanos prohibere; aequo modo
animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris
iactura perpetuum imperium liber
(7,64,4)tatemque se consequi videant. his
constitutis rebus Haeduis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia
peditum imperat; huc addit equites octingentos.
(7,64,5)his praeficit fratrem Eporedorigis
bellumque inferre Allo
(7,64,6)brogibus iubet. altera ex parte Gabalos
proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines
Volcarum Arecomicorum depopulandos
(7,64,7)mittit. nihilo minus clandestinis nuntiis
legationibusque Allobroges sollicitat, quorum mentes nondum a su
(7,64,8)periore bello resedisse sperabat. horum
principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.
(7,65,1)Ad hos omnes casus provisa erant praesidia
cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa coacta provincia ab L. Caesare legato
ad omnes partes opponebantur.
(7,65,2)Helvii sua sponte cum finitimis proelio
congressi pelluntur et C. Valerio Domnotauro, Caburi filio, principe civitatis,
compluribusque aliis interfectis intra oppida muros
(7,65,3)que compelluntur. Allobroges crebris ad
Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines
(7,65,4)tuentur. Caesar quod hostes equitatu
superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex
provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad
eas civitates, quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et
levis arma
(7,65,5)turae pedites qui inter eos proeliari
consuerant. eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis
militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque
distribuit.
(7,66,1)Interea dum haec geruntur, hostium copiae
ex Arvernis equitesque qui toti Galliae erant imperati con
(7,66,2)veniunt. magno horum coacto numero, cum
Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius
subsidium provinciae ferre posset, circiter milia passuum x ab Romanis trinis
castris Vercingetorix conse
(7,66,3)dit convocatisque ad concilium praefectis
equitum venisse tempus victoriae demonstrat; fugere in provinciam Ro
(7,66,4)manos Galliaque excedere. id sibi ad
praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque
otium parum profici; maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem
bellandi facturos. proinde agmine
(7,66,5)impeditos adoriantur. si pedites suis
auxilium ferant atque in eo morentur, iter confici non posse; si id quod magis
futurum confidat relictis impedimentis suae saluti con sulant, et usu rerum
necessariarum et dignitate spolia
(7,66,6)tum iri. nam de equitibus hostium, quin
nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, ne ipsos quidem debere dubitare.
id quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori
hostibus futurum.
(7,66,7)conclamant equites sanctissimo iure iurando
confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ad parentes, ad uxorem
aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitarit.
(7,67,1)Probata re atque omnibus iure iurando
adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus
lateribus ostendunt, una a primo agmine iter im
(7,67,2)pedire coepit. qua re nuntiata Caesar suum
quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. pugna
(7,67,3)tur una omnibus in partibus. consistit
agmen; impedi
(7,67,4)menta intra legiones recipiuntur. si qua in
parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar
aciemque converti iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et
nostros spe auxilii confirmabat.
(7,67,5)tandem Germani ab dextro latere summum
iugum nacti hostes loco depellunt, fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix
cum pedestribus copiis consederat, perse
(7,67,6)quuntur compluresque interficiunt. qua re
animadversa reliqui ne circumvenirentur veriti se fugae mandant. om
(7,67,7)nibus locis fit caedes. tres nobilissimi
Haedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus praefectus equitum qui
controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui
post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo
duce ante adventum Caesaris Haedui cum Sequanis bello contenderant.
(7,68,1)Fugato omni equitatu Vercingetorix copias
suas, ut pro castris conlocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est
oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris
educi et se subsequi
(7,68,2)iussit. Caesar impedimentis in proximum
collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis secutus, quantum diei
tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine
interfectis altero die ad
(7,68,3)Alesiam castra fecit. perspecto urbis situ
perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant,
erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.
(7,69,1)Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo
admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse
(7,69,2)videretur. cuius collis radices duo duabus
ex partibus
(7,69,3)flumina subluebant. ante oppidum planities
circiter milia
(7,69,4)passuum iii in longitudinem patebat;
reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitu
(7,69,5)dinis fastigio oppidum cingebant. sub muro
quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum
compleverant fossamque et maceriam
(7,69,6)sex in altitudinem pedum praeduxerant. eius
munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus x milia pas
(7,69,7)suum tenebat. castra opportunis locis erant
posita itemque castella xxiii facta, quibus in castellis interdiu stationes
ponebantur, ne qua subito eruptio fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac
firmis praesidiis tenebantur.
(7,70,1)Opere instituto fit equestre proelium in ea
planitie, quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere
supra demonstravimus. summa vi ab
(7,70,2)utrisque contenditur. laborantibus nostris
Caesar Germanos submittit legionesque pro castris constituit, ne qua
(7,70,3)subito inruptio ab hostium peditatu fiat.
praesidio legionum addito nostris animus augetur; hostes in fugam coniecti se
ipsi multitudine impediunt atque angustio
(7,70,4)ribus portis relictis coartantur. Germani
acrius usque
(7,70,5)ad munitiones sequuntur. fit magna caedes.
nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur.
paulum legiones Caesar quas pro vallo constitu
(7,70,6)erat promoveri iubet. non minus qui intra
munitiones erant perturbantur. Galli veniri ad se confestim existimantes ad
arma conclamant; nonnulli perterriti in op
(7,70,7)pidum inrumpunt. Vercingetorix iubet portas
claudi, ne castra nudentur. multis interfectis, compluribus equis captis
Germani sese recipiunt.
(7,71,1)Vercingetorix priusquam munitiones ab
Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum
(7,71,2)noctu dimittere. discedentibus mandat ut
suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma
(7,71,3)ferre possint ad bellum cogant. sua in
illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se
optime de communi libertate meritum hostibus in cruciatum dedant. quod si
indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura
demon
(7,71,4)strat. ratione inita frumentum se exigue
dierum xxx habere, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo.
(7,71,5)his datis mandatis, qua erat nostrum opus
intermissum,
(7,71,6)secunda vigilia silentio equitatum
dimittit. frumentum omne ad se referri iubet, capitis poenam iis qui non paru
(7,71,7)erint constituit; pecus, cuius magna erat
copia a Mandubiis compulsa, viritim distribuit, frumentum parce et
(7,71,8)paulatim metiri instituit. copias omnes
quas pro oppido
(7,71,9)collocaverat in oppidum recepit. his rationibus
auxilia Galliae exspectare et bellum administrare parat.
(7,72,1)Quibus rebus ex perfugis et captivis
cognitis Caesar haec genera munitionis instituit. fossam pedum xx derectis
lateribus duxit, ut eius solum tantundem pate
(7,72,2)ret, quantum summa fossae labra distabant.
reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedibus cccc reduxit. id hoc consilio,
quoniam tantum spatium necessario esset complexus nec facile totum opus corona
militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones multitudo hostium
advolaret aut interdiu tela in nostros operi
(7,72,3)destinatos conicere posset. hoc intermisso
spatio duas fossas xv pedes latas eadem altitudine perduxit; quarum interiorem
campestribus ac demissis locis aqua ex flumine
(7,72,4)derivata complevit. post eas aggerem ac
vallum xii pedum exstruxit. huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis
eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium
tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes lxxx inter se
distarent.
(7,73,1)Erat eodem tempore et materiari et
frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis, quae
longius a castris progrediebantur. ac nonnumquam opera nostra Galli temptare
atque eruptionem ex oppido
(7,73,2)pluribus portis summa vi facere conabantur.
quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum
munitiones defendi possent. itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis
abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae
(7,73,3)fossae quinos pedes altae ducebantur. huc
illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis
(7,73,4)eminebant. quini erant ordines coniuncti
inter se atque implicati; quo qui intraverant se ipsi acutissimis vallis
(7,73,5)induebant. hos cippos appellabant. ante hos
obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes
fodiebantur paulatim angustiore ad in
(7,73,6)fimum fastigio. huc teretes stipites
feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut
(7,73,7)non amplius digitis quattuor e terra
eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes
terra exculcabantur; reliqua pars scrobis ad occul
(7,73,8)tandas insidias viminibus ac virgultis
integebatur. huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes dista
(7,73,9)bant. id ex similitudine floris lilium
appellabant. ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in
terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis
disserebantur, quos stimulos nominabant.
(7,74,1)His rebus perfectis regiones secutus quam
potuit aequissimas pro loci natura xiiii milia passuum complexus pares eiusdem
generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne
magna quidem multitudine, si ita accidat equitatus discessu, munitio
(7,74,2)num praesidia circumfundi possent; [ne]
autem cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum xxx pabulum frumentumque
habere omnes convectum iubet.
(7,75,1)Dum haec ad Alesiam geruntur, Galli concilio
principum indicto non omnes qui arma ferre possent ut censuit Vercingetorix
convocandos statuunt, sed certum numerum cuique civitati imperandum, ne tanta
multitudine confusa nec moderari nec discernere suos
(7,75,2)nec frumenti rationem habere possent.
imperant Haeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis,
Brannovicibus [, Blannoviis] milia xxxv; parem numerum Arvernis adiunctis
Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse
consuerunt;
(7,75,3)Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis,
Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis decem; totidem Lemovicibus;
octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; sen[a Suessi]onibus,
Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrogibus; quina
milia Aulercis, Cenomanis; totidem Atrebatibus; iiii Veliocassis, Lexoviis et
Aulercis; Eburovicibus terna; Rauracis et
(7,75,4)Bois bina; x milia universis civitatibus,
quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellantur, quo
sunt in numero Coriosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti,
Lemovices,
(7,75,5)Unelli. ex his Bellovaci suum numerum non
contulerunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos
dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen a Commio pro eius
hospitio duo milia una miserunt.
(7,76,1)Huius opera Commii, ut antea
demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia
Caesar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque
reddiderat atque ipsi Morinos
(7,76,2)attribuerat. tanta tamen universae Galliae
consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae,
ut neque beneficiis neque amicitiae memoria mo verentur omnesque et animo et
opibus in id bellum in
(7,76,3)cumberent. coactis equitum milibus viii et
peditum circiter ccl haec in Haeduorum finibus recensebantur,
(7,76,4)numerusque inibatur, praefecti
constituebantur. Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Haeduis,
Vercassivellauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa imperii traditur. his
delecti ex civitatibus attribuuntur,
(7,76,5)quorum consilio bellum administraretur. omnes
alacres
(7,76,6)et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur,
neque erat omnium quisquam qui adspectum modo tantae multitudinis sustineri
posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione
pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.
(7,77,1)At ii qui Alesiae obsidebantur praeterita die
qua auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in
Haeduis gereretur, concilio coacto
(7,77,2)de exitu suarum fortunarum consultabant ac
variis dictis sententiis quarum pars deditionem, pars dum vires suppeterent eruptionem
censebat, non praetereunda videtur oratio Critognati propter eius singularem ac
nefariam
(7,77,3)crudelitatem. hic summo in Arvernis ortus
loco et magnae habitus auctoritatis nihil inquit de eorum sententia dicturus
sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos
civium loco neque
(7,77,4)ad concilium adhibendos censeo. cum his mihi
res sit, qui eruptionem probant. quorum in consilio omnium vestrum consensu
pristinae residere virtutis memoria videtur,
(7,77,5)animi est ista mollitia, non virtus,
paulisper inopiam ferre non posse. qui se ultro morti offerant facilius
reperiuntur
(7,77,6)quam qui dolorem patienter ferant. atque
ego hanc sententiam probarem tantum apud me dignitas potest , si nullam
praeterquam vitae nostrae iacturam fieri vide
(7,77,7)rem; sed in consilio capiendo omnem Galliam
respiciamus,
(7,77,8)quam ad nostrum auxilium concitavimus: quid
hominum milibus lxxx uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris
animi fore existimatis, si paene in ipsis
(7,77,9)cadaveribus proelio decertare cogentur?
nolite hos vestro auxilio exspoliare qui vestrae salutis causa suum periculum
neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem
Galliam prosternere et per
(7,77,10)petuae servituti addicere. an quod ad diem
non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? quid ergo? Romanos in
illis ulterioribus munitionibus animine causa coti
(7,77,11)die exerceri putatis? si illorum nuntiis
confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus
adpropinquare eorum adventum, cuius rei timore exterriti
(7,77,12)diem noctemque in opere versantur. quid
ergo mei consilii est? facere quod nostri maiores nequaquam pari bello
Cimbrorum Teutonumque fecerunt: qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti
eorum corporibus, qui aetate ad bellum inutiles videbantur, vitam toleraverunt
neque
(7,77,13)se hostibus tradiderunt. cuius rei si
exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi
(7,77,14)pulcherrimum iudicarem. nam quid illi
simile bello fuit? depopulata Gallia Cimbri magnaque inlata calamitate finibus
quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura, leges,
agros, libertatem nobis reli
(7,77,15)querunt. Romani vero quid petunt aliud aut
quid volunt nisi invidia adducti quos fama nobiles potentesque bello
cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam
iniungere servitutem? neque enim
(7,77,16)umquam alia condicione bella gesserunt.
quodsi ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite finitimam
Galliam, quae in provinciam redacta, iure et legibus commutatis, securibus
subiecta perpetua premitur servitute.
(7,78,1)Sententiis dictis constituunt ut ii, qui
valetudine aut aetate inutiles sint bello, oppido excedant atque omnia prius
experiantur quam ad Critognati sententiam
(7,78,2)descendant; illo tamen potius utendum
consilio, si res cogat atque auxilia morentur quam aut deditionis aut
(7,78,3)pacis subeundam condicionem. Mandubii qui
eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur.
(7,78,4)hi cum ad munitiones Romanorum accessissent,
flentes omnibus precibus orabant ut se in servitutem receptos
(7,78,5)cibo iuvarent. at Caesar dispositis in vallo
custodiis recipi prohibebat.
(7,79,1)Interea Commius reliquique duces, quibus
summa imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle
exteriore occupato non longius mille
(7,79,2)passibus a nostris munitionibus considunt.
postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem quam in longitudinem
milia passuum iii patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum ab
eo loco
(7,79,3)abditas in locis superioribus constituunt.
erat ex oppido Alesia despectus in campum. concurritur his auxiliis visis; fit
gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam
(7,79,4)excitantur. itaque productis copiis ante
oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent
seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(7,80,1)Caesar omni exercitu ad utramque partem
munitionis disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit,
equitatum ex castris educi et proelium
(7,80,2)committi iubet. erat ex omnibus castris,
quae summum undique iugum tenebant, despectus atque omnes milites
(7,80,3)intentis animis proventum pugnae
exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis
armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum
equitum impetus sustinerent. ab his complures de improviso vulnerati proelio
excedebant.
(7,80,4)cum suos pugna superiores esse Galli
confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii
qui munitionibus continebantur et ii qui ad auxilium convenerant clamore et
ululatu suorum animos confirma
(7,80,5)bant. quod in conspectu omnium res
gerebatur neque recte aut turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis
cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabat.
(7,80,6)cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria
pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in
(7,80,7)hostes impetum fecerunt eosque propulerunt;
quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt.
(7,80,8)item ex reliquis partibus nostri cedentes
usque ad castra
(7,80,9)insecuti sui colligendi facultatem non
dederunt. at ii qui ab Alesia processerant, maesti prope victoria desperata se
in oppidum receperunt.
(7,81,1)Uno die intermisso Galli atque hoc spatio
magno cratium scalarum harpagonum numero effecto media nocte silentio ex
castris egressi ad campestres munitiones
(7,81,2)accedunt. subito clamore sublato, qua
significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent,
crates proicere, fundis sagittis lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque
quae ad oppugnationem
(7,81,3)pertinent parant administrare. eodem
tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex
(7,81,4)oppido educit. nostri, ut superioribus
diebus suus cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis
librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glan
(7,81,5)dibus Gallos proterunt. prospectu tenebris
adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. complura tormentis tela
(7,81,6)coniciuntur. at M. Antonius et C. Trebonius
legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi
intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant.
(7,82,1)Dum longius a munitione aberant Galli, plus
multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se ipsi
stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex
vallo ac turribus
(7,82,2)traiecti pilis muralibus interibant, multis
undique vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti
ne ab latere aperto ex superioribus castris
(7,82,3)eruptione circumvenirentur, se ad suos
receperunt. at interiores dum ea quae [a Vercingetorige] ad eruptionem
(7,82,4)praeparaverant proferunt, priores fossam
explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse
cognoverunt quam munitionibus adpropinquarent. ita re infecta in oppidum
reverterunt.
(7,83,1)Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid
agant consulunt; locorum peritos adhibent; ex his superiorum
(7,83,2)castrorum situs munitionesque cognoscunt.
erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere
circumplecti non potuerant nostri, necessarioque
(7,83,3)paene iniquo loco et leviter declivi castra
fecerant. haec C. Antistius Reginus et C. Caninius Rebilus legati cum
(7,83,4)duabus legionibus obtinebant. cognitis per
exploratores regionibus duces hostium lx milia ex omni numero deli gunt earum
civitatum quae maximam virtutis opinionem
(7,83,5)habebant; quid quoque pacto agi placeat,
occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridie esse
(7,83,6)videatur. his copiis Vercassivellaunum
Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, prae
(7,83,7)ficiunt. ille ex castris prima vigilia
egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque
(7,83,8)ex nocturno labore sese reficere iussit.
cum iam meridies adpropinquare videretur, ad ea castra, quae supra
demonstravimus, contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones
accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.
(7,84,1)Vercingetorix ex arce Alesiae suos
conspicatus ex oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces
(7,84,2)reliquaque quae eruptionis causa paraverat
profert. pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur; quae minime
visa pars firma est, huc concurri
(7,84,3)tur. Romanorum manus tantis munitionibus
distinetur
(7,84,4)nec facile pluribus locis occurrit. multum
ad terrendos nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus exstitit, quod
suum periculum in aliena vident virtute con
(7,84,5)stare; omnia enim plerumque, quae absunt,
vehementius hominum mentes perturbant.
(7,85,1)Caesar idoneum locum nactus quid quaque in
parte
(7,85,2)geratur cognoscit; laborantibus submittit. utrisque
ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime
(7,85,3)contendi conveniat: Galli nisi perfregerint
munitiones, de omni salute desperant; Romani si rem obtinuerint, fi
(7,85,4)nem laborum omnium exspectant. maxime ad
superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus.
iniquum loci ad declivitatem fastigium
(7,85,5)magnum habet momentum. alii tela coniciunt,
alii testudine facta subeunt; defatigatis invicem integri succe
(7,85,6)dunt. agger ab universis in munitionem
coniectus et ascensum dat Gallis et ea, quae in terra occultaverant Romani,
contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt.
(7,86,1)His rebus cognitis Caesar Labienum cum
cohorti
(7,86,2)bus sex subsidio laborantibus mittit;
imperat, si sustinere non possit, deductis cohortibus eruptione pugnet;
(7,86,3)id nisi necessario ne faciat. ipse adit
reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicatio
(7,86,4)num fructum in eo die atque hora docet
consistere. interiores desperatis campestribus locis propter magni tudinem
munitionum loca praerupta ex ascensu temp
(7,86,5)tant; huc ea quae paraverant conferunt.
multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus
fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
(7,87,1)Mittit primum Brutum adulescentem cum
cohortibus Caesar, post cum aliis C. Fabium legatum; postremo ipse, cum
vehementius pugnaretur, integros subsidio ad
(7,87,2)ducit. restituto proelio ac repulsis
hostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes iiii ex proximo castello
deducit, equitum partem se sequi, partem circumire ex
(7,87,3)teriores munitiones et a tergo hostes
adoriri iubet. Labienus postquam neque aggeres neque fossae vim hostium
sustinere poterant, coactis undecim cohortibus, quas ex proximis praesidiis
deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid faciendum
existimet. accelerat Caesar, ut proelio intersit.
(7,88,1)Eius adventu ex colore vestitus cognito,
quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis
quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa
cernebantur, hostes proelium
(7,88,2)committunt. utrimque clamore sublato
excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. nostri omissis
(7,88,3)pilis gladiis rem gerunt. repente post
tergum equitatus cernitur; cohortes aliae adpropinquant. hostes terga vertunt;
fugientibus equites occurrunt. fit magna caedes.
(7,88,4)Sedullus dux et princeps Lemovicum
occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa
militaria lxxiiii ad Caesarem referuntur; pauci ex tanto
(7,88,5)numero incolumes se in castra recipiunt.
conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias
(7,88,6)a munitionibus reducunt. fit protinus hac
re audita ex castris Gallorum fuga. quodnisi crebris subsidiis ac totius diei
labore milites essent defessi, omnes hostium copiae
(7,88,7)deleri potuissent. de media nocte missus
equitatus novissimum agmen consequitur; magnus numerus capitur atque
interficitur, reliqui ex fuga in civitates discedunt.
(7,89,1)Postero die Vercingetorix concilio
convocato id bel
(7,89,2)lum suscepisse se non suarum necessitatum,
sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit Fortunae cedendum, ad
utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum
tradere velint.
(7,89,3)mittuntur de his rebus ad Caesarem legati.
iubet arma
(7,89,4)tradi, principes produci. ipse in munitione
pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur,
(7,89,5)arma proiciuntur. reservatis Haeduis atque
Arvernis, si per eos civitates recuperare posset, ex reliquis cap tivis toti
exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
(7,90,1)His rebus confectis in Haeduos proficiscitur;
civi
(7,90,2)tatem recipit. eo legati ab Arvernis missi:
quae imperaret, se facturos pollicentur. imperat magnum nume
(7,90,3)rum obsidum. legiones in hiberna mittit.
captivorum
(7,90,4)circiter xx milia Haeduis Arvernisque reddit.
T. Labienum cum duabus legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet;
huic M. Sempronium Rutilum
(7,90,5)attribuit. C. Fabium legatum et L. Minucium
Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat, ne quam a
(7,90,6)finitimis Bellovacis calamitatem accipiant.
C. Antistium
Reginum in Ambivaretos, T. Sextium in Bituriges, C. Caninium Rebilum in Rutenos
cum singulis legionibus
(7,90,7)mittit. Q. Tullium Ciceronem et P. Sulpicium
Cavilloni et Matiscone in Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat.
ipse Bibracte hiemare constituit.
(7,90,8)huius anni rebus cognitis Romae dierum
viginti supplicatio redditur.