(1,1)Omneis homines, qui sese student praestare
ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora,
quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
(1,2)sed nostra omnis vis in animo et corpore
sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis,
alterum cum beluis commune est.
(1,3)quo mihi rectius videtur ingeni quam
virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est,
memoriam nostri quam maxume longam efficere.
(1,4)nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara
aeternaque habetur.
(1,5)Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute
animi res militaris magis procederet.
(1,6)nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto
opus est.
(1,7)ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.
(2,1)igitur initio reges nam in terris nomen imperi id primum fuit divorsi
pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate
agitabatur; sua quoique satis placebant.
(2,2)postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses
coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere,
maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis
conpertum est in bello plurumum ingenium posse.
(2,3)quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello
valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud
alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
(2,4)nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est.
(2,5)verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido
atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur.
(2,6)ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.
(2,7)Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent.
(2,8)sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique
vitam sicuti peregrinantes transigere; quibus profecto contra naturam corpus
voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam
de utraque siletur.
(2,9)verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui
aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura
iter ostendit.
(3,1)pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum
est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum
scripsere, multi laudantur.
(3,2)ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et
auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere: primum quod
facta dictis exequenda sunt; dein quia plerique quae delicta reprehenderis
malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum
memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea
veluti ficta pro falsis ducit.
(3,3)Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam
latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia,
pro virtute audacia largitio avaritia vigebant.
(3,4)quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter
tanta vitia inbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur;
(3,5)ac me, quom ab relicuorum malis moribus dissentirem, nihilo minus
honoris cupido eadem quae ceteros fama atque invidia vexabat.
(4,1)igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi
relicuam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium
socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut
venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere;
(4,2)sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem
regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna
videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae
animus liber erat.
(4,3)Igitur de Catilinae coniuratione quam verissumepotero paucis
absolvam;nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque
periculi novitate.
(4,4)(4,5)de quoius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam
initium narrandi faciam.
(5,1)L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis,
sed ingenio malo pravoque.
(5,2)huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis
grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit.
(5,3)corpus patiens inediae algoris vigiliae, supra quam quoiquam credibile
est.
(5,4)animus audax subdolus varius, quoius rei lubet simulator ac
dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis
eloquentiae, sapientiae parum.
(5,5)vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.
(5,6)hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae
capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet,
quicquam pensi habebat.
(5,7)agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris
et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi.
(5,8)incitabant praeterea conrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa
inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
(5,9)Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus
admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo
rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex
pulcherruma [atque optuma] pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(6,1)Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio
Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, et cum his
Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
(6,2)hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua,
alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: [ita
brevi multitudo divorsa atque vaga concordia civitas facta erat].
(6,3)sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta satis prospera
satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex
opulentia orta est.
(6,4)igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis
auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
(6,5)at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium
hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post
ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant,
magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
(6,6)imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus
corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae
consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur.
(6,7)post ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque
augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit,
inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume
posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
(7,1)Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium
in promptu habere.
(7,2)nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena
virtus formidulosa est.
(7,3)sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi
creverit: tanta cupido gloriae incesserat.
(7,4)iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per
laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis
quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(7,5)igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut
arduos erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat.
(7,6)sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem
ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. eas
divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis avidi,
pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
(7,7)memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus
Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea
res longius nos ab incepto traheret.
(8,1)Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine
magis quam ex vero celebrat obscuratque.
(8,2)Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae
magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur.
(8,3)sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem
Atheniensium facta pro maxumis celebrantur.
(8,4)ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere
extollere praeclara ingenia.
(8,5)at populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque
maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque
facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare
malebat.
(9,1)Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma,
minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura
valebat.
(9,2)iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives cum
civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in
amicos fideles erant.
(9,3)duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate,
seque remque publicam curabant.
(9,4)quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius
vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius
revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere
ausi erant;
(9,5)in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et
accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
(10,1)Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello
domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi
Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac
miscere omnia coepit.
(10,2)qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant,
iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
(10,3)igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies
omnium malorum fuere.
(10,4)namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit;
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(10,5)ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in
pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re,
sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.
(10,6)haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi
pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo
crudele intolerandumque factum.
(11,1)Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod
tamen vitium propius virtutem erat.
(11,2)nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant;
sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis
contendit.
(11,3)avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea
quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita
[et] insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(11,4)sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos
eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque
modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora
facere.
(11,5)huc adcedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo
sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter
habuerat. loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos
(11,6)molliverant: ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare
potare, signa tabulas pictas vasa caelata mirari, ea privatim et publice
rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(11,7)igitur ii milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil relicui
victis fecere.
(11,8)quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi conruptis
moribus victoriae temperarent.
(12,1)Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia
sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro
malevolentia duci coepit.
(12,2)igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia
invasere: rapere consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem
pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(12,3)operae pretium est, quom domos atque villas cognoveris in urbium
modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi
mortales, fecere.
(12,4)verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant,
neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
(12,5)at hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis
adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam
facere, id demum esset imperio uti.
(13,1)nam quid ea memorem, quae nisi iis qui videre nemini credibilia sunt,
a privatis compluribus subvorsos
(13,2)montis, maria constrata esse? quibus mihi videntur ludibrio fuisse
divitiae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem
properabant.
(13,3)sed lubido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri
muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra
marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem aut
sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere.
(13,4)haec iuventutem, ubi familiares
opesdefecerant, ad facinora incendebant:
(13,5)animus inbutus malis artibus haud
facile lubidinibus carebat;eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui
deditus erat.
(14,1)In tanta tamque conrupta civitate
Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum
circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(14,2)nam quicumque inpudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria
laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus
redi
(14,3)meret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis
aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut
sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus
exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(14,4)quod si quis etiam a culpa vacuos in amicitiam eius inciderat,
cottidiano usu atque inlecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(14,5)sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles
etiam et [aetate] fluxi dolis haud difficulter capiebantur.
(14,6)nam ut quoiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere,
aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiae suae
parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(14,7)scio fuisse nonnullos, qui ita existumarent iuventutem, quae domum
Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis,
quam quod quoiquam id conpertum foret, haec fama valebat.
(15,1)Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum
virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
(15,2)postremo captus amore Aureliae Orestillae, quoius praeter formam
nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum
adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis
fecisse.
(15,3)quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi.
(15,4)namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis
neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat.
(15,5)igitur colos exanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus:
prorsus in facie voltuque vecordia inerat.
(16,1)Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis mala
facinora edocebat.
(16,2)ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem fortunas
pericula vilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora
alia imperabat.
(16,3)si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis
sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus
aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
(16,4)His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per
omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi,
rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae
rei publicae consilium cepit.
(16,5)in Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum
gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae
tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
(17,1)Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus
primo singulos appellare; hortari alios, alios temptare; opes suas, inparatam
rem publicam, magna praemia coniurationis docere.
(17,2)ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus
maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat.
(17,3)eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L.
Cassius Longinus, C. Cethegus. P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M.
Porcius Laeca,L. Bestia, Q. Curius;praeterea ex equestri ordine M.
(17,4)Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad
hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles.
(17,5)erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes
nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia
necessitudo.
(17,6)ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium Catilinae inceptis
favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat; incerta
pro certis, bellum quam pacem malebant.
(17,7)fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non
ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum
ductabat, quoiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul
confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore. Sed
antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quis Catilina fuit.
(18,1)de qua quam verissume potero dicam.
(18,2)L. Tullo et M. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati
consules legibus ambitus interrogati poenas dederant.
(18,3)post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat
consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat.
(18,4)erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae,
egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores
stimulabant.
(18,5)cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio
communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum
consules interficere, ipsi fascibus conreptis Pisonem cum exercitu ad
optinendas duas Hispanias mittere.
(18,6)ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis
transtulerant.
(18,7)iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem
machinabantur.
(18,8)quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post
conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. quia nondum frequentes
armati convenerant, ea res consilium diremit.
(19,1)postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est
adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat.
(19,2)neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem
a re publica procul esse volebat, simul quia boni complures praesidium in eo
putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.
(19,3)sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu
ductabat, iter faciens occisus est.
(19,4)sunt qui ita dicant imperia eius iniusta superba crudelia
barbarosnequivisse pati;alii autem, equites illos, Cn.
(19,5)Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem adgressos:
numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea
perpessos. nos eam rem in medio relinquemus.
(19,6)de superiore coniuratione satis dictum.
(20,1)Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi
cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare
et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris
procul amotis orationem huiusce modi habuit:Ni virtus fidesque vostra spectata
mihi foret, nequiquam opportuna res cecidisset;
(20,2)spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per
ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem.
(20,3)sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque
mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul
quia vobis eadem quaemihi bona malaque esse intellexi;nam idem velle atque idem
nolle, ea demum firma amicitia est.
(20,4)(20,5)Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis.
(20,6)ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, quom considero, quae
condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.
(20,7)nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem
concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes
stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus
fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica
valeret, formidini essemus.
(20,8)itaque omnis gratia potentia honos divitiae apud illos sunt aut ubi
illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem.
(20,9)quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri? nonne emori per
virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae
ludibrio fueris,
(20,10)per dedecus amittere? verum enim vero, pro deum atque hominum fidem,
victoria in manu nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque
divitiis omnia consenuerunt. tantummodo incepto opus est, cetera res expediet.
(20,11)etenim quis mortalium, quoi virile ingenium est, tolerare potest
illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus
coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut
amplius domos continuare,
(20,12)nobis larem familiarem nusquam ullum esse? quom tabulas signa
toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam
trahunt vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(20,13)at nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo
asperior: denique quid relicui habemus praeter miseram animam?
(20,14)Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam saepe optastis
libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea
victoribus praemia posuit.
(20,15)res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio
mea vos hortantur.
(20,16)vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a
vobis aberit.
(20,17)haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus
fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.
(21,1)Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed
neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces
videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli
foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
(21,2)tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium,
magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum
fert; praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu
P. Sittium Nucerinum, consili sui participes;petere consulatum C.
(21,3)Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et
omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi
facturum.
(21,4)ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum unum quemque
nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris
periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
(21,5)postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam
curae haberent, conventum dimisit.
(22,1)fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, quom ad
ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino
per
(22,2)mixtum in pateris circumtulisse: inde quom post execrationem omnes
degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse
consilium suom, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent
alius alii tanti facinoris conscii.
(22,3)nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui
Ciceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris
eorum, qui poenas dederant. nobis ea res pro magnitudine parum conperta est.
(23,1)Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco,
flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia
moverant.
(23,2)huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere
quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque
facere quicquam pensi habebat. erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus
consuetudo.
(23,3)quoi cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat,
repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari etiam ferro, ni
sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat.
(23,4)at Fulvia insolentia[e] Curi causa cognita tale periculum rei
publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione
quae quoque modo audierat compluribus narravit.
(23,5)Ea res in primis studia hominum adcendit ad consulatum mandandum M.
Tullio Ciceroni.
(23,6)namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui
consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret. sed ubi
periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.
(24,1)igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C.
Antonius. quod factum primo popularis coniurationis concusserat.
(24,2)neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare:
arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide
sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit
belli faciundi.
(24,3)ea tempestate plurumos quoiusque generis homines adscivisse sibi
dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis
toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat,
aes alienum grande conflaverant.
(24,4)per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem
incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
(25,1)Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora
conmiserat.
(25,2)haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis
fortunata fuit; litteris Graecis Latinis docta, psallere [et] saltare
elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
(25,3)sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae
an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic adcensa, ut
saepius peteret viros quam peteretur.
(25,4)sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis
conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat.
(25,5)verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere,
sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae
multusque lepos inerat.
(26,1)His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum
consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate
Antonio usurum. neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat
Ciceroni.
(26,2)neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant.
(26,3)namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam
effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi
proderet;ad hoc conlegam suom Antonium pactione provinciae perpulerat, ne
contra rem publicam sentiret;circum se praesidia amicorum atque clientium
occulte habebat.
(26,4)(26,5)postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque
insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum
facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera
foedaque evenerant.
(27,1)Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam
Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio,
quem ubique opportunum sibi fore credebat.
(27,2)interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare
incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item
alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctisque
festinare vigilare, neque insomniis neque labore fatigari.
(27,3)postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte
coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam,
(27,4)ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad
eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca
opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si
prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.
(28,1)igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus
operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte
paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de
inproviso domi suae inparatum confodere.
(28,2)Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere
per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat.
(28,3)ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.
(28,4)Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac
dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque
omnia amiserat, praeterea latrones quoiusque generis, quorum in ea regione magna
copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex
magnis rapinis nihil relicui fecerant.
(29,1)Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque
urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli
quantus aut quo consilio foret, satis conpertum habebat, rem ad senatum refert,
iam antea volgi rumoribus exagitatam.
(29,2)itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent
operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet.
(29,3)ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur:
exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis,
domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi
iussu nullius earum rerum consuli ius est.
(30,1)Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit,
quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma
cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Novembris.
(30,2)simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia
nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile
bellum moveri.
(30,3)igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus
in Apu
(30,4)liam circumque ea loca missi hi utrique ad urbem imperatores erant,
inpediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque
inhonesta vendere mos erat ,sed praetores Q.
(30,5)Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque
permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(30,6)ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem
publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero
inpunitatem eius
(30,7)rei et sestertia ducenta [milia], itemque decrevere, uti gladiatoriae
familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro quoiusque opibus,
Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus
praeessent. Quis rebus
permota civitas atque inmutata urbis facies erat.
(31,1)ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat,
repente omnis tristitia invasit:
(31,2)festinare, trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis credere,
neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
(31,3)ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor
insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere,
miserari parvos liberos, rogitare omnia, [omni rumore] pavere, [adripere omnia]
superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere.
(31,4)At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia
parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo.
(31,5)postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio
lacessitus foret, in senatum venit.
(31,6)tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira
conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea
scriptam edidit.
(31,7)sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda
omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se
temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse,
ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, quoius
ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re
publica opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
(31,8)ad hoc male dicta alia quom adderet, obstrepere omnes, hostem atque
parricidam vocare.
(31,9)tum ille furibundus quoniam quidem circumventus inquit ab inimicis
praeceps agor, incendium meum ruina extinguam.
(32,1)deinde se ex curia domum proripuit. ibi multa ipse secum volvens,
quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem
vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, prius quam
legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte
intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
(32,2)sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam
audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias
consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem
cum magno exercitu ad urbem adcessurum.
(32,3)Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium
Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
(33,1)Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam
cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria
tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum
plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. neque quoiquam
nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus
habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.
(33,2)saepe maiores vostrum, miserti plebis Romanae, decretis suis inopiae
eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris
alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
(33,3)saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia
magistratuum, armata a patribus secessit.
(33,4)at nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella
atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi
cum anima simul amittit.
(33,5)te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis
praesidium quod iniquitas praetoris eri puit restituatis, neve nobis eam
neccessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem
nostrum pereamus.
(34,1)Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab
armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque
misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra
auxilium petiverit.
(34,2)At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo
quoique litteras mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni
inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium
proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica
quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
(34,3)ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas
sibi nomine Catilinae redditas dicebat. earum exemplum infra scriptum est.
(35,1)L. Catilina Q. Catulo. egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis
in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
(35,2)quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare:
satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam me dius
fidius veram licet cognoscas.
(35,3)iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque
meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro
mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus
solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque
copiis persolveret , sed quod non dignos homines honore honestatos videbam
meque falsa suspi
(35,4)cione alienatum esse sentiebam hoc nomine satis honestas pro meo casu
spes relicuae dignitatis conservandae sum secutus.
(35,5)plura quom scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari nunc
Orestillam commendo tuaeque fidei trado;eam ab iniuria defendas, per liberos
tuos rogatus.
(35,6)haveto.
(36,1)Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino,
dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis
imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(36,2)haec ubi Romae conperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis
iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab
armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
(36,3)praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum
exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.
(36,4)Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile
visum est. quoi quom ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi
otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen
cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.
(36,5)namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio
inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium
discesserat: tanta vis morbi atque uti tabes plerosque civium animos invaserat.
(37,1)neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis
fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta
probabat.
(37,2)id adeo more suo videbatur facere.
(37,3)nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident,
malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia
student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile
habetur sine damno.
(37,4)sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis.
(37,5)primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant,
item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut
facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(37,6)deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus
alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem
agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat.
(37,7)praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat,
privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori
praetulerat. eos atque alios omnis malum publicum alebat.
(37,8)quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe rei
publicae iuxta ac sibi consuluisse.
(37,9)praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta,
ius libertatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant.
(37,10)ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem
publicam quam minus valere ipsi malebant.
(37,11)id [ad]eo malum multos post annos in
civitatem revorterat.
(38,1)nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso
consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam
potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando
plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi
clari potentesque fieri.
(38,2)contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro
sua magnitudine.
(38,3)namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem
publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent,
pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua
quisque potentia certabant.
(38,4)neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam
crudeliter exercebant.
(39,1)sed postquam Cn. Pompeius ad bellum
maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum
potentia crevit.
(39,2)ii magistratus, provincias aliaque omnia
tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere,
quo plebem in magistratu placidius tractarent.
(39,3)sed ubi primum dubiis rebus novandi spes
oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit.
(39,4)quod si primo proelio Catilina superior
aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam
oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti
licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque
libertatem extorqueret.
(39,5)fuere tamen extra coniurationem
complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. in iis erat Fulvius,
senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
(39,6)Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti
Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos
credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed
quoiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
(40,1)igitur P. Umbreno quoidam negotium dat,
uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem
belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod
natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.
(40,2)Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat,
plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. itaque sine
mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu
civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis
sperarent.
(40,3)postquam illos videt queri de avaritia
magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis
remedium mortem expectare, at ego inquit vobis, si modo viri esse voltis,
rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.
(40,4)haec ubi dixit, Allobroges in maxumam
spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam
difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere
alieno liberaret.
(40,5)ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque
aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat.
(40,6)praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo
praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos quoiusque
generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos
operam suam domum dimittit.
(41,1)sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent.
(41,2)in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe
victoriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa
praemia.
(41,3)haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae.
(41,4)itaque Q. Fabio Sangae, quoius patrocinio civitas plurumum utebatur,
rem omnem, uti cognoverant, aperiunt.
(41,5)Cicero per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium
coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque
operam, uti eos quam maxume manufestos habeant.
(42,1)Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in
agro Piceno Bruttio Apulia motus erat.
(42,2)namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per
dementiam cuncta simul agebant. nocturnis consiliis, armorum atque telorum
portationibus, festinando agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.
(42,3)ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto
causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei
provinciae legatus praeerat.
(43,1)At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant,
paratis ut videbatur magnis copiis constituerant, uti, quom Catilina in agrum
Aefulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita
quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam optumo consuli
inponeret: eo signo proxuma nocte cetera multitudo coniurationis suom quodque
negotium exequeretur.
(43,2)sed ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius ut cum magna
manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior
aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus
Ciceronis ianuam obsideret eumque vi adgrederetur; alius autem alium, sed filii
familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent;
simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent.
(43,3)inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia
sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates conrumpere:
facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent,
languentibus aliis impetum in curiam facturum.
(43,4)natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maxumum bonum in
celeritate putabat. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros
conveniunt.
(44,1)ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum,
quod signatum ad civis perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium
inpelli posse.
(44,2)ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum
pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur.
(44,3)Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut
Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide
societatem confirmarent.
(44,4)ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra
scriptum est.
(44,5)Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. fac cogites, in quanta
calamitate sis, et memineris te virum esse. consideres, quid tuae rationes
postulent. auxilium petas ab omnibus, etiam ab infumis.
(44,6)Ad hoc mandata verbis dat: quom ab senatu hostis iudicatus sit, quo
consilio servitia repudiet? in urbe parata esse quae iusserit. ne cunctetur
ipse propius adcedere.
(45,1)his rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per
legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut
in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. rem omnem
aperit, quoius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant
permittit.
(45,2)illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti
praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.
(45,3)postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque
clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus
(45,4)se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a
multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute
sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae
diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.
(46,1)Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
(46,2)at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. nam laetabatur
intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse; porro
autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid
facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, inpunitatem perdundae rei publicae
fore credebat.
(46,3)igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum,
Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem. qui in Apuliam ad
concitanda servitia proficisci parabat.
(46,4)ceteri sine mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus,
cognito indicio ex urbe profugerat.
(46,5)consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum
perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet.
(46,6)eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum
legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis
acceperat, eodem adferre iubet.
(47,1)Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut
qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de
coniuratione; post ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant,
aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum
nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire solitum ex Gabinio P.
Autronium, Ser Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione
esse.
(47,2)eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter
litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum
Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse.
quoi fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse
vigesumum annum. quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili
cruentum fore igitur perlectis litteris.
(47,3)quom prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti
abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiishabeantur
itaque Lentulus P.
(47,4)Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio,
Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius nam is paulo ante ex fuga
retractus erat Cn. Terentio senatori traduntur.
(48,1)Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum
nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad
caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agi
(48,2)tabat namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore,
incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe
quoi omnes copiae in usu cottidiano et cultu corporis erant.
(48,3)Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad
Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant.
(48,4)is quom se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data
esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de
paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet:
praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et
Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret
ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo
eriperentur.
(48,5)sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis
divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum
existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam
exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant
indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur.
(48,6)itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini
indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem
faciundam, nisi de eo indicaret, quoius consilio tantam rem esset mentitus.
(48,7)erant eo tempore qui existumarent indicium illud a P. Autronio
machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos
illius potentia tegeret.
(48,8)alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo
suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
(48,9)ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam
sibi ab Cicerone inpositam.
(49,1)Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque precibus] neque
pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut alium
indicem C. Caesar falso nominaretur.
(49,2)nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in
iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam Transpadani supplicium
iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate,
maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
(49,3)res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate,
publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat.
(49,4)sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi
singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus
audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut nonnulli
equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu
periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suom in rem
publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
(50,1)Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio,
conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus
Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant,
partim exquirebant duces multi tudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti
erant.
(50,2)Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et
exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent.
(50,3)consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque
tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in
custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra
rem publicam fecisse.
(50,4)tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore
consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L.
Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium
sumundum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in
sententiam Ti Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis
referundum censuerat.
(50,5)sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule
huiusce modi verba locutus est:
(51,1)Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab
odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet.
(51,2)haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam
omnium lubidini simul etusui paruit. ubi intenderis ingenium, valet;si lubido
possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
(51,3)(51,4)magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges
atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea malo
dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi
(51,5)sui recte atque ordine fecere bello Macedonico, quod cum rege Perse
gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus
creverat, infida et advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis
consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa
bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere.
(51,6)item bellis Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et
per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem
talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid inillos iure fieri posset,
quaerebant hoc item vobis providendum est, patres conscripti.
(51,7)ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra
dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis.
(51,8)nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novom consilium
adprobo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo,
quae legibus conparata sunt.
(51,9)Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque
magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saevitia esset, quae
victis adciderent, enumeravere: rapi virgines, pueros; divelli liberos a
parentum conplexu; matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent; fana
atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus,
cruore atque luctu omnia conpleri.
(51,10)sed, per deos inmortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti vos
infestos coniurationi faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox non
permovit, eum oratio adcendet.
(51,11)non ita est, neque quoiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur,
multi eas gravius aequohabuere.
(51,12)sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in
obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque
fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt,
eorum facta cuncti mortales novere.
(51,13)ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere neque
odisse,sed minume irasci decet;quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio
superbia atque crudelitas appellatur.
(51,14)(51,15)equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus
minores quam facinora illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere et
in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo
severior fuit.
(51,16)D. Silanum, virum fortem atque strenuom, certo scio quae dixerit
studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias
exercere: eos mores eam que modestiam viri cognovi.
(51,17)verum sententia eius mihi non crudelis quid enim in talis homines
crudele fieripotest? sed aliena a re publica nostra videtur.
(51,18)nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem
designatum genus poenae novom decernere.
(51,19)de timore supervacuaneum est disserere, quom praesertim diligentia
clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
(51,20)de poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque
miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium
mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
(51,21)sed. per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti,
uti prius verberibus in eos animadvorteretur?
(51,22)an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus
non animam eripi, sed exilium permitti iubent.
(51,23)an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum aut
nimis grave est in homines tanti facinoris
(51,24)convictos? sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem
timere, quom eam in maiore neglegeris?
(51,25)At enim quis reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum
erit? tempus dies fortuna, quoius lubido gentibus moderatur.
(51,26)illis merito adcidet quicquid evenerit; ceterum vos, patres
conscripti, quid in alios statuatis, considerate.
(51,27)omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt. sed ubi imperium ad
ignaros eius aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et
(51,28)idoneis ad indignos et non idoneos transfertur Lacedaemonii devictis
Atheniensibus triginta viros inposuere,qui rem publicam eorum tractarent.
(51,29)ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum
necare:ea populus laetari et merito dicere fieri.
(51,30)post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose
interficere, ceteros metu terrere:ita civitas servitute oppressa stultae
laetitiae gravis poenas dedit.
(51,31)(51,32)nostra memoria victor Sulla quom Damasippum et alios eius
modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius
laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam
exagitaverant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit.
(51,33)nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum
aliquoius concupiverat, dabat operam, uti is in proscriptorum numero esset.
(51,34)ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi
trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis
explevit.
(51,35)atque haec ego non in M. Tullio neque his temporibus vereor, sed in
magna civitate multa et varia ingenia sunt.
(51,36)potest alio tempore, alio consule, quoi item exercitus in manu sit,
falsum aliquid pro vero credi. ubi hoc exemplo per senatus decretum consul
gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?Maiores nostri,
patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere;neque illis
superbia obstabat.
(51,37)quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
(51,38)arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab
Tuscis pleraque sumpserunt. postremo, quod ubique apud socios aut hostis
idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari quam invidere
bonis malebant.
(51,39)sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus
animadvortebant in civis, decondemnatis summum supplicium sumebant.
(51,40)postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones
valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex
Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est.
(51,41)hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom
consiliumcapiamus, in primis magnam puto.
(51,42)profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis
opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
(51,43)Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? minume. sed
ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per
municipia, quae maxume opibus valent; neu quis de iis postea ad senatum referat
neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem
publicam et salutem omnium facturum.
(52,1)Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie
adsentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem
habuit:
(52,2)Longe alia mihi mens est, patres conscripti, quom res atque pericula
nostra considero, et quom sententias non nullorum ipse mecum reputo.
(52,3)illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae,
parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab
illis magis quam quid in illos statuamus consultare.
(52,4)nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi
provideris ne adcidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores:capta urbe nihil
fit reliqui victis.
(52,5)sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas,
signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, quoiuscumque
modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere
voltis,expergiscimini aliquando et capessite rem publicam.
(52,6)non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et
anima nostra in dubio est.
(52,7)Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe
de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea
causa ad vorsos habeo.
(52,8)qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem,
haut facile alterius lubidinimale facta condonabam.
(52,9)sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat,
opulentia neglegentiam tolerabat.
(52,10)nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque
quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, quoiuscumque
modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint.
(52,11)hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. iam pridem
equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas,
malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publicain extremo sita est.
(52,12)sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum
fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum
largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.
(52,13)Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et
morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur: divorso
itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
(52,14)itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in
custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus
coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur;
(52,15)quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam
Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores
sunt.
(52,16)quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit;
si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque
vobistimere.
(52,17)qua re quom de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote
vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere.
(52,18)quanto vos adtentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit;
si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
(52,19)Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam
fecisse.
(52,20)si ita esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum
atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.
(52,21)sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt:
domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque
delicto neque lubidini obnoxius.
(52,22)pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem,
privatim opulentiam. laudamus divitias, sequimur inertiam. inter bonos et malos
discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitio possidet.
(52,23)neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi
domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat
in vacuam rem publicam.
(52,24)Sed ego haec omitto. coniuravere nobilissumi cives patriam
incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux
hostium cum exercitu supra caput est;
(52,25)vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis
hostibus faciatis?
(52,26)misereamini censeo deliquere homines adulescentuli
(52,27)per ambitionem atque etiam armatos dimittatis: ne ista vobis
mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint,in miseriam convortat.
(52,28)scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. immo vero
maxume. sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini,
videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis
periculis servavere.
(52,29)non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur;
vigilando, agundo, bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te
atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt.
(52,30)apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suom,
quod is contra imperium
(52,31)in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens
inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vos de crudelissumis parricidis
quid statuatis, cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat.
(52,32)verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae,
si dis aut hominibus umquam ullis pepercit.
(52,33)ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit.
(52,34)nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si
quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent.
(52,35)postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset,
facile paterer vos ipsa re conrigi, quoniam verba contemnitis. sed undique
circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia
atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest
occulte: quo magis properandum est.
(52,36)Quare ego ita censeo, quom nefario consilio sceleratorum civium res
publica in summa pericula venerit, iique indicio T. Volturci et legatorum
Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque
crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de
manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum.
(53,1)Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars
sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios
increpantes timidos vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum
fit, sicuti ille censuerat.
(53,2)Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi
militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit adtendere,
quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
(53,3)sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium
contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc
saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos
ante Romanos fuisse.
(53,4)ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta
patravisse, eoque factum, uti divitiaspaupertas, multitudinem paucitas
superaret.
(53,5)sed postquam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res
publica magnitudine sui imperatorem atque magistratuum vitia sustentabat ac,
sicuti effeta [esset] partu, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae
virtute magnus fuit.
(53,6)sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M.
Cato et C. Caesar. quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit
consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
(54,1)igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo
animi par, item gloria,sed alia alii.
(54,2)Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae
Cato. ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas
dignitatem addiderat.
(54,3)Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam
adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies.
illius facilitas, huius constantia laudabatur.
(54,4)postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis
amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi
magnum imperium, exercitum, bellumnovom exoptabat, ubi virtus enitescere
posset.
(54,5)at Catoni studium modestiae, decoris, sed
maxume severitatis erat;
(54,6)non divitiis cum divite neque factione
cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente
abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat
gloriam, eo magis illum adsequebatur.
(55,1)Postquam, ut dixi, senatus in Catonis
sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat
antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros quae supplicium postulabat
parare iubet.
(55,2)ipse praesidiis dispositis Lentulum in
carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores.
(55,3)est in carcere locus, quod Tullianum
appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi
depressus;eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus
iuncta;sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est.
(55,4)(55,5)in eum locum postquam demissus est
Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam
fregere.
(55,6)ita ille patricius ex gente clarissuma
Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque
suis exitum invenit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo
supplicium sumptum est.
(56,1)Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat
et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum
conplet.
(56,2)deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat,
aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat,
quom initio non amplius duobus milibus habuisset.
(56,3)sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis
instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii
praeacutas sudis portabant.
(56,4)sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis
iter facere, modo ad urbem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus
occasionem pugnandi non dare. sperabat propediem magnas copias sese habiturum,
si Romae socii incepta patravissent.
(56,5)interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum magnae copiae
concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus
existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
(57,1)Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem
patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium
sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium
inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus
in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret
in Galliam Transalpinam.
(57,2)at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno
praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus
Catilinam agitare.
(57,3)igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac
sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam
properanti.
(57,4)neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis
aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
(57,5)sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese
clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum
factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum
confligere.
(57,6)itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:
(58,1)Conpertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex
ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri.
(58,2)quanta quoiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in
bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam
hortere: timor animi auribus officit.
(58,3)sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei
consili aperirem.
(58,4)Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque
cladem adtulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam
proficisci nequiverim.
(58,5)nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxtamecum omnes intellegitis.
exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant;
(58,6)diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque
aliarum rerum egestas prohibet;
(58,7)quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est.
(58,8)quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, quom
proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea
libertatem atque patriam in dextris vostris portare.
(58,9)si vincimus, omnia nobis tuta erunt: conmeatus abunde, municipia
atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient,neque
locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint.
(58,10)(58,11)praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo
inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis
supervacuaneum est pugnare pro potentia paucorum.
(58,12)quo audacius adgredimini memores pristinae virtutis.
(58,13)licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere,
potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare:quia illa foeda
atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis.
(58,14)(58,15)si haec relinquere voltis, audacia opus est:nemo nisi victor
pace bellum mutavit.
(58,16)nam in fuga salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab
hostibus avorteris, ea vero dementia est.
(58,17)semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia
pro muro habetur.
(58,18)Quom vos considero, milites, et quom facta vostra aestumo, magna me
spes victoriae tenet.
(58,19)animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo,
quaeetiam timidos fortis facit.
(58,20)nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae
loci.
(58,21)quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam
amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more
pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.
(59,1)Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque
instructos ordines in locum aequom deducit. dein remotis omnium equis, quo
militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro
loco atque copiis instruit.
(59,2)nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe
aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius
conlocat.
(59,3)ab his omnis evocatos et centuriones, praeterea ex gregariis
militibus optumum quemque [armatum] in primam aciem subducit. C. Manlium in
dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et
colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu
habuisse dicebatur.
(59,4)at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse
nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.
(59,5)ille cohortis veteranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte,
post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum
quemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones
inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(59,6)homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus
aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos
factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcendebat.
(60,1)Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis
paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus.
(60,2)postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset,
maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res
geritur.
(60,3)veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi
haud timidi resistunt: maxuma vi certatur.
(60,4)interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus
succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse
pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul
exequebatur.
(60,5)Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere,
cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios
alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros adgreditur.
(60,6)Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt.
(60,7)Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relicuom videt, memor
generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit
ibique pugnans confoditur.
(61,1)Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque
animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
(61,2)nam fere quem quisque [vivos] pugnando locum ceperat, eum amissa
anima corpore tegebat.
(61,3)pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo
divorsius, [alis alibi stantes], sed omnes tamen advorsis volneribus
conciderant.
(61,4)Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est,
paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu
retinens.
(61,5)postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis
ingenuos captus est:ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.
(61,6)(61,7)neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam
victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut
graviter volneratus discesserat.
(61,8)multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant,
volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum
reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent.
(61,9)ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia
agitabantur.