Home Inhaltsverzeichnis

(1,1)In nova fert animus mutatas dicere formas

(1,2)corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)

(1,3)adspirate meis primaque ab origine mundi

(1,4)ad mea perpetuum deducite tempora carmen!

(1,5)Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum

(1,6)unus erat toto naturae vultus in orbe,

(1,7)quem dixere chaos: rudis indigestaque moles

(1,8)nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem

(1,9)non bene iunctarum discordia semina rerum.

(1,10)nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,

(1,11)nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,

(1,12)nec circumfuso pendebat in aere tellus

(1,13)ponderibus librata suis, nec bracchia longo

(1,14)margine terrarum porrexerat Amphitrite;

(1,15)utque erat et tellus illic et pontus et aer,

(1,16)sic erat instabilis tellus, innabilis unda,

(1,17)lucis egens aer; nulli sua forma manebat,

(1,18)obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno

(1,19)frigida pugnabant calidis, umentia siccis,

(1,20)mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.

(1,21)Hanc deus et melior litem natura diremit.

(1,22)nam caelo terras et terris abscidit undas

(1,23)et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.

(1,24)quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,

(1,25)dissociata locis concordi pace ligavit:

(1,26)ignea convexi vis et sine pondere caeli

(1,27)emicuit summaque locum sibi fecit in arce;

(1,28)proximus est aer illi levitate locoque;

(1,29)densior his tellus elementaque grandia traxit

(1,30)et pressa est gravitate sua; circumfluus umor

(1,31)ultima possedit solidumque coercuit orbem.

(1,32)Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum

(1,33)congeriem secuit sectamque in membra coegit,

(1,34)principio terram, ne non aequalis ab omni

(1,35)parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

(1,36)tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis

(1,37)iussit et ambitae circumdare litora terrae;

(1,38)addidit et fontes et stagna inmensa lacusque

(1,39)fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

(1,40)quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,

(1,41)in mare perveniunt partim campoque recepta

(1,42)liberioris aquae pro ripis litora pulsant.

(1,43)iussit et extendi campos, subsidere valles,

(1,44)fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,

(1,45)utque duae dextra caelum totidemque sinistra

(1,46)parte secant zonae, quinta est ardentior illis,

(1,47)sic onus inclusum numero distinxit eodem

(1,48)cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.

(1,49)quarum quae media est, non est habitabilis aestu;

(1,50)nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit

(1,51)temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

(1,52)Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae

(1,53)pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.

(1,54)illic et nebulas, illic consistere nubes

(1,55)iussit et humanas motura tonitrua mentes

(1,56)et cum fulminibus facientes fulgura ventos.

(1,57)His quoque non passim mundi fabricator habendum

(1,58)aera permisit; vix nunc obsistitur illis,

(1,59)cum sua quisque regat diverso flamina tractu,

(1,60)quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.

(1,61)Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit

(1,62)Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;

(1,63)vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

(1,64)proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones

(1,65)horrifer invasit Boreas; contraria tellus

(1,66)nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.

(1,67)haec super inposuit liquidum et gravitate carentem

(1,68)aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.

(1,69)Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,

(1,70)cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,

(1,71)sidera coeperunt toto effervescere caelo;

(1,72)neu regio foret ulla suis animalibus orba,

(1,73)astra tenent caeleste solum formaeque deorum,

(1,74)cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,

(1,75)terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

(1,76)Sanctius his animal mentisque capacius altae

(1,77)deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:

(1,78)natus homo est, sive hunc divino semine fecit

(1,79)ille opifex rerum, mundi melioris origo,

(1,80)sive recens tellus seductaque nuper ab alto

(1,81)aethere cognati retinebat semina caeli.

(1,82)quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,

(1,83)finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,

(1,84)pronaque cum spectent animalia cetera terram,

(1,85)os homini sublime dedit caelumque videre

(1,86)iussit et erectos ad sidera tollere vultus:

(1,87)sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus

(1,88)induit ignotas hominum conversa figuras.

(1,89)Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,

(1,90)sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

(1,91)poena metusque aberant, nec verba minantia fixo

(1,92)aere legebantur, nec supplex turba timebat

(1,93)iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

(1,94)nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,

(1,95)montibus in liquidas pinus descenderat undas,

(1,96)nullaque mortales praeter sua litora norant;

(1,97)nondum praecipites cingebant oppida fossae;

(1,98)non tuba derecti, non aeris cornua flexi,

(1,99)non galeae, non ensis erat: sine militis usu

(1,100)mollia securae peragebant otia gentes.

(1,101)ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis

(1,102)saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,

(1,103)contentique cibis nullo cogente creatis

(1,104)arbuteos fetus montanaque fraga legebant

(1,105)cornaque et in duris haerentia mora rubetis

(1,106)et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.

(1,107)ver erat aeternum, placidique tepentibus auris

(1,108)mulcebant zephyri natos sine semine flores;

(1,109)mox etiam fruges tellus inarata ferebat,

(1,110)nec renovatus ager gravidis canebat aristis;

(1,111)flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,

(1,112)flavaque de viridi stillabant ilice mella.

(1,113)Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso

(1,114)sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,

(1,115)auro deterior, fulvo pretiosior aere.

(1,116)Iuppiter antiqui contraxit tempora veris

(1,117)perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos

(1,118)et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

(1,119)tum primum siccis aer fervoribus ustus

(1,120)canduit, et ventis glacies adstricta pependit;

(1,121)tum primum subiere domos; domus antra fuerunt

(1,122)et densi frutices et vinctae cortice virgae.

(1,123)semina tum primum longis Cerealia sulcis

(1,124)obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

(1,125)Tertia post illam successit aenea proles,

(1,126)saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,

(1,127)non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.

(1,128)protinus inrupit venae peioris in aevum

(1,129)omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

(1,130)in quorum subiere locum fraudesque dolusque

(1,131)insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

(1,132)vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos

(1,133)navita, quaeque prius steterant in montibus altis,

(1,134)fluctibus ignotis insultavere carinae,

(1,135)communemque prius ceu lumina solis et auras

(1,136)cautus humum longo signavit limite mensor.

(1,137)nec tantum segetes alimentaque debita dives

(1,138)poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,

(1,139)quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,

(1,140)effodiuntur opes, inritamenta malorum.

(1,141)iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

(1,142)prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,

(1,143)sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

(1,144)vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

(1,145)non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;

(1,146)inminet exitio vir coniugis, illa mariti,

(1,147)lurida terribiles miscent aconita novercae,

(1,148)filius ante diem patrios inquirit in annos:

(1,149)victa iacet pietas, et virgo caede madentis

(1,150)ultima caelestum terras Astraea reliquit.

(1,151)Neve foret terris securior arduus aether,

(1,152)adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas

(1,153)altaque congestos struxisse ad sidera montis.

(1,154)tum pater omnipotens misso perfregit Olympum

(1,155)fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.

(1,156)obruta mole sua cum corpora dira iacerent,

(1,157)perfusam multo natorum sanguine Terram

(1,158)immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem

(1,159)et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,

(1,160)in faciem vertisse hominum; sed et illa propago

(1,161)contemptrix superum saevaeque avidissima caedis

(1,162)et violenta fuit: scires e sanguine natos.

(1,163)Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,

(1,164)ingemit et facto nondum vulgata recenti

(1,165)foeda Lycaoniae referens convivia mensae

(1,166)ingentes animo et dignas Iove concipit iras

(1,167)conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.

(1,168)Est via sublimis, caelo manifesta sereno;

(1,169)lactea nomen habet, candore notabilis ipso.

(1,170)hac iter est superis ad magni tecta Tonantis

(1,171)regalemque domum: dextra laevaque deorum

(1,172)atria nobilium valvis celebrantur apertis.

(1,173)plebs habitat diversa locis: hac parte potentes

(1,174)caelicolae clarique suos posuere penates;

(1,175)hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

(1,176)haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

(1,177)Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,

(1,178)celsior ipse loco sceptroque innixus eburno

(1,179)terrificam capitis concussit terque quaterque

(1,180)caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.

(1,181)talibus inde modis ora indignantia solvit:

(1,182)non ego pro mundi regno magis anxius illa

(1,183)tempestate fui, qua centum quisque parabat

(1,184)inicere anguipedum captivo bracchia caelo.

(1,185)nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno

(1,186)corpore et ex una pendebat origine bellum;

(1,187)nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,

(1,188)perdendum est mortale genus: per flumina iuro

(1,189)infera sub terras Stygio labentia luco!

(1,190)cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae

(1,191)ense recidendum, ne pars sincera trahatur.

(1,192)sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae

(1,193)faunique satyrique et monticolae silvani;

(1,194)quos quoniam caeli nondum dignamur honore,

(1,195)quas dedimus, certe terras habitare sinamus.

(1,196)an satis, o superi, tutos fore creditis illos,

(1,197)cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,

(1,198)struxerit insidias notus feritate Lycaon?

(1,199)Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum

(1,200)talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit

(1,201)sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,

(1,202)attonitum tantae subito terrore ruinae

(1,203)humanum genus est totusque perhorruit orbis;

(1,204)nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum

(1,205)quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque

(1,206)murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.

(1,207)substitit ut clamor pressus gravitate regentis,

(1,208)Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:

(1,209)ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;

(1,210)quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

(1,211)contigerat nostras infamia temporis aures;

(1,212)quam cupiens falsam summo delabor Olympo

(1,213)et deus humana lustro sub imagine terras.

(1,214)longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,

(1,215)enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

(1,216)Maenala transieram latebris horrenda ferarum

(1,217)et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:

(1,218)Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni

(1,219)ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.

(1,220)signa dedi venisse deum, vulgusque precari

(1,221)coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,

(1,222)mox ait experiar deus hic discrimine aperto

(1,223)an sit mortalis: nec erit dubitabile verum.

(1,224)nocte gravem somno necopina perdere morte

(1,225)comparat: haec illi placet experientia veri;

(1,226)nec contentus eo, missi de gente Molossa

(1,227)obsidis unius iugulum mucrone resolvit

(1,228)atque ita semineces partim ferventibus artus

(1,229)mollit aquis, partim subiecto torruit igni.

(1,230)quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma

(1,231)in domino dignos everti tecta penates;

(1,232)territus ipse fugit nactusque silentia ruris

(1,233)exululat frustraque loqui conatur: ab ipso

(1,234)colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis

(1,235)vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.

(1,236)in villos abeunt vestes, in crura lacerti:

(1,237)fit lupus et veteris servat vestigia formae;

(1,238)canities eadem est, eadem violentia vultus,

(1,239)idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

(1,240)occidit una domus, sed non domus una perire

(1,241)digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.

(1,242)in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,

(1,243)quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.

(1,244)Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi

(1,245)adiciunt, alii partes adsensibus inplent.

(1,246)est tamen humani generis iactura dolori

(1,247)omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae

(1,248)forma futura rogant, quis sit laturus in aras

(1,249)tura, ferisne paret populandas tradere terras.

(1,250)talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)

(1,251)rex superum trepidare vetat subolemque priori

(1,252)dissimilem populo promittit origine mira.

(1,253)Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;

(1,254)sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether

(1,255)conciperet flammas longusque ardesceret axis:

(1,256)esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,

(1,257)quo mare, quo tellus correptaque regia caeli

(1,258)ardeat et mundi moles obsessa laboret.

(1,259)tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;

(1,260)poena placet diversa, genus mortale sub undis

(1,261)perdere et ex omni nimbos demittere caelo.

(1,262)Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris

(1,263)et quaecumque fugant inductas flamina nubes

(1,264)emittitque Notum. madidis Notus evolat alis,

(1,265)terribilem picea tectus caligine vultum;

(1,266)barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;

(1,267)fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.

(1,268)utque manu lata pendentia nubila pressit,

(1,269)fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;

(1,270)nuntia Iunonis varios induta colores

(1,271)concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.

(1,272)sternuntur segetes et deplorata coloni

(1,273)vota iacent, longique perit labor inritus anni.

(1,274)Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum

(1,275)caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

(1,276)convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni

(1,277)intravere sui, non est hortamine longo

(1,278)nunc ait utendum; vires effundite vestras:

(1,279)sic opus est! aperite domos ac mole remota

(1,280)fluminibus vestris totas inmittite habenas!

(1,281)iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant

(1,282)et defrenato volvuntur in aequora cursu.

(1,283)Ipse tridente suo terram percussit, at illa

(1,284)intremuit motuque vias patefecit aquarum.

(1,285)exspatiata ruunt per apertos flumina campos

(1,286)cumque satis arbusta simul pecudesque virosque

(1,287)tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.

(1,288)si qua domus mansit potuitque resistere tanto

(1,289)indeiecta malo, culmen tamen altior huius

(1,290)unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.

(1,291)iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:

(1,292)omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.

(1,293)Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca

(1,294)et ducit remos illic, ubi nuper arabat:

(1,295)ille supra segetes aut mersae culmina villae

(1,296)navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.

(1,297)figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,

(1,298)aut subiecta terunt curvae vineta carinae;

(1,299)et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,

(1,300)nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

(1,301)mirantur sub aqua lucos urbesque domosque

(1,302)Nereides, silvasque tenent delphines et altis

(1,303)incursant ramis agitataque robora pulsant.

(1,304)nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,

(1,305)unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,

(1,306)crura nec ablato prosunt velocia cervo,

(1,307)quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,

(1,308)in mare lassatis volucris vaga decidit alis.

(1,309)obruerat tumulos inmensa licentia ponti,

(1,310)pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

(1,311)maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,

(1,312)illos longa domant inopi ieiunia victu.

(1,313)Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,

(1,314)terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo

(1,315)pars maris et latus subitarum campus aquarum.

(1,316)mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,

(1,317)nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.

(1,318)hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)

(1,319)cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,

(1,320)Corycidas nymphas et numina montis adorant

(1,321)fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:

(1,322)non illo melior quisquam nec amantior aequi

(1,323)vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.

(1,324)Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem

(1,325)et superesse virum de tot modo milibus unum,

(1,326)et superesse vidit de tot modo milibus unam,

(1,327)innocuos ambo, cultores numinis ambo,

(1,328)nubila disiecit nimbisque aquilone remotis

(1,329)et caelo terras ostendit et aethera terris.

(1,330)nec maris ira manet, positoque tricuspide telo

(1,331)mulcet aquas rector pelagi supraque profundum

(1,332)exstantem atque umeros innato murice tectum

(1,333)caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti

(1,334)inspirare iubet fluctusque et flumina signo

(1,335)iam revocare dato: cava bucina sumitur illi,

(1,336)tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,

(1,337)bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,

(1,338)litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;

(1,339)tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba

(1,340)contigit et cecinit iussos inflata receptus,

(1,341)omnibus audita est telluris et aequoris undis,

(1,342)et quibus est undis audita, coercuit omnes.

(1,343)iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,

(1,344)flumina subsidunt collesque exire videntur;

(1,345)surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,

(1,346)postque diem longam nudata cacumina silvae

(1,347)ostendunt limumque tenent in fronde relictum

(1,348)Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem

(1,349)et desolatas agere alta silentia terras,

(1,350)Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:

(1,351)o soror, o coniunx, o femina sola superstes,

(1,352)quam commune mihi genus et patruelis origo,

(1,353)deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,

(1,354)terrarum, quascumque vident occasus et ortus,

(1,355)nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.

(1,356)haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae

(1,357)certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.

(1,358)quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

(1,359)nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem

(1,360)ferre modo posses? quo consolante doleres!

(1,361)namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,

(1,362)te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.

(1,363)o utinam possim populos reparare paternis

(1,364)artibus atque animas formatae infundere terrae!

(1,365)nunc genus in nobis restat mortale duobus.

(1,366)sic visum superis: hominumque exempla manemus.

(1,367)dixerat, et flebant: placuit caeleste precari

(1,368)numen et auxilium per sacras quaerere sortes.

(1,369)nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,

(1,370)ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.

(1,371)inde ubi libatos inroravere liquores

(1,372)vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae

(1,373)ad delubra deae, quorum fastigia turpi

(1,374)pallebant musco stabantque sine ignibus arae.

(1,375)ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

(1,376)pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo

(1,377)atque ita si precibus dixerunt numina iustis

(1,378)victa remollescunt, si flectitur ira deorum,

(1,379)dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri

(1,380)arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!

(1,381)Mota dea est sortemque dedit: discedite templo

(1,382)et velate caput cinctasque resolvite vestes

(1,383)ossaque post tergum magnae iactate parentis!

(1,384)obstupuere diu: rumpitque silentia voce

(1,385)Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,

(1,386)detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque

(1,387)laedere iactatis maternas ossibus umbras.

(1,388)interea repetunt caecis obscura latebris

(1,389)verba datae sortis secum inter seque volutant.

(1,390)inde Promethides placidis Epimethida dictis

(1,391)mulcet et aut fallax ait est sollertia nobis,

(1,392)aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)

(1,393)magna parens terra est: lapides in corpore terrae

(1,394)ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.

(1,395)Coniugis augurio quamquam Titania mota est,

(1,396)spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo

(1,397)diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?

(1,398)descendunt: velantque caput tunicasque recingunt

(1,399)et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

(1,400)saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)

(1,401)ponere duritiem coepere suumque rigorem

(1,402)mollirique mora mollitaque ducere formam.

(1,403)mox ubi creverunt naturaque mitior illis

(1,404)contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri

(1,405)forma potest hominis, sed uti de marmore coepta

(1,406)non exacta satis rudibusque simillima signis,

(1,407)quae tamen ex illis aliquo pars umida suco

(1,408)et terrena fuit, versa est in corporis usum;

(1,409)quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,

(1,410)quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,

(1,411)inque brevi spatio superorum numine saxa

(1,412)missa viri manibus faciem traxere virorum

(1,413)et de femineo reparata est femina iactu.

(1,414)inde genus durum sumus experiensque laborum

(1,415)et documenta damus qua simus origine nati.

(1,416)Cetera diversis tellus animalia formis

(1,417)sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne

(1,418)percaluit solis, caenumque udaeque paludes

(1,419)intumuere aestu, fecundaque semina rerum

(1,420)vivaci nutrita solo ceu matris in alvo

(1,421)creverunt faciemque aliquam cepere morando.

(1,422)sic ubi deseruit madidos septemfluus agros

(1,423)Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo

(1,424)aetherioque recens exarsit sidere limus,

(1,425)plurima cultores versis animalia glaebis

(1,426)inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum

(1,427)nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque

(1,428)trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe

(1,429)altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.

(1,430)quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,

(1,431)concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,

(1,432)cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes

(1,433)res creat, et discors concordia fetibus apta est.

(1,434)ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti

(1,435)solibus aetheriis altoque recanduit aestu,

(1,436)edidit innumeras species; partimque figuras

(1,437)rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.

(1,438)Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,

(1,439)tum genuit, populisque novis, incognita serpens,

(1,440)terror eras: tantum spatii de monte tenebas.

(1,441)hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis

(1,442)ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,

(1,443)mille gravem telis exhausta paene pharetra

(1,444)perdidit effuso per vulnera nigra veneno.

(1,445)neve operis famam posset delere vetustas,

(1,446)instituit sacros celebri certamine ludos,

(1,447)Pythia de domitae serpentis nomine dictos.

(1,448)hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave

(1,449)vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.

(1,450)nondum laurus erat, longoque decentia crine

(1,451)tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

(1,452)Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non

(1,453)fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira,

(1,454)Delius hunc nuper, victa serpente superbus,

(1,455)viderat adducto flectentem cornua nervo

(1,456)quid que tibi, lascive puer, cum fortibus armis?

(1,457)dixerat: ista decent umeros gestamina nostros,

(1,458)qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,

(1,459)qui modo pestifero tot iugera ventre prementem

(1,460)stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.

(1,461)tu face nescio quos esto contentus amores

(1,462)inritare tua, nec laudes adsere nostras!

(1,463)filius huic Veneris figat tuus omnia, Phoebe,

(1,464)te meus arcus ait; quantoque animalia cedunt

(1,465)cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.

(1,466)dixit et eliso percussis aere pennis

(1,467)inpiger umbrosa Parnasi constitit arce

(1,468)eque sagittifera prompsit duo tela pharetra

(1,469)diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;

(1,470)quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,

(1,471)quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.

(1,472)hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo

(1,473)laesit Apollineas traiecta per ossa medullas;

(1,474)protinus alter amat, fugit altera nomen amantis

(1,475)silvarum latebris captivarumque ferarum

(1,476)exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes:

(1,477)vitta coercebat positos sine lege capillos.

(1,478)multi illam petiere, illa aversata petentes

(1,479)inpatiens expersque viri nemora avia lustrat

(1,480)nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.

(1,481)saepe pater dixit: generum mihi, filia, debes,

(1,482)saepe pater dixit: debes mihi, nata, nepotes;

(1,483)illa velut crimen taedas exosa iugales

(1,484)pulchra verecundo suffuderat ora rubore

(1,485)inque patris blandis haerens cervice lacertis

(1,486)da mihi perpetua, genitor carissime, dixit

(1,487)virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.

(1,488)ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas

(1,489)esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat:

(1,490)Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,

(1,491)quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,

(1,492)utque leves stipulae demptis adolentur aristis,

(1,493)ut facibus saepes ardent, quas forte viator

(1,494)vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,

(1,495)sic deus in flammas abiit, sic pectore toto

(1,496)uritur et sterilem sperando nutrit amorem.

(1,497)spectat inornatos collo pendere capillos

(1,498)et quid, si comantur? ait. videt igne micantes

(1,499)sideribus similes oculos, videt oscula, quae non

(1,500)est vidisse satis; laudat digitosque manusque

(1,501)bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;

(1,502)si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura

(1,503)illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:

(1,504)nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;

(1,505)nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,

(1,506)sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,

(1,507)hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!

(1,508)me miserum! ne prona cadas indignave laedi

(1,509)crura notent sentes et sim tibi causa doloris!

(1,510)aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,

(1,511)curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.

(1,512)cui placeas, inquire tamen: non incola montis,

(1,513)non ego sum pastor, non hic armenta gregesque

(1,514)horridus observo. nescis, temeraria, nescis,

(1,515)quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus

(1,516)et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;

(1,517)Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque

(1,518)estque, patet; per me concordant carmina nervis.

(1,519)certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta

(1,520)certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit!

(1,521)inventum medicina meum est, opiferque per orbem

(1,522)dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.

(1,523)ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis

(1,524)nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!

(1,525)Plura locuturum timido Peneia cursu

(1,526)fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,

(1,527)tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,

(1,528)obviaque adversas vibrabant flamina vestes,

(1,529)et levis inpulsos retro dabat aura capillos,

(1,530)auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra

(1,531)perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat

(1,532)ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.

(1,533)ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo

(1,534)vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;

(1,535)alter inhaesuro similis iam iamque tenere

(1,536)sperat et extento stringit vestigia rostro,

(1,537)alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis

(1,538)morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:

(1,539)sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.

(1,540)qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,

(1,541)ocior est requiemque negat tergoque fugacis

(1,542)inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.

(1,543)viribus absumptis expalluit illa citaeque

(1,544)victa labore fugae spectans Peneidas undas

(1,545)fer, pater, inquit opem! si flumina numen habetis,

(1,546)qua nimium placui, mutando perde figuram!

(1,547)vix prece finita torpor gravis occupat artus,

(1,548)mollia cinguntur tenui praecordia libro,

(1,550)in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,

(1,551)pes modo tam velox pigris radicibus haeret,

(1,552)ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.

(1,553)Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra

(1,554)sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus

(1,555)conplexusque suis ramos ut membra lacertis

(1,556)oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.

(1,557)cui deus at, quoniam coniunx mea non potes esse,

(1,558)arbor eris certe dixit mea! semper habebunt

(1,559)te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;

(1,560)tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum

(1,561)vox canet et visent longas Capitolia pompas;

(1,562)postibus Augustis eadem fidissima custos

(1,563)ante fores stabis mediamque tuebere quercum,

(1,564)utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,

(1,565)tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!

(1,566)finierat Paean: factis modo laurea ramis

(1,567)adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.

(1,568)Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit

(1,569)silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo

(1,570)effusus Pindo spumosis volvitur undis

(1,571)deiectuque gravi tenues agitantia fumos

(1,572)nubila conducit summisque adspergine silvis

(1,573)inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:

(1,574)haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni

(1,575)amnis, in his residens facto de cautibus antro,

(1,576)undis iura dabat nymphisque colentibus undas.

(1,577)conveniunt illuc popularia flumina primum,

(1,578)nescia, gratentur consolenturne parentem,

(1,579)populifer Sperchios et inrequietus Enipeus

(1,580)Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,

(1,581)moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,

(1,582)in mare deducunt fessas erroribus undas.

(1,583)Inachus unus abest imoque reconditus antro

(1,584)fletibus auget aquas natamque miserrimus Io

(1,585)luget ut amissam: nescit, vitane fruatur

(1,586)an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,

(1,587)esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

(1,588)Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam

(1,589)flumine et o virgo Iove digna tuoque beatum

(1,590)nescio quem factura toro, pete dixerat umbras

(1,591)altorum nemorum (et nemorum monstraverat umbras)

(1,592)dum calet, et medio sol est altissimus orbe!

(1,593)quodsi sola times latebras intrare ferarum,

(1,594)praeside tuta deo nemorum secreta subibis,

(1,595)nec de plebe deo, sed qui caelestia magna

(1,596)sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.

(1,597)ne fuge me! fugiebat enim. iam pascua Lernae

(1,598)consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,

(1,599)cum deus inducta latas caligine terras

(1,600)occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

(1,601)Interea medios Iuno despexit in Argos

(1,602)et noctis faciem nebulas fecisse volucres

(1,603)sub nitido mirata die, non fluminis illas

(1,604)esse, nec umenti sensit tellure remitti;

(1,605)atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae

(1,606)deprensi totiens iam nosset furta mariti.

(1,607)quem postquam caelo non repperit, aut ego fallor

(1,608)aut ego laedor ait delapsaque ab aethere summo

(1,609)constitit in terris nebulasque recedere iussit.

(1,610)coniugis adventum praesenserat inque nitentem

(1,611)Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;

(1,612)bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,

(1,613)quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde

(1,614)quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.

(1,615)Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor

(1,616)desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.

(1,617)quid faciat? crudele suos addicere amores,

(1,618)non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,

(1,619)hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,

(1,620)sed leve si munus sociae generisque torique

(1,621)vacca negaretur, poterat non vacca videri!

(1,622)Paelice donata non protinus exuit omnem

(1,623)diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,

(1,624)donec Arestoridae servandam tradidit Argo.

(1,625)centum luminibus cinctum caput Argus habebat

(1,626)inde suis vicibus capiebant bina quietem,

(1,627)cetera servabant atque in statione manebant.

(1,628)constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,

(1,629)ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.

(1,630)luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,

(1,631)claudit et indigno circumdat vincula collo.

(1,632)frondibus arboreis et amara pascitur herba.

(1,633)proque toro terrae non semper gramen habenti

(1,634)incubat infelix limosaque flumina potat.

(1,635)illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet

(1,636)tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,

(1,637)conatoque queri mugitus edidit ore

(1,638)pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

(1,639)venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,

(1,640)Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda

(1,641)cornua, pertimuit seque exsternata refugit.

(1,642)naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,

(1,643)quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores

(1,644)et patitur tangi seque admirantibus offert.

(1,645)decerptas senior porrexerat Inachus herbas:

(1,646)illa manus lambit patriisque dat oscula palmis

(1,647)nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,

(1,648)oret opem nomenque suum casusque loquatur;

(1,649)littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,

(1,650)corporis indicium mutati triste peregit.

(1,651)me miserum! exclamat pater Inachus inque gementis

(1,652)cornibus et nivea pendens cervice iuvencae

(1,653)me miserum! ingeminat; tune es quaesita per omnes

(1,654)nata mihi terras? tu non inventa reperta

(1,655)luctus eras levior! retices nec mutua nostris

(1,656)dicta refers, alto tantum suspiria ducis

(1,657)pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!

(1,658)at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,

(1,659)spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.

(1,660)de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.

(1,661)nec finire licet tantos mihi morte dolores;

(1,662)sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti

(1,663)aeternum nostros luctus extendit in aevum.

(1,664)talia maerenti stellatus submovet Argus

(1,665)ereptamque patri diversa in pascua natam

(1,666)abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen

(1,667)occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

(1,668)Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra

(1,669)ferre potest natumque vocat, quem lucida partu

(1,670)Pleias enixa est letoque det imperat Argum.

(1,671)parva mora est alas pedibus virgamque potenti

(1,672)somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.

(1,673)haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce

(1,674)desilit in terras; illic tegumenque removit

(1,675)et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:

(1,676)hac agit, ut pastor, per devia rura capellas

(1,677)dum venit abductas, et structis cantat avenis.

(1,678)voce nova captus custos Iunonius at tu,

(1,679)quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo

(1,680)Argus ait; neque enim pecori fecundior ullo

(1,681)herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.

(1,682)Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo

(1,683)detinuit sermone diem iunctisque canendo

(1,684)vincere harundinibus servantia lumina temptat.

(1,685)ille tamen pugnat molles evincere somnos

(1,686)et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,

(1,687)parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta

(1,688)fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

(1,689)Tum deus Arcadiae gelidis sub montibus inquit

(1,690)inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas

(1,691)naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.

(1,692)non semel et satyros eluserat illa sequentes

(1,693)et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque

(1,694)rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat

(1,695)virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae

(1,696)falleret et posset credi Latonia, si non

(1,697)corneus huic arcus, si non foret aureus illi;

(1,698)sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo

(1,699)Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta

(1,700)talia verba refert - restabat verba referre

(1,701)et precibus spretis fugisse per avia nympham,

(1,702)donec harenosi placidum Ladonis ad amnem

(1,703)venerit; hic illam cursum inpedientibus undis

(1,704)ut se mutarent liquidas orasse sorores,

(1,705)Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,

(1,706)corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,

(1,707)dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos

(1,708)effecisse sonum tenuem similemque querenti.

(1,709)arte nova vocisque deum dulcedine captum

(1,710)hoc mihi colloquium tecum dixisse manebit,

(1,711)atque ita disparibus calamis conpagine cerae

(1,712)inter se iunctis nomen tenuisse puellae.

(1,713)talia dicturus vidit Cyllenius omnes

(1,714)subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;

(1,715)supprimit extemplo vocem firmatque soporem

(1,716)languida permulcens medicata lumina virga.

(1,717)nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,

(1,718)qua collo est confine caput, saxoque cruentum

(1,719)deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.

(1,720)Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,

(1,721)exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.

(1,722)Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis

(1,723)collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.

(1,724)protinus exarsit nec tempora distulit irae

(1,725)horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn

(1,726)paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos

(1,727)condidit et profugam per totum exercuit orbem.

(1,728)ultimus inmenso restabas, Nile, labori;

(1,729)quem simulac tetigit, positisque in margine ripae

(1,730)procubuit genibus resupinoque ardua collo,

(1,731)quos potuit solos, tollens ad sidera vultus

(1,732)et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu

(1,733)cum Iove visa queri finemque orare malorum.

(1,734)coniugis ille suae conplexus colla lacertis,

(1,735)finiat ut poenas tandem, rogat in que futurum

(1,736)pone metus inquit: numquam tibi causa doloris

(1,737)haec erit, et Stygias iubet hoc audire paludes.

(1,738)Ut lenita dea est, vultus capit illa priores

(1,739)fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,

(1,740)cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,

(1,741)contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,

(1,742)ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:

(1,743)de bove nil superest formae nisi candor in illa.

(1,744)officioque pedum nymphe contenta duorum

(1,745)erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae

(1,746)mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

(1,747)Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.

(1,748)huic Epaphus magni genitus de semine tandem

(1,749)creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti

(1,750)templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis

(1,751)Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem

(1,752)nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum

(1,753)non tulit Inachides matri que ait omnia demens

(1,754)credis et es tumidus genitoris imagine falsi.

(1,755)erubuit Phaethon iramque pudore repressit

(1,756)et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem

(1,757)quo que magis doleas, genetrix ait, ille ego liber,

(1,758)ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis

(1,759)et dici potuisse et non potuisse refelli.

(1,760)at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,

(1,761)ede notam tanti generis meque adsere caelo!

(1,762)dixit et inplicuit materno bracchia collo

(1,763)perque suum Meropisque caput taedasque sororum

(1,764)traderet oravit veri sibi signa parentis.

(1,765)ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira

(1,766)mota magis dicti sibi criminis utraque caelo

(1,767)bracchia porrexit spectansque ad lumina solis

(1,768)per iubar hoc inquit radiis insigne coruscis,

(1,769)nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,

(1,770)hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,

(1,771)Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum

(1,772)se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!

(1,773)nec longus labor est patrios tibi nosse penates.

(1,774)unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:

(1,775)si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!

(1,776)emicat extemplo laetus post talia matris

(1,777)dicta suae Phaethon et concipit aethera mente

(1,778)Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos

(1,779)sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

(2,1)Regia Solis erat sublimibus alta columnis,

(2,2)clara micante auro flammasque imitante pyropo,

(2,3)cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,

(2,4)argenti bifores radiabant lumine valvae.

(2,5)materiam superabat opus: nam Mulciber illic

(2,6)aequora caelarat medias cingentia terras

(2,7)terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.

(2,8)caeruleos habet unda deos, Tritona canorum

(2,9)Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem

(2,10)Aegaeona suis inmania terga lacertis

(2,11)Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,

(2,12)pars in mole sedens viridis siccare capillos,

(2,13)pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,

(2,14)non diversa tamen, qualem decet esse sororum.

(2,15)terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

(2,16)fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.

(2,17)haec super inposita est caeli fulgentis imago,

(2,18)signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

(2,19)Quo simul adclivi Clymeneia limite proles

(2,20)venit et intravit dubitati tecta parentis,

(2,21)protinus ad patrios sua fert vestigia vultus

(2,22)consistitque procul; neque enim propiora ferebat

(2,23)lumina: purpurea velatus veste sedebat

(2,24)in solio Phoebus claris lucente smaragdis.

(2,25)a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus

(2,26)Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

(2,27)Verque novum stabat cinctum florente corona,

(2,28)stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

(2,29)stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis

(2,30)et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

(2,31)Ipse loco medius rerum novitate paventem

(2,32)Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

(2,33)quae que viae tibi causa? quid hac ait arce petisti,

(2,34)progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?

(2,35)ille refert: o lux inmensi publica mundi,

(2,36)Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,

(2,37)nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

(2,38)pignora da, genitor, per quae tua vera propago

(2,39)credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!

(2,40)dixerat, at genitor circum caput omne micantes

(2,41)deposuit radios propiusque accedere iussit

(2,42)amplexuque dato nec tu meus esse negari

(2,43)dignus es, et Clymene veros ait edidit ortus,

(2,44)quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

(2,45)me tribuente feras! promissi testis adesto

(2,46)dis iuranda palus, oculis incognita nostris!

(2,47)vix bene desierat, currus rogat ille paternos

(2,48)inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

(2,49)Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque

(2,50)concutiens inlustre caput temeraria dixit

(2,51)vox mea facta tua est; utinam promissa liceret

(2,52)non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

(2,53)dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!

(2,54)magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis

(2,55)munera conveniant nec tam puerilibus annis:

(2,56)sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.

(2,57)plus etiam, quam quod superis contingere possit,

(2,58)nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,

(2,59)non tamen ignifero quisquam consistere in axe

(2,60)me valet excepto; vasti quoque rector Olympi,

(2,61)qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

(2,62)non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

(2,63)ardua prima via est et qua vix mane recentes

(2,64)enituntur equi; medio est altissima caelo,

(2,65)unde mare et terras ipsi mihi saepe videre

(2,66)fit timor et pavida trepidat formidine pectus;

(2,67)ultima prona via est et eget moderamine certo:

(2,68)tunc etiam quae me subiectis excipit undis,

(2,69)ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

(2,70)adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum

(2,71)sideraque alta trahit celerique volumine torquet.

(2,72)nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit

(2,73)inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.

(2,74)finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis

(2,75)obvius ire polis, ne te citus auferat axis?

(2,76)forsitan et lucos illic urbesque deorum

(2,77)concipias animo delubraque ditia donis

(2,78)esse: per insidias iter est formasque ferarum!

(2,79)utque viam teneas nulloque errore traharis,

(2,80)per tamen adversi gradieris cornua tauri

(2,81)Haemoniosque arcus violentique ora Leonis

(2,82)saevaque circuitu curvantem bracchia longo

(2,83)Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.

(2,84)nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,

(2,85)quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

(2,86)in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres

(2,87)incaluere animi cervixque repugnat habenis. -

(2,88)at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

(2,89)nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!

(2,90)scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,

(2,91)pignora certa petis: do pignora certa timendo

(2,92)et patrio pater esse metu probor. adspice vultus

(2,93)ecce meos; utinamque oculos in pectora posses

(2,94)inserere et patrias intus deprendere curas!

(2,95)denique quidquid habet dives, circumspice, mundus

(2,96)eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

(2,97)posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.

(2,98)deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

(2,99)non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!

(2,100)quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?

(2,101)ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),

(2,102)quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!

(2,103)Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat

(2,104)propositumque premit flagratque cupidine currus.

(2,105)ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos

(2,106)deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.

(2,107)aureus axis erat, temo aureus, aurea summae

(2,108)curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;

(2,109)per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

(2,110)clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

(2,111)Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

(2,112)perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu

(2,113)purpureas Aurora fores et plena rosarum

(2,114)atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

(2,115)Lucifer et caeli statione novissimus exit.

(2,116)Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit

(2,117)cornuaque extremae velut evanescere lunae,

(2,118)iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

(2,119)iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,

(2,120)ambrosiae suco saturos, praesepibus altis

(2,121)quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.

(2,122)tum pater ora sui sacro medicamine nati

(2,123)contigit et rapidae fecit patientia flammae

(2,124)inposuitque comae radios praesagaque luctus

(2,125)pectore sollicito repetens suspiria dixit:

(2,126)si potes his saltem monitis parere parentis

(2,127)parce, puer, stimulis et fortius utere loris!

(2,128)sponte sua properant, labor est inhibere volentes.

(2,129)nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!

(2,130)sectus in obliquum est lato curvamine limes,

(2,131)zonarumque trium contentus fine polumque

(2,132)effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:

(2,133)hac sit iter - manifesta rotae vestigia cernes -

(2,134)utque ferant aequos et caelum et terra calores,

(2,135)nec preme nec summum molire per aethera currum!

(2,136)altius egressus caelestia tecta cremabis,

(2,137)inferius terras; medio tutissimus ibis.

(2,138)neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

(2,139)neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,

(2,140)inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,

(2,141)quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.

(2,142)dum loquor, Hesperio positas in litore metas

(2,143)umida nox tetigit; non est mora libera nobis!

(2,144)poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.

(2,145)corripe lora manu, vel, si mutabile pectus

(2,146)est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!

(2,147)dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,

(2,148)dumque male optatos nondum premis inscius axes,

(2,149)quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!

(2,150)Occupat ille levem iuvenali corpore currum

(2,151)statque super manibusque leves contingere habenas

(2,152)gaudet et invito grates agit inde parenti.

(2,153)Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,

(2,154)Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras

(2,155)flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.

(2,156)quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,

(2,157)reppulit, et facta est inmensi copia caeli,

(2,158)corripuere viam pedibusque per aera motis

(2,159)obstantes scindunt nebulas pennisque levati

(2,160)praetereunt ortos isdem de partibus Euros.

(2,161)sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent

(2,162)Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;

(2,163)utque labant curvae iusto sine pondere naves

(2,164)perque mare instabiles nimia levitate feruntur,

(2,165)sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus

(2,166)succutiturque alte similisque est currus inani.

(2,167)Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt

(2,168)quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.

(2,169)ipse pavet nec qua commissas flectat habenas

(2,170)nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.

(2,171)tum primum radiis gelidi caluere Triones

(2,172)et vetito frustra temptarunt aequore tingui,

(2,173)quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,

(2,174)frigore pigra prius nec formidabilis ulli,

(2,175)incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;

(2,176)te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,

(2,177)quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

(2,178)Ut vero summo despexit ab aethere terras

(2,179)infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,

(2,180)palluit et subito genua intremuere timore

(2,181)suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,

(2,182)et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,

(2,183)iam cognosse genus piget et valuisse rogando,

(2,184)iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta

(2,185)praecipiti pinus borea, cui victa remisit

(2,186)frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

(2,187)quid faciat? multum caeli post terga relictum,

(2,188)ante oculos plus est: animo metitur utrumque

(2,189)et modo, quos illi fatum contingere non est,

(2,190)prospicit occasus, interdum respicit ortus,

(2,191)quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit

(2,192)nec retinere valet nec nomina novit equorum.

(2,193)sparsa quoque in vario passim miracula caelo

(2,194)vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

(2,195)est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus

(2,196)Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis

(2,197)porrigit in spatium signorum membra duorum:

(2,198)hunc puer ut nigri madidum sudore veneni

(2,199)vulnera curvata minitantem cuspide vidit,

(2,200)mentis inops gelida formidine lora remisit.

(2,201)Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,

(2,202)exspatiantur equi nulloque inhibente per auras

(2,203)ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,

(2,204)hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

(2,205)incursant stellis rapiuntque per avia currum

(2,206)et modo summa petunt, modo per declive viasque

(2,207)praecipites spatio terrae propiore feruntur,

(2,208)inferiusque suis fraternos currere Luna

(2,209)admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

(2,210)corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus

(2,211)fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;

(2,212)pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,

(2,213)materiamque suo praebet seges arida damno.

(2,214)parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,

(2,215)cumque suis totas populis incendia gentis

(2,216)in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;

(2,217)ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete

(2,218)et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide

(2,219)virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:

(2,220)ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne

(2,221)Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys

(2,222)et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque

(2,223)Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.

(2,224)nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet

(2,225)Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus

(2,226)aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

(2,227)Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem

(2,228)adspicit accensum nec tantos sustinet aestus

(2,229)ferventisque auras velut e fornace profunda

(2,230)ore trahit currusque suos candescere sentit;

(2,231)et neque iam cineres eiectatamque favillam

(2,232)ferre potest calidoque involvitur undique fumo,

(2,233)quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus

(2,234)nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

(2,235)Sanguine tum credunt in corpora summa vocato

(2,236)Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;

(2,237)tum facta est Libye raptis umoribus aestu

(2,238)arida, tum nymphae passis fontesque lacusque

(2,239)deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,

(2,240)Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;

(2,241)nec sortita loco distantes flumina ripas

(2,242)tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis

(2,243)Peneosque senex Teuthranteusque Caicus

(2,244)et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho

(2,245)arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,

(2,246)quique recurvatis ludit Maeandros in undis,

(2,247)Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

(2,248)arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes

(2,249)Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;

(2,250)aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,

(2,251)quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,

(2,252)et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas

(2,253)flumineae volucres, medio caluere Caystro;

(2,254)Nilus in extremum fugit perterritus orbem

(2,255)occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem

(2,256)pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

(2,257)fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat

(2,258)Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque

(2,259)cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

(2,260)dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis

(2,261)lumen et infernum terret cum coniuge regem;

(2,262)et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,

(2,263)quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,

(2,264)exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

(2,265)ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

(2,266)tollere consuetas audent delphines in auras;

(2,267)corpora phocarum summo resupina profundo

(2,268)exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est

(2,269)Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

(2,270)ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu

(2,271)exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.

(2,272)Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,

(2,273)inter aquas pelagi contractosque undique fontes,

(2,274)qui se condiderant in opacae viscera matris,

(2,275)sustulit oppressos collo tenus arida vultus

(2,276)opposuitque manum fronti magnoque tremore

(2,277)omnia concutiens paulum subsedit et infra,

(2,278)quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:

(2,279)si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,

(2,280)summe deum? liceat periturae viribus ignis

(2,281)igne perire tuo clademque auctore levare!

(2,282)vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo;

(2,283)(presserat ora vapor) tostos en adspice crines

(2,284)inque oculis tantum, tantum super ora favillae!

(2,285)hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem

(2,286)officiique refers, quod adunci vulnera aratri

(2,287)rastrorumque fero totoque exerceor anno,

(2,288)quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges

(2,289)humano generi, vobis quoque tura ministro?

(2,290)sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,

(2,291)quid meruit frater? cur illi tradita sorte

(2,292)aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?

(2,293)quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,

(2,294)at caeli miserere tui! circumspice utrumque:

(2,295)fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,

(2,296)atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat

(2,297)vixque suis umeris candentem sustinet axem!

(2,298)si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

(2,299)in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,

(2,300)si quid adhuc superest, et rerum consule summae!

(2,301)Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem

(2,302)ulterius potuit nec dicere plura suumque

(2,303)rettulit os in se propioraque manibus antra;

(2,304)at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,

(2,305)qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato

(2,306)interitura gravi, summam petit arduus arcem,

(2,307)unde solet nubes latis inducere terris,

(2,308)unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;

(2,309)sed neque quas posset terris inducere nubes

(2,310)tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:

(2,311)intonat et dextra libratum fulmen ab aure

(2,312)misit in aurigam pariterque animaque rotisque

(2,313)expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.

(2,314)consternantur equi et saltu in contraria facto

(2,315)colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:

(2,316)illic frena iacent, illic temone revulsus

(2,317)axis, in hac radii fractarum parte rotarum

(2,318)sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

(2,319)At Phaethon rutilos flamma populante capillos

(2,320)volvitur in praeceps longoque per aera tractu

(2,321)fertur, ut interdum de caelo stella sereno

(2,322)etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

(2,323)quem procul a patria diverso maximus orbe

(2,324)excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.

(2,325)Naides Hesperiae trifida fumantia flamma

(2,326)corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

(2,327)hic sitvs est phaethon cvrrvs avriga paterni

(2,328)qvem si non tenvit magnis tamen excidit avsis

(2,329)Nam pater obductos luctu miserabilis aegro

(2,330)condiderat vultus, et, si modo credimus, unum

(2,331)isse diem sine sole ferunt: incendia lumen

(2,332)praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.

(2,333)at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt

(2,334)in tantis dicenda malis, lugubris et amens

(2,335)et laniata sinus totum percensuit orbem

(2,336)exanimesque artus primo, mox ossa requirens

(2,337)repperit ossa tamen peregrina condita ripa

(2,338)incubuitque loco nomenque in marmore lectum

(2,339)perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

(2,340)nec minus Heliades fletus et, inania morti

(2,341)munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis

(2,342)non auditurum miseras Phaethonta querellas

(2,343)nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.

(2,344)luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;

(2,345)illae more suo (nam morem fecerat usus)

(2,346)plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum

(2,347)maxima, cum vellet terra procumbere, questa est

(2,348)deriguisse pedes; ad quam conata venire

(2,349)candida Lampetie subita radice retenta est;

(2,350)tertia, cum crinem manibus laniare pararet,

(2,351)avellit frondes; haec stipite crura teneri,

(2,352)illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,

(2,353)dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex

(2,354)perque gradus uterum pectusque umerosque manusque

(2,355)ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.

(2,356)quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,

(2,357)huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?

(2,358)non satis est: truncis avellere corpora temptat

(2,359)et teneros manibus ramos abrumpit, at inde

(2,360)sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.

(2,361)parce, precor, mater, quaecumque est saucia, clamat,

(2,362)parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus

(2,363)iamque vale - cortex in verba novissima venit.

(2,364)inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt

(2,365)de ramis electra novis, quae lucidus amnis

(2,366)excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

(2,367)Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,

(2,368)qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,

(2,369)mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto

(2,370)(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)

(2,371)imperio ripas virides amnemque querellis

(2,372)Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,

(2,373)cum vox est tenuata viro canaeque capillos

(2,374)dissimulant plumae collumque a pectore longe

(2,375)porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,

(2,376)penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.

(2,377)fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique

(2,378)credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;

(2,379)stagna petit patulosque lacus ignemque perosus

(2,380)quae colat elegit contraria flumina flammis.

(2,381)Squalidus interea genitor Phaethontis et expers

(2,382)ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,

(2,383)esse solet, lucemque odit seque ipse diemque

(2,384)datque animum in luctus et luctibus adicit iram

(2,385)officiumque negat mundo. satis inquit ab aevi

(2,386)sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque

(2,387)actorum sine fine mihi, sine honore laborum!

(2,388)quilibet alter agat portantes lumina currus!

(2,389)si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

(2,390)ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,

(2,391)orbatura patres aliquando fulmina ponat!

(2,392)tum sciet ignipedum vires expertus equorum

(2,393)non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.

(2,394)Talia dicentem circumstant omnia Solem

(2,395)numina, neve velit tenebras inducere rebus,

(2,396)supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes

(2,397)excusat precibusque minas regaliter addit.

(2,398)colligit amentes et adhuc terrore paventes

(2,399)Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit

(2,400)(saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.

(2,401)At pater omnipotens ingentia moenia caeli

(2,402)circuit et, ne quid labefactum viribus ignis

(2,403)corruat, explorat. quae postquam firma suique

(2,404)roboris esse videt, terras hominumque labores

(2,405)perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi

(2,406)cura suae: fontesque et nondum audentia labi

(2,407)flumina restituit, dat terrae gramina, frondes

(2,408)arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.

(2,409)dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina

(2,410)haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.

(2,411)non erat huius opus lanam mollire trahendo

(2,412)nec positu variare comas; ubi fibula vestem,

(2,413)vitta coercuerat neglectos alba capillos;

(2,414)et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,

(2,415)miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla

(2,416)gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.

(2,417)Ulterius medio spatium sol altus habebat,

(2,418)cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;

(2,419)exuit hic umero pharetram lentosque retendit

(2,420)arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat

(2,421)et pictam posita pharetram cervice premebat.

(2,422)Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,

(2,423)hoc certe furtum coniunx mea nesciet inquit,

(2,424)aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!

(2,425)protinus induitur faciem cultumque Dianae

(2,426)atque ait: o comitum, virgo, pars una mearum,

(2,427)in quibus es venata iugis? de caespite virgo

(2,428)se levat et salve numen, me iudice dixit,

(2,429)audiat ipse licet, maius Iove. ridet et audit

(2,430)et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,

(2,431)nec moderata satis nec sic a virgine danda.

(2,432)qua venata foret silva, narrare parantem

(2,433)inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.

(2,434)illa quidem contra, quantum modo femina posset

(2,435)(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),

(2,436)illa quidem pugnat, sed quem superare puella,

(2,437)quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor

(2,438)Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;

(2,439)unde pedem referens paene est oblita pharetram

(2,440)tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

(2,441)Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum

(2,442)Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

(2,443)adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit

(2,444)et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;

(2,445)sed postquam pariter nymphas incedere vidit,

(2,446)sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.

(2,447)heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!

(2,448)vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,

(2,449)iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,

(2,450)sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;

(2,451)et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana

(2,452)mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.

(2,453)orbe resurgebant lunaria cornua nono,

(2,454)cum de venatu fraternis languida flammis,

(2,455)nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens

(2,456)ibat et attritas versabat rivus harenas.

(2,457)ut loca laudavit, summas pede contigit undas;

(2,458)his quoque laudatis procul est ait arbiter omnis:

(2,459)nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!

(2,460)Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;

(2,461)una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,

(2,462)qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

(2,463)attonitae manibusque uterum celare volenti

(2,464)i procul hinc dixit nec sacros pollue fontis!

(2,465)Cynthia deque suo iussit secedere coetu.

(2,466)Senserat hoc olim magni matrona Tonantis

(2,467)distuleratque graves in idonea tempora poenas.

(2,468)causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum

(2,469)indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

(2,470)quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,

(2,471)scilicet hoc etiam restabat, adultera dixit,

(2,472)ut fecunda fores, fieretque iniuria partu

(2,473)nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.

(2,474)haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,

(2,475)qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.

(2,476)dixit et adversam prensis a fronte capillis

(2,477)stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:

(2,478)bracchia coeperunt nigris horrescere villis

(2,479)curvarique manus et aduncos crescere in unguis

(2,480)officioque pedum fungi laudataque quondam

(2,481)ora Iovi lato fieri deformia rictu.

(2,482)neve preces animos et verba precantia flectant,

(2,483)posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque

(2,484)plenaque terroris rauco de gutture fertur;

(2,485)mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,

(2,486)adsiduoque suos gemitu testata dolores

(2,487)qualescumque manus ad caelum et sidera tollit

(2,488)ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.

(2,489)a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,

(2,490)ante domum quondamque suis erravit in agris!

(2,491)a! quotiens per saxa canum latratibus acta est

(2,492)venatrixque metu venantum territa fugit!

(2,493)saepe feris latuit visis, oblita quid esset,

(2,494)ursaque conspectos in montibus horruit ursos

(2,495)pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

(2,496)Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,

(2,497)Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;

(2,498)dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos

(2,499)nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,

(2,500)incidit in matrem, quae restitit Arcade viso

(2,501)et cognoscenti similis fuit: ille refugit

(2,502)inmotosque oculos in se sine fine tenentem

(2,503)nescius extimuit propiusque accedere aventi

(2,504)vulnifico fuerat fixurus pectora telo:

(2,505)arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque

(2,506)sustulit et pariter raptos per inania vento

(2,507)inposuit caelo vicinaque sidera fecit.

(2,508)Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

(2,509)fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn

(2,510)Oceanumque senem, quorum reverentia movit

(2,511)saepe deos, causamque viae scitantibus infit:

(2,512)quaeritis, aetheriis quare regina deorum

(2,513)sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!

(2,514)mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,

(2,515)nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo

(2,516)videritis stellas illic, ubi circulus axem

(2,517)ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.

(2,518)et vero quisquam Iunonem laedere nolit

(2,519)offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

(2,520)o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!

(2,521)esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas

(2,522)sontibus inpono, sic est mea magna potestas!

(2,523)vindicet antiquam faciem vultusque ferinos

(2,524)detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit

(2,525)cur non et pulsa ducit Iunone meoque

(2,526)collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?

(2,527)at vos si laesae tangit contemptus alumnae,

(2,528)gurgite caeruleo septem prohibete triones

(2,529)sideraque in caelo stupri mercede recepta

(2,530)pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!

(2,531)Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,

(2,532)ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,

(2,533)tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,

(2,534)quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,

(2,535)corve loquax, subito nigrantis versus in alas.

(2,536)nam fuit haec quondam niveis argentea pennis

(2,537)ales, ut aequaret totas sine labe columbas,

(2,538)nec servaturis vigili Capitolia voce

(2,539)cederet anseribus nec amanti flumina cycno.

(2,540)lingua fuit damno: lingua faciente loquaci

(2,541)qui color albus erat, nunc est contrarius albo

(2,542)Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis

(2,543)non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,

(2,544)dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales

(2,545)sensit adulterium Phoebeius, utque latentem

(2,546)detegeret culpam, non exorabilis index,

(2,547)ad dominum tendebat iter. quem garrula motis

(2,548)consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix

(2,549)auditaque viae causa non utile carpis

(2,550)inquit iter: ne sperne meae praesagia linguae!

(2,551)quid fuerim quid simque vide meritumque require:

(2,552)invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam

(2,553)Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,

(2,554)clauserat Actaeo texta de vimine cista

(2,555)virginibusque tribus gemino de Cecrope natis

(2,556)et legem dederat, sua ne secreta viderent.

(2,557)abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,

(2,558)quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,

(2,559)Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores

(2,560)Aglauros nodosque manu diducit, et intus

(2,561)infantemque vident adporrectumque draconem.

(2,562)acta deae refero. pro quo mihi gratia talis

(2,563)redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae

(2,564)et ponar post noctis avem! mea poena volucres

(2,565)admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.

(2,566)at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem

(2,567)me petiit! - ipsa licet hoc a Pallade quaeras:

(2,568)quamvis irata est, non hoc irata negabit.

(2,569)nam me Phocaica clarus tellure Coroneus

(2,570)(nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo

(2,571)divitibusque procis (ne me contemne) petebar:

(2,572)forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis

(2,573)passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,

(2,574)vidit et incaluit pelagi deus, utque precando

(2,575)tempora cum blandis absumpsit inania verbis,

(2,576)vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo

(2,577)litus et in molli nequiquam lassor harena.

(2,578)inde deos hominesque voco; nec contigit ullum

(2,579)vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo

(2,580)auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:

(2,581)bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis;

(2,582)reicere ex umeris vestem molibar, at illa

(2,583)pluma erat inque cutem radices egerat imas;

(2,584)plangere nuda meis conabar pectora palmis,

(2,585)sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;

(2,586)currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena,

(2,587)sed summa tollebar humo; mox alta per auras

(2,588)evehor et data sum comes inculpata Minervae.

(2,589)quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris

(2,590)crimine Nyctimene nostro successit honori?

(2,591)an quae per totam res est notissima Lesbon,

(2,592)non audita tibi est, patrium temerasse cubile

(2,593)Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae

(2,594)conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem

(2,595)celat et a cunctis expellitur aethere toto.

(2,596)Talia dicenti tibi ait revocamina corvus

(2,597)sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.

(2,598)nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem

(2,599)cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.

(2,600)laurea delapsa est audito crimine amantis,

(2,601)et pariter vultusque deo plectrumque colorque

(2,602)excidit, utque animus tumida fervebat ab ira,

(2,603)arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum

(2,604)tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta

(2,605)indevitato traiecit pectora telo.

(2,606)icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro

(2,607)candida puniceo perfudit membra cruore

(2,608)et dixit: potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,

(2,609)sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.

(2,610)hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit;

(2,611)corpus inane animae frigus letale secutum est.

(2,612)Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,

(2,613)seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;

(2,614)odit avem, per quam crimen causamque dolendi

(2,615)scire coactus erat, nec non arcumque manumque

(2,616)odit cumque manu temeraria tela sagittas

(2,617)conlapsamque fovet seraque ope vincere fata

(2,618)nititur et medicas exercet inaniter artes.

(2,619)quae postquam frustra temptata rogumque parari

(2,620)vidit et arsuros supremis ignibus artus,

(2,621)tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui

(2,622)ora licet lacrimis) alto de corde petitos

(2,623)edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca

(2,624)lactentis vituli dextra libratus ab aure

(2,625)tempora discussit claro cava malleus ictu.

(2,626)ut tamen ingratos in pectora fudit odores

(2,627)et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,

(2,628)non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

(2,629)semina, sed natum flammis uteroque parentis

(2,630)eripuit geminique tulit Chironis in antrum,

(2,631)sperantemque sibi non falsae praemia linguae

(2,632)inter aves albas vetuit consistere corvum.

(2,633)Semifer interea divinae stirpis alumno

(2,634)laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;

(2,635)ecce venit rutilis umeros protecta capillis

(2,636)filia centauri, quam quondam nympha Chariclo

(2,637)fluminis in rapidi ripis enixa vocavit

(2,638)Ocyroen: non haec artes contenta paternas

(2,639)edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.

(2,640)ergo ubi vaticinos concepit mente furores

(2,641)incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,

(2,642)adspicit infantem toto que salutifer orbi

(2,643)cresce, puer! dixit; tibi se mortalia saepe

(2,644)corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas

(2,645)fas erit, idque semel dis indignantibus ausus

(2,646)posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,

(2,647)eque deo corpus fies exsangue deusque,

(2,648)qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.

(2,649)tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis

(2,650)omnibus ut maneas nascendi lege creatus,

(2,651)posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae

(2,652)sanguine serpentis per saucia membra recepto;

(2,653)teque ex aeterno patientem numina mortis

(2,654)efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.

(2,655)restabat fatis aliquid: suspirat ab imis

(2,656)pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,

(2,657)atque ita praevertunt inquit me fata, vetorque

(2,658)plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.

(2,659)non fuerant artes tanti, quae numinis iram

(2,660)contraxere mihi: mallem nescisse futura!

(2,661)iam mihi subduci facies humana videtur,

(2,662)iam cibus herba placet, iam latis currere campis

(2,663)impetus est: in equam cognataque corpora vertor.

(2,664)tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.

(2,665)talia dicenti pars est extrema querellae

(2,666)intellecta parum confusaque verba fuerunt;

(2,667)mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur

(2,668)sed simulantis equam, parvoque in tempore certos

(2,669)edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.

(2,670)tum digiti coeunt et quinos alligat ungues

(2,671)perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris

(2,672)et colli spatium, longae pars maxima pallae

(2,673)cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,

(2,674)in dextras abiere iubas, pariterque novata est

(2,675)et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.

(2,676)Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,

(2,677)Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni

(2,678)iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,

(2,679)tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.

(2,680)illud erat tempus, quo te pastoria pellis

(2,681)texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,

(2,682)alterius dispar septenis fistula cannis.

(2,683)dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,

(2,684)incustoditae Pylios memorantur in agros

(2,685)processisse boves: videt has Atlantide Maia

(2,686)natus et arte sua silvis occultat abactas.

(2,687)senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo

(2,688)rure senex; Battum vicinia tota vocabat.

(2,689)divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei

(2,690)nobiliumque greges custos servabat equarum.

(2,691)hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi

(2,692)quisquis es, hospes ait, si forte armenta requiret

(2,693)haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto

(2,694)nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!

(2,695)et dedit. accepta voces has reddidit hospes:

(2,696)tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,

(2,697)et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;

(2,698)mox redit et versa pariter cum voce figura

(2,699)rustice, vidisti si quas hoc limite dixit

(2,700)ire boves, fer opem furtoque silentia deme!

(2,701)iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.

(2,702)at senior, postquam est merces geminata, sub illis

(2,703)montibus inquit erunt, et erant sub montibus illis.

(2,704)risit Atlantiades et me mihi, perfide, prodis?

(2,705)me mihi prodis? ait periuraque pectora vertit

(2,706)in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,

(2,707)inque nihil merito vetus est infamia saxo.

(2,708)Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,

(2,709)Munychiosque volans agros gratamque Minervae

(2,710)despectabat humum cultique arbusta Lycei.

(2,711)illa forte die castae de more puellae

(2,712)vertice supposito festas in Palladis arces

(2,713)pura coronatis portabant sacra canistris.

(2,714)inde revertentes deus adspicit ales iterque

(2,715)non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:

(2,716)ut volucris visis rapidissima miluus extis,

(2,717)dum timet et densi circumstant sacra ministri,

(2,718)flectitur in gyrum nec longius audet abire

(2,719)spemque suam motis avidus circumvolat alis,

(2,720)sic super Actaeas agilis Cyllenius arces

(2,721)inclinat cursus et easdem circinat auras.

(2,722)quanto splendidior quam cetera sidera fulget

(2,723)Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,

(2,724)tanto virginibus praestantior omnibus Herse

(2,725)ibat eratque decus pompae comitumque suarum.

(2,726)obstipuit forma Iove natus et aethere pendens

(2,727)non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum

(2,728)funda iacit: volat illud et incandescit eundo

(2,729)et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.

(2,730)vertit iter caeloque petit terrena relicto

(2,731)nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.

(2,732)quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam

(2,733)permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,

(2,734)collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,

(2,735)ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,

(2,736)virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.

(2,737)Pars secreta domus ebore et testudine cultos

(2,738)tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,

(2,739)Aglauros laevum, medium possederat Herse.

(2,740)quae tenuit laevum, venientem prima notavit

(2,741)Mercurium nomenque dei scitarier ausa est

(2,742)et causam adventus; cui sic respondit Atlantis

(2,743)Pleionesque nepos ego sum, qui iussa per auras

(2,744)verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.

(2,745)nec fingam causas, tu tantum fida sorori

(2,746)esse velis prolisque meae matertera dici:

(2,747)Herse causa viae; faveas oramus amanti.

(2,748)adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper

(2,749)viderat Aglauros flavae secreta Minervae,

(2,750)proque ministerio magni sibi ponderis aurum

(2,751)postulat: interea tectis excedere cogit.

(2,752)Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem

(2,753)et tanto penitus traxit suspiria motu,

(2,754)ut pariter pectus positamque in pectore forti

(2,755)aegida concuteret: subit, hanc arcana profana

(2,756)detexisse manu, tum cum sine matre creatam

(2,757)Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,

(2,758)et gratamque deo fore iam gratamque sorori

(2,759)et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.

(2,760)protinus Invidiae nigro squalentia tabo

(2,761)tecta petit: domus est imis in vallibus huius

(2,762)abdita, sole carens, non ulli pervia vento,

(2,763)tristis et ignavi plenissima frigoris et quae

(2,764)igne vacet semper, caligine semper abundet.

(2,765)huc ubi pervenit belli metuenda virago,

(2,766)constitit ante domum (neque enim succedere tectis

(2,767)fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.

(2,768)concussae patuere fores. videt intus edentem

(2,769)vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,

(2,770)Invidiam visaque oculos avertit; at illa

(2,771)surgit humo pigre semesarumque relinquit

(2,772)corpora serpentum passuque incedit inerti.

(2,773)utque deam vidit formaque armisque decoram,

(2,774)ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.

(2,775)pallor in ore sedet, macies in corpore toto.

(2,776)nusquam recta acies, livent robigine dentes,

(2,777)pectora felle virent, lingua est suffusa veneno;

(2,778)risus abest, nisi quem visi movere dolores;

(2,779)nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,

(2,780)sed videt ingratos intabescitque videndo

(2,781)successus hominum carpitque et carpitur una

(2,782)suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam,

(2,783)talibus adfata est breviter Tritonia dictis:

(2,784)infice tabe tua natarum Cecropis unam:

(2,785)sic opus est. Aglauros ea est. haud plura locuta

(2,786)fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.

(2,787)Illa deam obliquo fugientem lumine cernens

(2,788)murmura parva dedit successurumque Minervae

(2,789)indoluit baculumque capit, quod spinea totum

(2,790)vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,

(2,791)quacumque ingreditur, florentia proterit arva

(2,792)exuritque herbas et summa cacumina carpit

(2,793)adflatuque suo populos urbesque domosque

(2,794)polluit et tandem Tritonida conspicit arcem

(2,795)ingeniis opibusque et festa pace virentem

(2,796)vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.

(2,797)sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,

(2,798)iussa facit pectusque manu ferrugine tincta

(2,799)tangit et hamatis praecordia sentibus inplet

(2,800)inspiratque nocens virus piceumque per ossa

(2,801)dissipat et medio spargit pulmone venenum,

(2,802)neve mali causae spatium per latius errent,

(2,803)germanam ante oculos fortunatumque sororis

(2,804)coniugium pulchraque deum sub imagine ponit

(2,805)cunctaque magna facit; quibus inritata dolore

(2,806)Cecropis occulto mordetur et anxia nocte

(2,807)anxia luce gemit lentaque miserrima tabe

(2,808)liquitur, et glacies incerto saucia sole,

(2,809)felicisque bonis non lenius uritur Herses,

(2,810)quam cum spinosis ignis supponitur herbis,

(2,811)quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.

(2,812)saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,

(2,813)saepe velut crimen rigido narrare parenti;

(2,814)denique in adverso venientem limine sedit

(2,815)exclusura deum. cui blandimenta precesque

(2,816)verbaque iactanti mitissima desine! dixit,

(2,817)hinc ego me non sum nisi te motura repulso.

(2,818)stemus ait pacto velox Cyllenius isto!

(2,819)caelestique fores virga patefecit: at illi

(2,820)surgere conanti partes, quascumque sedendo

(2,821)flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:

(2,822)illa quidem pugnat recto se attollere trunco,

(2,823)sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues

(2,824)labitur, et pallent amisso sanguine venae;

(2,825)utque malum late solet inmedicabile cancer

(2,826)serpere et inlaesas vitiatis addere partes,

(2,827)sic letalis hiems paulatim in pectora venit

(2,828)vitalesque vias et respiramina clausit,

(2,829)nec conata loqui est nec, si conata fuisset,

(2,830)vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,

(2,831)oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;

(2,832)nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

(2,833)Has ubi verborum poenas mentisque profanae

(2,834)cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras

(2,835)linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.

(2,836)sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris

(2,837)fide minister ait iussorum, nate, meorum,

(2,838)pelle moram solitoque celer delabere cursu,

(2,839)quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra

(2,840)suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),

(2,841)hanc pete, quodque procul montano gramine pasci

(2,842)armentum regale vides, ad litora verte!

(2,843)dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci

(2,844)litora iussa petunt, ubi magni filia regis

(2,845)ludere virginibus Tyriis comitata solebat.

(2,846)non bene conveniunt nec in una sede morantur

(2,847)maiestas et amor; sceptri gravitate relicta

(2,848)ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis

(2,849)ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,

(2,850)induitur faciem tauri mixtusque iuvencis

(2,851)mugit et in teneris formosus obambulat herbis.

(2,852)quippe color nivis est, quam nec vestigia duri

(2,853)calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.

(2,854)colla toris exstant, armis palearia pendent,

(2,855)cornua vara quidem, sed quae contendere possis

(2,856)facta manu, puraque magis perlucida gemma.

(2,857)nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:

(2,858)pacem vultus habet. miratur Agenore nata,

(2,859)quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;

(2,860)sed quamvis mitem metuit contingere primo,

(2,861)mox adit et flores ad candida porrigit ora.

(2,862)gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,

(2,863)oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;

(2,864)et nunc adludit viridique exsultat in herba,

(2,865)nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;

(2,866)paulatimque metu dempto modo pectora praebet

(2,867)virginea plaudenda manu, modo cornua sertis

(2,868)inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo

(2,869)nescia, quem premeret, tergo considere tauri,

(2,870)cum deus a terra siccoque a litore sensim

(2,871)falsa pedum primis vestigia ponit in undis;

(2,872)inde abit ulterius mediique per aequora ponti

(2,873)fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum

(2,874)respicit et dextra cornum tenet, altera dorso

(2,875)inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

(3,1)Iamque deus posita fallacis imagine tauri

(3,2)se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,

(3,3)cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam

(3,4)imperat et poenam, si non invenerit, addit

(3,5)exilium, facto pius et sceleratus eodem.

(3,6)orbe pererrato (quis enim deprendere possit

(3,7)furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis

(3,8)vitat Agenorides Phoebique oracula supplex

(3,9)consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.

(3,10)bos tibi Phoebus ait solis occurret in arvis,

(3,11)nullum passa iugum curvique inmunis aratri.

(3,12)hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,

(3,13)moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.

(3,14)vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,

(3,15)incustoditam lente videt ire iuvencam

(3,16)nullum servitii signum cervice gerentem.

(3,17)subsequitur pressoque legit vestigia gressu

(3,18)auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

(3,19)iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:

(3,20)bos stetit et tollens speciosam cornibus altis

(3,21)ad caelum frontem mugitibus inpulit auras

(3,22)atque ita respiciens comites sua terga sequentis

(3,23)procubuit teneraque latus submisit in herba.

(3,24)Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae

(3,25)figit et ignotos montes agrosque salutat.

(3,26)Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros

(3,27)et petere e vivis libandas fontibus undas.

(3,28)silva vetus stabat nulla violata securi,

(3,29)et specus in media virgis ac vimine densus

(3,30)efficiens humilem lapidum conpagibus arcum

(3,31)uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro

(3,32)Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;

(3,33)igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,

(3,34)tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.

(3,35)quem postquam Tyria lucum de gente profecti

(3,36)infausto tetigere gradu, demissaque in undas

(3,37)urna dedit sonitum, longo caput extulit antro

(3,38)caeruleus serpens horrendaque sibila misit.

(3,39)effluxere urnae manibus sanguisque reliquit

(3,40)corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.

(3,41)ille volubilibus squamosos nexibus orbes

(3,42)torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus

(3,43)ac media plus parte leves erectus in auras

(3,44)despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,

(3,45)si totum spectes, geminas qui separat arctos.

(3,46)nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant

(3,47)sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,

(3,48)occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,

(3,49)hos necat adflati funesta tabe veneni.

(3,50)Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

(3,51)quae mora sit sociis, miratur Agenore natus

(3,52)vestigatque viros. tegumen derepta leoni

(3,53)pellis erat, telum splendenti lancea ferro

(3,54)et iaculum teloque animus praestantior omni.

(3,55)ut nemus intravit letataque corpora vidit

(3,56)victoremque supra spatiosi tergoris hostem

(3,57)tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,

(3,58)aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,

(3,59)aut comes inquit ero. dixit dextraque molarem

(3,60)sustulit et magnum magno conamine misit.

(3,61)illius inpulsu cum turribus ardua celsis

(3,62)moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit

(3,63)loricaeque modo squamis defensus et atrae

(3,64)duritia pellis validos cute reppulit ictus;

(3,65)at non duritia iaculum quoque vicit eadem,

(3,66)quod medio lentae spinae curvamine fixum

(3,67)constitit et totum descendit in ilia ferrum.

(3,68)ille dolore ferox caput in sua terga retorsit

(3,69)vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,

(3,70)idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,

(3,71)vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.

(3,72)tum vero postquam solitas accessit ad iras

(3,73)causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,

(3,74)spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,

(3,75)terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit

(3,76)ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

(3,77)ipse modo inmensum spiris facientibus orbem

(3,78)cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,

(3,79)inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis

(3,80)fertur et obstantis proturbat pectore silvas.

(3,81)cedit Agenorides paulum spolioque leonis

(3,82)sustinet incursus instantiaque ora retardat

(3,83)cuspide praetenta: furit ille et inania duro

(3,84)vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.

(3,85)iamque venenifero sanguis manare palato

(3,86)coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;

(3,87)sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu

(3,88)laesaque colla dabat retro plagamque sedere

(3,89)cedendo arcebat nec longius ire sinebat,

(3,90)donec Agenorides coniectum in guttura ferrum

(3,91)usque sequens pressit, dum retro quercus eunti

(3,92)obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.

(3,93)pondere serpentis curvata est arbor et ima

(3,94)parte flagellari gemuit sua robora caudae.

(3,95)Dum spatium victor victi considerat hostis,

(3,96)vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum,

(3,97)unde, sed audita est: quid, Agenore nate, peremptum

(3,98)serpentem spectas? et tu spectabere serpens.

(3,99)ille diu pavidus pariter cum mente colorem

(3,100)perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant:

(3,101)ecce viri fautrix superas delapsa per auras

(3,102)Pallas adest motaeque iubet supponere terrae

(3,103)vipereos dentes, populi incrementa futuri.

(3,104)paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,

(3,105)spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.

(3,106)inde (fide maius) glaebae coepere moveri,

(3,107)primaque de sulcis acies adparuit hastae,

(3,108)tegmina mox capitum picto nutantia cono,

(3,109)mox umeri pectusque onerataque bracchia telis

(3,110)exsistunt, crescitque seges clipeata virorum:

(3,111)sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,

(3,112)surgere signa solent primumque ostendere vultus,

(3,113)cetera paulatim, placidoque educta tenore

(3,114)tota patent imoque pedes in margine ponunt.

(3,115)Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:

(3,116)ne cape! de populo, quem terra creaverat, unus

(3,117)exclamat nec te civilibus insere bellis!

(3,118)atque ita terrigenis rigido de fratribus unum

(3,119)comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse;

(3,120)hunc quoque qui leto dederat, non longius illo

(3,121)vivit et exspirat, modo quas acceperat auras,

(3,122)exemploque pari furit omnis turba, suoque

(3,123)Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.

(3,124)iamque brevis vitae spatium sortita iuventus

(3,125)sanguineam tepido plangebat pectore matrem,

(3,126)quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.

(3,127)is sua iecit humo monitu Tritonidis arma

(3,128)fraternaeque fidem pacis petiitque deditque:

(3,129)hos operis comites habuit Sidonius hospes,

(3,130)cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.

(3,131)Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri

(3,132)exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque

(3,133)contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,

(3,134)tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,

(3,135)hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper

(3,136)exspectanda dies hominis, dicique beatus

(3,137)ante obitum nemo supremaque funera debet.

(3,138)Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas

(3,139)causa fuit luctus, alienaque cornua fronti

(3,140)addita, vosque, canes satiatae sanguine erili.

(3,141)at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,

(3,142)non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?

(3,143)Mons erat infectus variarum caede ferarum,

(3,144)iamque dies medius rerum contraxerat umbras

(3,145)et sol ex aequo meta distabat utraque,

(3,146)cum iuvenis placido per devia lustra vagantes

(3,147)participes operum conpellat Hyantius ore:

(3,148)lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,

(3,149)fortunaeque dies habuit satis; altera lucem

(3,150)cum croceis invecta rotis Aurora reducet,

(3,151)propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque

(3,152)distat idem meta finditque vaporibus arva.

(3,153)sistite opus praesens nodosaque tollite lina!

(3,154)iussa viri faciunt intermittuntque laborem.

(3,155)Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,

(3,156)nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,

(3,157)cuius in extremo est antrum nemorale recessu

(3,158)arte laboratum nulla: simulaverat artem

(3,159)ingenio natura suo; nam pumice vivo

(3,160)et levibus tofis nativum duxerat arcum;

(3,161)fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,

(3,162)margine gramineo patulos incinctus hiatus.

(3,163)hic dea silvarum venatu fessa solebat

(3,164)virgineos artus liquido perfundere rore.

(3,165)quo postquam subiit, nympharum tradidit uni

(3,166)armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,

(3,167)altera depositae subiecit bracchia pallae,

(3,168)vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis

(3,169)Ismenis Crocale sparsos per colla capillos

(3,170)colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.

(3,171)excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque

(3,172)et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.

(3,173)dumque ibi perluitur solita Titania lympha,

(3,174)ecce nepos Cadmi dilata parte laborum

(3,175)per nemus ignotum non certis passibus errans

(3,176)pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.

(3,177)qui simul intravit rorantia fontibus antra,

(3,178)sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae

(3,179)percussere viro subitisque ululatibus omne

(3,180)inplevere nemus circumfusaeque Dianam

(3,181)corporibus texere suis; tamen altior illis

(3,182)ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.

(3,183)qui color infectis adversi solis ab ictu

(3,184)nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,

(3,185)is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

(3,186)quae, quamquam comitum turba est stipata suarum,

(3,187)in latus obliquum tamen adstitit oraque retro

(3,188)flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,

(3,189)quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem

(3,190)perfudit spargensque comas ultricibus undis

(3,191)addidit haec cladis praenuntia verba futurae:

(3,192)nunc tibi me posito visam velamine narres,

(3,193)sit poteris narrare, licet! nec plura minata

(3,194)dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

(3,195)dat spatium collo summasque cacuminat aures

(3,196)cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat

(3,197)cruribus et velat maculoso vellere corpus;

(3,198)additus et pavor est: fugit Autonoeius heros

(3,199)et se tam celerem cursu miratur in ipso.

(3,200)ut vero vultus et cornua vidit in unda,

(3,201)me miserum! dicturus erat: vox nulla secuta est!

(3,202)ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora

(3,203)non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.

(3,204)quid faciat? repetatne domum et regalia tecta

(3,205)an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.

(3,206)Dum dubitat, videre canes, primique Melampus

(3,207)Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,

(3,208)Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.

(3,209)inde ruunt alii rapida velocius aura,

(3,210)Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,

(3,211)Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron

(3,212)et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre

(3,213)Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro

(3,214)deque lupo concepta Nape pecudesque secuta

(3,215)Poemenis et natis comitata Harpyia duobus

(3,216)et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon

(3,217)et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce

(3,218)et niveis Leucon et villis Asbolos atris

(3,219)praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello

(3,220)et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce

(3,221)et nigram medio frontem distinctus ab albo

(3,222)Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne

(3,223)et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati

(3,224)Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor

(3,225)quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae

(3,226)per rupes scopulosque adituque carentia saxa,

(3,227)quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.

(3,228)ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,

(3,229)heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat:

(3,230)Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!

(3,231)verba animo desunt; resonat latratibus aether.

(3,232)prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,

(3,233)proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:

(3,234)tardius exierant, sed per conpendia montis

(3,235)anticipata via est; dominum retinentibus illis,

(3,236)cetera turba coit confertque in corpore dentes.

(3,237)iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque,

(3,238)etsi non hominis, quem non tamen edere possit

(3,239)cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis

(3,240)et genibus pronis supplex similisque roganti

(3,241)circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.

(3,242)at comites rapidum solitis hortatibus agmen

(3,243)ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt

(3,244)et velut absentem certatim Actaeona clamant

(3,245)(ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur

(3,246)nec capere oblatae segnem spectacula praedae.

(3,247)vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,

(3,248)non etiam sentire canum fera facta suorum.

(3,249)undique circumstant, mersisque in corpore rostris

(3,250)dilacerant falsi dominum sub imagine cervi,

(3,251)nec nisi finita per plurima vulnera vita

(3,252)ira pharetratae fertur satiata Dianae.

(3,253)Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo

(3,254)visa dea est, alii laudant dignamque severa

(3,255)virginitate vocant: pars invenit utraque causas.

(3,256)sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne,

(3,257)eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae

(3,258)gaudet et a Tyria collectum paelice transfert

(3,259)in generis socios odium; subit ecce priori

(3,260)causa recens, gravidamque dolet de semine magni

(3,261)esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit,

(3,262)profeci quid enim totiens per iurgia? dixit,

(3,263)ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno

(3,264)rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra

(3,265)sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque

(3,266)et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est

(3,267)contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.

(3,268)concipit - id derat - manifestaque crimina pleno

(3,269)fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno

(3,270)de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.

(3,271)fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non

(3,272)ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.

(3,273)Surgit ab his solio fulvaque recondita nube

(3,274)limen adit Semeles nec nubes ante removit

(3,275)quam simulavit anum posuitque ad tempora canos

(3,276)sulcavitque cutem rugis et curva trementi

(3,277)membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,

(3,278)ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.

(3,279)ergo ubi captato sermone diuque loquendo

(3,280)ad nomen venere Iovis, suspirat et opto,

(3,281)Iuppiter ut sit ait; metuo tamen omnia: multi

(3,282)nomine divorum thalamos iniere pudicos.

(3,283)nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,

(3,284)si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta

(3,285)Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,

(3,286)det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!

(3,287)Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis

(3,288)formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.

(3,289)cui deus elige! ait nullam patiere repulsam,

(3,290)quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto

(3,291)numina torrentis: timor et deus ille deorum est.

(3,292)laeta malo nimiumque potens perituraque amantis

(3,293)obsequio Semele qualem Saturnia dixit

(3,294)te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,

(3,295)da mihi te talem! voluit deus ora loquentis

(3,296)opprimere: exierat iam vox properata sub auras.

(3,297)ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille

(3,298)non iurasse potest. ergo maestissimus altum

(3,299)aethera conscendit vultuque sequentia traxit

(3,300)nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis

(3,301)addidit et tonitrus et inevitabile fulmen;

(3,302)qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat

(3,303)nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,

(3,304)nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.

(3,305)est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum

(3,306)saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae:

(3,307)tela secunda vocant superi; capit illa domumque

(3,308)intrat Agenoream. corpus mortale tumultus

(3,309)non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.

(3,310)inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo

(3,311)eripitur patrioque tener (si credere dignum est)

(3,312)insuitur femori maternaque tempora conplet.

(3,313)furtim illum primis Ino matertera cunis

(3,314)educat, inde datum nymphae Nyseides antris

(3,315)occuluere suis lactisque alimenta dedere.

(3,316)Dumque ea per terras fatali lege geruntur

(3,317)tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,

(3,318)forte Iovem memorant diffusum nectare curas

(3,319)seposuisse graves vacuaque agitasse remissos

(3,320)cum Iunone iocos et maior vestra profecto est,

(3,321)quam quae contingit maribus dixisse voluptas.

(3,322)illa negat. placuit quae sit sententia docti

(3,323)quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.

(3,324)nam duo magnorum viridi coeuntia silva

(3,325)corpora serpentum baculi violaverat ictu

(3,326)deque viro factus (mirabile) femina septem

(3,327)egerat autumnos; octavo rursus eosdem

(3,328)vidit, et est vestrae si tanta potentia plagae

(3,329)dixit, ut auctoris sortem in contraria mutet,

(3,330)nunc quoque vos feriam. percussis anguibus isdem

(3,331)forma prior rediit, genetivaque venit imago.

(3,332)arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa

(3,333)dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto

(3,334)nec pro materia fertur doluisse suique

(3,335)iudicis aeterna damnavit lumina nocte;

(3,336)at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam

(3,337)facta dei fecisse deo) pro lumine adempto

(3,338)scire futura dedit poenamque levavit honore.

(3,339)Ille per Aonias fama celeberrimus urbes

(3,340)inreprehensa dabat populo responsa petenti;

(3,341)prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit

(3,342)caerula Liriope, quam quondam flumine curvo

(3,343)inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis

(3,344)vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno

(3,345)infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,

(3,346)Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset

(3,347)tempora maturae visurus longa senectae,

(3,348)fatidicus vates si se non noverit inquit.

(3,349)vana diu visa est vox auguris: exitus illam

(3,350)resque probat letique genus novitasque furoris.

(3,351)namque ter ad quinos unum Cephisius annum

(3,352)addiderat poteratque puer iuvenisque videri:

(3,353)multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;

(3,354)sed fuit in tenera tam dura superbia forma,

(3,355)nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.

(3,356)adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos

(3,357)vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti

(3,358)nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

(3,359)Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum

(3,360)garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,

(3,361)reddere de multis ut verba novissima posset.

(3,362)fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset

(3,363)sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis,

(3,364)illa deam longo prudens sermone tenebat,

(3,365)dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,

(3,366)huius ait linguae, qua sum delusa, potestas

(3,367)parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,

(3,368)reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi

(3,369)ingeminat voces auditaque verba reportat.

(3,370)ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem

(3,371)vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,

(3,372)quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,

(3,373)non aliter quam cum summis circumlita taedis

(3,374)admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.

(3,375)o quotiens voluit blandis accedere dictis

(3,376)et mollis adhibere preces! natura repugnat

(3,377)nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est

(3,378)exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.

(3,379)forte puer comitum seductus ab agmine fido

(3,380)dixerat: ecquis adest? et adest responderat Echo.

(3,381)hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,

(3,382)voce veni! magna clamat: vocat illa vocantem.

(3,383)respicit et rursus nullo veniente quid inquit

(3,384)me fugis? et totidem, quot dixit, verba recepit.

(3,385)perstat et alternae deceptus imagine vocis

(3,386)huc coeamus ait, nullique libentius umquam

(3,387)responsura sono coeamus rettulit Echo

(3,388)et verbis favet ipsa suis egressaque silva

(3,389)ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;

(3,390)ille fugit fugiensque manus conplexibus aufer!

(3,391)ante ait emoriar, quam sit tibi copia nostri;

(3,392)rettulit illa nihil nisi sit tibi copia nostri!

(3,393)spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora

(3,394)protegit et solis ex illo vivit in antris;

(3,395)sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;

(3,396)extenuant vigiles corpus miserabile curae

(3,397)adducitque cutem macies et in aera sucus

(3,398)corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:

(3,399)vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

(3,400)inde latet silvis nulloque in monte videtur,

(3,401)omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

(3,402)Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas

(3,403)luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles;

(3,404)inde manus aliquis despectus ad aethera tollens

(3,405)sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!

(3,406)dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.

(3,407)fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,

(3,408)quem neque pastores neque pastae monte capellae

(3,409)contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris

(3,410)nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;

(3,411)gramen erat circa, quod proximus umor alebat,

(3,412)silvaque sole locum passura tepescere nullo.

(3,413)hic puer et studio venandi lassus et aestu

(3,414)procubuit faciemque loci fontemque secutus,

(3,415)dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit,

(3,416)dumque bibit, visae correptus imagine formae

(3,417)spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.

(3,418)adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem

(3,419)haeret, ut e Pario formatum marmore signum;

(3,420)spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus

(3,421)et dignos Baccho, dignos et Apolline crines

(3,422)inpubesque genas et eburnea colla decusque

(3,423)oris et in niveo mixtum candore ruborem,

(3,424)cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:

(3,425)se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,

(3,426)dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.

(3,427)inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti,

(3,428)in mediis quotiens visum captantia collum

(3,429)bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!

(3,430)quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo,

(3,431)atque oculos idem, qui decipit, incitat error.

(3,432)credule, quid frustra simulacra fugacia captas?

(3,433)quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes!

(3,434)ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:

(3,435)nil habet ista sui; tecum venitque manetque;

(3,436)tecum discedet, si tu discedere possis!

(3,437)Non illum Cereris, non illum cura quietis

(3,438)abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba

(3,439)spectat inexpleto mendacem lumine formam

(3,440)perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus

(3,441)ad circumstantes tendens sua bracchia silvas

(3,442)ecquis, io silvae, crudelius inquit amavit?

(3,443)scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.

(3,444)ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,

(3,445)qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?

(3,446)et placet et video; sed quod videoque placetque,

(3,447)non tamen invenio - tantus tenet error amantem -

(3,448)quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens

(3,449)nec via nec montes nec clausis moenia portis;

(3,450)exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri:

(3,451)nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,

(3,452)hic totiens ad me resupino nititur ore.

(3,453)posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.

(3,454)quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis

(3,455)quove petitus abis? certe nec forma nec aetas

(3,456)est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae!

(3,457)spem mihi nescio quam vultu promittis amico,

(3,458)cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro,

(3,459)cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi

(3,460)me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis

(3,461)et, quantum motu formosi suspicor oris,

(3,462)verba refers aures non pervenientia nostras!

(3,463)iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;

(3,464)uror amore mei: flammas moveoque feroque.

(3,465)quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo?

(3,466)quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.

(3,467)o utinam a nostro secedere corpore possem!

(3,468)votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset.

(3,469)iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae

(3,470)longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.

(3,471)nec mihi mors gravis est posituro morte dolores,

(3,472)hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset;

(3,473)nunc duo concordes anima moriemur in una.

(3,474)Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem

(3,475)et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto

(3,476)reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire,

(3,477)quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem

(3,478)desere! clamavit; liceat, quod tangere non est,

(3,479)adspicere et misero praebere alimenta furori!

(3,480)dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora

(3,481)nudaque marmoreis percussit pectora palmis.

(3,482)pectora traxerunt roseum percussa ruborem,

(3,483)non aliter quam poma solent, quae candida parte,

(3,484)parte rubent, aut ut variis solet uva racemis

(3,485)ducere purpureum nondum matura colorem.

(3,486)quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,

(3,487)non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae

(3,488)igne levi cerae matutinaeque pruinae

(3,489)sole tepente solent, sic attenuatus amore

(3,490)liquitur et tecto paulatim carpitur igni;

(3,491)et neque iam color est mixto candore rubori,

(3,492)nec vigor et vires et quae modo visa placebant,

(3,493)nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.

(3,494)quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,

(3,495)indoluit, quotiensque puer miserabilis eheu

(3,496)dixerat, haec resonis iterabat vocibus eheu;

(3,497)cumque suos manibus percusserat ille lacertos,

(3,498)haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.

(3,499)ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:

(3,500)heu frustra dilecte puer! totidemque remisit

(3,501)verba locus, dictoque vale vale inquit et Echo.

(3,502)ille caput viridi fessum submisit in herba,

(3,503)lumina mors clausit domini mirantia formam:

(3,504)tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,

(3,505)in Stygia spectabat aqua. planxere sorores

(3,506)naides et sectos fratri posuere capillos,

(3,507)planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.

(3,508)iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:

(3,509)nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem

(3,510)inveniunt foliis medium cingentibus albis.

(3,511)Cognita res meritam vati per Achaidas urbes

(3,512)attulerat famam, nomenque erat auguris ingens;

(3,513)spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus

(3,514)contemptor superum Pentheus praesagaque ridet

(3,515)verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae

(3,516)obicit. ille movens albentia tempora canis

(3,517)quam felix esses, si tu quoque luminis huius

(3,518)orbus ait fieres, ne Bacchica sacra videres!

(3,519)namque dies aderit, quam non procul auguror esse,

(3,520)qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber,

(3,521)quem nisi templorum fueris dignatus honore,

(3,522)mille lacer spargere locis et sanguine silvas

(3,523)foedabis matremque tuam matrisque sorores.

(3,524)eveniet! neque enim dignabere numen honore,

(3,525)meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.

(3,526)talia dicentem proturbat Echione natus;

(3,527)dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.

(3,528)Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:

(3,529)turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque

(3,530)vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.

(3,531)Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras

(3,532)attonuit mentes? Pentheus ait; aerane tantum

(3,533)aere repulsa valent et adunco tibia cornu

(3,534)et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,

(3,535)non tuba terruerit, non strictis agmina telis,

(3,536)femineae voces et mota insania vino

(3,537)obscenique greges et inania tympana vincant?

(3,538)vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti

(3,539)hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,

(3,540)nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,

(3,541)o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,

(3,542)non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?

(3,543)este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,

(3,544)illiusque animos, qui multos perdidit unus,

(3,545)sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque

(3,546)interiit: at vos pro fama vincite vestra!

(3,547)ille dedit leto fortes: vos pellite molles

(3,548)et patrium retinete decus! si fata vetabant

(3,549)stare diu Thebas, utinam tormenta virique

(3,550)moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!

(3,551)essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,

(3,552)non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent;

(3,553)at nunc a puero Thebae capientur inermi,

(3,554)quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,

(3,555)sed madidus murra crinis mollesque coronae

(3,556)purpuraque et pictis intextum vestibus aurum,

(3,557)quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam

(3,558)adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.

(3,559)an satis Acrisio est animi, contemnere vanum

(3,560)numen et Argolicas venienti claudere portas:

(3,561)Penthea terrebit cum totis advena Thebis?

(3,562)ite citi (famulis hoc imperat), ite ducemque

(3,563)attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!

(3,564)hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum

(3,565)corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.

(3,566)acrior admonitu est inritaturque retenta

(3,567)et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant:

(3,568)sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,

(3,569)lenius et modico strepitu decurrere vidi;

(3,570)at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,

(3,571)spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

(3,572)Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,

(3,573)quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;

(3,574)hunc dixere tamen comitem famulumque sacrorum

(3,575)cepimus et tradunt manibus post terga ligatis

(3,576)sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.

(3,577)adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos

(3,578)fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,

(3,579)o periture tuaque aliis documenta dature

(3,580)morte, ait, ede tuum nomen nomenque parentum

(3,581)et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!

(3,582)ille metu vacuus nomen mihi dixit Acoetes,

(3,583)patria Maeonia est, humili de plebe parentes.

(3,584)non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,

(3,585)lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;

(3,586)pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis

(3,587)decipere et calamo salientis ducere pisces.

(3,588)ars illi sua census erat; cum traderet artem,

(3,589)accipe, quas habeo, studii successor et heres,

(3,590)dixit opes, moriensque mihi nihil ille reliquit

(3,591)praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum.

(3,592)mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,

(3,593)addidici regimen dextra moderante carinae

(3,594)flectere et Oleniae sidus pluviale capellae

(3,595)Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi

(3,596)ventorumque domos et portus puppibus aptos.

(3,597)forte petens Delum Chiae telluris ad oras

(3,598)adplicor et dextris adducor litora remis

(3,599)doque levis saltus udaeque inmittor harenae:

(3,600)nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo

(3,601)coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis

(3,602)admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas;

(3,603)ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto

(3,604)prospicio comitesque voco repetoque carinam.

(3,605)adsumus en inquit sociorum primus Opheltes,

(3,606)utque putat, praedam deserto nactus in agro,

(3,607)virginea puerum ducit per litora forma.

(3,608)ille mero somnoque gravis titubare videtur

(3,609)vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:

(3,610)nil ibi, quod credi posset mortale, videbam.

(3,611)et sensi et dixi sociis: quod numen in isto

(3,612)corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est!

(3,613)quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis;

(3,614)his quoque des veniam! pro nobis mitte precari!

(3,615)Dictys ait, quo non alius conscendere summas

(3,616)ocior antemnas prensoque rudente relabi.

(3,617)hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,

(3,618)hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque

(3,619)voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,

(3,620)hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.

(3,621)non tamen hanc sacro violari pondere pinum

(3,622)perpetiar dixi: pars hic mihi maxima iuris

(3,623)inque aditu obsisto: furit audacissimus omni

(3,624)de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe

(3,625)exilium dira poenam pro caede luebat;

(3,626)is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno

(3,627)rupit et excussum misisset in aequora, si non

(3,628)haesissem, quamvis amens, in fune retentus.

(3,629)inpia turba probat factum; tum denique Bacchus

(3,630)(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus

(3,631)sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,

(3,632)quid facitis? quis clamor? ait qua, dicite, nautae,

(3,633)huc ope perveni? quo me deferre paratis?

(3,634)pone metum Proreus, et quos contingere portus

(3,635)ede velis! dixit; terra sistere petita.

(3,636)Naxon ait Liber cursus advertite vestros!

(3,637)illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.

(3,638)per mare fallaces perque omnia numina iurant

(3,639)sic fore meque iubent pictae dare vela carinae.

(3,640)dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti

(3,641)quid facis, o demens? quis te furor, inquit Acoete,

(3,642)pro se quisque, tenet? laevam pete! maxima nutu

(3,643)pars mihi significat, pars quid velit ore susurro.

(3,644)obstipui capiat que aliquis moderamina! dixi

(3,645)meque ministerio scelerisque artisque removi.

(3,646)increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;

(3,647)e quibus Aethalion te scilicet omnis in uno

(3,648)nostra salus posita est! ait et subit ipse meumque

(3,649)explet opus Naxoque petit diversa relicta.

(3,650)tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem

(3,651)senserit, e puppi pontum prospectat adunca

(3,652)et flenti similis non haec mihi litora, nautae,

(3,653)promisistis ait, non haec mihi terra rogata est!

(3,654)quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,

(3,655)si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?

(3,656)iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras

(3,657)ridet et inpellit properantibus aequora remis.

(3,658)per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo

(3,659)est deus) adiuro, tam me tibi vera referre

(3,660)quam veri maiora fide: stetit aequore puppis

(3,661)haud aliter, quam si siccam navale teneret.

(3,662)illi admirantes remorum in verbere perstant

(3,663)velaque deducunt geminaque ope currere temptant:

(3,664)inpediunt hederae remos nexuque recurvo

(3,665)serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.

(3,666)ipse racemiferis frontem circumdatus uvis

(3,667)pampineis agitat velatam frondibus hastam;

(3,668)quem circa tigres simulacraque inania lyncum

(3,669)pictarumque iacent fera corpora pantherarum.

(3,670)exsiluere viri, sive hoc insania fecit

(3,671)sive timor, primusque Medon nigrescere toto

(3,672)corpore et expresso spinae curvamine flecti

(3,673)incipit. huic Lycabas in quae miracula dixit

(3,674)verteris? et lati rictus et panda loquenti

(3,675)naris erat, squamamque cutis durata trahebat.

(3,676)at Libys obstantis dum vult obvertere remos,

(3,677)in spatium resilire manus breve vidit et illas

(3,678)iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.

(3,679)alter ad intortos cupiens dare bracchia funes

(3,680)bracchia non habuit truncoque repandus in undas

(3,681)corpore desiluit: falcata novissima cauda est,

(3,682)qualia dividuae sinuantur cornua lunae.

(3,683)undique dant saltus multaque adspergine rorant

(3,684)emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus

(3,685)inque chori ludunt speciem lascivaque iactant

(3,686)corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.

(3,687)de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)

(3,688)restabam solus: pavidum gelidumque trementi

(3,689)corpore vixque meum firmat deus excute dicens

(3,690)corde metum Diamque tene! delatus in illam

(3,691)accessi sacris Baccheaque sacra frequento.

(3,692)Praebuimus longis Pentheus ambagibus aures,

(3,693)inquit ut ira mora vires absumere posset.

(3,694)praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris

(3,695)corpora tormentis Stygiae demittite nocti!

(3,696)protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes

(3,697)clauditur in tectis; et dum crudelia iussae

(3,698)instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,

(3,699)sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis

(3,700)sponte sua fama est nullo solvente catenas.

(3,701)Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse

(3,702)vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron

(3,703)cantibus et clara bacchantum voce sonabat.

(3,704)ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro

(3,705)signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem,

(3,706)Penthea sic ictus longis ululatibus aether

(3,707)movit, et audito clamore recanduit ira.

(3,708)Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,

(3,709)purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:

(3,710)hic oculis illum cernentem sacra profanis

(3,711)prima videt, prima est insano concita cursu,

(3,712)prima suum misso violavit Penthea thyrso

(3,713)mater et o geminae clamavit adeste sorores!

(3,714)ille aper, in nostris errat qui maximus agris,

(3,715)ille mihi feriendus aper. ruit omnis in unum

(3,716)turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,

(3,717)iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,

(3,718)iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.

(3,719)saucius ille tamen fer opem, matertera dixit

(3,720)Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!

(3,721)illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti

(3,722)abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.

(3,723)non habet infelix quae matri bracchia tendat,

(3,724)trunca sed ostendens dereptis vulnera membris

(3,725)adspice, mater! ait. visis ululavit Agaue

(3,726)collaque iactavit movitque per aera crinem

(3,727)avulsumque caput digitis conplexa cruentis

(3,728)clamat: io comites, opus hoc victoria nostra est!

(3,729)non citius frondes autumni frigore tactas

(3,730)iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,

(3,731)quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.

(3,732)talibus exemplis monitae nova sacra frequentant

(3,733)turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

(4,1)At non Alcithoe Minyeias orgia censet

(4,2)accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum

(4,3)progeniem negat esse Iovis sociasque sorores

(4,4)inpietatis habet. festum celebrare sacerdos

(4,5)inmunesque operum famulas dominasque suorum

(4,6)pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,

(4,7)serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos

(4,8)iusserat et saevam laesi fore numinis iram

(4,9)vaticinatus erat: parent matresque nurusque

(4,10)telasque calathosque infectaque pensa reponunt

(4,11)turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque

(4,12)ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;

(4,13)additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus

(4,14)et cum Lenaeo genialis consitor uvae

(4,15)Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,

(4,16)et quae praeterea per Graias plurima gentes

(4,17)nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est,

(4,18)tu puer aeternus, tu formosissimus alto

(4,19)conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas,

(4,20)virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque

(4,21)decolor extremo qua tinguitur India Gange.

(4,22)Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum

(4,23)sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor

(4,24)corpora, tu biiugum pictis insignia frenis

(4,25)colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur,

(4,26)quique senex ferula titubantis ebrius artus

(4,27)sustinet et pando non fortiter haeret asello.

(4,28)quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una

(4,29)femineae voces inpulsaque tympana palmis

(4,30)concavaque aera sonant longoque foramine buxus.

(4,31)Placatus mitisque rogant Ismenides adsis,

(4,32)iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus

(4,33)intempestiva turbantes festa Minerva

(4,34)aut ducunt lanas aut stamina pollice versant

(4,35)aut haerent telae famulasque laboribus urguent.

(4,36)e quibus una levi deducens pollice filum

(4,37)dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,

(4,38)nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet inquit,

(4,39)utile opus manuum vario sermone levemus

(4,40)perque vices aliquid, quod tempora longa videri

(4,41)non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!

(4,42)dicta probant primamque iubent narrare sorores.

(4,43)illa, quid e multis referat (nam plurima norat),

(4,44)cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,

(4,45)Derceti, quam versa squamis velantibus artus

(4,46)stagna Palaestini credunt motasse figura,

(4,47)an magis, ut sumptis illius filia pennis

(4,48)extremos albis in turribus egerit annos,

(4,49)nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis

(4,50)verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,

(4,51)donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat

(4,52)ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor:

(4,53)hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est,

(4,54)talibus orsa modis lana sua fila sequente:

(4,55)Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,

(4,56)altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,

(4,57)contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam

(4,58)coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

(4,59)notitiam primosque gradus vicinia fecit,

(4,60)tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,

(4,61)sed vetuere patres: quod non potuere vetare,

(4,62)ex aequo captis ardebant mentibus ambo.

(4,63)conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,

(4,64)quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.

(4,65)fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,

(4,66)cum fieret, paries domui communis utrique.

(4,67)id vitium nulli per saecula longa notatum -

(4,68)quid non sentit amor? - primi vidistis amantes

(4,69)et vocis fecistis iter, tutaeque per illud

(4,70)murmure blanditiae minimo transire solebant.

(4,71)saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,

(4,72)inque vices fuerat captatus anhelitus oris,

(4,73)invide dicebant paries, quid amantibus obstas?

(4,74)quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi

(4,75)aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?

(4,76)nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,

(4,77)quod datus est verbis ad amicas transitus auris.

(4,78)talia diversa nequiquam sede locuti

(4,79)sub noctem dixere vale partique dedere

(4,80)oscula quisque suae non pervenientia contra.

(4,81)postera nocturnos Aurora removerat ignes,

(4,82)solque pruinosas radiis siccaverat herbas:

(4,83)ad solitum coiere locum. tum murmure parvo

(4,84)multa prius questi statuunt, ut nocte silenti

(4,85)fallere custodes foribusque excedere temptent,

(4,86)cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,

(4,87)neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

(4,88)conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra

(4,89)arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,

(4,90)ardua morus, erat, gelido contermina fonti.

(4,91)pacta placent; et lux, tarde discedere visa,

(4,92)praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

(4,93)Callida per tenebras versato cardine Thisbe

(4,94)egreditur fallitque suos adopertaque vultum

(4,95)pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit.

(4,96)audacem faciebat amor. venit ecce recenti

(4,97)caede leaena boum spumantis oblita rictus

(4,98)depositura sitim vicini fontis in unda;

(4,99)quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe

(4,100)vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,

(4,101)dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.

(4,102)ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,

(4,103)dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa

(4,104)ore cruentato tenues laniavit amictus.

(4,105)serius egressus vestigia vidit in alto

(4,106)pulvere certa ferae totoque expalluit ore

(4,107)Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam

(4,108)repperit, una duos inquit nox perdet amantes,

(4,109)e quibus illa fuit longa dignissima vita;

(4,110)nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,

(4,111)in loca plena metus qui iussi nocte venires

(4,112)nec prior huc veni. nostrum divellite corpus

(4,113)et scelerata fero consumite viscera morsu,

(4,114)o quicumque sub hac habitatis rupe leones!

(4,115)sed timidi est optare necem. velamina Thisbes

(4,116)tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,

(4,117)utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,

(4,118)accipe nunc inquit nostri quoque sanguinis haustus!

(4,119)quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,

(4,120)nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.

(4,121)ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,

(4,122)non aliter quam cum vitiato fistula plumbo

(4,123)scinditur et tenui stridente foramine longas

(4,124)eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.

(4,125)arborei fetus adspergine caedis in atram

(4,126)vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix

(4,127)purpureo tinguit pendentia mora colore.

(4,128)Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,

(4,129)illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,

(4,130)quantaque vitarit narrare pericula gestit;

(4,131)utque locum et visa cognoscit in arbore formam,

(4,132)sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.

(4,133)dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum

(4,134)membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo

(4,135)pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,

(4,136)quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.

(4,137)sed postquam remorata suos cognovit amores,

(4,138)percutit indignos claro plangore lacertos

(4,139)et laniata comas amplexaque corpus amatum

(4,140)vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori

(4,141)miscuit et gelidis in vultibus oscula figens

(4,142)Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?

(4,143)Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe

(4,144)nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!

(4,145)ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos

(4,146)Pyramus erexit visaque recondidit illa.

(4,147)Quae postquam vestemque suam cognovit et ense

(4,148)vidit ebur vacuum, tua te manus inquit amorque

(4,149)perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum

(4,150)hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.

(4,151)persequar extinctum letique miserrima dicar

(4,152)causa comesque tui: quique a me morte revelli

(4,153)heu sola poteras, poteris nec morte revelli.

(4,154)hoc tamen amborum verbis estote rogati,

(4,155)o multum miseri meus illiusque parentes,

(4,156)ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,

(4,157)conponi tumulo non invideatis eodem;

(4,158)at tu quae ramis arbor miserabile corpus

(4,159)nunc tegis unius, mox es tectura duorum,

(4,160)signa tene caedis pullosque et luctibus aptos

(4,161)semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.

(4,162)dixit et aptato pectus mucrone sub imum

(4,163)incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.

(4,164)vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;

(4,165)nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,

(4,166)quodque rogis superest, una requiescit in urna.

(4,167)Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est

(4,168)dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.

(4,169)hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,

(4,170)cepit amor Solem: Solis referemus amores.

(4,171)primus adulterium Veneris cum Marte putatur

(4,172)hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus.

(4,173)indoluit facto Iunonigenaeque marito

(4,174)furta tori furtique locum monstravit, at illi

(4,175)et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat

(4,176)excidit: extemplo graciles ex aere catenas

(4,177)retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,

(4,178)elimat. non illud opus tenuissima vincant

(4,179)stamina, non summo quae pendet aranea tigno;

(4,180)utque levis tactus momentaque parva sequantur,

(4,181)efficit et lecto circumdata collocat arte.

(4,182)ut venere torum coniunx et adulter in unum,

(4,183)arte viri vinclisque nova ratione paratis

(4,184)in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.

(4,185)Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas

(4,186)inmisitque deos; illi iacuere ligati

(4,187)turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat

(4,188)sic fieri turpis; superi risere, diuque

(4,189)haec fuit in toto notissima fabula caelo.

(4,190)Exigit indicii memorem Cythereia poenam

(4,191)inque vices illum, tectos qui laesit amores,

(4,192)laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,

(4,193)forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?

(4,194)nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris,

(4,195)ureris igne novo; quique omnia cernere debes,

(4,196)Leucothoen spectas et virgine figis in una,

(4,197)quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo

(4,198)temperius caelo, modo serius incidis undis,

(4,199)spectandique mora brumalis porrigis horas;

(4,200)deficis interdum, vitiumque in lumina mentis

(4,201)transit et obscurus mortalia pectora terres.

(4,202)nec tibi quod lunae terris propioris imago

(4,203)obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.

(4,204)diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque

(4,205)nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes

(4,206)quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat

(4,207)concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat

(4,208)tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,

(4,209)gentis odoriferae quam formosissima partu

(4,210)edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,

(4,211)quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.

(4,212)rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque

(4,213)septimus a prisco numeratur origine Belo.

(4,214)Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:

(4,215)ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis

(4,216)membra ministeriis nutrit reparatque labori.

(4,217)dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt

(4,218)noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,

(4,219)versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter

(4,220)bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit

(4,221)levia versato ducentem stamina fuso.

(4,222)ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,

(4,223)res ait arcana est: famulae, discedite neve

(4,224)eripite arbitrium matri secreta loquendi.

(4,225)paruerant, thalamoque deus sine teste relicto

(4,226)ille ego sum dixit, qui longum metior annum,

(4,227)omnia qui video, per quem videt omnia tellus,

(4,228)mundi oculus: mihi, crede, places. pavet illa, metuque

(4,229)et colus et fusus digitis cecidere remissis.

(4,230)ipse timor decuit. nec longius ille moratus

(4,231)in veram rediit speciem solitumque nitorem;

(4,232)at virgo quamvis inopino territa visu

(4,233)victa nitore dei posita vim passa querella est.

(4,234)Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa

(4,235)Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira

(4,236)vulgat adulterium diffamatamque parenti

(4,237)indicat. ille ferox inmansuetusque precantem

(4,238)tendentemque manus ad lumina Solis et ille

(4,239)vim tulit invitae dicentem defodit alta

(4,240)crudus humo tumulumque super gravis addit harenae.

(4,241)dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque

(4,242)dat tibi, qua possis defossos promere vultus;

(4,243)nec tu iam poteras enectum pondere terrae

(4,244)tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas:

(4,245)nil illo fertur volucrum moderator equorum

(4,246)post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.

(4,247)ille quidem gelidos radiorum viribus artus

(4,248)si queat in vivum temptat revocare calorem;

(4,249)sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,

(4,250)nectare odorato sparsit corpusque locumque

(4,251)multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.

(4,252)protinus inbutum caelesti nectare corpus

(4,253)delicuit terramque suo madefecit odore,

(4,254)virgaque per glaebas sensim radicibus actis

(4,255)turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

(4,256)At Clytien, quamvis amor excusare dolorem

(4,257)indiciumque dolor poterat, non amplius auctor

(4,258)lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.

(4,259)tabuit ex illo dementer amoribus usa;

(4,260)nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque

(4,261)sedit humo nuda nudis incompta capillis,

(4,262)perque novem luces expers undaeque cibique

(4,263)rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit

(4,264)nec se movit humo; tantum spectabat euntis

(4,265)ora dei vultusque suos flectebat ad illum.

(4,266)membra ferunt haesisse solo, partemque coloris

(4,267)luridus exsangues pallor convertit in herbas;

(4,268)est in parte rubor violaeque simillimus ora

(4,269)flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur,

(4,270)vertitur ad Solem mutataque servat amorem.

(4,271)dixerat, et factum mirabile ceperat auris;

(4,272)pars fieri potuisse negant, pars omnia veros

(4,273)posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis.

(4,274)Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.

(4,275)quae radio stantis percurrens stamina telae

(4,276)vulgatos taceo dixit pastoris amores

(4,277)Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira

(4,278)contulit in saxum: tantus dolor urit amantes;

(4,279)nec loquor, ut quondam naturae iure novato

(4,280)ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.

(4,281)te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,

(4,282)Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri

(4,283)et Crocon in parvos versum cum Smilace flores

(4,284)praetereo dulcique animos novitate tenebo.

(4,285)Unde sit infamis, quare male fortibus undis

(4,286)Salmacis enervet tactosque remolliat artus,

(4,287)discite. causa latet, vis est notissima fontis.

(4,288)Mercurio puerum diva Cythereide natum

(4,289)naides Idaeis enutrivere sub antris,

(4,290)cuius erat facies, in qua materque paterque

(4,291)cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.

(4,292)is tria cum primum fecit quinquennia, montes

(4,293)deseruit patrios Idaque altrice relicta

(4,294)ignotis errare locis, ignota videre

(4,295)flumina gaudebat, studio minuente laborem.

(4,296)ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos

(4,297)Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum

(4,298)usque solum lymphae; non illic canna palustris

(4,299)nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci;

(4,300)perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo

(4,301)caespite cinguntur semperque virentibus herbis.

(4,302)nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus

(4,303)flectere quae soleat nec quae contendere cursu,

(4,304)solaque naiadum celeri non nota Dianae.

(4,305)saepe suas illi fama est dixisse sorores

(4,306)Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras

(4,307)et tua cum duris venatibus otia misce!

(4,308)nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,

(4,309)nec sua cum duris venatibus otia miscet,

(4,310)sed modo fonte suo formosos perluit artus,

(4,311)saepe Cytoriaco deducit pectine crines

(4,312)et, quid se deceat, spectatas consulit undas;

(4,313)nunc perlucenti circumdata corpus amictu

(4,314)mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis,

(4,315)saepe legit flores. et tum quoque forte legebat,

(4,316)cum puerum vidit visumque optavit habere.

(4,317)Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,

(4,318)quam se conposuit, quam circumspexit amictus

(4,319)et finxit vultum et meruit formosa videri.

(4,320)tunc sic orsa loqui: puer o dignissime credi

(4,321)esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,

(4,322)sive es mortalis, qui te genuere, beati,

(4,323)et frater felix, et fortunata profecto,

(4,324)si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix;

(4,325)sed longe cunctis longeque beatior illa,

(4,326)si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda.

(4,327)haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,

(4,328)seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.

(4,329)nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit;

(4,330)nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat:

(4,331)hic color aprica pendentibus arbore pomis

(4,332)aut ebori tincto est aut sub candore rubenti,

(4,333)cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.

(4,334)poscenti nymphae sine fine sororia saltem

(4,335)oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti

(4,336)desinis, an fugio tecumque ait ista relinquo?

(4,337)Salmacis extimuit loca que haec tibi libera trado,

(4,338)hospes ait simulatque gradu discedere verso,

(4,339)tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva

(4,340)delituit flexuque genu submisit; at ille,

(4,341)scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,

(4,342)huc it et hinc illuc et in adludentibus undis

(4,343)summa pedum taloque tenus vestigia tinguit;

(4,344)nec mora, temperie blandarum captus aquarum

(4,345)mollia de tenero velamina corpore ponit.

(4,346)tum vero placuit, nudaeque cupidine formae

(4,347)Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae,

(4,348)non aliter quam cum puro nitidissimus orbe

(4,349)opposita speculi referitur imagine Phoebus;

(4,350)vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,

(4,351)iam cupit amplecti, iam se male continet amens.

(4,352)ille cavis velox adplauso corpore palmis

(4,353)desilit in latices alternaque bracchia ducens

(4,354)in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis

(4,355)signa tegat claro vel candida lilia vitro.

(4,356)vicimus et meus est exclamat nais, et omni

(4,357)veste procul iacta mediis inmittitur undis,

(4,358)pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit,

(4,359)subiectatque manus, invitaque pectora tangit,

(4,360)et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;

(4,361)denique nitentem contra elabique volentem

(4,362)inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales

(4,363)sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque

(4,364)adligat et cauda spatiantes inplicat alas;

(4,365)utve solent hederae longos intexere truncos,

(4,366)utque sub aequoribus deprensum polypus hostem

(4,367)continet ex omni dimissis parte flagellis.

(4,368)perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae

(4,369)denegat; illa premit commissaque corpore toto

(4,370)sicut inhaerebat, pugnes licet, inprobe, dixit,

(4,371)non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum

(4,372)nulla dies a me nec me deducat ab isto.

(4,373)vota suos habuere deos; nam mixta duorum

(4,374)corpora iunguntur, faciesque inducitur illis

(4,375)una. velut, si quis conducat cortice ramos,

(4,376)crescendo iungi pariterque adolescere cernit,

(4,377)sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,

(4,378)nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici

(4,379)nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.

(4,380)Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas

(4,381)semimarem fecisse videt mollitaque in illis

(4,382)membra, manus tendens, sed iam non voce virili

(4,383)Hermaphroditus ait: nato date munera vestro,

(4,384)et pater et genetrix, amborum nomen habenti:

(4,385)quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde

(4,386)semivir et tactis subito mollescat in undis!

(4,387)motus uterque parens nati rata verba biformis

(4,388)fecit et incesto fontem medicamine tinxit.

(4,389)Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles

(4,390)urguet opus spernitque deum festumque profanat,

(4,391)tympana cum subito non adparentia raucis

(4,392)obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu

(4,393)tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,

(4,394)resque fide maior, coepere virescere telae

(4,395)inque hederae faciem pendens frondescere vestis;

(4,396)pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,

(4,397)palmite mutantur; de stamine pampinus exit;

(4,398)purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.

(4,399)iamque dies exactus erat, tempusque subibat,

(4,400)quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,

(4,401)sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:

(4,402)tecta repente quati pinguesque ardere videntur

(4,403)lampades et rutilis conlucere ignibus aedes

(4,404)falsaque saevarum simulacra ululare ferarum,

(4,405)fumida iamdudum latitant per tecta sorores

(4,406)diversaeque locis ignes ac lumina vitant,

(4,407)dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus

(4,408)porrigitur tenuique includit bracchia pinna;

(4,409)nec qua perdiderint veterem ratione figuram,

(4,410)scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit,

(4,411)sustinuere tamen se perlucentibus alis

(4,412)conataeque loqui minimam et pro corpore vocem

(4,413)emittunt peraguntque levi stridore querellas.

(4,414)tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae

(4,415)nocte volant seroque tenent a vespere nomen.

(4,416)Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis

(4,417)numen erat, magnasque novi matertera vires

(4,418)narrat ubique dei de totque sororibus expers

(4,419)una doloris erat, nisi quem fecere sorores:

(4,420)adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem

(4,421)sublimes animos et alumno numine Iuno

(4,422)nec tulit et secum: potuit de paelice natus

(4,423)vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas

(4,424)et laceranda suae nati dare viscera matri

(4,425)et triplices operire novis Minyeidas alis:

(4,426)nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?

(4,427)idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?

(4,428)ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),

(4,429)quidque furor valeat, Penthea caede satisque

(4,430)ac super ostendit: cur non stimuletur eatque

(4,431)per cognata suis exempla furoribus Ino?

(4,432)Est via declivis funesta nubila taxo:

(4,433)ducit ad infernas per muta silentia sedes;

(4,434)Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes

(4,435)descendunt illac simulacraque functa sepulcris:

(4,436)pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,

(4,437)qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem,

(4,438)ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.

(4,439)mille capax aditus et apertas undique portas

(4,440)urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,

(4,441)sic omnes animas locus accipit ille nec ulli

(4,442)exiguus populo est turbamve accedere sentit.

(4,443)errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae,

(4,444)parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,

(4,445)pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.

(4,446)Exercent, aliam partem sua poena coercet

(4,447)Sustinet ire illuc caelesti sede relicta

(4,448) (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;

(4,449)quo simul intravit sacroque a corpore pressum

(4,450)ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora

(4,451)et tres latratus semel edidit; illa sorores

(4,452)Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen:

(4,453)carceris ante fores clausas adamante sedebant

(4,454)deque suis atros pectebant crinibus angues.

(4,455)quam simul agnorunt inter caliginis umbras,

(4,456)surrexere deae; sedes scelerata vocatur:

(4,457)viscera praebebat Tityos lanianda novemque

(4,458)iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae

(4,459)deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;

(4,460)aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum;

(4,461)volvitur Ixion et se sequiturque fugitque,

(4,462)molirique suis letum patruelibus ausae

(4,463)adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

(4,464)Quos omnes acie postquam Saturnia torva

(4,465)vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo

(4,466)Sisyphon adspiciens cur hic e fratribus inquit

(4,467)perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum

(4,468)regia dives habet, qui me cum coniuge semper

(4,469)sprevit? et exponit causas odiique viaeque,

(4,470)quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi

(4,471)staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.

(4,472)imperium, promissa, preces confundit in unum

(4,473)sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta,

(4,474)Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos

(4,475)movit et obstantes reiecit ab ore colubras

(4,476)atque ita non longis opus est ambagibus, inquit;

(4,477)facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum

(4,478)desere teque refer caeli melioris ad auras.

(4,479)laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem

(4,480)roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

(4,481)Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit

(4,482)inportuna facem, fluidoque cruore rubentem

(4,483)induitur pallam, tortoque incingitur angue

(4,484)egrediturque domo. Luctus comitatur euntem

(4,485)et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.

(4,486)limine constiterat: postes tremuisse feruntur

(4,487)Aeolii pallorque fores infecit acernas

(4,488)solque locum fugit. monstris est territa coniunx,

(4,489)territus est Athamas, tectoque exire parabant:

(4,490)obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,

(4,491)nexaque vipereis distendens bracchia nodis

(4,492)caesariem excussit: motae sonuere colubrae,

(4,493)parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae

(4,494)sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.

(4,495)inde duos mediis abrumpit crinibus angues

(4,496)pestiferaque manu raptos inmisit, at illi

(4,497)Inoosque sinus Athamanteosque pererrant

(4,498)inspirantque graves animas; nec vulnera membris

(4,499)ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.

(4,500)attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,

(4,501)oris Cerberei spumas et virus Echidnae

(4,502)erroresque vagos caecaeque oblivia mentis

(4,503)et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,

(4,504)omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti

(4,505)coxerat aere cavo viridi versata cicuta;

(4,506)dumque pavent illi, vergit furiale venenum

(4,507)pectus in amborum praecordiaque intima movit.

(4,508)tum face iactata per eundem saepius orbem

(4,509)consequitur motis velociter ignibus ignes.

(4,510)sic victrix iussique potens ad inania magni

(4,511)regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

(4,512)Protinus Aeolides media furibundus in aula

(4,513)clamat io, comites, his retia tendite silvis!

(4,514)hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena

(4,515)utque ferae sequitur vestigia coniugis amens

(4,516)deque sinu matris ridentem et parva Learchum

(4,517)bracchia tendentem rapit et bis terque per auras

(4,518)more rotat fundae rigidoque infantia saxo

(4,519)discutit ora ferox; tum denique concita mater,

(4,520)seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,

(4,521)exululat passisque fugit male sana capillis

(4,522)teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis

(4,523)euhoe Bacche sonat: Bacchi sub nomine Iuno

(4,524)risit et hos usus praestet tibi dixit alumnus!

(4,525)inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur

(4,526)fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,

(4,527)summa riget frontemque in apertum porrigit aequor;

(4,528)occupat hunc (vires insania fecerat) Ino

(4,529)seque super pontum nullo tardata timore

(4,530)mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

(4,531)At Venus, inmeritae neptis miserata labores,

(4,532)sic patruo blandita suo est o numen aquarum,

(4,533)proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,

(4,534)magna quidem posco, sed tu miserere meorum,

(4,535)iactari quos cernis in Ionio inmenso,

(4,536)et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est,

(4,537)si tamen in medio quondam concreta profundo

(4,538)spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.

(4,539)adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,

(4,540)quod mortale fuit, maiestatemque verendam

(4,541)inposuit nomenque simul faciemque novavit

(4,542)Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.

(4,543)Sidoniae comites, quantum valuere secutae

(4,544)signa pedum, primo videre novissima saxo;

(4,545)nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis

(4,546)deplanxere domum scissae cum veste capillos,

(4,547)utque parum iustae nimiumque in paelice saevae

(4,548)invidiam fecere deae. convicia Iuno

(4,549)non tulit et faciam vos ipsas maxima dixit

(4,550)saevitiae monimenta meae; res dicta secuta est.

(4,551)nam quae praecipue fuerat pia, persequar inquit

(4,552)in freta reginam saltumque datura moveri

(4,553)haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit;

(4,554)altera, dum solito temptat plangore ferire

(4,555)pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;

(4,556)illa, manus ut forte tetenderat in maris undas;

(4,557)saxea facta manus in easdem porrigit undas;

(4,558)huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,

(4,559)duratos subito digitos in crine videres:

(4,560)quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.

(4,561)pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo

(4,562)aequora destringunt summis Ismenides alis.

(4,563)Nescit Agenorides natam parvumque nepotem

(4,564)aequoris esse deos; luctu serieque malorum

(4,565)victus et ostentis, quae plurima viderat, exit

(4,566)conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,

(4,567)non sua se premeret, longisque erroribus actus

(4,568)contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.

(4,569)iamque malis annisque graves dum prima retractant

(4,570)fata domus releguntque suos sermone labores,

(4,571)num sacer ille mea traiectus cuspide serpens

(4,572)Cadmus ait fuerat, tum cum Sidone profectus

(4,573)vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?

(4,574)quem si cura deum tam certa vindicat ira,

(4,575)ipse precor serpens in longam porrigar alvum.

(4,576)dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum

(4,577)durataeque cuti squamas increscere sentit

(4,578)nigraque caeruleis variari corpora guttis

(4,579)in pectusque cadit pronus, commissaque in unum

(4,580)paulatim tereti tenuantur acumine crura.

(4,581)bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit

(4,582)et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora

(4,583)accede, o coniunx, accede, miserrima dixit,

(4,584)dumque aliquid superest de me, me tange manumque

(4,585)accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.

(4,586)ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente

(4,587)in partes est fissa duas, nec verba volenti

(4,588)sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,

(4,589)sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.

(4,590)nuda manu feriens exclamat pectora coniunx:

(4,591)Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris!

(4,592)Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque

(4,593)et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non

(4,594)me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?

(4,595)dixerat, ille suae lambebat coniugis ora

(4,596)inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat

(4,597)et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.

(4,598)quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa

(4,599)lubrica permulcet cristati colla draconis,

(4,600)et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,

(4,601)donec in adpositi nemoris subiere latebras,

(4,602)nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt

(4,603)quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

(4,604)Sed tamen ambobus versae solacia formae

(4,605)magna nepos dederat, quem debellata colebat

(4,606)India, quem positis celebrabat Achaia templis;

(4,607)solus Abantiades ab origine cretus eadem

(4,608)Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis

(4,609)Argolicae contraque deum ferat arma genusque

(4,610)non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat

(4,611)Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.

(4,612)mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)

(4,613)tam violasse deum quam non agnosse nepotem

(4,614)paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter

(4,615)viperei referens spolium memorabile monstri

(4,616)aera carpebat tenerum stridentibus alis,

(4,617)cumque super Libycas victor penderet harenas,

(4,618)Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae;

(4,619)quas humus exceptas varios animavit in angues,

(4,620)unde frequens illa est infestaque terra colubris.

(4,621)Inde per inmensum ventis discordibus actus

(4,622)nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae

(4,623)fertur et ex alto seductas aethere longe

(4,624)despectat terras totumque supervolat orbem.

(4,625)ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit,

(4,626)saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus,

(4,627)iamque cadente die, veritus se credere nocti,

(4,628)constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe

(4,629)exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes

(4,630)evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

(4,631)hic hominum cunctos ingenti corpore praestans

(4,632)Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus

(4,633)rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis

(4,634)aequora subdit equis et fessos excipit axes.

(4,635)mille greges illi totidemque armenta per herbas

(4,636)errabant, et humum vicinia nulla premebat;

(4,637)arboreae frondes auro radiante nitentes

(4,638)ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

(4,639)hospes ait Perseus illi, seu gloria tangit

(4,640)te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;

(4,641)sive es mirator rerum, mirabere nostras;

(4,642)hospitium requiemque peto. memor ille vetustae

(4,643)sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:

(4,644)tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro

(4,645)arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.

(4,646)id metuens solidis pomaria clauserat Atlas

(4,647)moenibus et vasto dederat servanda draconi

(4,648)arcebatque suis externos finibus omnes.

(4,649)huic quoque vade procul, ne longe gloria rerum,

(4,650)quam mentiris ait, longe tibi Iuppiter absit!

(4,651)vimque minis addit manibusque expellere temptat

(4,652)cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.

(4,653)viribus inferior (quis enim par esset Atlantis

(4,654)viribus?) at, quoniam parvi tibi gratia nostra est,

(4,655)accipe munus! ait laevaque a parte Medusae

(4,656)ipse retro versus squalentia protulit ora.

(4,657)quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque

(4,658)in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,

(4,659)quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,

(4,660)ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes

(4,661)crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne

(4,662)cum tot sideribus caelum requievit in illo.

(4,663)Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos,

(4,664)admonitorque operum caelo clarissimus alto

(4,665)Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis

(4,666)parte ab utraque pedes teloque accingitur unco

(4,667)et liquidum motis talaribus aera findit.

(4,668)gentibus innumeris circumque infraque relictis

(4,669)Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.

(4,670)illic inmeritam maternae pendere linguae

(4,671)Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon;

(4,672)quam simul ad duras religatam bracchia cautes

(4,673)vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos

(4,674)moverat et tepido manabant lumina fletu,

(4,675)marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes

(4,676)et stupet et visae correptus imagine formae

(4,677)paene suas quatere est oblitus in aere pennas.

(4,678)ut stetit, o dixit non istis digna catenis,

(4,679)sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,

(4,680)pande requirenti nomen terraeque tuumque,

(4,681)et cur vincla geras. primo silet illa nec audet

(4,682)adpellare virum virgo, manibusque modestos

(4,683)celasset vultus, si non religata fuisset;

(4,684)lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.

(4,685)saepius instanti, sua ne delicta fateri

(4,686)nolle videretur, nomen terraeque suumque,

(4,687)quantaque maternae fuerit fiducia formae,

(4,688)indicat, et nondum memoratis omnibus unda

(4,689)insonuit, veniensque inmenso belua ponto

(4,690)inminet et latum sub pectore possidet aequor.

(4,691)conclamat virgo: genitor lugubris et una

(4,692)mater adest, ambo miseri, sed iustius illa,

(4,693)nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus

(4,694)plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,

(4,695)cum sic hospes ait lacrimarum longa manere

(4,696)tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est.

(4,697)hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,

(4,698)quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,

(4,699)Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis

(4,700)aerias ausus iactatis ire per auras,

(4,701)praeferrer cunctis certe gener; addere tantis

(4,702)dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:

(4,703)ut mea sit servata mea virtute, paciscor.

(4,704)accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant

(4,705)promittuntque super regnum dotale parentes.

(4,706)Ecce, velut navis praefixo concita rostro

(4,707)sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis,

(4,708)sic fera dimotis inpulsu pectoris undis;

(4,709)tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto

(4,710)funda potest plumbo medii transmittere caeli,

(4,711)cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa

(4,712)arduus in nubes abiit: ut in aequore summo

(4,713)umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram,

(4,714)utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo

(4,715)praebentem Phoebo liventia terga draconem,

(4,716)occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,

(4,717)squamigeris avidos figit cervicibus ungues,

(4,718)sic celeri missus praeceps per inane volatu

(4,719)terga ferae pressit dextroque frementis in armo

(4,720)Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.

(4,721)vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras

(4,722)attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis

(4,723)versat apri, quem turba canum circumsona terret.

(4,724)ille avidos morsus velocibus effugit alis

(4,725)quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,

(4,726)nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

(4,727)desinit in piscem, falcato verberat ense;

(4,728)belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus

(4,729)ore vomit: maduere graves adspergine pennae.

(4,730)nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus

(4,731)credere conspexit scopulum, qui vertice summo

(4,732)stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.

(4,733)nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra

(4,734)ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

(4,735)litora cum plausu clamor superasque deorum

(4,736)inplevere domos: gaudent generumque salutant

(4,737)auxiliumque domus servatoremque fatentur

(4,738)Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis

(4,739)incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

(4,740)ipse manus hausta victrices abluit unda,

(4,741)anguiferumque caput dura ne laedat harena,

(4,742)mollit humum foliis natasque sub aequore virgas

(4,743)sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.

(4,744)virga recens bibulaque etiamnum viva medulla

(4,745)vim rapuit monstri tactuque induruit huius

(4,746)percepitque novum ramis et fronde rigorem.

(4,747)at pelagi nymphae factum mirabile temptant

(4,748)pluribus in virgis et idem contingere gaudent

(4,749)seminaque ex illis iterant iactata per undas:

(4,750)nunc quoque curaliis eadem natura remansit,

(4,751)duritiam tacto capiant ut ab aere quodque

(4,752)vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

(4,753)Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,

(4,754)laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,

(4,755)ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae,

(4,756)alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.

(4,757)protinus Andromedan et tanti praemia facti

(4,758)indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque

(4,759)praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes,

(4,760)sertaque dependent tectis et ubique lyraeque

(4,761)tibiaque et cantus, animi felicia laeti

(4,762)argumenta, sonant; reseratis aurea valvis

(4,763)atria tota patent, pulchroque instructa paratu

(4,764)Cepheni proceres ineunt convivia regis.

(4,765)Postquam epulis functi generosi munere Bacchi

(4,766)diffudere animos, cultusque genusque locorum

(4,767)quaerit Lyncides moresque animumque virorum;

(4,769)qui simul edocuit, nunc, o fortissime, dixit

(4,770)fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque

(4,771)artibus abstuleris crinita draconibus ora!

(4,772)narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem

(4,773)esse locum solidae tutum munimine molis;

(4,774)cuius in introitu geminas habitasse sorores

(4,775)Phorcidas unius partitas luminis usum;

(4,776)id se sollerti furtim, dum traditur, astu

(4,777)supposita cepisse manu perque abdita longe

(4,778)deviaque et silvis horrentia saxa fragosis

(4,779)Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros

(4,780)perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque

(4,781)in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.

(4,782)se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,

(4,783)aere repercusso formam adspexisse Medusae,

(4,784)dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,

(4,785)eripuisse caput collo; pennisque fugacem

(4,786)Pegason et fratrem matris de sanguine natos.

(4,787)Addidit et longi non falsa pericula cursus,

(4,788)quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto

(4,789)et quae iactatis tetigisset sidera pennis;

(4,790)ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus

(4,791)ex numero procerum quaerens, cur sola sororum

(4,792)gesserit alternis inmixtos crinibus angues.

(4,793)hospes ait: quoniam scitaris digna relatu,

(4,794)accipe quaesiti causam. clarissima forma

(4,795)multorumque fuit spes invidiosa procorum

(4,796)illa, nec in tota conspectior ulla capillis

(4,797)pars fuit: inveni, qui se vidisse referret.

(4,798)hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae

(4,799)dicitur: aversa est et castos aegide vultus

(4,800)nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset,

(4,801)Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.

(4,802)nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,

(4,803)pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.

(5,1)Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros

(5,2)agmine commemorat, fremida regalia turba

(5,3)atria conplentur, nec coniugialia festa

(5,4)qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;

(5,5)inque repentinos convivia versa tumultus

(5,6)adsimilare freto possis, quod saeva quietum

(5,7)ventorum rabies motis exasperat undis.

(5,8)primus in his Phineus, belli temerarius auctor,

(5,9)fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam

(5,10)en ait, en adsum praereptae coniugis ultor;

(5,11)nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum

(5,12)Iuppiter eripiet! conanti mittere Cepheus

(5,13)quid facis? exclamat, quae te, germane, furentem

(5,14)mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis

(5,15)redditur? hac vitam servatae dote rependis?

(5,16)quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,

(5,17)sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,

(5,18)sed quae visceribus veniebat belua ponti

(5,19)exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,

(5,20)quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum

(5,21)exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.

(5,22)scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est

(5,23)et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;

(5,24)insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis

(5,25)praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,

(5,26)ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.

(5,27)nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,

(5,28)ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque

(5,29)non tibi, sed certae praelatum intellege morti.

(5,30)Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu

(5,31)alterno spectans petat hunc ignorat an illum:

(5,32)cunctatusque brevi contortam viribus hastam,

(5,33)quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.

(5,34)ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus

(5,35)exsiluit teloque ferox inimica remisso

(5,36)pectora rupisset, nisi post altaria Phineus

(5,37)isset: et (indignum) scelerato profuit ara.

(5,38)fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,

(5,39)qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est

(5,40)calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.

(5,41)tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,

(5,42)telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt

(5,43)cum genero debere mori; sed limine tecti

(5,44)exierat Cepheus testatus iusque fidemque

(5,45)hospitiique deos, ea se prohibente moveri.

(5,46)bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem

(5,47)datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange

(5,48)edita Limnaee vitreis peperisse sub undis

(5,49)creditur, egregius forma, quam divite cultu

(5,50)augebat, bis adhuc octonis integer annis,

(5,51)indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat

(5,52)aureus; ornabant aurata monilia collum

(5,53)et madidos murra curvum crinale capillos;

(5,54)ille quidem iaculo quamvis distantia misso

(5,55)figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.

(5,56)tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus

(5,57)stipite, qui media positus fumabat in ara,

(5,58)perculit et fractis confudit in ossibus ora.

(5,59)Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus

(5,60)Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi

(5,61)et comes et veri non dissimulator amoris,

(5,62)postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam

(5,63)deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus

(5,64)arripit et mecum tibi sint certamina! dixit;

(5,65)nec longum pueri fato laetabere, quo plus

(5,66)invidiae quam laudis habes. haec omnia nondum

(5,67)dixerat: emicuit nervo penetrabile telum

(5,68)vitatumque tamen sinuosa veste pependit.

(5,69)vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae

(5,70)Acrisioniades adigitque in pectus; at ille

(5,71)iam moriens oculis sub nocte natantibus atra

(5,72)circumspexit Athin seque adclinavit ad illum

(5,73)et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

(5,74)Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas

(5,75)et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,

(5,76)sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,

(5,77)conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,

(5,78)alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

(5,79)At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis

(5,80)telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis

(5,81)exstantem signis multaeque in pondere massae

(5,82)ingentem manibus tollit cratera duabus

(5,83)infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem

(5,84)et resupinus humum moribundo vertice pulsat.

(5,85)inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum

(5,86)Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum

(5,87)intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque

(5,88)sternit et exstructos morientum calcat acervos.

(5,89)Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti

(5,90)intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,

(5,91)expertem frustra belli et neutra arma secutum.

(5,92)ille tuens oculis inmitem Phinea torvis

(5,93)quandoquidem in partes ait abstrahor, accipe, Phineu,

(5,94)quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!

(5,95)iamque remissurus tractum de corpore telum

(5,96)sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

(5,97)Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites

(5,98)ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,

(5,99)Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis

(5,100)Emathion, aequi cultor timidusque deorum,

(5,101)qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo

(5,102)pugnat et incessit scelerataque devovet arma;

(5,103)huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

(5,104)decutit ense caput, quod protinus incidit arae

(5,105)atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua

(5,106)edidit et medios animam exspiravit in ignes.

(5,107)Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon

(5,108)invicti, vinci si possent caestibus enses,

(5,109)Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos

(5,110)Ampycus albenti velatus tempora vitta,

(5,111)tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,

(5,112)sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;

(5,113)iussus eras celebrare dapes festumque canendo.

(5,114)quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem

(5,115)Pedasus inridens Stygiis cane cetera dixit

(5,116)manibus! et laevo mucronem tempore fixit;

(5,117)concidit et digitis morientibus ille retemptat

(5,118)fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.

(5,119)nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas

(5,120)raptaque de dextro robusta repagula posti

(5,121)ossibus inlisit mediae cervicis, at ille

(5,122)procubuit terrae mactati more iuvenci.

(5,123)demere temptabat laevi quoque robora postis

(5,124)Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est

(5,125)cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;

(5,126)haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,

(5,127)sed retinente manum moriens e poste pependit.

(5,128)sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,

(5,129)et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,

(5,130)dives agri Dorylas, quo non possederat alter

(5,131)latius aut totidem tollebat turis acervos.

(5,132)huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:

(5,133)letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor

(5,134)singultantem animam et versantem lumina vidit

(5,135)Bactrius Halcyoneus, hoc, quod premis, inquit habeto

(5,136)de tot agris terrae! corpusque exsangue reliquit.

(5,137)torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam

(5,138)ultor Abantiades; media quae nare recepta

(5,139)cervice exacta est in partesque eminet ambas;

(5,140)dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,

(5,141)matre satos una, diverso vulnere fudit:

(5,142)nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto

(5,143)fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.

(5,144)occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus

(5,145)matre Palaestina dubio genitore creatus,

(5,146)Aethionque sagax quondam ventura videre,

(5,147)tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes

(5,148)armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

(5,149)Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum

(5,150)opprimere est animus, coniurata undique pugnant

(5,151)agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;

(5,152)hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx

(5,153)cum genetrice favent ululatuque atria conplent,

(5,154)sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,

(5,155)pollutosque simul multo Bellona penates

(5,156)sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

(5,157)Circueunt unum Phineus et mille secuti

(5,158)Phinea: tela volant hiberna grandine plura

(5,159)praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.

(5,160)adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae

(5,161)tutaque terga gerens adversaque in agmina versus

(5,162)sustinet instantes: instabat parte sinistra

(5,163)Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.

(5,164)tigris ut auditis diversa valle duorum

(5,165)exstimulata fame mugitibus armentorum

(5,166)nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,

(5,167)sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,

(5,168)Molpea traiecti submovit vulnere cruris

(5,169)contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,

(5,170)sed furit et cupiens alto dare vulnera collo

(5,171)non circumspectis exactum viribus ensem

(5,172)fregit, in extrema percussae parte columnae:

(5,173)lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.

(5,174)non tamen ad letum causas satis illa valentes

(5,175)plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra

(5,176)bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

(5,177)Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,

(5,178)auxilium Perseus, quoniam sic cogitis ipsi,

(5,179)dixit ab hoste petam: vultus avertite vestros,

(5,180)si quis amicus adest! et Gorgonis extulit ora.

(5,181)quaere alium, tua quem moveant miracula dixit

(5,182)Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat

(5,183)mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.

(5,184)proximus huic Ampyx animi plenissima magni

(5,185)pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo

(5,186)dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.

(5,187)at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo

(5,188)ementitus erat, clipeo quoque flumina septem

(5,189)argento partim, partim caelaverat auro,

(5,190)adspice ait Perseu, nostrae primordia gentis:

(5,191)magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,

(5,192)a tanto cecidisse viro; pars ultima vocis

(5,193)in medio suppressa sono est, adapertaque velle

(5,194)ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.

(5,195)increpat hos vitio que animi, non viribus inquit

(5,196)Gorgoneis torpetis Eryx. incurrite mecum

(5,197)et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!

(5,198)incursurus erat: tenuit vestigia tellus,

(5,199)inmotusque silex armataque mansit imago.

(5,200)Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus

(5,201)miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus

(5,202)Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;

(5,203)quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo

(5,204)ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.

(5,205)dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,

(5,206)marmoreoque manet vultus mirantis in ore.

(5,207)nomina longa mora est media de plebe virorum

(5,208)dicere: bis centum restabant corpora pugnae,

(5,209)Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

(5,210)Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;

(5,211)sed quid agat? simulacra videt diversa figuris

(5,212)adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum

(5,213)poscit opem credensque parum sibi proxima tangit

(5,214)corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex

(5,215)confessasque manus obliquaque bracchia tendens

(5,216)vincis ait, Perseu! remove tua monstra tuaeque

(5,217)saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,

(5,218)tolle, precor! non nos odium regnique cupido

(5,219)conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!

(5,220)causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:

(5,221)non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter

(5,222)hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!

(5,223)talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,

(5,224)respicere audenti quod ait, timidissime Phineu,

(5,225)et possum tribuisse et magnum est munus inerti, -

(5,226)pone metum! - tribuam: nullo violabere ferro.

(5,227)quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,

(5,228)inque domo soceri semper spectabere nostri,

(5,229)ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.

(5,230)dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,

(5,231)ad quam se trepido Phineus obverterat ore.

(5,232)tum quoque conanti sua vertere lumina cervix

(5,233)deriguit, saxoque oculorum induruit umor,

(5,234)sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex

(5,235)submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

(5,236)Victor Abantiades patrios cum coniuge muros

(5,237)intrat et inmeriti vindex ultorque parentis

(5,238)adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato

(5,239)Acrisioneas Proetus possederat arces.

(5,240)sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce

(5,241)torva colubriferi superavit lumina monstri.

(5,242)Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,

(5,243)nec iuvenis virtus per tot spectata labores

(5,244)nec mala mollierant, sed inexorabile durus

(5,245)exerces odium, nec iniqua finis in ira est;

(5,246)detrectas etiam laudem fictamque Medusae

(5,247)arguis esse necem. dabimus tibi pignora veri.

(5,248)parcite luminibus! Perseus ait oraque regis

(5,249)ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

(5,250)Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri

(5,251)se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon

(5,252)deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,

(5,253)quaque super pontum via visa brevissima, Thebas

(5,254)virgineumque Helicona petit. quo monte potita

(5,255)constitit et doctas sic est adfata sorores:

(5,256)fama novi fontis nostras pervenit ad aures,

(5,257)dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.

(5,258)is mihi causa viae; volui mirabile factum

(5,259)cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.

(5,260)excipit Uranie: quaecumque est causa videndi

(5,261)has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.

(5,262)vera tamen fama est: est Pegasus huius origo

(5,263)fontis et ad latices deduxit Pallada sacros.

(5,264)quae mirata diu factas pedis ictibus undas

(5,265)silvarum lucos circumspicit antiquarum

(5,266)antraque et innumeris distinctas floribus herbas

(5,267)felicesque vocat pariter studioque locoque

(5,268)Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:

(5,269)o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,

(5,270)in partem ventura chori Tritonia nostri,

(5,271)vera refers meritoque probas artesque locumque,

(5,272)et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.

(5,273)sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent

(5,274)virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus

(5,275)vertitur, et nondum tota me mente recepi.

(5,276)Daulida Threicio Phoceaque milite rura

(5,277)ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;

(5,278)templa petebamus Parnasia: vidit euntes

(5,279)nostraque fallaci veneratus numina vultu

(5,280)Mnemonides (cognorat enim), consistite dixit

(5,281)nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem

(5,282) (imber erat) vitare meo; subiere minores

(5,283)saepe casas superi. dictis et tempore motae

(5,284)adnuimusque viro primasque intravimus aedes.

(5,285)desierant imbres, victoque aquilonibus austro

(5,286)fusca repurgato fugiebant nubila caelo:

(5,287)inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus

(5,288)vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.

(5,289)ipse secuturo similis stetit arduus arce

(5,290)qua que via est vobis, erit et mihi dixit eadem

(5,291)seque iacit vecors e summae culmine turris

(5,292)et cadit in vultus discussisque ossibus oris

(5,293)tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.

(5,294)Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,

(5,295)voxque salutantum ramis veniebat ab altis.

(5,296)suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes

(5,297)unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;

(5,298)ales erat. numeroque novem sua fata querentes

(5,299)institerant ramis imitantes omnia picae.

(5,300)miranti sic orsa deae dea nuper et istae

(5,301)auxerunt volucrum victae certamine turbam.

(5,302)Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,

(5,303)Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem

(5,304)Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.

(5,305)intumuit numero stolidarum turba sororum

(5,306)perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes

(5,307)huc venit et tali committit proelia voce:

(5,308)desinite indoctum vana dulcedine vulgus

(5,309)fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,

(5,310)Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte

(5,311)vincemur totidemque sumus: vel cedite victae

(5,312)fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,

(5,313)vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos

(5,314)cedemus campis! dirimant certamina nymphae.

(5,315)Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum

(5,316)turpius; electae iurant per flumina nymphae

(5,317)factaque de vivo pressere sedilia saxo.

(5,318)tunc sine sorte prior quae se certare professa est,

(5,319)bella canit superum falsoque in honore gigantas

(5,320)ponit et extenuat magnorum facta deorum;

(5,321)emissumque ima de sede Typhoea terrae

(5,322)caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse

(5,323)terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus

(5,324)ceperit et septem discretus in ostia Nilus.

(5,325)huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat

(5,326)et se mentitis superos celasse figuris;

(5,327)duxque gregis dixit fit Iuppiter: unde recurvis

(5,328)nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;

(5,329)Delius in corvo, proles Semeleia capro,

(5,330)fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,

(5,331)pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.

(5,332)Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:

(5,333)poscimur Aonides, - sed forsitan otia non sint,

(5,334)nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.

(5,335)ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!

(5,336)Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;

(5,337)Musa refert: dedimus summam certaminis uni;

(5,338)surgit et inmissos hedera collecta capillos

(5,339)Calliope querulas praetemptat pollice chordas

(5,340)atque haec percussis subiungit carmina nervis:

(5,341)Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,

(5,342)prima dedit fruges alimentaque mitia terris,

(5,343)prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus;

(5,344)illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim

(5,345)carmina digna dea! certe dea carmine digna est.

(5,346)Vasta giganteis ingesta est insula membris

(5,347)Trinacris et magnis subiectum molibus urguet

(5,348)aetherias ausum sperare Typhoea sedes.

(5,349)nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,

(5,350)dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,

(5,351)laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,

(5,352)degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas

(5,353)eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.

(5,354)saepe remoliri luctatur pondera terrae

(5,355)oppidaque et magnos devolvere corpore montes:

(5,356)inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,

(5,357)ne pateat latoque solum retegatur hiatu

(5,358)inmissusque dies trepidantes terreat umbras.

(5,359)hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus

(5,360)exierat curruque atrorum vectus equorum

(5,361)ambibat Siculae cautus fundamina terrae.

(5,362)postquam exploratum satis est loca nulla labare

(5,363)depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem

(5,364)monte suo residens natumque amplexa volucrem

(5,365)arma manusque meae, mea, nate, potentia dixit,

(5,366)illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,

(5,367)inque dei pectus celeres molire sagittas,

(5,368)cui triplicis cessit fortuna novissima regni.

(5,369)tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti

(5,370)victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:

(5,371)Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque

(5,372)imperium profers? agitur pars tertia mundi,

(5,373)et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,

(5,374)spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.

(5,375)Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam

(5,376)abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,

(5,377)si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.

(5,378)at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno

(5,379)iunge deam patruo. dixit Venus; ille pharetram

(5,380)solvit et arbitrio matris de mille sagittis

(5,381)unam seposuit, sed qua nec acutior ulla

(5,382)nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,

(5,383)oppositoque genu curvavit flexile cornum

(5,384)inque cor hamata percussit harundine Ditem.

(5,385)Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,

(5,386)nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros

(5,387)carmina cycnorum labentibus audit in undis.

(5,388)silva coronat aquas cingens latus omne suisque

(5,389)frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;

(5,390)frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:

(5,391)perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco

(5,392)ludit et aut violas aut candida lilia carpit,

(5,393)dumque puellari studio calathosque sinumque

(5,394)inplet et aequales certat superare legendo,

(5,395)paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:

(5,396)usque adeo est properatus amor. dea territa maesto

(5,397)et matrem et comites, sed matrem saepius, ore

(5,398)clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,

(5,399)collecti flores tunicis cecidere remissis,

(5,400)tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,

(5,401)haec quoque virgineum movit iactura dolorem.

(5,402)raptor agit currus et nomine quemque vocando

(5,403)exhortatur equos, quorum per colla iubasque

(5,404)excutit obscura tinctas ferrugine habenas,

(5,405)perque lacus altos et olentia sulphure fertur

(5,406)stagna Palicorum rupta ferventia terra

(5,407)et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,

(5,408)inter inaequales posuerunt moenia portus.

(5,409)Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,

(5,410)quod coit angustis inclusum cornibus aequor:

(5,411)hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,

(5,412)inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.

(5,413)gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo

(5,414)adgnovitque deam ne c longius ibitis! inquit;

(5,415)non potes invitae Cereris gener esse: roganda,

(5,416)non rapienda fuit. quodsi conponere magnis

(5,417)parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;

(5,418)exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.

(5,419)dixit et in partes diversas bracchia tendens

(5,420)obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram

(5,421)terribilesque hortatus equos in gurgitis ima

(5,422)contortum valido sceptrum regale lacerto

(5,423)condidit; icta viam tellus in Tartara fecit

(5,424)et pronos currus medio cratere recepit.

(5,425)At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis

(5,426)iura sui maerens, inconsolabile vulnus

(5,427)mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis

(5,428)et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas

(5,429)extenuatur aquas: molliri membra videres,

(5,430)ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;

(5,431)primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,

(5,432)caerulei crines digitique et crura pedesque

(5,433) (nam brevis in gelidas membris exilibus undas

(5,434)transitus est); post haec umeri tergusque latusque

(5,435)pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;

(5,436)denique pro vivo vitiatas sanguine venas

(5,437)lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

(5,438)Interea pavidae nequiquam filia matri

(5,439)omnibus est terris, omni quaesita profundo.

(5,440)illam non udis veniens Aurora capillis

(5,441)cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus

(5,442)flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna

(5,443)perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;

(5,444)rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam

(5,445)solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.

(5,446)fessa labore sitim conceperat, oraque nulli

(5,447)conluerant fontes, cum tectam stramine vidit

(5,448)forte casam parvasque fores pulsavit; at inde

(5,449)prodit anus divamque videt lymphamque roganti

(5,450)dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.

(5,451)dum bibit illa datum, duri puer oris et audax

(5,452)constitit ante deam risitque avidamque vocavit.

(5,453)offensa est neque adhuc epota parte loquentem

(5,454)cum liquido mixta perfudit diva polenta:

(5,455)conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,

(5,456)crura gerit; cauda est mutatis addita membris,

(5,457)inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,

(5,458)contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.

(5,459)mirantem flentemque et tangere monstra parantem

(5,460)fugit anum latebramque petit aptumque pudori

(5,461)nomen habet variis stellatus corpora guttis.

(5,462)Quas dea per terras et quas erraverit undas,

(5,463)dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;

(5,464)Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,

(5,465)venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,

(5,466)omnia narrasset; sed et os et lingua volenti

(5,467)dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;

(5,468)signa tamen manifesta dedit notamque parenti,

(5,469)illo forte loco delapsam in gurgite sacro

(5,470)Persephones zonam summis ostendit in undis.

(5,471)quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam

(5,472)scisset, inornatos laniavit diva capillos

(5,473)et repetita suis percussit pectora palmis.

(5,474)nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes

(5,475)ingratasque vocat nec frugum munere dignas,

(5,476)Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni

(5,477)repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas

(5,478)fregit aratra manu, parilique irata colonos

(5,479)ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit

(5,480)fallere depositum vitiataque semina fecit.

(5,481)fertilitas terrae latum vulgata per orbem

(5,482)falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,

(5,483)et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;

(5,484)sideraque ventique nocent, avidaeque volucres

(5,485)semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant

(5,486)triticeas messes et inexpugnabile gramen.

(5,487)Tum caput Eleis Alpheias extulit undis

(5,488)rorantesque comas a fronte removit ad aures

(5,489)atque ait o toto quaesitae virginis orbe

(5,490)et frugum genetrix, inmensos siste labores

(5,491)neve tibi fidae violenta irascere terrae.

(5,492)terra nihil meruit patuitque invita rapinae,

(5,493)nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.

(5,494)Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,

(5,495)Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni

(5,496)haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,

(5,497)hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.

(5,498)mota loco cur sim tantique per aequoris undas

(5,499)advehar Ortygiam, veniet narratibus hora

(5,500)tempestiva meis, cum tu curaque levata

(5,501)et vultus melioris eris. mihi pervia tellus

(5,502)praebet iter, subterque imas ablata cavernas

(5,503)hic caput attollo desuetaque sidera cerno.

(5,504)ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,

(5,505)visa tua est oculis illic Proserpina nostris:

(5,506)illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,

(5,507)sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,

(5,508)sed tamen inferni pollens matrona tyranni!

(5,509)Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces

(5,510)attonitaeque diu similis fuit, utque dolore

(5,511)pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras

(5,512)exit in aetherias: ibi toto nubila vultu

(5,513)ante Iovem passis stetit invidiosa capillis

(5,514)pro que meo veni supplex tibi, Iuppiter, inquit

(5,515)sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,

(5,516)nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,

(5,517)vilior illius, quod nostro est edita partu.

(5,518)en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,

(5,519)si reperire vocas amittere certius, aut si

(5,520)scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,

(5,521)dummodo reddat eam! neque enim praedone marito

(5,522)filia digna tua est, si iam mea filia non est.

(5,523)Iuppiter excepit commune est pignus onusque

(5,524)nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus

(5,525)addere vera placet, non hoc iniuria factum,

(5,526)verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,

(5,527)tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est

(5,528)esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt

(5,529)nec cedit nisi sorte mihi? - sed tanta cupido

(5,530)si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,

(5,531)lege tamen certa, si nullos contigit illic

(5,532)ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.

(5,533)Dixerat, at Cereri certum est educere natam;

(5,534)non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo

(5,535)solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,

(5,536)puniceum curva decerpserat arbore pomum

(5,537)sumptaque pallenti septem de cortice grana

(5,538)presserat ore suo, solusque ex omnibus illud

(5,539)Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,

(5,540)inter Avernales haud ignotissima nymphas,

(5,541)ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;

(5,542)vidit et indicio reditum crudelis ademit.

(5,543)ingemuit regina Erebi testemque profanam

(5,544)fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha

(5,545)in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.

(5,546)ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis

(5,547)inque caput crescit longosque reflectitur ungues

(5,548)vixque movet natas per inertia bracchia pennas

(5,549)foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,

(5,550)ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

(5,551)Hic tamen indicio poenam linguaque videri

(5,552)commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde

(5,553)pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?

(5,554)an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,

(5,555)in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?

(5,556)quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,

(5,557)protinus, et vestram sentirent aequora curam,

(5,558)posse super fluctus alarum insistere remis

(5,559)optastis facilesque deos habuistis et artus

(5,560)vidistis vestros subitis flavescere pennis.

(5,561)ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures

(5,562)tantaque dos oris linguae deperderet usum,

(5,563)virginei vultus et vox humana remansit.

(5,564)At medius fratrisque sui maestaeque sororis

(5,565)Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:

(5,566)nunc dea, regnorum numen commune duorum,

(5,567)cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.

(5,568)vertitur extemplo facies et mentis et oris;

(5,569)nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,

(5,570)laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis

(5,571)nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

(5,572)Exigit alma Ceres nata secura recepta,

(5,573)quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.

(5,574)conticuere undae, quarum dea sustulit alto

(5,575)fonte caput viridesque manu siccata capillos

(5,576)fluminis Elei veteres narravit amores.

(5,577)pars ego nympharum, quae sunt in Achaide, dixit

(5,578)una fui, nec me studiosius altera saltus

(5,579)legit nec posuit studiosius altera casses.

(5,580)sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,

(5,581)quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,

(5,582)nec mea me facies nimium laudata iuvabat,

(5,583)quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote

(5,584)corporis erubui crimenque placere putavi.

(5,585)lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;

(5,586)aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:

(5,587)invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,

(5,588)perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte

(5,589)calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.

(5,590)cana salicta dabant nutritaque populus unda

(5,591)sponte sua natas ripis declivibus umbras.

(5,592)accessi primumque pedis vestigia tinxi,

(5,593)poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor

(5,594)molliaque inpono salici velamina curvae

(5,595)nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque

(5,596)mille modis labens excussaque bracchia iacto,

(5,597)nescio quod medio sensi sub gurgite murmur

(5,598)territaque insisto propioris margine ripae.

(5,599)quo properas, Arethusa? suis Alpheos ab undis,

(5,600)quo properas? iterum rauco mihi dixerat ore.

(5,601)sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes

(5,602)ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,

(5,603)et quia nuda fui, sum visa paratior illi.

(5,604)sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,

(5,605)ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,

(5,606)ut solet accipiter trepidas urguere columbas.

(5,607)usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque

(5,608)Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin

(5,609)currere sustinui, nec me velocior ille;

(5,610)sed tolerare diu cursus ego viribus inpar

(5,611)non poteram, longi patiens erat ille laboris.

(5,612)per tamen et campos, per opertos arbore montes,

(5,613)saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.

(5,614)sol erat a tergo: vidi praecedere longam

(5,615)ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;

(5,616)sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens

(5,617)crinales vittas adflabat anhelitus oris.

(5,618)fessa labore fugae fer opem, deprendimur, inquam

(5,619)armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti

(5,620)ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!

(5,621)mota dea est spissisque ferens e nubibus unam

(5,622)me super iniecit: lustrat caligine tectam

(5,623)amnis et ignarus circum cava nubila quaerit

(5,624)bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit

(5,625)et bis io Arethusa vocavit, io Arethusa!

(5,626)quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,

(5,627)si qua lupos audit circum stabula alta frementes,

(5,628)aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit

(5,629)ora canum nullosque audet dare corpore motus?

(5,630)non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit

(5,631)longius ulla pedum: servat nubemque locumque.

(5,632)occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,

(5,633)caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,

(5,634)quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis

(5,635)ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,

(5,636)in latices mutor. sed enim cognoscit amatas

(5,637)amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore

(5,638)vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.

(5,639)Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis

(5,640)advehor Ortygiam, quae me cognomine divae

(5,641)grata meae superas eduxit prima sub auras.

(5,642)Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues

(5,643)curribus admovit frenisque coercuit ora

(5,644)et medium caeli terraeque per aera vecta est

(5,645)atque levem currum Tritonida misit in urbem

(5,646)Triptolemo partimque rudi data semina iussit

(5,647)spargere humo, partim post tempora longa recultae.

(5,648)iam super Europen sublimis et Asida terram

(5,649)vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.

(5,650)rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.

(5,651)qua veniat, causamque viae nomenque rogatus

(5,652)et patriam, patria est clarae mihi dixit Athenae;

(5,653)Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,

(5,654)nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.

(5,655)dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros

(5,656)frugiferas messes alimentaque mitia reddant.

(5,657)barbarus invidit tantique ut muneris auctor

(5,658)ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum

(5,659)adgreditur ferro: conantem figere pectus

(5,660)lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit

(5,661)Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.

(5,662)Finierat doctos e nobis maxima cantus;

(5,663)at nymphae vicisse deas Helicona colentes

(5,664)concordi dixere sono: convicia victae

(5,665)cum iacerent, quoniam dixi certamine vobis

(5,666)supplicium meruisse parum est maledictaque culpae

(5,667)additis et non est patientia libera nobis,

(5,668)ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.

(5,669)rident Emathides spernuntque minacia verba,

(5,670)conantesque loqui et magno clamore protervas

(5,671)intentare manus pennas exire per ungues

(5,672)adspexere suos, operiri bracchia plumis,

(5,673)alteraque alterius rigido concrescere rostro

(5,674)ora videt volucresque novas accedere silvis;

(5,675)dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae

(5,676)aere pendebant, nemorum convicia, picae.

(5,677)Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit

(5,678)raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.

(6,1)Praebuerat dictis Tritonia talibus aures

(6,2)carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;

(6,3)tum secum: laudare parum est, laudemur et ipsae

(6,4)numina nec sperni sine poena nostra sinamus.

(6,5)Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,

(6,6)quam sibi lanificae non cedere laudibus artis

(6,7)audierat. non illa loco nec origine gentis

(6,8)clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon

(6,9)Phocaico bibulas tinguebat murice lanas;

(6,10)occiderat mater, sed et haec de plebe suoque

(6,11)aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes

(6,12)quaesierat studio nomen memorabile, quamvis

(6,13)orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.

(6,14)huius ut adspicerent opus admirabile, saepe

(6,15)deseruere sui nymphae vineta Timoli,

(6,16)deseruere suas nymphae Pactolides undas.

(6,17)nec factas solum vestes, spectare iuvabat

(6,18)tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti,

(6,19)sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,

(6,20)seu digitis subigebat opus repetitaque longo

(6,21)vellera mollibat nebulas aequantia tractu,

(6,22)sive levi teretem versabat pollice fusum,

(6,23)seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.

(6,24)quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra

(6,25)certet ait mecum: nihil est, quod victa recusem!

(6,26)Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos

(6,27)addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.

(6,28)tum sic orsa loqui non omnia grandior aetas,

(6,29)quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.

(6,30)consilium ne sperne meum: tibi fama petatur

(6,31)inter mortales faciendae maxima lanae;

(6,32)cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis

(6,33)supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.

(6,34)adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit

(6,35)vixque manum retinens confessaque vultibus iram

(6,36)talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:

(6,37)mentis inops longaque venis confecta senecta,

(6,38)et nimium vixisse diu nocet. audiat istas,

(6,39)si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;

(6,40)consilii satis est in me mihi, neve monendo

(6,41)profecisse putes, eadem est sententia nobis.

(6,42)cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?

(6,43)tum dea venit! ait formamque removit anilem

(6,44)Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae

(6,45)Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,

(6,46)sed tamen erubuit, subitusque invita notavit

(6,47)ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer

(6,48)purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,

(6,49)et breve post tempus candescere solis ab ortu.

(6,50)perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae

(6,51)in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat

(6,52)nec monet ulterius nec iam certamina differt.

(6,53)haud mora, constituunt diversis partibus ambae

(6,54)et gracili geminas intendunt stamine telas:

(6,55)tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,

(6,56)inseritur medium radiis subtemen acutis,

(6,57)quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum

(6,58)percusso paviunt insecti pectine dentes.

(6,59)utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes

(6,60)bracchia docta movent, studio fallente laborem.

(6,61)illic et Tyrium quae purpura sensit aenum

(6,62)texitur et tenues parvi discriminis umbrae;

(6,63)qualis ab imbre solent percussis solibus arcus

(6,64)inficere ingenti longum curvamine caelum;

(6,65)in quo diversi niteant cum mille colores,

(6,66)transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:

(6,67)usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.

(6,68)illic et lentum filis inmittitur aurum

(6,69)et vetus in tela deducitur argumentum.

(6,70)Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce

(6,71)pingit et antiquam de terrae nomine litem.

(6,72)bis sex caelestes medio Iove sedibus altis

(6,73)augusta gravitate sedent; sua quemque deorum

(6,74)inscribit facies: Iovis est regalis imago;

(6,75)stare deum pelagi longoque ferire tridente

(6,76)aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi

(6,77)exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;

(6,78)at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,

(6,79)dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,

(6,80)percussamque sua simulat de cuspide terram

(6,81)edere cum bacis fetum canentis olivae;

(6,82)mirarique deos: operis Victoria finis.

(6,83)ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,

(6,84)quod pretium speret pro tam furialibus ausis

(6,85)quattuor in partes certamina quattuor addit,

(6,86)clara colore suo, brevibus distincta sigillis:

(6,87)Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,

(6,88)nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,

(6,89)nomina summorum sibi qui tribuere deorum;

(6,90)altera Pygmaeae fatum miserabile matris

(6,91)pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit

(6,92)esse gruem populisque suis indicere bellum;

(6,93)pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam

(6,94)cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno

(6,95)in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi

(6,96)Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis

(6,97)ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro;

(6,98)qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;

(6,99)isque gradus templi, natarum membra suarum,

(6,100)amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.

(6,101)circuit extremas oleis pacalibus oras

(6,102) (is modus est) operisque sua facit arbore finem.

(6,103)Maeonis elusam designat imagine tauri

(6,104)Europam: verum taurum, freta vera putares;

(6,105)ipsa videbatur terras spectare relictas

(6,106)et comites clamare suas tactumque vereri

(6,107)adsilientis aquae timidasque reducere plantas.

(6,108)fecit et Asterien aquila luctante teneri,

(6,109)fecit olorinis Ledam recubare sub alis;

(6,110)addidit, ut satyri celatus imagine pulchram

(6,111)Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,

(6,112)Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,

(6,113)aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,

(6,114)Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.

(6,115)te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco

(6,116)virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus

(6,117)gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis,

(6,118)et te flava comas frugum mitissima mater

(6,119)sensit equum, sensit volucrem crinita colubris

(6,120)mater equi volucris, sensit delphina Melantho:

(6,121)omnibus his faciemque suam faciemque locorum

(6,122)reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,

(6,123)utque modo accipitris pennas, modo terga leonis

(6,124)gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,

(6,125)Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,

(6,126)ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.

(6,127)ultima pars telae, tenui circumdata limbo,

(6,128)nexilibus flores hederis habet intertextos.

(6,129)Non illud Pallas, non illud carpere Livor

(6,130)possit opus: doluit successu flava virago

(6,131)et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,

(6,132)utque Cytoriaco radium de monte tenebat,

(6,133)ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.

(6,134)non tulit infelix laqueoque animosa ligavit

(6,135)guttura: pendentem Pallas miserata levavit

(6,136)atque ita vive quidem, pende tamen, inproba dixit,

(6,137)lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,

(6,138)dicta tuo generi serisque nepotibus esto!

(6,139)post ea discedens sucis Hecateidos herbae

(6,140)sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae

(6,141)defluxere comae, cum quis et naris et aures,

(6,142)fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est:

(6,143)in latere exiles digiti pro cruribus haerent,

(6,144)cetera venter habet, de quo tamen illa remittit

(6,145)stamen et antiquas exercet aranea telas.

(6,146)Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti

(6,147)rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.

(6,148)ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,

(6,149)tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;

(6,150)nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,

(6,151)cedere caelitibus verbisque minoribus uti.

(6,152)multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes

(6,153)nec genus amborum magnique potentia regni

(6,154)sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,

(6,155)ut sua progenies; et felicissima matrum

(6,156)dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.

(6,157)nam sata Tiresia venturi praescia Manto

(6,158)per medias fuerat divino concita motu

(6,159)vaticinata vias: Ismenides, ite frequentes

(6,160)et date Latonae Latonigenisque duobus

(6,161)cum prece tura pia lauroque innectite crinem:

(6,162)ore meo Latona iubet. paretur, et omnes

(6,163)Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant

(6,164)turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

(6,165)Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba

(6,166)vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro

(6,167)et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro

(6,168)cum capite inmissos umerum per utrumque capillos

(6,169)constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,

(6,170)quis furor auditos inquit praeponere visis

(6,171)caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

(6,172)numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,

(6,173)cui licuit soli superorum tangere mensas;

(6,174)Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas

(6,175)est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;

(6,176)Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.

(6,177)me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi

(6,178)sub domina est, fidibusque mei commissa mariti

(6,179)moenia cum populis a meque viroque reguntur.

(6,180)in quamcumque domus adverti lumina partem,

(6,181)inmensae spectantur opes; accedit eodem

(6,182)digna dea facies; huc natas adice septem

(6,183)et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!

(6,184)quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,

(6,185)nescio quoque audete satam Titanida Coeo

(6,186)Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam

(6,187)exiguam sedem pariturae terra negavit!

(6,188)nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:

(6,189)exsul erat mundi, donec miserata vagantem

(6,190)hospita tu terris erras, ego dixit in undis

(6,191)instabilemque locum Delos dedit. illa duorum

(6,192)facta parens: uteri pars haec est septima nostri.

(6,193)sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo

(6,194) (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.

(6,195)maior sum quam cui possit Fortuna nocere,

(6,196)multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.

(6,197)excessere metum mea iam bona. fingite demi

(6,198)huic aliquid populo natorum posse meorum:

(6,199)non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,

(6,200)Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?

(6,201)ite - satis pro re sacri - laurumque capillis

(6,202)ponite! deponunt et sacra infecta relinquunt,

(6,203)quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

(6,204)Indignata dea est summoque in vertice Cynthi

(6,205)talibus est dictis gemina cum prole locuta:

(6,206)en ego vestra parens, vobis animosa creatis,

(6,207)et nisi Iunoni nulli cessura dearum,

(6,208)an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis

(6,209)arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.

(6,210)nec dolor hic solus; diro convicia facto

(6,211)Tantalis adiecit vosque est postponere natis

(6,212)ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam

(6,213)dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.

(6,214)adiectura preces erat his Latona relatis:

(6,215)desine! Phoebus ait, poenae mora longa querella est!

(6,216)dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu

(6,217)contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.

(6,218)Planus erat lateque patens prope moenia campus,

(6,219)adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum

(6,220)duraque mollierat subiectas ungula glaebas.

(6,221)pars ibi de septem genitis Amphione fortes

(6,222)conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco

(6,223)terga premunt auroque graves moderantur habenas.

(6,224)e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam

(6,225)prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem

(6,226)quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,

(6,227)ei mihi! conclamat medioque in pectore fixa

(6,228)tela gerit frenisque manu moriente remissis

(6,229)in latus a dextro paulatim defluit armo.

(6,230)proximus audito sonitu per inane pharetrae

(6,231)frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris

(6,232)nube fugit visa pendentiaque undique rector

(6,233)carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:

(6,234)frena tamen dantem non evitabile telum

(6,235)consequitur, summaque tremens cervice sagitta

(6,236)haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;

(6,237)ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque

(6,238)volvitur et calido tellurem sanguine foedat.

(6,239)Phaedimus infelix et aviti nominis heres

(6,240)Tantalus, ut solito finem inposuere labori,

(6,241)transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;

(6,242)et iam contulerant arto luctantia nexu

(6,243)pectora pectoribus, cum tento concita nervo,

(6,244)sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.

(6,245)ingemuere simul, simul incurvata dolore

(6,246)membra solo posuere, simul suprema iacentes

(6,247)lumina versarunt, animam simul exhalarunt.

(6,248)adspicit Alphenor laniataque pectora plangens

(6,249)advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,

(6,250)inque pio cadit officio; nam Delius illi

(6,251)intima fatifero rupit praecordia ferro.

(6,252)quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis

(6,253)eruta cumque anima cruor est effusus in auras.

(6,254)at non intonsum simplex Damasicthona vulnus

(6,255)adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua

(6,256)mollia nervosus facit internodia poples.

(6,257)dumque manu temptat trahere exitiabile telum,

(6,258)altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.

(6,259)expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum

(6,260)emicat et longe terebrata prosilit aura.

(6,261)ultimus Ilioneus non profectura precando

(6,262)bracchia sustulerat di que o communiter omnes,

(6,263)dixerat ignarus non omnes esse rogandos

(6,264)parcite! motus erat, cum iam revocabile telum

(6,265)non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille

(6,266)vulnere, non alte percusso corde sagitta.

(6,267)Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum

(6,268)tam subitae matrem certam fecere ruinae,

(6,269)mirantem potuisse irascentemque, quod ausi

(6,270)hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;

(6,271)nam pater Amphion ferro per pectus adacto

(6,272)finierat moriens pariter cum luce dolorem.

(6,273)heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,

(6,274)quae modo Latois populum submoverat aris

(6,275)et mediam tulerat gressus resupina per urbem

(6,276)invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!

(6,277)corporibus gelidis incumbit et ordine nullo

(6,278)oscula dispensat natos suprema per omnes;

(6,279)a quibus ad caelum liventia bracchia tollens

(6,280)pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,

(6,281)pascere ait satiaque meo tua pectora luctu!

(6,282) [corque ferum satia! dixit. per funera septem]

(6,283)efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!

(6,284)cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,

(6,285)quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!

(6,286)Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;

(6,287)qui praeter Nioben unam conterruit omnes:

(6,288)illa malo est audax. stabant cum vestibus atris

(6,289)ante toros fratrum demisso crine sorores;

(6,290)e quibus una trahens haerentia viscere tela

(6,291)inposito fratri moribunda relanguit ore;

(6,292)altera solari miseram conata parentem

(6,293)conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.

(6,294) [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]

(6,295)haec frustra fugiens collabitur, illa sorori

(6,296)inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.

(6,297)sexque datis leto diversaque vulnera passis

(6,298)ultima restabat; quam toto corpore mater,

(6,299)tota veste tegens unam minimamque relinque!

(6,300)de multis minimam posco clamavit et unam.

(6,301)dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit

(6,302)exanimes inter natos natasque virumque

(6,303)deriguitque malis; nullos movet aura capillos,

(6,304)in vultu color est sine sanguine, lumina maestis

(6,305)stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.

(6,306)ipsa quoque interius cum duro lingua palato

(6,307)congelat, et venae desistunt posse moveri;

(6,308)nec flecti cervix nec bracchia reddere motus

(6,309)nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.

(6,310)flet tamen et validi circumdata turbine venti

(6,311)in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis

(6,312)liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

(6,313)Tum vero cuncti manifestam numinis iram

(6,314)femina virque timent cultuque inpensius omnes

(6,315)magna gemelliparae venerantur numina divae;

(6,316)utque fit, a facto propiore priora renarrant.

(6,317)e quibus unus ait: Lyciae quoque fertilis agris

(6,318)non inpune deam veteres sprevere coloni.

(6,319)res obscura quidem est ignobilitate virorum,

(6,320)mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque

(6,321)prodigio notum. nam me iam grandior aevo

(6,322)inpatiensque viae genitor deducere lectos

(6,323)iusserat inde boves gentisque illius eunti

(6,324)ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,

(6,325)ecce lacu medio sacrorum nigra favilla

(6,326)ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.

(6,327)restitit et pavido faveas mihi! murmure dixit

(6,328)dux meus, et simili faveas! ego murmure dixi.

(6,329)Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam

(6,330)indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:

(6,331)non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est;

(6,332)illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx

(6,333)orbem interdixit, quam vix erratica Delos

(6,334)orantem accepit tum, cum levis insula nabat;

(6,335)illic incumbens cum Palladis arbore palmae

(6,336)edidit invita geminos Latona noverca.

(6,337)hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur

(6,338)inque suo portasse sinu, duo numina, natos.

(6,339)iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,

(6,340)finibus in Lyciae longo dea fessa labore

(6,341)sidereo siccata sitim collegit ab aestu,

(6,342)uberaque ebiberant avidi lactantia nati.

(6,343)forte lacum mediocris aquae prospexit in imis

(6,344)vallibus; agrestes illic fruticosa legebant

(6,345)vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;

(6,346)accessit positoque genu Titania terram

(6,347)pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.

(6,348)rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:

(6,349)quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.

(6,350)nec solem proprium natura nec aera fecit

(6,351)nec tenues undas: ad publica munera veni;

(6,352)quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros

(6,353)abluere hic artus lassataque membra parabam,

(6,354)sed relevare sitim. caret os umore loquentis,

(6,355)et fauces arent, vixque est via vocis in illis.

(6,356)haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor

(6,357)accepisse simul: vitam dederitis in unda.

(6,358)hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt

(6,359)parva sinu, et casu tendebant bracchia nati.

(6,360)quem non blanda deae potuissent verba movere?

(6,361)hi tamen orantem perstant prohibere minasque,

(6,362)ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.

(6,363)nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque

(6,364)turbavere lacus imoque e gurgite mollem

(6,365)huc illuc limum saltu movere maligno.

(6,366)distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei

(6,367)supplicat indignis nec dicere sustinet ultra

(6,368)verba minora dea tollensque ad sidera palmas

(6,369)aeternum stagno dixit vivatis in isto!

(6,370)eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis

(6,371)et modo tota cava submergere membra palude,

(6,372)nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,

(6,373)saepe super ripam stagni consistere, saepe

(6,374)in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes

(6,375)litibus exercent linguas pulsoque pudore,

(6,376)quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.

(6,377)vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,

(6,378)ipsaque dilatant patulos convicia rictus;

(6,379)terga caput tangunt, colla intercepta videntur,

(6,380)spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,

(6,381)limosoque novae saliunt in gurgite ranae.

(6,382)Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum

(6,383)rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,

(6,384)quem Tritoniaca Latous harundine victum

(6,385)adfecit poena. quid me mihi detrahis? inquit;

(6,386)a! piget, a! non est clamabat tibia tanti.

(6,387)clamanti cutis est summos direpta per artus,

(6,388)nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,

(6,389)detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla

(6,390)pelle micant venae; salientia viscera possis

(6,391)et perlucentes numerare in pectore fibras.

(6,392)illum ruricolae, silvarum numina, fauni

(6,393)et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus

(6,394)et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis

(6,395)lanigerosque greges armentaque bucera pavit.

(6,396)fertilis inmaduit madefactaque terra caducas

(6,397)concepit lacrimas ac venis perbibit imis;

(6,398)quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.

(6,399)inde petens rapidus ripis declivibus aequor

(6,400)Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

(6,401)Talibus extemplo redit ad praesentia dictis

(6,402)vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;

(6,403)mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus

(6,404)flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam

(6,405)deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.

(6,406)concolor hic umerus nascendi tempore dextro

(6,407)corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis

(6,408)membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,

(6,409)qui locus est iuguli medius summique lacerti,

(6,410)defuit: inpositum est non conparentis in usum

(6,411)partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.

(6,412)Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae

(6,413)oravere suos ire ad solacia reges,

(6,414)Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae

(6,415)et nondum torvae Calydon invisa Dianae

(6,416)Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus

(6,417)Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae

(6,418)et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,

(6,419)quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo

(6,420)exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;

(6,421)credere quis posset? solae cessastis Athenae.

(6,422)obstitit officio bellum, subvectaque ponto

(6,423)barbara Mopsopios terrebant agmina muros.

(6,424)Threicius Tereus haec auxiliaribus armis

(6,425)fuderat et clarum vincendo nomen habebat;

(6,426)quem sibi Pandion opibusque virisque potentem

(6,427)et genus a magno ducentem forte Gradivo

(6,428)conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,

(6,429)non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:

(6,430)Eumenides tenuere faces de funere raptas,

(6,431)Eumenides stravere torum, tectoque profanus

(6,432)incubuit bubo thalamique in culmine sedit.

(6,433)hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes

(6,434)hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis

(6,435)Thracia, disque ipsi grates egere; diemque,

(6,436)quaque data est claro Pandione nata tyranno

(6,437)quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari:

(6,438)usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan

(6,439)quinque per autumnos repetiti duxerat anni,

(6,440)cum blandita viro Procne si gratia dixit

(6,441)ulla mea est, vel me visendae mitte sorori,

(6,442)vel soror huc veniat: redituram tempore parvo

(6,443)promittes socero; magni mihi muneris instar

(6,444)germanam vidisse dabis. iubet ille carinas

(6,445)in freta deduci veloque et remige portus

(6,446)Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.

(6,447)ut primum soceri data copia, dextera dextrae

(6,448)iungitur, et fausto committitur omine sermo.

(6,449)coeperat, adventus causam, mandata referre

(6,450)coniugis et celeres missae spondere recursus:

(6,451)ecce venit magno dives Philomela paratu,

(6,452)divitior forma; quales audire solemus

(6,453)naidas et dryadas mediis incedere silvis,

(6,454)si modo des illis cultus similesque paratus.

(6,455)non secus exarsit conspecta virgine Tereus,

(6,456)quam si quis canis ignem supponat aristis

(6,457)aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.

(6,458)digna quidem facies; sed et hunc innata libido

(6,459)exstimulat, pronumque genus regionibus illis

(6,460)in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.

(6,461)impetus est illi comitum corrumpere curam

(6,462)nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam

(6,463)sollicitare datis totumque inpendere regnum

(6,464)aut rapere et saevo raptam defendere bello;

(6,465)et nihil est, quod non effreno captus amore

(6,466)ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.

(6,467)iamque moras male fert cupidoque revertitur ore

(6,468)ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa.

(6,469)facundum faciebat amor, quotiensque rogabat

(6,470)ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat.

(6,471)addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.

(6,472)pro superi, quantum mortalia pectora caecae

(6,473)noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus

(6,474)creditur esse pius laudemque a crimine sumit.

(6,475)quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis

(6,476)blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,

(6,477)perque suam contraque suam petit ipsa salutem.

(6,478)spectat eam Tereus praecontrectatque videndo

(6,479)osculaque et collo circumdata bracchia cernens

(6,480)omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris

(6,481)accipit, et quotiens amplectitur illa parentem,

(6,482)esse parens vellet: neque enim minus inpius esset.

(6,483)vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque

(6,484)illa patri grates et successisse duabus

(6,485)id putat infelix, quod erit lugubre duabus.

(6,486)Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique

(6,487)pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:

(6,488)regales epulae mensis et Bacchus in auro

(6,489)ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno.

(6,490)at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa

(6,491)aestuat et repetens faciem motusque manusque

(6,492)qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes

(6,493)ipse suos nutrit cura removente soporem.

(6,494)lux erat, et generi dextram conplexus euntis

(6,495)Pandion comitem lacrimis commendat obortis:

(6,496)hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,

(6,497)et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu)

(6,498)do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,

(6,499)per superos oro, patrio ut tuearis amore

(6,500)et mihi sollicitae lenimen dulce senectae

(6,501)quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas;

(6,502)tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),

(6,503)si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!

(6,504)mandabat pariterque suae dabat oscula natae,

(6,505)et lacrimae mites inter mandata cadebant;

(6,506)utque fide pignus dextras utriusque poposcit

(6,507)inter seque datas iunxit natamque nepotemque

(6,508)absentes pro se memori rogat ore salutent;

(6,509)supremumque vale pleno singultibus ore

(6,510)vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

(6,511)Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,

(6,512)admotumque fretum remis tellusque repulsa est,

(6,513)vicimus! exclamat, mecum mea vota feruntur!

(6,514)exsultatque et vix animo sua gaudia differt

(6,515)barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,

(6,516)non aliter quam cum pedibus praedator obuncis

(6,517)deposuit nido leporem Iovis ales in alto;

(6,518)nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

(6,519)Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis

(6,520)puppibus exierant, cum rex Pandione natam

(6,521)in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,

(6,522)atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem

(6,523)et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem

(6,524)includit fassusque nefas et virginem et unam

(6,525)vi superat frustra clamato saepe parente,

(6,526)saepe sorore sua, magnis super omnia divis.

(6,527)illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani

(6,528)ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,

(6,529)utque columba suo madefactis sanguine plumis

(6,530)horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.

(6,531)mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,

(6,532)lugenti similis caesis plangore lacertis

(6,533)intendens palmas o diris barbare factis,

(6,534)o crudelis ait, nec te mandata parentis

(6,535)cum lacrimis movere piis nec cura sororis

(6,536)nec mea virginitas nec coniugialia iura?

(6,537)omnia turbasti; paelex ego facta sororis,

(6,538)tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne!

(6,539)quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,

(6,540)eripis? atque utinam fecisses ante nefandos

(6,541)concubitus: vacuas habuissem criminis umbras.

(6,542)si tamen haec superi cernunt, si numina divum

(6,543)sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,

(6,544)quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore

(6,545)proiecto tua facta loquar: si copia detur,

(6,546)in populos veniam; si silvis clausa tenebor,

(6,547)inplebo silvas et conscia saxa movebo;

(6,548)audiet haec aether et si deus ullus in illo est!

(6,549)Talibus ira feri postquam commota tyranni

(6,550)nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,

(6,551)quo fuit accinctus, vagina liberat ensem

(6,552)arreptamque coma fixis post terga lacertis

(6,553)vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat

(6,554)spemque suae mortis viso conceperat ense:

(6,555)ille indignantem et nomen patris usque vocantem

(6,556)luctantemque loqui conprensam forcipe linguam

(6,557)abstulit ense fero. radix micat ultima linguae,

(6,558)ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,

(6,559)utque salire solet mutilatae cauda colubrae,

(6,560)palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.

(6,561)hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur

(6,562)saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

(6,563)Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;

(6,564)coniuge quae viso germanam quaerit, at ille

(6,565)dat gemitus fictos commentaque funera narrat,

(6,566)et lacrimae fecere fidem. velamina Procne

(6,567)deripit ex umeris auro fulgentia lato

(6,568)induiturque atras vestes et inane sepulcrum

(6,569)constituit falsisque piacula manibus infert

(6,570)et luget non sic lugendae fata sororis.

(6,571)Signa deus bis sex acto lustraverat anno;

(6,572)quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,

(6,573)structa rigent solido stabulorum moenia saxo,

(6,574)os mutum facti caret indice. grande doloris

(6,575)ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:

(6,576)stamina barbarica suspendit callida tela

(6,577)purpureasque notas filis intexuit albis,

(6,578)indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,

(6,579)utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata

(6,580)pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.

(6,581)evolvit vestes saevi matrona tyranni

(6,582)germanaeque suae fatum miserabile legit

(6,583)et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,

(6,584)verbaque quaerenti satis indignantia linguae

(6,585)defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque

(6,586)confusura ruit poenaeque in imagine tota est.

(6,587)Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi

(6,588)Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris,

(6,589)nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti)

(6,590)nocte sua est egressa domo regina deique

(6,591)ritibus instruitur furialiaque accipit arma;

(6,592)vite caput tegitur, lateri cervina sinistro

(6,593)vellera dependent, umero levis incubat hasta.

(6,594)concita per silvas turba comitante suarum

(6,595)terribilis Procne furiisque agitata doloris,

(6,596)Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem

(6,597)exululatque euhoeque sonat portasque refringit

(6,598)germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi

(6,599)induit et vultus hederarum frondibus abdit

(6,600)attonitamque trahens intra sua moenia ducit.

(6,601)Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,

(6,602)horruit infelix totoque expalluit ore;

(6,603)nacta locum Procne sacrorum pignora demit

(6,604)oraque develat miserae pudibunda sororis

(6,605)amplexumque petit; sed non attollere contra

(6,606)sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis

(6,607)deiectoque in humum vultu iurare volenti

(6,608)testarique deos, per vim sibi dedecus illud

(6,609)inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram

(6,610)non capit ipsa suam Procne fletumque sororis

(6,611)corripiens non est lacrimis hoc inquit agendum,

(6,612)sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum

(6,613)possit. in omne nefas ego me, germana, paravi:

(6,614)aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,

(6,615)artificem mediis inmittam Terea flammis,

(6,616)aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem

(6,617)abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille

(6,618)sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi;

(6,619)quid sit, adhuc dubito.Peragit dum talia Procne,

(6,620)ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo

(6,621)admonita est oculisque tuens inmitibus a! quam

(6,622)es similis patri! dixit nec plura locuta

(6,623)triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.

(6,624)ut tamen accessit natus matrique salutem

(6,625)attulit et parvis adduxit colla lacertis

(6,626)mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,

(6,627)mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira

(6,628)invitique oculi lacrimis maduere coactis;

(6,629)sed simul ex nimia mentem pietate labare

(6,630)sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis

(6,631)inque vicem spectans ambos cur admovet inquit

(6,632)alter blanditias, rapta silet altera lingua?

(6,633)quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?

(6,634)cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito!

(6,635)degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.

(6,636)nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae

(6,637)lactentem fetum per silvas tigris opacas,

(6,638)utque domus altae partem tenuere remotam,

(6,639)tendentemque manus et iam sua fata videntem

(6,640)et mater! mater! clamantem et colla petentem

(6,641)ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,

(6,642)nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum

(6,643)vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit,

(6,644)vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra

(6,645)dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,

(6,646)pars veribus stridunt; manant penetralia tabo.

(6,647)His adhibet coniunx ignarum Terea mensis

(6,648)et patrii moris sacrum mentita, quod uni

(6,649)fas sit adire viro, comites famulosque removit.

(6,650)ipse sedens solio Tereus sublimis avito

(6,651)vescitur inque suam sua viscera congerit alvum,

(6,652)tantaque nox animi est, Ityn huc accersite! dixit.

(6,653)dissimulare nequit crudelia gaudia Procne

(6,654)iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis

(6,655)intus habes, quem poscis ait: circumspicit ille

(6,656)atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti,

(6,657)sicut erat sparsis furiali caede capillis,

(6,658)prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum

(6,659)misit in ora patris nec tempore maluit ullo

(6,660)posse loqui et meritis testari gaudia dictis.

(6,661)Thracius ingenti mensas clamore repellit

(6,662)vipereasque ciet Stygia de valle sorores

(6,663)et modo, si posset, reserato pectore diras

(6,664)egerere inde dapes semesaque viscera gestit,

(6,665)flet modo seque vocat bustum miserabile nati,

(6,666)nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.

(6,667)corpora Cecropidum pennis pendere putares:

(6,668)pendebant pennis. quarum petit altera silvas,

(6,669)altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis

(6,670)excessere notae, signataque sanguine pluma est.

(6,671)ille dolore suo poenaeque cupidine velox

(6,672)vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.

(6,673)prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum;

(6,674)nomen epops volucri, facies armata videtur.

(6,675)Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae

(6,676)tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.

(6,677)sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus,

(6,678)iustitia dubium validisne potentior armis.

(6,679)quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat

(6,680)femineae sortis, sed erat par forma duarum.

(6,681)e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,

(6,682)Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,

(6,683)dilectaque diu caruit deus Orithyia,

(6,684)dum rogat et precibus mavult quam viribus uti;

(6,685)ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,

(6,686)quae solita est illi nimiumque domestica vento,

(6,687)et merito! dixit; quid enim mea tela reliqui,

(6,688)saevitiam et vires iramque animosque minaces,

(6,689)admovique preces, quarum me dedecet usus?

(6,690)apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,

(6,691)vi freta concutio nodosaque robora verto

(6,692)induroque nives et terras grandine pulso;

(6,693)idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto

(6,694) (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,

(6,695)ut medius nostris concursibus insonet aether

(6,696)exsiliantque cavis elisi nubibus ignes;

(6,697)idem ego, cum subii convexa foramina terrae

(6,698)supposuique ferox imis mea terga cavernis,

(6,699)sollicito manes totumque tremoribus orbem.

(6,700)hac ope debueram thalamos petiisse, socerque

(6,701)non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.

(6,702)haec Boreas aut his non inferiora locutus

(6,703)excussit pennas, quarum iactatibus omnis

(6,704)adflata est tellus latumque perhorruit aequor,

(6,705)pulvereamque trahens per summa cacumina pallam

(6,706)verrit humum pavidamque metu caligine tectus

(6,707)Orithyian amans fulvis amplectitur alis.

(6,708)dum volat, arserunt agitati fortius ignes,

(6,709)nec prius aerii cursus suppressit habenas,

(6,710)quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.

(6,711)illic et gelidi coniunx Actaea tyranni

(6,712)et genetrix facta est, partus enixa gemellos,

(6,713)cetera qui matris, pennas genitoris haberent.

(6,714)non tamen has una memorant cum corpore natas,

(6,715)barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,

(6,716)inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;

(6,717)mox pariter pennae ritu coepere volucrum

(6,718)cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.

(6,719)ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,

(6,720)vellera cum Minyis nitido radiantia villo

(6,721)per mare non notum prima petiere carina.

(7,1)Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,

(7,2)perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam

(7,3)Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati

(7,4)virgineas volucres miseri senis ore fugarant,

(7,5)multaque perpessi claro sub Iasone tandem

(7,6)contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

(7,7)dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt

(7,8)lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,

(7,9)concipit interea validos Aeetias ignes

(7,10)et luctata diu, postquam ratione furorem

(7,11)vincere non poterat, frustra, Medea, repugnas:

(7,12)nescio quis deus obstat, ait, mirumque, nisi hoc est,

(7,13)aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.

(7,14)nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?

(7,15)sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi,

(7,16)ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?

(7,17)excute virgineo conceptas pectore flammas,

(7,18)si potes, infelix! si possem, sanior essem!

(7,19)sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,

(7,20)mens aliud suadet: video meliora proboque,

(7,21)deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo,

(7,22)ureris et thalamos alieni concipis orbis?

(7,23)haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille

(7,24)occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari

(7,25)vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?

(7,26)quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas

(7,27)et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,

(7,28)ore movere potest? certe mea pectora movit.

(7,29)at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore

(7,30)concurretque suae segeti, tellure creatis

(7,31)hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.

(7,32)hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

(7,33)tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor!

(7,34)cur non et specto pereuntem oculosque videndo

(7,35)conscelero? cur non tauros exhortor in illum

(7,36)terrigenasque feros insopitumque draconem?

(7,37)di meliora velint! quamquam non ista precanda,

(7,38)sed facienda mihi. - prodamne ego regna parentis,

(7,39)atque ope nescio quis servabitur advena nostra,

(7,40)ut per me sospes sine me det lintea ventis

(7,41)virque sit alterius, poenae Medea relinquar?

(7,42)si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,

(7,43)occidat ingratus! sed non is vultus in illo,

(7,44)non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,

(7,45)ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

(7,46)et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes

(7,47)esse deos. quid tuta times? accingere et omnem

(7,48)pelle moram: tibi se semper debebit Iason,

(7,49)te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas

(7,50)servatrix urbes matrum celebrabere turba.

(7,51)ergo ego germanam fratremque patremque deosque

(7,52)et natale solum ventis ablata relinquam?

(7,53)nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,

(7,54)frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,

(7,55)maximus intra me deus est! non magna relinquam,

(7,56)magna sequar: titulum servatae pubis Achivae

(7,57)notitiamque soli melioris et oppida, quorum

(7,58)hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,

(7,59)quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,

(7,60)Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix

(7,61)et dis cara ferar et vertice sidera tangam.

(7,62)quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis

(7,63)dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis

(7,64)nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis

(7,65)Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

(7,66)nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens

(7,67)per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor

(7,68)aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. -

(7,69)coniugiumne putas speciosaque nomina culpae

(7,70)inponis, Medea, tuae? - quin adspice, quantum

(7,71)adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!

(7,72)dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque

(7,73)constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

(7,74)Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,

(7,75)quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,

(7,76)et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor,

(7,77)cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.

(7,78)erubuere genae, totoque recanduit ore,

(7,79)utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque

(7,80)parva sub inducta latuit scintilla favilla

(7,81)crescere et in veteres agitata resurgere vires,

(7,82)sic iam lenis amor, iam quem languere putares,

(7,83)ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.

(7,84)et casu solito formosior Aesone natus

(7,85)illa luce fuit: posses ignoscere amanti.

(7,86)spectat et in vultu veluti tum denique viso

(7,87)lumina fixa tenet nec se mortalia demens

(7,88)ora videre putat nec se declinat ab illo;

(7,89)ut vero coepitque loqui dextramque prehendit

(7,90)hospes et auxilium submissa voce rogavit

(7,91)promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:

(7,92)quid faciam, video: nec me ignorantia veri

(7,93)decipiet, sed amor. servabere munere nostro,

(7,94)servatus promissa dato! per sacra triformis

(7,95)ille deae lucoque foret quod numen in illo

(7,96)perque patrem soceri cernentem cuncta futuri

(7,97)eventusque suos et tanta pericula iurat:

(7,98)creditus accepit cantatas protinus herbas

(7,99)edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

(7,100)Postera depulerat stellas Aurora micantes:

(7,101)conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum

(7,102)consistuntque iugis; medio rex ipse resedit

(7,103)agmine purpureus sceptroque insignis eburno.

(7,104)ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant

(7,105)aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae

(7,106)ardent, utque solent pleni resonare camini,

(7,107)aut ubi terrena silices fornace soluti

(7,108)concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,

(7,109)pectora sic intus clausas volventia flammas

(7,110)gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus

(7,111)obvius it. vertere truces venientis ad ora

(7,112)terribiles vultus praefixaque cornua ferro

(7,113)pulvereumque solum pede pulsavere bisulco

(7,114)fumificisque locum mugitibus inpleverunt.

(7,115)deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes

(7,116)sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!)

(7,117)pendulaque audaci mulcet palearia dextra

(7,118)suppositosque iugo pondus grave cogit aratri

(7,119)ducere et insuetum ferro proscindere campum:

(7,120)mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent

(7,121)adiciuntque animos. galea tum sumit aena

(7,122)vipereos dentes et aratos spargit in agros.

(7,123)semina mollit humus valido praetincta veneno,

(7,124)et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes,

(7,125)utque hominis speciem materna sumit in alvo

(7,126)perque suos intus numeros conponitur infans

(7,127)nec nisi maturus communes exit in auras,

(7,128)sic, ubi visceribus gravidae telluris imago

(7,129)effecta est hominis, feto consurgit in arvo,

(7,130)quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.

(7,131)quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas

(7,132)in caput Haemonii iuvenis torquere parantis,

(7,133)demisere metu vultumque animumque Pelasgi;

(7,134)ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum.

(7,135)utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,

(7,136)palluit et subito sine sanguine frigida sedit,

(7,137)neve parum valeant a se data gramina, carmen

(7,138)auxiliare canit secretasque advocat artes.

(7,139)ille gravem medios silicem iaculatus in hostes

(7,140)a se depulsum Martem convertit in ipsos:

(7,141)terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres

(7,142)civilique cadunt acie. gratantur Achivi

(7,143)victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.

(7,144)tu quoque victorem conplecti, barbara, velles:

(7,145)obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses,

(7,146)sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.

(7,147)quod licet, adfectu tacito laetaris agisque

(7,148)carminibus grates et dis auctoribus horum.

(7,149)Pervigilem superest herbis sopire draconem,

(7,150)qui crista linguisque tribus praesignis et uncis

(7,151)dentibus horrendus custos erat arboris aureae.

(7,152)hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci

(7,153)verbaque ter dixit placidos facientia somnos,

(7,154)quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,

(7,155)somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro

(7,156)heros Aesonius potitur spolioque superbus

(7,157)muneris auctorem secum, spolia altera, portans

(7,158)victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

(7,159)Haemoniae matres pro gnatis dona receptis

(7,160)grandaevique ferunt patres congestaque flamma

(7,161)tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum

(7,162)victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson

(7,163)iam propior leto fessusque senilibus annis,

(7,164)cum sic Aesonides: o cui debere salutem

(7,165)confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti

(7,166)excessitque fidem meritorum summa tuorum,

(7,167)si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)

(7,168)deme meis annis et demptos adde parenti!

(7,169)nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,

(7,170)dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;

(7,171)nec tamen adfectus talis confessa quod inquit

(7,172)excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam

(7,173)posse tuae videor spatium transcribere vitae?

(7,174)nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,

(7,175)quod petis, experiar maius dare munus, Iason.

(7,176)arte mea soceri longum temptabimus aevum,

(7,177)non annis revocare tuis, modo diva triformis

(7,178)adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.

(7,179)Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent

(7,180)efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit

(7,181)ac solida terras spectavit imagine luna,

(7,182)egreditur tectis vestes induta recinctas,

(7,183)nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,

(7,184)fertque vagos mediae per muta silentia noctis

(7,185)incomitata gradus: homines volucresque ferasque

(7,186)solverat alta quies, nullo cum murmure saepes,

(7,187)inmotaeque silent frondes, silet umidus aer,

(7,188)sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens

(7,189)ter se convertit, ter sumptis flumine crinem

(7,190)inroravit aquis ternisque ululatibus ora

(7,191)solvit et in dura submisso poplite terra

(7,192)Nox ait arcanis fidissima, quaeque diurnis

(7,193)aurea cum luna succeditis ignibus astra,

(7,194)tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris

(7,195)adiutrixque venis cantusque artisque magorum,

(7,196)quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,

(7,197)auraeque et venti montesque amnesque lacusque,

(7,198)dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste,

(7,199)quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes

(7,200)in fontes rediere suos, concussaque sisto,

(7,201)stantia concutio cantu freta, nubila pello

(7,202)nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,

(7,203)vipereas rumpo verbis et carmine fauces,

(7,204)vivaque saxa sua convulsaque robora terra

(7,205)et silvas moveo iubeoque tremescere montis

(7,206)et mugire solum manesque exire sepulcris!

(7,207)te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores

(7,208)aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro

(7,209)pallet avi, pallet nostris Aurora venenis!

(7,210)vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco

(7,211)inpatiens oneris collum pressistis aratro,

(7,212)vos serpentigenis in se fera bella dedistis

(7,213)custodemque rudem somni sopistis et aurum

(7,214)vindice decepto Graias misistis in urbes:

(7,215)nunc opus est sucis, per quos renovata senectus

(7,216)in florem redeat primosque recolligat annos,

(7,217)et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra,

(7,218)nec frustra volucrum tractus cervice draconum

(7,219)currus adest. aderat demissus ab aethere currus.

(7,220)quo simul adscendit frenataque colla draconum

(7,221)permulsit manibusque leves agitavit habenas,

(7,222)sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe

(7,223)despicit et certis regionibus adplicat angues:

(7,224)et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,

(7,225)Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,

(7,226)perspicit et placitas partim radice revellit,

(7,227)partim succidit curvamine falcis aenae.

(7,228)multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,

(7,229)multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;

(7,230)nec non Peneos nec non Spercheides undae

(7,231)contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;

(7,232)carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,

(7,233)nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

(7,234)Et iam nona dies curru pennisque draconum

(7,235)nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,

(7,236)cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,

(7,237)et tamen annosae pellem posuere senectae.

(7,238)constitit adveniens citra limenque foresque

(7,239)et tantum caelo tegitur refugitque viriles

(7,240)contactus, statuitque aras de caespite binas,

(7,241)dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.

(7,242)has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,

(7,243)haud procul egesta scrobibus tellure duabus

(7,244)sacra facit cultrosque in guttura velleris atri

(7,245)conicit et patulas perfundit sanguine fossas;

(7,246)tum super invergens liquidi carchesia mellis

(7,247)alteraque invergens tepidi carchesia lactis,

(7,248)verba simul fudit terrenaque numina civit

(7,249)umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,

(7,250)ne properent artus anima fraudare senili.

(7,251)Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,

(7,252)Aesonis effetum proferri corpus ad auras

(7,253)iussit et in plenos resolutum carmine somnos

(7,254)exanimi similem stratis porrexit in herbis.

(7,255)hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros

(7,256)et monet arcanis oculos removere profanos.

(7,257)diffugiunt iussi; passis Medea capillis

(7,258)bacchantum ritu flagrantis circuit aras

(7,259)multifidasque faces in fossa sanguinis atra

(7,260)tinguit et infectas geminis accendit in aris

(7,261)terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.

(7,262)Interea validum posito medicamen aeno

(7,263)fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.

(7,264)illic Haemonia radices valle resectas

(7,265)seminaque floresque et sucos incoquit atros;

(7,266)adicit extremo lapides Oriente petitos

(7,267)et quas Oceani refluum mare lavit harenas;

(7,268)addit et exceptas luna pernocte pruinas

(7,269)et strigis infamis ipsis cum carnibus alas

(7,270)inque virum soliti vultus mutare ferinos

(7,271)ambigui prosecta lupi; nec defuit illis

(7,272)squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri

(7,273)vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit

(7,274)ova caputque novem cornicis saecula passae.

(7,275)his et mille aliis postquam sine nomine rebus

(7,276)propositum instruxit mortali barbara maius,

(7,277)arenti ramo iampridem mitis olivae

(7,278)omnia confudit summisque inmiscuit ima.

(7,279)ecce vetus calido versatus stipes aeno

(7,280)fit viridis primo nec longo tempore frondes

(7,281)induit et subito gravidis oneratur olivis:

(7,282)at quacumque cavo spumas eiecit aeno

(7,283)ignis et in terram guttae cecidere calentes,

(7,284)vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.

(7,285)quae simul ac vidit, stricto Medea recludit

(7,286)ense senis iugulum veteremque exire cruorem

(7,287)passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson

(7,288)aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque

(7,289)canitie posita nigrum rapuere colorem,

(7,290)pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,

(7,291)adiectoque cavae supplentur corpore rugae,

(7,292)membraque luxuriant: Aeson miratur et olim

(7,293)ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

(7,294)Viderat ex alto tanti miracula monstri

(7,295)Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos

(7,296)posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

(7,297)Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum

(7,298)Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex

(7,299)confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,

(7,300)excipiunt natae; quas tempore callida parvo

(7,301)Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,

(7,302)dumque refert inter meritorum maxima demptos

(7,303)Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,

(7,304)spes est virginibus Pelia subiecta creatis,

(7,305)arte suum parili revirescere posse parentem,

(7,306)idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.

(7,307)illa brevi spatio silet et dubitare videtur

(7,308)suspenditque animos ficta gravitate rogantum.

(7,309)mox ubi pollicita est, quo sit fiducia maior

(7,310)muneris huius ait, qui vestri maximus aevo est

(7,311)dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.

(7,312)protinus innumeris effetus laniger annis

(7,313)attrahitur flexo circum cava tempora cornu;

(7,314)cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro

(7,315)fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,

(7,316)membra simul pecudis validosque venefica sucos

(7,317)mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus

(7,318)cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,

(7,319)et tener auditur medio balatus aeno:

(7,320)nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus

(7,321)lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.

(7,322)Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam

(7,323)exhibuere fidem, tum vero inpensius instant.

(7,324)ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis

(7,325)dempserat et quarta radiantia nocte micabant

(7,326)sidera, cum rapido fallax Aeetias igni

(7,327)imponit purum laticem et sine viribus herbas.

(7,328)iamque neci similis resoluto corpore regem

(7,329)et cum rege suo custodes somnus habebat,

(7,330)quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;

(7,331)intrarant iussae cum Colchide limina natae

(7,332)ambierantque torum: quid nunc dubitatis inertes?

(7,333)stringite ait gladios veteremque haurite crurorem,

(7,334)ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas!

(7,335)in manibus vestris vita est aetasque parentis:

(7,336)si pietas ulla est nec spes agitatis inanis,

(7,337)officium praestate patri telisque senectam

(7,338)exigite, et saniem coniecto emittite ferro!

(7,339)his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est

(7,340)et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus

(7,341)ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,

(7,342)caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.

(7,343)ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus,

(7,344)semilacerque toro temptat consurgere, et inter

(7,345)tot medius gladios pallentia bracchia tendens

(7,346)quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis

(7,347)armat? ait: cecidere illis animique manusque;

(7,348)plura locuturo cum verbis guttura Colchis

(7,349)abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

(7,350)Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,

(7,351)non exempta foret poenae: fugit alta superque

(7,352)Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque

(7,353)Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:

(7,354)hic ope nympharum sublatus in aera pennis,

(7,355)cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,

(7,356)Deucalioneas effugit inobrutus undas.

(7,357)Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit

(7,358)factaque de saxo longi simulacra draconis

(7,359)Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,

(7,360)occuluit Liber falsi sub imagine cervi,

(7,361)quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,

(7,362)et quos Maera novo latratu terruit agros,

(7,363)Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres

(7,364)gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,

(7,365)Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,

(7,366)quorum oculos ipso vitiantes omnia visu

(7,367)Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;

(7,368)transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,

(7,369)qua pater Alcidamas placidam de corpore natae

(7,370)miraturus erat nasci potuisse columbam.

(7,371)inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,

(7,372)quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic

(7,373)imperio pueri volucrisque ferumque leonem

(7,374)tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus

(7,375)vicerat et spreto totiens iratus amore

(7,376)praemia poscenti taurum suprema negabat;

(7,377)ille indignatus cupies dare dixit et alto

(7,378)desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:

(7,379)factus olor niveis pendebat in aere pennis;

(7,380)at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo

(7,381)delicuit stagnumque suo de nomine fecit.

(7,382)adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis

(7,383)Ophias effugit natorum vulnera Combe;

(7,384)inde Calaureae Letoidos adspicit arva

(7,385)in volucrem versi cum coniuge conscia regis.

(7,386)dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron

(7,387)concubiturus erat saevarum more ferarum;

(7,388)Cephison procul hinc deflentem fata nepotis

(7,389)respicit in tumidam phocen ab Apolline versi

(7,390)Eumelique domum lugentis in aere natum.

(7,391)Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis

(7,392)contigit: hic aevo veteres mortalia primo

(7,393)corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.

(7,394)sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis

(7,395)flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,

(7,396)sanguine natorum perfunditur inpius ensis,

(7,397)ultaque se male mater Iasonis effugit arma.

(7,398)hinc Titaniacis ablata draconibus intrat

(7,399)Palladias arces, quae te, iustissima Phene,

(7,400)teque, senex Peripha, pariter videre volantes

(7,401)innixamque novis neptem Polypemonis alis.

(7,402)excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno,

(7,403)nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit.

(7,404)Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,

(7,405)qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon:

(7,406)huius in exitium miscet Medea, quod olim

(7,407)attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.

(7,408)illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum

(7,409)esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu,

(7,410)est via declivis, per quam Tirynthius heros

(7,411)restantem contraque diem radiosque micantes

(7,412)obliquantem oculos nexis adamante catenis

(7,413)Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira

(7,414)inplevit pariter ternis latratibus auras

(7,415)et sparsit virides spumis albentibus agros;

(7,416)has concresse putant nactasque alimenta feracis

(7,417)fecundique soli vires cepisse nocendi;

(7,418)quae quia nascuntur dura vivacia caute,

(7,419)agrestes aconita vocant. ea coniugis astu

(7,420)ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.

(7,421)sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,

(7,422)cum pater in capulo gladii cognovit eburno

(7,423)signa sui generis facinusque excussit ab ore.

(7,424)effugit illa necem nebulis per carmina motis;

(7,425)At genitor, quamquam laetatur sospite nato,

(7,426)attonitus tamen est, ingens discrimine parvo

(7,427)committi potuisse nefas: fovet ignibus aras

(7,428)muneribusque deos inplet, feriuntque secures

(7,429)colla torosa boum vinctorum cornua vittis.

(7,430)nullus Erecthidis fertur celebratior illo

(7,431)inluxisse dies: agitant convivia patres

(7,432)et medium vulgus nec non et carmina vino

(7,433)ingenium faciente canunt: te, maxime Theseu,

(7,434)mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,

(7,435)quodque suis securus arat Cromyona colonus,

(7,436)munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te

(7,437)clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,

(7,438)vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,

(7,439)Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.

(7,440)occidit ille Sinis magnis male viribus usus,

(7,441)qui poterat curvare trabes et agebat ab alto

(7,442)ad terram late sparsuras corpora pinus.

(7,443)tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes

(7,444)conposito Scirone patet, sparsisque latronis

(7,445)terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;

(7,446)quae iactata diu fertur durasse vetustas

(7,447)in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.

(7,448)si titulos annosque tuos numerare velimus,

(7,449)facta prement annos. pro te, fortissime, vota

(7,450)publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.

(7,451)consonat adsensu populi precibusque faventum

(7,452)regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

(7,453)Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,

(7,454)sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus

(7,455)gaudia percepit nato secura recepto:

(7,456)bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam

(7,457)classe valet, patria tamen est firmissimus ira

(7,458)Androgeique necem iustis ulciscitur armis.

(7,459)ante tamen bello vires adquirit amicas,

(7,460)quaque potens habitus volucri freta classe pererrat:

(7,461)hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,

(7,462)(promissis Anaphen, regna Astypaleia bello);

(7,463)hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli

(7,464)florentemque thymo Syron planamque Seriphon

(7,465)marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne

(7,466)Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro

(7,467)mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,

(7,468)nigra pedes, nigris velata monedula pennis.

(7,469)At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros

(7,470)et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae

(7,471)Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro

(7,472)Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:

(7,473)Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse

(7,474)Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.

(7,475)turba ruit tantaeque virum cognoscere famae

(7,476)expetit; occurrunt illi Telamonque minorque

(7,477)quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus;

(7,478)ipse quoque egreditur tardus gravitate senili

(7,479)Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit.

(7,480)admonitus patrii luctus suspirat et illi

(7,481)dicta refert rector populorum talia centum:

(7,482)arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque

(7,483)pars sis militiae; tumulo solacia posco.

(7,484)huic Asopiades petis inrita dixit et urbi

(7,485)non facienda meae; neque enim coniunctior ulla

(7,486)Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.

(7,487)tristis abit stabunt que tibi tua foedera magno

(7,488)dixit et utilius bellum putat esse minari

(7,489)quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.

(7,490)classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris

(7,491)spectari poterat, cum pleno concita velo

(7,492)Attica puppis adest in portusque intrat amicos,

(7,493)quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.

(7,494)Aeacidae longo iuvenes post tempore visum

(7,495)agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere

(7,496)inque patris duxere domum: spectabilis heros

(7,497)et veteris retinens etiamnum pignora formae

(7,498)ingreditur ramumque tenens popularis olivae

(7,499)a dextra laevaque duos aetate minores

(7,500)maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

(7,501)Postquam congressus primi sua verba tulerunt,

(7,502)Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque

(7,503)auxilium foedusque refert et iura parentum,

(7,504)imperiumque peti totius Achaidos addit.

(7,505)sic ubi mandatam iuvit facundia causam,

(7,506)Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,

(7,507)ne petite auxilium, sed sumite dixit, Athenae,

(7,508)nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras

(7,509)ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!)

(7,510)robora non desunt; superat mihi miles et hoc est,

(7,511)gratia dis, felix et inexcusabile tempus.

(7,512)immo ita sit Cephalus, crescat tua civibus opto

(7,513)urbs ait; adveniens equidem modo gaudia cepi,

(7,514)cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus

(7,515)obvia processit; multos tamen inde requiro,

(7,516)quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.

(7,517)Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:

(7,518)flebile principium melior fortuna secuta est;

(7,519)hanc utinam possem vobis memorare sine illo!

(7,520)ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos,

(7,521)ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris,

(7,522)et quota pars illi rerum periere mearum!

(7,523)dira lues ira populis Iunonis iniquae

(7,524)incidit exosae dictas a paelice terras.

(7,525)dum visum mortale malum tantaeque latebat

(7,526)causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:

(7,527)exitium superabat opem, quae victa iacebat.

(7,528)principio caelum spissa caligine terras

(7,529)pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;

(7,530)dumque quater iunctis explevit cornibus orbem

(7,531)Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,

(7,532)letiferis calidi spirarunt aestibus austri.

(7,533)constat et in fontis vitium venisse lacusque,

(7,534)miliaque incultos serpentum multa per agros

(7,535)errasse atque suis fluvios temerasse venenis.

(7,536)strage canum primo volucrumque oviumque boumque

(7,537)inque feris subiti deprensa potentia morbi.

(7,538)concidere infelix validos miratur arator

(7,539)inter opus tauros medioque recumbere sulco;

(7,540)lanigeris gregibus balatus dantibus aegros

(7,541)sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;

(7,542)acer equus quondam magnaeque in pulvere famae

(7,543)degenerat palmas veterumque oblitus honorum

(7,544)ad praesepe gemit leto moriturus inerti.

(7,545)non aper irasci meminit, non fidere cursu

(7,546)cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.

(7,547)omnia languor habet: silvisque agrisque viisque

(7,548)corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.

(7,549)mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,

(7,550)non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt

(7,551)adflatuque nocent et agunt contagia late.

(7,552)Pervenit ad miseros damno graviore colonos

(7,553)pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.

(7,554)viscera torrentur primo, flammaeque latentis

(7,555)indicium rubor est et ductus anhelitus; igni

(7,556)aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis

(7,557)ora patent, auraeque graves captantur hiatu.

(7,558)non stratum, non ulla pati velamina possunt,

(7,559)nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit

(7,560)corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.

(7,561)nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes

(7,562)erumpit clades, obsuntque auctoribus artes;

(7,563)quo propior quisque est servitque fidelius aegro,

(7,564)in partem leti citius venit, utque salutis

(7,565)spes abiit finemque vident in funere morbi,

(7,566)indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:

(7,567)utile enim nihil est. passim positoque pudore

(7,568)fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,

(7,569)nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.

(7,570)inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis

(7,571)inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas;

(7,572)tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,

(7,573)prosiliunt aut, si prohibent consistere vires,

(7,574)corpora devolvunt in humum fugiuntque penates

(7,575)quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,

(7,576)et quia causa latet, locus est in crimine; partim

(7,577)semianimes errare viis, dum stare valebant,

(7,578)adspiceres, flentes alios terraque iacentes

(7,579)lassaque versantes supremo lumina motu;

(7,580)membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,

(7,581)hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

(7,582)Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,

(7,583)ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?

(7,584)quo se cumque acies oculorum flexerat, illic

(7,585)vulgus erat stratum, veluti cum putria motis

(7,586)poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.

(7,587)templa vides contra gradibus sublimia longis:

(7,588)Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis

(7,589)inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,

(7,590)pro gnato genitor dum verba precantia dicit,

(7,591)non exoratis animam finivit in aris,

(7,592)inque manu turis pars inconsumpta reperta est!

(7,593)admoti quotiens templis, dum vota sacerdos

(7,594)concipit et fundit durum inter cornua vinum,

(7,595)haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!

(7,596)ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque

(7,597)cum facerem natis, mugitus victima diros

(7,598)edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis

(7,599)exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.

(7,600)exta quoque aegra notas veri monitusque deorum

(7,601)perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.

(7,602)ante sacros vidi proiecta cadavera postes,

(7,603)ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.

(7,604)pars animam laqueo claudunt mortisque timorem

(7,605)morte fugant ultroque vocant venientia fata.

(7,606)corpora missa neci nullis de more feruntur

(7,607)funeribus (neque enim capiebant funera portae):

(7,608)aut inhumata premunt terras aut dantur in altos

(7,609)indotata rogos; et iam reverentia nulla est,

(7,610)deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.

(7,611)qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur

(7,612)natorumque patrumque animae iuvenumque senumque,

(7,613)nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

(7,614)Attonitus tanto miserarum turbine rerum,

(7,615)Iuppiter o! dixi, si te non falsa loquuntur

(7,616)dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,

(7,617)nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,

(7,618)aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!

(7,619)ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.

(7,620)accipio sintque ista precor felicia mentis

(7,621)signa tuae! dixi, quod das mihi, pigneror omen.

(7,622)forte fuit iuxta patulis rarissima ramis

(7,623)sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo;

(7,624)hic nos frugilegas adspeximus agmine longo

(7,625)grande onus exiguo formicas ore gerentes

(7,626)rugosoque suum servantes cortice callem;

(7,627)dum numerum miror, totidem, pater optime, dixi,

(7,628)tu mihi da cives et inania moenia supple!

(7,629)intremuit ramisque sonum sine flamine motis

(7,630)alta dedit quercus: pavido mihi membra timore

(7,631)horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae

(7,632)roboribusque dedi, nec me sperare fatebar;

(7,633)sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.

(7,634)nox subit, et curis exercita corpora somnus

(7,635)occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse

(7,636)et ramis totidem totidemque animalia ramis

(7,637)ferre suis visa est pariterque tremescere motu

(7,638)graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;

(7,639)crescere desubito et maius maiusque videri

(7,640)ac se tollere humo rectoque adsistere trunco

(7,641)et maciem numerumque pedum nigrumque colorem

(7,642)ponere et humanam membris inducere formam.

(7,643)somnus abit: damno vigilans mea visa querorque

(7,644)in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens

(7,645)murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar

(7,646)iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni

(7,647)esse, venit Telamon properus foribusque reclusis

(7,648)speque fideque, pater, dixit maiora videbis:

(7,649)egredere! egredior, qualesque in imagine somni

(7,650)visus eram vidisse viros, ex ordine tales

(7,651)adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.

(7,652)vota Iovi solvo populisque recentibus urbem

(7,653)partior et vacuos priscis cultoribus agros,

(7,654)Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo.

(7,655)corpora vidisti; mores, quos ante gerebant,

(7,656)nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum

(7,657)quaesitique tenax et quod quaesita reservet.

(7,658)hi te ad bella pares annis animisque sequentur,

(7,659)cum primum qui te feliciter attulit eurus

(7,660)(eurus enim attulerat) fuerit mutatus in austrum.

(7,661)Talibus atque aliis longum sermonibus illi

(7,662)inplevere diem; lucis pars ultima mensae

(7,663)est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,

(7,664)flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat:

(7,665)ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,

(7,666)ad regem Cephalus simul et Pallante creati

(7,667)conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.

(7,668)excipit Aeacides illos in limine Phocus;

(7,669)nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.

(7,670)Phocus in interius spatium pulchrosque recessus

(7,671)Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.

(7,672)adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum

(7,673)ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.

(7,674)pauca prius mediis sermonibus ille locutus

(7,675)sum nemorum studiosus ait caedisque ferinae;

(7,676)qua tamen e silva teneas hastile recisum,

(7,677)iamdudum dubito: certe si fraxinus esset,

(7,678)fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.

(7,679)unde sit, ignoro, sed non formosius isto

(7,680)viderunt oculi telum iaculabile nostri.

(7,681)excipit Actaeis e fratribus alter et usum

(7,682)maiorem specie mirabere dixit in isto.

(7,683)consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum

(7,684)non regit, et revolat nullo referente cruentum.

(7,685)tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,

(7,686)cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.

(7,687)quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est,

(7,688)qua tulerit mercede; silet tactusque dolore

(7,689)coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:

(7,690)hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum

(7,691)flere facit facietque diu, si vivere nobis

(7,692)fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara

(7,693)perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

(7,694)Procris erat, si forte magis pervenit ad aures

(7,695)Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,

(7,696)si faciem moresque velis conferre duarum,

(7,697)dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus,

(7,698)hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;

(7,699)non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.

(7,700)alter agebatur post sacra iugalia mensis,

(7,701)cum me cornigeris tendentem retia cervis

(7,702)vertice de summo semper florentis Hymetti

(7,703)lutea mane videt pulsis Aurora tenebris

(7,704)invitumque rapit. liceat mihi vera referre

(7,705)pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,

(7,706)quod teneat lucis, teneat confinia noctis,

(7,707)nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam;

(7,708)pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.

(7,709)sacra tori coitusque novos thalamosque recentes

(7,710)primaque deserti referebam foedera lecti:

(7,711)mota dea est et siste tuas, ingrate, querellas;

(7,712)Procrin habe! dixit, quod si mea provida mens est,

(7,713)non habuisse voles. meque illi irata remisit.

(7,714)cum redeo mecumque deae memorata retracto,

(7,715)esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx

(7,716)non bene servasset: facies aetasque iubebat

(7,717)credere adulterium, prohibebant credere mores;

(7,718)sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,

(7,719)criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.

(7,720)quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam

(7,721)sollicitare fidem; favet huic Aurora timori

(7,722)inmutatque meam (videor sensisse) figuram.

(7,723)Palladias ineo non cognoscendus Athenas

(7,724)ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat

(7,725)castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:

(7,726)vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus.

(7,727)ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui

(7,728)temptamenta fide; male me, quin vera faterer,

(7,729)continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem.

(7,730)tristis erat (sed nulla tamen formosior illa

(7,731)esse potest tristi) desiderioque dolebat

(7,732)coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa,

(7,733)Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!

(7,734)quid referam, quotiens temptamina nostra pudici

(7,735)reppulerint mores, quotiens ego dixerit uni

(7,736)servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo.

(7,737)cui non ista fide satis experientia sano

(7,738)magna foret? non sum contentus et in mea pugno

(7,739)vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo

(7,740)muneraque augendo tandem dubitare coegi.

(7,741)exclamo male victor: adest, mala, fictus adulter!

(7,742)verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris.

(7,743)illa nihil; tacito tantummodo victa pudore

(7,744)insidiosa malo cum coniuge limina fugit;

(7,745)offensaque mei genus omne perosa virorum

(7,746)montibus errabat, studiis operata Dianae.

(7,747)tum mihi deserto violentior ignis ad ossa

(7,748)pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar

(7,749)et potuisse datis simili succumbere culpae

(7,750)me quoque muneribus, si munera tanta darentur.

(7,751)haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,

(7,752)redditur et dulces concorditer exigit annos;

(7,753)dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset

(7,754)dona, canem munus; quem cum sua traderet illi

(7,755)Cynthia, currendo superabit dixerat omnes.

(7,756)dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.

(7,757)muneris alterius quae sit fortuna, requiris?

(7,758)accipe mirandum: novitate movebere facti!

(7,759)Carmina Laiades non intellecta priorum

(7,760)solverat ingeniis, et praecipitata iacebat

(7,761)inmemor ambagum vates obscura suarum:

(7,762)protinus Aoniis inmittitur altera Thebis

(7,763)[scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!]

(7,764)pestis, et exitio multi pecorumque suoque

(7,765)rurigenae pavere feram; vicina iuventus

(7,766)venimus et latos indagine cinximus agros.

(7,767)illa levi velox superabat retia saltu

(7,768)summaque transibat postarum lina plagarum:

(7,769)copula detrahitur canibus, quas illa sequentes

(7,770)effugit et coetum non segnior alite ludit.

(7,771)poscor et ipse meum consensu Laelapa magno

(7,772)(muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat

(7,773)exuere ipse sibi colloque morantia tendit.

(7,774)vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,

(7,775)scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat,

(7,776)ipse oculis ereptus erat: non ocior illo

(7,777)hasta nec excussae contorto verbere glandes

(7,778)nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.

(7,779)collis apex medii subiectis inminet arvis:

(7,780)tollor eo capioque novi spectacula cursus,

(7,781)quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso

(7,782)vulnere visa fera est; nec limite callida recto

(7,783)in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis

(7,784)et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti:

(7,785)inminet hic sequiturque parem similisque tenenti

(7,786)non tenet et vanos exercet in aera morsus.

(7,787)ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat

(7,788)dum mea, dum digitos amentis addere tempto,

(7,789)lumina deflexi. revocataque rursus eodem

(7,790)rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo

(7,791)adspicio; fugere hoc, illud captare putares.

(7,792)scilicet invictos ambo certamine cursus

(7,793)esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.

(7,794)hactenus, et tacuit; iaculo quod crimen in ipso est?

(7,795)Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:

(7,796)Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:

(7,797)illa prius referam. iuvat o meminisse beati

(7,798)temporis, Aeacide, quo primos rite per annos

(7,799)coniuge eram felix, felix erat illa marito.

(7,800)mutua cura duos et amor socialis habebat,

(7,801)nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,

(7,802)nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,

(7,803)ulla erat; aequales urebant pectora flammae.

(7,804)sole fere radiis feriente cacumina primis

(7,805)venatum in silvas iuvenaliter ire solebam

(7,806)nec mecum famuli nec equi nec naribus acres

(7,807)ire canes nec lina sequi nodosa solebant:

(7,808)tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae

(7,809)dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras

(7,810)et quae de gelidis exibat vallibus aura:

(7,811)aura petebatur medio mihi lenis in aestu,

(7,812)auram exspectabam, requies erat illa labori.

(7,813)aura (recordor enim), venias cantare solebam,

(7,814)meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,

(7,815)utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!

(7,816)forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant),

(7,817)blanditias plures et tu mihi magna voluptas

(7,818)dicere sim solitus, tu me reficisque fovesque,

(7,819)tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque

(7,820)spiritus iste tuus semper captatur ab ore.

(7,821)vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem

(7,822)nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum

(7,823)esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.

(7,824)criminis extemplo ficti temerarius index

(7,825)Procrin adit linguaque refert audita susurra.

(7,826)credula res amor est: subito conlapsa dolore,

(7,827)ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta

(7,828)tempore se miseram, se fati dixit iniqui

(7,829)deque fide questa est et crimine concita vano,

(7,830)quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen

(7,831)et dolet infelix veluti de paelice vera.

(7,832)saepe tamen dubitat speratque miserrima falli

(7,833)indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa,

(7,834)damnatura sui non est delicta mariti.

(7,835)postera depulerant Aurorae lumina noctem:

(7,836)egredior silvamque peto victorque per herbas

(7,837)aura, veni dixi nostroque medere labori!

(7,838)et subito gemitus inter mea verba videbar

(7,839)nescio quos audisse; veni tamen optima! dicens

(7,840)fronde levem rursus strepitum faciente caduca

(7,841)sum ratus esse feram telumque volatile misi:

(7,842)Procris erat medioque tenens in pectore vulnus

(7,843)ei mihi conclamat! vox est ubi cognita fidae

(7,844)coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.

(7,845)semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes

(7,846)et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem

(7,847)invenio corpusque meo mihi carius ulnis

(7,848)mollibus attollo scissaque a pectore veste

(7,849)vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem

(7,850)neu me morte sua sceleratum deserat, oro.

(7,851)viribus illa carens et iam moribunda coegit

(7,852)haec se pauca loqui: per nostri foedera lecti

(7,853)perque deos supplex oro superosque meosque,

(7,854)per si quid merui de te bene perque manentem

(7,855)nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,

(7,856)ne thalamis Auram patiare innubere nostris!

(7,857)dixit, et errorem tum denique nominis esse

(7,858)et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?

(7,859)labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires,

(7,860)dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me

(7,861)infelicem animam nostroque exhalat in ore;

(7,862)sed vultu meliore mori secura videtur.

(7,863)Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce

(7,864)Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque

(7,865)milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

(8,1)Iam nitidum retegente diem noctisque fugante

(8,2)tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt

(8,3)nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri

(8,4)Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti

(8,5)ante exspectatum portus tenuere petitos.

(8,6)interea Minos Lelegeia litora vastat

(8,7)praetemptatque sui vires Mavortis in urbe

(8,8)Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro

(8,9)inter honoratos medioque in vertice canos

(8,10)crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

(8,11)Sexta resurgebant orientis cornua lunae,

(8,12)et pendebat adhuc belli fortuna, diuque

(8,13)inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.

(8,14)regia turris erat vocalibus addita muris,

(8,15)in quibus auratam proles Letoia fertur

(8,16)deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.

(8,17)saepe illuc solita est ascendere filia Nisi

(8,18)et petere exiguo resonantia saxa lapillo,

(8,19)tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat

(8,20)spectare ex illa rigidi certamina Martis,

(8,21)iamque mora belli procerum quoque nomina norat

(8,22)armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras;

(8,23)noverat ante alios faciem ducis Europaei,

(8,24)plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos,

(8,25)seu caput abdiderat cristata casside pennis,

(8,26)in galea formosus erat; seu sumpserat aere

(8,27)fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;

(8,28)torserat adductis hastilia lenta lacertis:

(8,29)laudabat virgo iunctam cum viribus artem;

(8,30)inposito calamo patulos sinuaverat arcus:

(8,31)sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;

(8,32)cum vero faciem dempto nudaverat aere

(8,33)purpureusque albi stratis insignia pictis

(8,34)terga premebat equi spumantiaque ora regebat,

(8,35)vix sua, vix sanae virgo Niseia compos

(8,36)mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,

(8,37)quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.

(8,38)impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen

(8,39)virgineos hostile gradus, est impetus illi

(8,40)turribus e summis in Cnosia mittere corpus

(8,41)castra vel aeratas hosti recludere portas,

(8,42)vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat

(8,43)candida Dictaei spectans tentoria regis,

(8,44)laeter, ait doleamne geri lacrimabile bellum,

(8,45)in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est.

(8,46)sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset!

(8,47)me tamen accepta poterat deponere bellum

(8,48)obside: me comitem, me pacis pignus haberet.

(8,49)si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,

(8,50)qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.

(8,51)o ego ter felix, si pennis lapsa per auras

(8,52)Cnosiaci possem castris insistere regis

(8,53)fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,

(8,54)vellet emi, tantum patrias ne posceret arces!

(8,55)nam pereant potius sperata cubilia, quam sim

(8,56)proditione potens! - quamvis saepe utile vinci

(8,57)victoris placidi fecit clementia multis.

(8,58)iusta gerit certe pro nato bella perempto:

(8,59)et causaque valet causamque tuentibus armis.

(8,60)at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem,

(8,61)cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors

(8,62)et non noster amor? melius sine caede moraque

(8,63)inpensaque sui poterit superare cruoris.

(8,64)non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,

(8,65)vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te

(8,66)derigere inmitem non inscius audeat hastam?

(8,67)coepta placent, et stat sententia tradere mecum

(8,68)dotalem patriam finemque inponere bello;

(8,69)verum velle parum est! aditus custodia servat,

(8,70)claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum

(8,71)infelix timeo, solus mea vota moratur.

(8,72)di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto

(8,73)est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.

(8,74)altera iamdudum succensa cupidine tanto

(8,75)perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.

(8,76)et cur ulla foret me fortior? ire per ignes

(8,77)et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis

(8,78)aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.

(8,79)illa mihi est auro pretiosior, illa beatam

(8,80)purpura me votique mei factura potentem.

(8,81)Talia dicenti curarum maxima nutrix

(8,82)nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.

(8,83)prima quies aderat, qua curis fessa diurnis

(8,84)pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos

(8,85)intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem

(8,86)crine suum spoliat praedaque potita nefanda

fert secum spolium sceleris progressaque porta.

(8,87)per medios hostes (meriti fiducia tanta est)

(8,88)pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:

(8,89)suasit amor facinus: proles ego regia Nisi

(8,90)Scylla tibi trado patriaeque meosque penates;

(8,91)praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris

(8,92)purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,

(8,93)sed patrium tibi crede caput! scelerataque dextra

(8,94)munera porrexit; Minos porrecta refugit

(8,95)turbatusque novi respondit imagine facti:

(8,96)di te summoveant, o nostri infamia saecli,

(8,97)orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!

(8,98)certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,

(8,99)qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.

(8,100)Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor

(8,101)hostibus inposuit, classis retinacula solvi

(8,102)iussit et aeratas impelli remige puppes.

(8,103)Scylla freto postquam deductas nare carinas

(8,104)nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,

(8,105)consumptis precibus violentam transit in iram

(8,106)intendensque manus passis furibunda capillis

(8,107)quo fugis exclamat meritorum auctore relicta,

(8,108)o patriae praelate meae, praelate parenti?

(8,109)quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum

(8,110)et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te

(8,111)noster amor movit, nec quod spes omnis in unum

(8,112)te mea congesta est? nam quo deserta revertar?

(8,113)in patriam? superata iacet! sed finge manere:

(8,114)proditione mea clausa est mihi! patris ad ora?

(8,115)quem tibi donavi? cives odere merentem,

(8,116)finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae

(8,117)terrarum, nobis ut Crete sola pateret.

(8,118)hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,

(8,119)non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,

(8,120)Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.

(8,121)Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri

(8,122)ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus,

(8,123)[et ferus et captus nullius amore iuvencae]

(8,124)qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,

(8,125)Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,

(8,126)moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire.

(8,127)sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,

(8,128)me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro,

(8,129)insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,

(8,130)officium tibi sit! te vere coniuge digna est,

(8,131)quae torvum ligno decepit adultera taurum

(8,132)discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures

(8,133)perveniunt mea dicta tuas, an inania venti

(8,134)verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?

(8,135)iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum

(8,136)praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.

(8,137)me miseram! properare iubet! divulsaque remis

(8,138)unda sonat, mecumque simul mea terra recedit.

(8,139)nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:

(8,140)insequar invitum puppimque amplexa recurvam

(8,141)per freta longa trahar. Vix dixerat, insilit undis

(8,142)consequiturque rates faciente cupidine vires

(8,143)Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.

(8,144)quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura

(8,145)et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),

(8,146)ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco;

(8,147)illa metu puppim dimisit, et aura cadentem

(8,148)sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.

(8,149)pluma subit palmis: in avem mutata vocatur

(8,150)Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.

(8,151)Vota Iovi Minos taurorum corpora centum

(8,152)solvit, ut egressus ratibus Curetida terram

(8,153)contigit, et spoliis decorata est regia fixis.

(8,154)creverat obprobrium generis, foedumque patebat

(8,155)matris adulterium monstri novitate biformis;

(8,156)destinat hunc Minos thalamo removere pudorem

(8,157)multiplicique domo caecisque includere tectis.

(8,158)Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis

(8,159)ponit opus turbatque notas et lumina flexum

(8,160)ducit in errorem variarum ambage viarum.

(8,161)non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis

(8,162)ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque

(8,163)occurrensque sibi venturas aspicit undas

(8,164)et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum

(8,165)incertas exercet aquas: ita Daedalus implet

(8,166)innumeras errore vias vixque ipse reverti

(8,167)ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.

(8,168)Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram

(8,169)clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum

(8,170)tertia sors annis domuit repetita novenis,

(8,171)utque ope virginea nullis iterata priorum

(8,172)ianua difficilis filo est inventa relecto,

(8,173)protinus Aegides rapta Minoide Diam

(8,174)vela dedit comitemque suam crudelis in illo

(8,175)litore destituit; desertae et multa querenti

(8,176)amplexus et opem Liber tulit, utque perenni

(8,177)sidere clara foret, sumptam de fronte coronam

(8,178)inmisit caelo: tenues volat illa per auras

(8,179)dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes

(8,180)consistuntque loco specie remanente coronae,

(8,181)qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.

(8,182)Daedalus interea Creten longumque perosus

(8,183)exilium tactusque loci natalis amore

(8,184)clausus erat pelago. terras licet inquit et undas

(8,185)obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:

(8,186)omnia possideat, non possidet aera Minos.

(8,187)dixit et ignotas animum dimittit in artes

(8,188)naturamque novat. nam ponit in ordine pennas

(8,189)a minima coeptas, longam breviore sequenti,

(8,190)ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam

(8,191)fistula disparibus paulatim surgit avenis;

(8,192)tum lino medias et ceris alligat imas

(8,193)atque ita conpositas parvo curvamine flectit,

(8,194)ut veras imitetur aves. puer Icarus una

(8,195)stabat et, ignarus sua se tractare pericla,

(8,196)ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,

(8,197)captabat plumas, flavam modo pollice ceram

(8,198)mollibat lusuque suo mirabile patris

(8,199)impediebat opus. postquam manus ultima coepto

(8,200)inposita est, geminas opifex libravit in alas

(8,201)ipse suum corpus motaque pependit in aura;

(8,202)instruit et natum medio que ut limite curras,

(8,203)Icare, ait moneo, ne, si demissior ibis,

(8,204)unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:

(8,205)inter utrumque vola. nec te spectare Booten

(8,206)aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:

(8,207)me duce carpe viam! pariter praecepta volandi

(8,208)tradit et ignotas umeris accommodat alas.

(8,209)inter opus monitusque genae maduere seniles,

(8,210)et patriae tremuere manus; dedit oscula nato

(8,211)non iterum repetenda suo pennisque levatus

(8,212)ante volat comitique timet, velut ales, ab alto

(8,213)quae teneram prolem produxit in aera nido,

(8,214)hortaturque sequi damnosasque erudit artes

(8,215)et movet ipse suas et nati respicit alas.

(8,216)hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,

(8,217)aut pastor baculo stivave innixus arator

(8,218)vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,

(8,219)credidit esse deos. et iam Iunonia laeva

(8,220)parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)

(8,221)dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,

(8,222)cum puer audaci coepit gaudere volatu

(8,223)deseruitque ducem caelique cupidine tractus

(8,224)altius egit iter. rapidi vicinia solis

(8,225)mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;

(8,226)tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,

(8,227)remigioque carens non ullas percipit auras,

(8,228)oraque caerulea patrium clamantia nomen

(8,229)excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.

(8,230)at pater infelix, nec iam pater, Icare, dixit,

(8,231)Icare, dixit ubi es? qua te regione requiram?

(8,232)Icare dicebat: pennas aspexit in undis

(8,233)devovitque suas artes corpusque sepulcro

(8,234)condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

(8,235)Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati

(8,236)garrula limoso prospexit ab elice perdix

(8,237)et plausit pennis testataque gaudia cantu est,

(8,238)unica tunc volucris nec visa prioribus annis,

(8,239)factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen.

(8,240)namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam

(8,241)progeniem germana suam, natalibus actis

(8,242)bis puerum senis, animi ad praecepta capacis;

(8,243)ille etiam medio spinas in pisce notatas

(8,244)traxit in exemplum ferroque incidit acuto

(8,245)perpetuos dentes et serrae repperit usum;

(8,246)primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo

(8,247)vinxit, ut aequali spatio distantibus illis

(8,248)altera pars staret, pars altera duceret orbem.

(8,249)Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae

(8,250)praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum,

(8,251)quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque

(8,252)reddidit et medio velavit in aere pennis,

(8,253)sed vigor ingenii quondam velocis in alas

(8,254)inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit.

(8,255)non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,

(8,256)nec facit in ramis altoque cacumine nidos:

(8,257)propter humum volitat ponitque in saepibus ova

(8,258)antiquique memor metuit sublimia casus.

(8,259)Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat

(8,260)Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis

(8,261)mitis habebatur; iam lamentabile Athenae

(8,262)pendere desierant Thesea laude tributum:

(8,263)templa coronantur, bellatricemque Minervam

(8,264)cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto

(8,265)muneribusque datis et acerris turis honorant;

(8,266)sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes

(8,267)Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,

(8,268)huius opem magnis inploravere periclis,

(8,269)huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,

(8,270)sollicita supplex petiit prece: causa petendi

(8,271)sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.

(8,272)Oenea namque ferunt pleni successibus anni

(8,273)primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,

(8,274)Palladios flavae latices libasse Minervae;

(8,275)coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes

(8,276)ambitiosus honor: solas sine ture relictas

(8,277)praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.

(8,278)tangit et ira deos. at non inpune feremus,

(8,279)quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae

(8,280)inquit, et Olenios ultorem spreta per agros

(8,281)misit aprum, quanto maiores herbida tauros

(8,282)non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:

(8,283)sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,

(8,284)et setae similes rigidis hastilibus horrent:

(8,285)fervida cum rauco latos stridore per armos

(8,286)spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,

(8,287)fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent.

(8,288)is modo crescentes segetes proculcat in herba,

(8,289)nunc matura metit fleturi vota coloni

(8,290)et Cererem in spicis intercipit: area frustra

(8,291)et frustra exspectant promissas horrea messes.

(8,292)sternuntur gravidi longo cum palmite fetus

(8,293)bacaque cum ramis semper frondentis olivae.

(8,294)saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,

(8,295)non armenta truces possunt defendere tauri.

(8,296)diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis

(8,297)esse putant tutos, donec Meleagros et una

(8,298)lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:

(8,299)Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter,

(8,300)alter equo, primaeque ratis molitor Iason,

(8,301)et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus,

(8,302)et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus

(8,303)et velox Idas, et iam non femina Caeneus,

(8,304)Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus

(8,305)Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix

(8,306)Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.

(8,307)nec Telamon aberat magnique creator Achillis

(8,308)cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao

(8,309)inpiger Eurytion et cursu invictus Echion

(8,310)Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque

(8,311)Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,

(8,312)et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,

(8,313)Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,

(8,314)Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus

(8,315)Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei:

(8,316)rasilis huic summam mordebat fibula vestem,

(8,317)crinis erat simplex, nodum conlectus in unum,

(8,318)ex umero pendens resonabat eburnea laevo

(8,319)telorum custos, arcum quoque laeva tenebat;

(8,320)talis erat cultu, facies, quam dicere vere

(8,321)virgineam in puero, puerilem in virgine possis.

(8,322)hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros

(8,323)optavit renuente deo flammasque latentes

(8,324)hausit et o felix, siquem dignabitur inquit

(8,325)ista virum! nec plura sinit tempusque pudorque

(8,326)dicere: maius opus magni certaminis urguet.

(8,327)Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,

(8,328)incipit a plano devexaque prospicit arva:

(8,329)quo postquam venere viri, pars retia tendunt,

(8,330)vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur

(8,331)signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum.

(8,332)concava vallis erat, quo se demittere rivi

(8,333)adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae

(8,334)lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres

(8,335)viminaque et longa parvae sub harundine cannae:

(8,336)hinc aper excitus medios violentus in hostes

(8,337)fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.

(8,338)sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem

(8,339)silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti

(8,340)tela tenent dextra lato vibrantia ferro.

(8,341)ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti

(8,342)obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.

(8,343)cuspis Echionio primum contorta lacerto

(8,344)vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno;

(8,345)proxima, si nimiis mittentis viribus usa

(8,346)non foret, in tergo visa est haesura petito:

(8,347)longius it; auctor teli Pagasaeus Iason.

(8,348)Phoebe, ait Ampycides, si te coluique coloque,

(8,349)da mihi, quod petitur, certo contingere telo!

(8,350)qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,

(8,351)sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti

(8,352)abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit.

(8,353)ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:

(8,354)emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma,

(8,355)utque volat moles adducto concita nervo,

(8,356)cum petit aut muros aut plenas milite turres,

(8,357)in iuvenes certo sic impete vulnificus sus

(8,358)fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes

(8,359)cornua, prosternit: socii rapuere iacentes;

(8,360)at non letiferos effugit Enaesimus ictus

(8,361)Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem

(8,362)vertere succiso liquerunt poplite nervi.

(8,363)forsitan et Pylius citra Troiana perisset

(8,364)tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta

(8,365)arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis

(8,366)despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem.

(8,367)dentibus ille ferox in querno stipite tritis

(8,368)inminet exitio fidensque recentibus armis

(8,369)Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.

(8,370)at gemini, nondum caelestia sidera, fratres,

(8,371)ambo conspicui, nive candidioribus ambo

(8,372)vectabantur equis, ambo vibrata per auras

(8,373)hastarum tremulo quatiebant spicula motu.

(8,374)vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas

(8,375)nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.

(8,376)persequitur Telamon studioque incautus eundi

(8,377)pronus ab arborea cecidit radice retentus.

(8,378)dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam

(8,379)inposuit nervo sinuatoque expulit arcu:

(8,380)fixa sub aure feri summum destrinxit harundo

(8,381)corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas;

(8,382)nec tamen illa sui successu laetior ictus

(8,383)quam Meleagros erat: primus vidisse putatur

(8,384)et primus sociis visum ostendisse cruorem

(8,385)et meritum dixisse feres virtutis honorem.

(8,386)erubuere viri seque exhortantur et addunt

(8,387)cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:

(8,388)turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.

(8,389)ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas

(8,390)discite, femineis quid tela virilia praestent,

(8,391)o iuvenes, operique meo concedite! dixit.

(8,392)ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,

(8,393)invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.

(8,394)talia magniloquo tumidus memoraverat ore

(8,395)ancipitemque manu tollens utraque securim

(8,396)institerat digitis pronos suspensus in ictus:

(8,397)occupat audentem, quaque est via proxima leto,

(8,398)summa ferus geminos derexit ad inguina dentes.

(8,399)concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo

(8,400)viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.

(8,401)ibat in adversum proles Ixionis hostem

(8,402)Pirithous valida quatiens venabula dextra;

(8,403)cui procul Aegides o me mihi carior inquit

(8,404)pars animae consiste meae! licet eminus esse

(8,405)fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.

(8,406)dixit et aerata torsit grave cuspide cornum;

(8,407)quo bene librato votique potente futuro

(8,408)obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus.

(8,409)misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo

(8,410)vertit in inmeriti fatum latrantis et inter

(8,411)ilia coniectum tellure per ilia fixum est.

(8,412)at manus Oenidae variat, missisque duabus

(8,413)hasta prior terra, medio stetit altera tergo.

(8,414)nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem

(8,415)stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,

(8,416)vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram

(8,417)splendidaque adversos venabula condit in armos.

(8,418)gaudia testantur socii clamore secundo

(8,419)victricemque petunt dextrae coniungere dextram

(8,420)inmanemque ferum multa tellure iacentem

(8,421)mirantes spectant neque adhuc contingere tutum

(8,422)esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.

(8,423)Ipse pede inposito caput exitiabile pressit

(8,424)atque ita sume mei spolium, Nonacria, iuris,

(8,425)dixit et in partem veniat mea gloria tecum.

(8,426)protinus exuvias rigidis horrentia saetis

(8,427)terga dat et magnis insignia dentibus ora.

(8,428)illi laetitiae est cum munere muneris auctor;

(8,429)invidere alii, totoque erat agmine murmur.

(8,430)e quibus ingenti tendentes bracchia voce

(8,431)pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,

(8,432)Thestiadae clamant, nec te fiducia formae

(8,433)decipiat, ne sit longe tibi captus amore

(8,434)auctor, et huic adimunt munus, ius muneris illi.

(8,435)non tulit et tumida frendens Mavortius ira

(8,436)discite, raptores alieni dixit honoris,

(8,437)facta minis quantum distent, hausitque nefando

(8,438)pectora Plexippi nil tale timentia ferro.

(8,439)Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem

(8,440)ulcisci fratrem fraternaque fata timentem

(8,441)haud patitur dubitare diu calidumque priori

(8,442)caede recalfecit consorti sanguine telum.

(8,443)Dona deum templis nato victore ferebat,

(8,444)cum videt exstinctos fratres Althaea referri.

(8,445)quae plangore dato maestis clamoribus urbem

(8,446)inplet et auratis mutavit vestibus atras;

(8,447)at simul est auctor necis editus, excidit omnis

(8,448)luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

(8,449)Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret

(8,450)Thestias, in flammam triplices posuere sorores

(8,451)staminaque inpresso fatalia pollice nentes

(8,452)tempora dixerunt eadem lignoque tibique,

(8,453)o modo nate, damus. quo postquam carmine dicto

(8,454)excessere deae, flagrantem mater ab igne

(8,455)eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.

(8,456)ille diu fuerat penetralibus abditus imis

(8,457)servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.

(8,458)protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni

(8,459)imperat et positis inimicos admovet ignes.

(8,460)tum conata quater flammis inponere ramum

(8,461)coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,

(8,462)et diversa trahunt unum duo nomina pectus.

(8,463)saepe metu sceleris pallebant ora futuri,

(8,464)saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem,

(8,465)et modo nescio quid similis crudele minanti

(8,466)vultus erat, modo quem misereri credere posses;

(8,467)cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,

(8,468)inveniebantur lacrimae tamen, utque carina,

(8,469)quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,

(8,470)vim geminam sentit paretque incerta duobus,

(8,471)Thestias haud aliter dubiis affectibus errat

(8,472)inque vices ponit positamque resuscitat iram.

(8,473)incipit esse tamen melior germana parente

(8,474)et consanguineas ut sanguine leniat umbras,

(8,475)inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis

(8,476)convaluit, rogus iste cremet mea viscera dixit,

(8,477)utque manu dira lignum fatale tenebat,

(8,478)ante sepulcrales infelix adstitit aras

(8,479)poenarum que deae triplices, furialibus, inquit

(8,480)Eumenides, sacris vultus advertite vestros!

(8,481)ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est,

(8,482)in scelus addendum scelus est, in funera funus:

(8,483)per coacervatos pereat domus inpia luctus!

(8,484)an felix Oeneus nato victore fruetur,

(8,485)Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.

(8,486)vos modo, fraterni manes animaeque recentes,

(8,487)officium sentite meum magnoque paratas

(8,488)accipite inferias, uteri mala pignora nostri!

(8,489)ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri!

(8,490)deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur

(8,491)illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor.

(8,492)ergo inpune feret vivusque et victor et ipso

(8,493)successu tumidus regnum Calydonis habebit,

(8,494)vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?

(8,495)haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille

(8,496)spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam!

(8,497)mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum

(8,498)et quos sustinui bis mensum quinque labores?

(8,499)o utinam primis arsisses ignibus infans,

(8,500)idque ego passa forem! vixisti munere nostro;

(8,501)nunc merito moriere tuo! cape praemia facti

(8,502)bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,

(8,503)redde animam vel me fraternis adde sepulcris!

(8,504)et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum

(8,505)ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,

(8,506)nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.

(8,507)me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres,

(8,508)dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque

(8,509)ipsa sequar! dixit dextraque aversa trementi

(8,510)funereum torrem medios coniecit in ignes:

(8,511)aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse

(8,512)stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit.

(8,513)Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa

(8,514)uritur et caecis torreri viscera sentit

(8,515)ignibus ac magnos superat virtute dolores.

(8,516)quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,

(8,517)maeret et Ancaei felicia vulnera dicit

(8,518)grandaevumque patrem fratresque piasque sorores

(8,519)cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,

(8,520)forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque

(8,521)languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque,

(8,522)inque leves abiit paulatim spiritus auras

(8,523)paulatim cana prunam velante favilla.

(8,524)Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,

(8,525)vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos

(8,526)planguntur matres Calydonides Eueninae;

(8,527)pulvere canitiem genitor vultusque seniles

(8,528)foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.

(8,529)nam de matre manus diri sibi conscia facti

(8,530)exegit poenas acto per viscera ferro.

(8,531)non mihi si centum deus ora sonantia linguis

(8,532)ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,

(8,533)tristia persequerer miserarum fata sororum.

(8,534)inmemores decoris liventia pectora tundunt,

(8,535)dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,

(8,536)oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.

(8,537)post cinerem cineres haustos ad pectora pressant

(8,538)adfusaeque iacent tumulo signataque saxo

(8,539)nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt.

(8,540)quas Parthaoniae tandem Latonia clade

(8,541)exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque

(8,542)nobilis Alcmenae natis in corpore pennis

(8,543)adlevat et longas per bracchia porrigit alas

(8,544)corneaque ora facit versasque per aera mittit.

(8,545)Interea Theseus sociati parte laboris

(8,546)functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces.

(8,547)clausit iter fecitque moras Achelous eunti

(8,548)imbre tumens: succede meis, ait inclite, tectis,

(8,549)Cecropide, nec te committe rapacibus undis:

(8,550)ferre trabes solidas obliquaque volvere magno

(8,551)murmure saxa solent. vidi contermina ripae

(8,552)cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic

(8,553)profuit armentis nec equis velocibus esse.

(8,554)multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis

(8,555)corpora turbineo iuvenalia vertice mersit.

(8,556)tutior est requies, solito dum flumina currant

(8,557)limite, dum tenues capiat suus alveus undas.

(8,558)adnuit Aegides utar, que Acheloe, domoque

(8,559)consilioque tuo respondit; et usus utroque est.

(8,560)pumice multicavo nec levibus atria tophis

(8,561)structa subit: molli tellus erat umida musco,

(8,562)summa lacunabant alterno murice conchae.

(8,563)iamque duas lucis partes Hyperione menso

(8,564)discubuere toris Theseus comitesque laborum,

(8,565)hac Ixionides, illa Troezenius heros

(8,566)parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,

(8,567)quosque alios parili fuerat dignatus honore

(8,568)Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.

(8,569)protinus adpositas nudae vestigia nymphae

(8,570)instruxere epulis mensas dapibusque remotis

(8,571)in gemma posuere merum. tum maximus heros,

(8,572)aequora prospiciens oculis subiecta, quis inquit

(8,573)ille locus? (digitoque ostendit) et insula nomen

(8,574)quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!

(8,575)Amnis ad haec non est inquit quod cernitis unum:

(8,576)quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit.

(8,577)quoque minus spretae factum mirere Dianae,

(8,578)naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos

(8,579)mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,

(8,580)inmemores nostri festas duxere choreas.

(8,581)intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,

(8,582)tantus eram, pariterque animis inmanis et undis

(8,583)a silvis silvas et ab arvis arva revelli

(8,584)cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,

(8,585)in freta provolvi. fluctus nosterque marisque

(8,586)continuam diduxit humum partesque resolvit

(8,587)in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.

(8,588)ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit

(8,589)insula, grata mihi; Perimelen navita dicit:

(8,590)huic ego virgineum dilectae nomen ademi;

(8,591)quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum

(8,592)propulit e scopulo periturae corpora natae.

(8,593)excepi nantemque ferens o proxima mundi

(8,594)regna vagae dixi sortite, Tridentifer, undae,

(8,595)adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna

(8,596)da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!

(8,597)dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes

(8,598)et gravis increvit mutatis insula membris.

(8,599)Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos

(8,600)moverat: inridet credentes, utque deorum

(8,601)spretor erat mentisque ferox, Ixione natus

(8,602)ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes

(8,603)esse deos, dixit si dant adimuntque figuras.

(8,604)obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,

(8,605)ante omnesque Lelex animo maturus et aevo,

(8,606)sic ait: inmensa est finemque potentia caeli

(8,607)non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,

(8,608)quoque minus dubites, tiliae contermina quercus

(8,609)collibus est Phrygiis modico circumdata muro;

(8,610)ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus

(8,611)misit in arva suo quondam regnata parenti.

(8,612)haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,

(8,613)nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae;

(8,614)Iuppiter huc specie mortali cumque parente

(8,615)venit Atlantiades positis caducifer alis.

(8,616)mille domos adiere locum requiemque petentes,

(8,617)mille domos clausere serae; tamen una recepit,

(8,618)parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,

(8,619)sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon

(8,620)illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa

(8,621)consenuere casa paupertatemque fatendo

(8,622)effecere levem nec iniqua mente ferendo;

(8,623)nec refert, dominos illic famulosne requiras:

(8,624)tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

(8,625)ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates

(8,626)summissoque humiles intrarunt vertice postes,

(8,627)membra senex posito iussit relevare sedili;

(8,628)cui superiniecit textum rude sedula Baucis

(8,629)inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes

(8,630)suscitat hesternos foliisque et cortice sicco

(8,631)nutrit et ad flammas anima producit anili

(8,632)multifidasque faces ramaliaque arida tecto

(8,633)detulit et minuit parvoque admovit aeno,

(8,634)quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,

(8,635)truncat holus foliis; furca levat ille bicorni

(8,636)sordida terga suis nigro pendentia tigno

(8,637)servatoque diu resecat de tergore partem

(8,638)exiguam sectamque domat ferventibus undis.

(8,639)interea medias fallunt sermonibus horas

(8,640)concutiuntque torum de molli fluminis ulva

(8,641)inpositum lecto sponda pedibusque salignis.

(8,642)vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo

(8,643)sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque

(8,644)vestis erat, lecto non indignanda saligno.

(8,645)adcubuere dei. mensam succincta tremensque

(8,646)ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:

(8,647)testa parem fecit; quae postquam subdita clivum

(8,648)sustulit, aequatam mentae tersere virentes.

(8,649)ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae

(8,650)conditaque in liquida corna autumnalia faece

(8,651)intibaque et radix et lactis massa coacti

(8,652)ovaque non acri leviter versata favilla,

(8,653)omnia fictilibus. post haec caelatus eodem

(8,654)sistitur argento crater fabricataque fago

(8,655)pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;

(8,656)parva mora est, epulasque foci misere calentes,

(8,657)nec longae rursus referuntur vina senectae

(8,658)dantque locum mensis paulum seducta secundis:

(8,659)hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis

(8,660)prunaque et in patulis redolentia mala canistris

(8,661)et de purpureis conlectae vitibus uvae,

(8,662)candidus in medio favus est; super omnia vultus

(8,663)accessere boni nec iners pauperque voluntas.

(8,664)Interea totiens haustum cratera repleri

(8,665)sponte sua per seque vident succrescere vina:

(8,666)attoniti novitate pavent manibusque supinis

(8,667)concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon

(8,668)et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

(8,669)unicus anser erat, minimae custodia villae:

(8,670)quem dis hospitibus domini mactare parabant;

(8,671)ille celer penna tardos aetate fatigat

(8,672)eluditque diu tandemque est visus ad ipsos

(8,673)confugisse deos: superi vetuere necari

(8,674)di que sumus, meritasque luet vicinia poenas

(8,675)inpia dixerunt; vobis inmunibus huius

(8,676)esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta

(8,677)ac nostros comitate gradus et in ardua montis

(8,678)ite simul! parent ambo baculisque levati

(8,679)nituntur longo vestigia ponere clivo.

(8,680)tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta

(8,681)missa potest: flexere oculos et mersa palude

(8,682)cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,

(8,683)dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,

(8,684)illa vetus dominis etiam casa parva duobus

(8,685)vertitur in templum: furcas subiere columnae,

(8,686)stramina flavescunt aurataque tecta videntur

(8,687)caelataeque fores adopertaque marmore tellus.

(8,688)talia tum placido Saturnius edidit ore:

(8,689)dicite, iuste senex et femina coniuge iusto

(8,690)digna, quid optetis. cum Baucide pauca locutus

(8,691)iudicium superis aperit commune Philemon:

(8,692)esse sacerdotes delubraque vestra tueri

(8,693)poscimus, et quoniam concordes egimus annos,

(8,694)auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam

(8,695)busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.

(8,696)vota fides sequitur: templi tutela fuere,

(8,697)donec vita data est; annis aevoque soluti

(8,698)ante gradus sacros cum starent forte locique

(8,699)narrarent casus, frondere Philemona Baucis,

(8,700)Baucida conspexit senior frondere Philemon.

(8,701)iamque super geminos crescente cacumine vultus

(8,702)mutua, dum licuit, reddebant dicta vale que

(8,703)o coniunx dixere simul, simul abdita texit

(8,704)ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic

(8,705)incola de gemino vicinos corpore truncos.

(8,706)haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)

(8,707)narravere senes; equidem pendentia vidi

(8,708)serta super ramos ponensque recentia dixi

(8,709)cura deum di sint, et, qui coluere, colantur.

(8,710)Desierat, cunctosque et res et moverat auctor,

(8,711)Thesea praecipue; quem facta audire volentem

(8,712)mira deum innixus cubito Calydonius amnis

(8,713)talibus adloquitur: sunt, o fortissime, quorum

(8,714)forma semel mota est et in hoc renovamine mansit;

(8,715)sunt, quibus in plures ius est transire figuras,

(8,716)ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu.

(8,717)nam modo te iuvenem, modo te videre leonem,

(8,718)nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,

(8,719)anguis eras, modo te faciebant cornua taurum;

(8,720)saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri,

(8,721)interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,

(8,722)flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

(8,723)Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata,

(8,724)iuris habet: pater huius erat, qui numina divum

(8,725)sperneret et nullos aris adoleret odores;

(8,726)ille etiam Cereale nemus violasse securi

(8,727)dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.

(8,728)stabat in his ingens annoso robore quercus,

(8,729)una nemus; vittae mediam memoresque tabellae

(8,730)sertaque cingebant, voti argumenta potentum.

(8,731)saepe sub hac dryades festas duxere choreas,

(8,732)saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci

(8,733)circuiere modum, mensuraque roboris ulnas

(8,734)quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum

(8,735)silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.

(8,736)non tamen idcirco ferrum Triopeius illa

(8,737)abstinuit famulosque iubet succidere sacrum

(8,738)robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno

(8,739)edidit haec rapta sceleratus verba securi:

(8,740)non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit

(8,741)sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.

(8,742)dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,

(8,743)contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,

(8,744)et pariter frondes, pariter pallescere glandes

(8,745)coepere ac longi pallorem ducere rami.

(8,746)cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus,

(8,747)haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,

(8,748)quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus

(8,749)concidit, abrupta cruor e cervice profundi.

(8,750)obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet

(8,751)deterrere nefas saevamque inhibere bipennem:

(8,752)aspicit hunc mentis que piae cape praemia! dixit

(8,753)Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum

(8,754)detruncatque caput repetitaque robora caedit,

(8,755)redditus e medio sonus est cum robore talis:

(8,756)nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,

(8,757)quae tibi factorum poenas instare tuorum

(8,758)vaticinor moriens, nostri solacia leti.

(8,759)persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem

(8,760)ictibus innumeris adductaque funibus arbor

(8,761)corruit et multam prostravit pondere silvam.

(8,762)Attonitae dryades damno nemorumque suoque,

(8,763)omnes germanae, Cererem cum vestibus atris

(8,764)maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant.

(8,765)adnuit his capitisque sui pulcherrima motu

(8,766)concussit gravidis oneratos messibus agros,

(8,767)moliturque genus poenae miserabile, si non

(8,768)ille suis esset nulli miserabilis actis,

(8,769)pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi

(8,770)non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque

(8,771)fata coire sinunt), montani numinis unam

(8,772)talibus agrestem conpellat oreada dictis:

(8,773)est locus extremis Scythiae glacialis in oris,

(8,774)triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;

(8,775)Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque

(8,776)et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat

(8,777)sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum

(8,778)vincat eam superetque meas certamine vires,

(8,779)neve viae spatium te terreat, accipe currus,

(8,780)accipe, quos frenis alte moderere, dracones!

(8,781)et dedit; illa dato subvecta per aera curru

(8,782)devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis

(8,783)(Caucason appellant) serpentum colla levavit

(8,784)quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro

(8,785)unguibus et raras vellentem dentibus herbas.

(8,786)hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,

(8,787)labra incana situ, scabrae rubigine fauces,

(8,788)dura cutis, per quam spectari viscera possent;

(8,789)ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,

(8,790)ventris erat pro ventre locus; pendere putares

(8,791)pectus et a spinae tantummodo crate teneri.

(8,792)auxerat articulos macies, genuumque tumebat

(8,793)orbis, et inmodico prodibant tubere tali.

(8,794)Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta

(8,795)ausa) refert mandata deae paulumque morata,

(8,796)quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,

(8,797)visa tamen sensisse famem est, retroque dracones

(8,798)egit in Haemoniam versis sublimis habenis.

(8,799)Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper

(8,800)illius est operi, peragit perque aera vento

(8,801)ad iussam delata domum est, et protinus intrat

(8,802)sacrilegi thalamos altoque sopore solutum

(8,803)(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis,

(8,804)seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora

(8,805)adflat et in vacuis spargit ieiunia venis;

(8,806)functaque mandato fecundum deserit orbem

(8,807)inque domos inopes adsueta revertitur antra.

(8,808)Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis

(8,809)mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni,

(8,810)oraque vana movet dentemque in dente fatigat,

(8,811)exercetque cibo delusum guttur inani

(8,812)proque epulis tenues nequiquam devorat auras;

(8,813)ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi

(8,814)perque avidas fauces incensaque viscera regnat.

(8,815)nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer,

(8,816)poscit et adpositis queritur ieiunia mensis

(8,817)inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,

(8,818)quodque satis poterat populo, non sufficit uni,

(8,819)plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.

(8,820)utque fretum recipit de tota flumina terra

(8,821)nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,

(8,822)utque rapax ignis non umquam alimenta recusat

(8,823)innumerasque trabes cremat et, quo copia maior

(8,824)est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:

(8,825)sic epulas omnes Erysicthonis ora profani

(8,826)accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo

(8,827)causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

(8,828)Iamque fame patrias altique voragine ventris

(8,829)attenuarat opes, sed inattenuata manebat

(8,830)tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat

(8,831)flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu,

(8,832)filia restabat, non illo digna parente.

(8,833)hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat

(8,834)et vicina suas tendens super aequora palmas

(8,835)eripe me domino, qui raptae praemia nobis

(8,836)virginitatis habes! ait: haec Neptunus habebat;

(8,837)qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti

(8,838)esset ero, formamque novat vultumque virilem

(8,839)induit et cultus piscem capientibus aptos.

(8,840)hanc dominus spectans o qui pendentia parvo

(8,841)aera cibo celas, moderator harundinis, inquit

(8,842)sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda

(8,843)credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:

(8,844)quae modo cum vili turbatis veste capillis

(8,845)litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),

(8,846)dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.

(8,847)illa dei munus bene cedere sensit et a se

(8,848)se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:

(8,849)quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem

(8,850)gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi,

(8,851)quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes

(8,852)adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,

(8,853)me tamen excepto, nec femina constitit ulla.

(8,854)credidit et verso dominus pede pressit harenam

(8,855)elususque abiit: illi sua reddita forma est.

(8,856)ast ubi habere suam transformia corpora sensit,

(8,857)saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa

(8,858)nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat

(8,859)praebebatque avido non iusta alimenta parenti.

(8,860)vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem

(8,861)materiam derantque gravi nova pabula morbo,

(8,862)ipse suos artus lacerans divellere morsu

(8,863)coepit et infelix minuendo corpus alebat. -

(8,864)Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est

(8,865)corporis, o iuvenis, numero finita, potestas.

(8,866)nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem,

(8,867)armenti modo dux vires in cornua sumo, -

(8,868)cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo

(8,869)frontis, ut ipse vides. gemitus sunt verba secuti.

(9,1)Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros

(9,2)causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis

(9,3)coepit inornatos redimitus harundine crines:

(9,4)triste petis munus. quis enim sua proelia victus

(9,5)commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam

(9,6)turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,

(9,7)magnaque dat nobis tantus solacia victor.

(9,8)nomine siqua suo fando pervenit ad aures

(9,9)Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo

(9,10)multorumque fuit spes invidiosa procorum.

(9,11)cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,

(9,12)accipe me generum, dixi Parthaone nate:

(9,13)dixit et Alcides. alii cessere duobus.

(9,14)ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,

(9,15)et superata suae referebat iussa novercae.

(9,16)contra ego turpe deum mortali cedere dixi -

(9,17)nondum erat ille deus - dominum me cernis aquarum

(9,18)cursibus obliquis inter tua regna fluentum.

(9,19)nec gener externis hospes tibi missus ab oris,

(9,20)sed popularis ero et rerum pars una tuarum.

(9,21)tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno

(9,22)odit, et omnis abest iussorum poena laborum.

(9,23)nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,

(9,24)Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.

(9,25)matris adulterio patrem petis. elige, fictum

(9,26)esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.

(9,27)talia dicentem iamdudum lumine torvo

(9,28)spectat, et accensae non fortiter imperat irae,

(9,29)verbaque tot reddit: melior mihi dextera lingua.

(9,30)dummodo pugnando superem, tu vince loquendo

(9,31)congrediturque ferox. puduit modo magna locutum

(9,32)cedere: reieci viridem de corpore vestem,

(9,33)bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas

(9,34)in statione manus et pugnae membra paravi.

(9,35)ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,

(9,36)inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.

(9,37)et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,

(9,38)aut captare putes, omnique a parte lacessit.

(9,39)me mea defendit gravitas frustraque petebar;

(9,40)haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus

(9,41)oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.

(9,42)digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,

(9,43)inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque

(9,44)cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus

(9,45)et digitos digitis et frontem fronte premebam.

(9,46)non aliter vidi fortes concurrere tauros,

(9,47)cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu

(9,48)expetitur coniunx: spectant armenta paventque

(9,49)nescia, quem maneat tanti victoria regni.

(9,50)ter sine profectu voluit nitentia contra

(9,51)reicere Alcides a se mea pectora; quarto

(9,52)excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,

(9,53)inpulsumque manu - certum est mihi vera fateri -

(9,54)protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.

(9,55)siqua fides, - neque enim ficta mihi gloria voce

(9,56)quaeritur - inposito pressus mihi monte videbar.

(9,57)vix tamen inserui sudore fluentia multo

(9,58)bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.

(9,59)instat anhelanti, prohibetque resumere vires,

(9,60)et cervice mea potitur. tum denique tellus

(9,61)pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.

(9,62)inferior virtute, meas devertor ad artes,

(9,63)elaborque viro longum formatus in anguem.

(9,64)qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,

(9,65)cumque fero movi linguam stridore bisulcam,

(9,66)risit, et inludens nostras Tirynthius artes

(9,67)cunarum labor est angues superare mearum,

(9,68)dixit et ut vincas alios, Acheloe, dracones,

(9,69)pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?

(9,70)vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum

(9,71)de centum numero caput est inpune recisum,

(9,72)quin gemino cervix herede valentior esset.

(9,73)hanc ego ramosam natis e caede colubris

(9,74)crescentemque malo domui, domitamque reclusi.

(9,75)quid fore te credis, falsum qui versus in anguem

(9,76)arma aliena moves, quem forma precaria celat?

(9,77)dixerat, et summo digitorum vincula collo

(9,78)inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,

(9,79)pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.

(9,80)sic quoque devicto restabat tertia tauri

(9,81)forma trucis. tauro mutatus membra rebello.

(9,82)induit ille toris a laeva parte lacertos,

(9,83)admissumque trahens sequitur, depressaque dura

(9,84)cornua figit humo, meque alta sternit harena.

(9,85)nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu

(9,86)dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.

(9,87)naides hoc, pomis et odoro flore repletum,

(9,88)sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.

(9,89)Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,

(9,90)una ministrarum, fusis utrimque capillis,

(9,91)incessit totumque tulit praedivite cornu

(9,92)autumnum et mensas, felicia poma, secundas.

(9,93)lux subit; et primo feriente cacumina sole

(9,94)discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem

(9,95)et placidos habeant lapsus totaeque residant

(9,96)opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes

(9,97)et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

(9,98)Huic tamen ablati doluit iactura decoris,

(9,99)cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna

(9,100)aut superinposita celatur harundine damnum.

(9,101)at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor

(9,102)perdiderat volucri traiectum terga sagitta.

(9,103)namque nova repetens patrios cum coniuge muros

(9,104)venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.

(9,105)uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,

(9,106)verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.

(9,107)intrepidum pro se, curam de coniuge agentem

(9,108)Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,

(9,109)officio que meo ripa sistetur in illa

(9,110)haec, ait Alcide. tu viribus utere nando!

(9,111)pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem

(9,112)tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.

(9,113)mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis -

(9,114)nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus -

(9,115)quandoquidem coepi, superentur flumina dixit,

(9,116)nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,

(9,117)quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.

(9,118)iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,

(9,119)coniugis agnovit vocem Nessoque paranti

(9,120)fallere depositum quo te fiducia clamat

(9,121)vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,

(9,122)dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.

(9,123)si te nulla mei reverentia movit, at orbes

(9,124)concubitus vetitos poterant inhibere paterni.

(9,125)haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;

(9,126)vulnere, non pedibus te consequar. ultima dicta

(9,127)re probat, et missa fugientia terga sagitta

(9,128)traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.

(9,129)quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen

(9,130)emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.

(9,131)excipit hunc Nessus ne que enim moriemur

(9,132)inulti secum ait, et calido velamina tincta cruore

(9,133)dat munus raptae velut inritamen amoris.

(9,134)Longa fuit medii mora temporis, actaque magni

(9,135)Herculis inplerant terras odiumque novercae.

(9,136)victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat

(9,137)vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,

(9,138)Deianira, tuas, quae veris addere falsa

(9,139)gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,

(9,140)Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.

(9,141)credit amans, venerisque novae perterrita fama

(9,142)indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem

(9,143)diffudit miseranda suum. mox deinde quid autem

(9,144)flemus? ait paelex lacrimis laetabitur istis.

(9,145)quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,

(9,146)dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.

(9,147)conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?

(9,148)excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?

(9,149)quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem

(9,150)forte paro facinus, quantumque iniuria possit

(9,151)femineusque dolor, iugulata paelice testor?

(9,152)in cursus animus varios abit. omnibus illis

(9,153)praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem

(9,154)mittere, quae vires defecto reddat amori,

(9,155)ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus

(9,156)ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,

(9,157)dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,

(9,158)induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

(9,159)Tura dabat primis et verba precantia flammis,

(9,160)vinaque marmoreas patera fundebat in aras:

(9,161)incaluit vis illa mali, resolutaque flammis

(9,162)Herculeos abiit late dilapsa per artus.

(9,163)dum potuit, solita gemitum virtute repressit.

(9,164)victa malis postquam est patientia, reppulit aras,

(9,165)inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.

(9,166)nec mora, letiferam conatur scindere vestem:

(9,167)qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,

(9,168)aut haeret membris frustra temptata revelli,

(9,169)aut laceros artus et grandia detegit ossa.

(9,170)ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens

(9,171)tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.

(9,172)nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,

(9,173)caeruleusque fluit toto de corpore sudor,

(9,174)ambustique sonant nervi, caecaque medullis

(9,175)tabe liquefactis tollens ad sidera palmas

(9,176)cladibus, exclamat Saturnia, pascere nostris:

(9,177)pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,

(9,178)corque ferum satia. vel si miserandus et hosti,

(9,179)hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram

(9,180)invisamque animam natamque laboribus aufer.

(9,181)mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.

(9,182)ergo ego foedantem peregrino templa cruore

(9,183)Busirin domui? saevoque alimenta parentis

(9,184)Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi

(9,185)forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?

(9,186)vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?

(9,187)vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,

(9,188)Partheniumque nemus? vestra virtute relatus

(9,189)Thermodontiaco caelatus balteus auro,

(9,190)pomaque ab insomni concustodita dracone?

(9,191)nec mihi centauri potuere resistere, nec mi

(9,192)Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae

(9,193)crescere per damnum geminasque resumere vires?

(9,194)quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues

(9,195)plenaque corporibus laceris praesepia vidi,

(9,196)visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?

(9,197)his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:

(9,198)hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est

(9,199)saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.

(9,200)sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti

(9,201)nec telis armisque potest. pulmonibus errat

(9,202)ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.

(9,203)at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint

(9,204)esse deos? dixit, perque altam saucius Oeten

(9,205)haud aliter graditur, quam si venabula taurus

(9,206)corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.

(9,207)saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,

(9,208)saepe retemptantem totas infringere vestes

(9,209)sternentemque trabes irascentemque videres

(9,210)montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

(9,211)Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata

(9,212)aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,

(9,213)tune, Licha, dixit feralia dona dedisti?

(9,214)tune meae necis auctor eris? tremit ille, pavetque

(9,215)pallidus, et timide verba excusantia dicit.

(9,216)dicentem genibusque manus adhibere parantem

(9,217)corripit Alcides, et terque quaterque rotatum

(9,218)mittit in Euboicas tormento fortius undas.

(9,219)ille per aerias pendens induruit auras:

(9,220)utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,

(9,221)inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis

(9,222)astringi et spissa glomerari grandine corpus,

(9,223)sic illum validis iactum per inane lacertis

(9,224)exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem

(9,225)in rigidos versum silices prior edidit aetas.

(9,226)nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto

(9,227)gurgite et humanae servat vestigia formae,

(9,228)quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,

(9,229)appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,

(9,230)arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,

(9,231)inque pyram structis arcum pharetramque capacem

(9,232)regnaque visuras iterum Troiana sagittas

(9,233)ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro

(9,234)subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,

(9,235)congeriem silvae Nemeaeo vellere summam

(9,236)sternis, et inposita clavae cervice recumbis,

(9,237)haud alio vultu, quam si conviva iaceres

(9,238)inter plena meri redimitus pocula sertis.

(9,239)Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,

(9,240)securosque artus contemptoremque petebat

(9,241)flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.

(9,242)quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore

(9,243)Iuppiter adloquitur: nostra est timor iste voluptas,

(9,244)o superi, totoque libens mihi pectore grator,

(9,245)quod memoris populi dicor rectorque paterque

(9,246)et mea progenies vestro quoque tuta favore est.

(9,247)nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,

(9,248)obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano

(9,249)fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas!

(9,250)omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes;

(9,251)nec nisi materna Vulcanum parte potentem

(9,252)sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers

(9,253)atque inmune necis, nullaque domabile flamma.

(9,254)idque ego defunctum terra caelestibus oris

(9,255)accipiam, cunctisque meum laetabile factum

(9,256)dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis

(9,257)forte deo doliturus erit, data praemia nolet,

(9,258)sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.

(9,259)adsensere dei. coniunx quoque regia visa est

(9,260)cetera non duro, duro tamen ultima vultu

(9,261)dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.

(9,262)interea quodcumque fuit populabile flammae,

(9,263)Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit

(9,264)Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum

(9,265)matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.

(9,266)utque novus serpens posita cum pelle senecta

(9,267)luxuriare solet, squamaque nitere recenti,

(9,268)sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,

(9,269)parte sui meliore viget, maiorque videri

(9,270)coepit et augusta fieri gravitate verendus.

(9,271)quem pater omnipotens inter cava nubila raptum

(9,272)quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

(9,273)Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras

(9,274)solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum

(9,275)exercebat atrox. at longis anxia curis

(9,276)Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,

(9,277)cui referat nati testatos orbe labores,

(9,278)cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam

(9,279)imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,

(9,280)inpleratque uterum generoso semine; cui sic

(9,281)incipit Alcmene: faveant tibi numina saltem,

(9,282)conripiantque moras tum cum matura vocabis

(9,283)praepositam timidis parientibus Ilithyiam,

(9,284)quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.

(9,285)namque laboriferi cum iam natalis adesset

(9,286)Herculis et decimum premeretur sidere signum,

(9,287)tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,

(9,288)tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti

(9,289)ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores

(9,290)ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,

(9,291)dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.

(9,292)septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,

(9,293)fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno

(9,294)Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.

(9,295)illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque

(9,296)quae donare caput Iunoni vellet iniquae.

(9,297)utque meos audit gemitus, subsedit in illa

(9,298)ante fores ara, dextroque a poplite laevum

(9,299)pressa genu et digitis inter se pectine iunctis

(9,300)sustinuit partus. tacita quoque carmina voce

(9,301)dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.

(9,302)nitor, et ingrato facio convicia demens

(9,303)vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros

(9,304)verba queror silices. matres Cadmeides adsunt,

(9,305)votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.

(9,306)una ministrarum, media de plebe, Galanthis,

(9,307)flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,

(9,308)officiis dilecta suis. ea sensit iniqua

(9,309)nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat

(9,310)saepe fores, divam residentem vidit in ara

(9,311)bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,

(9,312)et quaecumque es, ait dominae gratare. levata est

(9,313)Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto.

(9,314)exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit

(9,315)diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.

(9,316)numine decepto risisse Galanthida fama est.

(9,317)ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis

(9,318)traxit, et e terra corpus relevare volentem

(9,319)arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.

(9,320)strenuitas antiqua manet; nec terga colorem

(9,321)amisere suum: forma est diversa priori.

(9,322)quae quia mendaci parientem iuverat ore,

(9,323)ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.

(9,324)Dixit, et admonitu veteris commota ministrae

(9,325)ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:

(9,326)te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro

(9,327)rapta movet facies. quid si tibi mira sororis

(9,328)fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque

(9,329)impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri -

(9,330)me pater ex alia genuit - notissima forma

(9,331)Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem

(9,332)vimque dei passam Delphos Delonque tenentis

(9,333)excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.

(9,334)est lacus, adclivis devexo margine formam

(9,335)litoris efficiens, summum myrteta coronant.

(9,336)venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque

(9,337)indignere magis, nymphis latura coronas,

(9,338)inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,

(9,339)dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.

(9,340)haut procul a stagno Tyrios imitata colores

(9,341)in spem bacarum florebat aquatica lotos.

(9,342)carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato

(9,343)porrigeret, flores, et idem factura videbar -

(9,344)namque aderam - vidi guttas e flore cruentas

(9,345)decidere et tremulo ramos horrore moveri.

(9,346)scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,

(9,347)Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,

(9,348)contulerat versos, servato nomine, vultus.

(9,349)Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro

(9,350)ire et adoratis vellet discedere nymphis,

(9,351)haeserunt radice pedes. convellere pugnat,

(9,352)nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,

(9,353)totaque paulatim lentus premit inguina cortex.

(9,354)ut vidit, conata manu laniare capillos,

(9,355)fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.

(9,356)at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi

(9,357)addiderat nomen) materna rigescere sentit

(9,358)ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.

(9,359)spectatrix aderam fati crudelis, opemque

(9,360)non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,

(9,361)crescentem truncum ramosque amplexa morabar,

(9,362)et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

(9,363)Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,

(9,364)et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis

(9,365)ostendi loton. tepido dant oscula ligno,

(9,366)adfusique suae radicibus arboris haerent.

(9,367)nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat

(9,368)cara soror: lacrimae misero de corpore factis

(9,369)inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant

(9,370)vocis iter, tales effundit in aera questus:

(9,371)siqua fides miseris, hoc me per numina iuro

(9,372)non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.

(9,373)viximus innocuae. si mentior, arida perdam

(9,374)quas habeo frondes, et caesa securibus urar.

(9,375)hunc tamen infantem maternis demite ramis,

(9,376)et date nutrici, nostraque sub arbore saepe

(9,377)lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.

(9,378)cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,

(9,379)et tristis dicat latet hoc in stipite mater.

(9,380)stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,

(9,381)et frutices omnes corpus putet esse dearum.

(9,382)care vale coniunx, et tu, germana, paterque!

(9,383)qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,

(9,384)a pecoris morsu frondes defendite nostras.

(9,385)et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,

(9,386)erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,

(9,387)dum tangi possum, parvumque attollite natum!

(9,388)plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis

(9,389)colla liber serpit, summoque cacumine condor.

(9,390)ex oculis removete manus. sine munere vestro

(9,391)contegat inductus morientia lumina cortex!

(9,392)desierant simul ora loqui, simul esse. diuque

(9,393)corpore mutato rami caluere recentes.

(9,394)Dumque refert Iole factum mirabile, dumque

(9,395)Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat

(9,396)Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem

(9,397)res nova tristitiam. nam limine constitit alto

(9,398)paene puer dubiaque tegens lanugine malas,

(9,399)ora reformatus primos Iolaus in annos.

(9,400)hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,

(9,401)victa viri precibus. quae cum iurare pararet,

(9,402)dona tributuram post hunc se talia nulli,

(9,403)non est passa Themis: nam iam discordia Thebae

(9,404)bella movent, dixit Capaneusque nisi ab Iove vinci

(9,405)haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,

(9,406)subductaque suos manes tellure videbit

(9,407)vivus adhuc vates; ultusque parente parentem

(9,408)natus erit facto pius et sceleratus eodem

(9,409)attonitusque malis, exul mentisque domusque,

(9,410)vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,

(9,411)donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,

(9,412)cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.

(9,413)tum demum magno petet hos Acheloia supplex

(9,414)ab Iove Calliroe natis infantibus annos

(9,415)addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.

(9,416)Iuppiter his motus privignae dona nurusque

(9,417)praecipiet, facietque viros inpubibus annis.

(9,418)Haec ubi faticano venturi praescia dixit

(9,419)ore Themis, vario superi sermone fremebant,

(9,420)et, cur non aliis eadem dare dona liceret,

(9,421)murmur erat. queritur veteres Pallantias annos

(9,422)coniugis esse sui, queritur canescere mitis

(9,423)Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum

(9,424)poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri

(9,425)tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.

(9,426)cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore

(9,427)turbida seditio, donec sua Iuppiter ora

(9,428)solvit, et o! nostri siqua est reverentia, dixit

(9,429)quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,

(9,430)fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,

(9,431)quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent

(9,432)Calliroe geniti, non ambitione nec armis.

(9,433)vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,

(9,434)me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,

(9,435)nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,

(9,436)perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet

(9,437)cum Minoe meo, qui propter amara senectae

(9,438)pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.

(9,439)Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,

(9,440)cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis

(9,441)et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,

(9,442)terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;

(9,443)tunc erat invalidus, Deionidenque iuventae

(9,444)robore Miletum Phoeboque parente superbum

(9,445)pertimuit, credensque suis insurgere regnis,

(9,446)haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.

(9,447)sponte fugis, Milete, tua, celerique carina

(9,448)Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra

(9,449)moenia constituis positoris habentia nomen.

(9,450)hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,

(9,451)filia Maeandri totiens redeuntis eodem

(9,452)cognita Cyanee, praestanti corpora forma,

(9,453)Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

(9,454)Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,

(9,455)Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;

(9,456)non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.

(9,457)illa quidem primo nullos intellegit ignes,

(9,458)nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,

(9,459)quod sua fraterno circumdet bracchia collo;

(9,460)mendacique diu pietatis fallitur umbra.

(9,461)paulatim declinat amor, visuraque fratrem

(9,462)culta venit, nimiumque cupit formosa videri

(9,463)et siqua est illic formosior, invidet illi.

(9,464)sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo

(9,465)igne facit votum, verumtamen aestuat intus.

(9,466)iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,

(9,467)Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

(9,468)Spes tamen obscenas animo demittere non est

(9,469)ausa suo vigilans; placida resoluta quiete

(9,470)saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri

(9,471)corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.

(9,472)somnus abit; silet illa diu repetitque quietis

(9,473)ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:

(9,474)me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?

(9,475)quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?

(9,476)ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis

(9,477)et placet, et possim, si non sit frater, amare,

(9,478)et me dignus erat. verum nocet esse sororem.

(9,479)dummodo tale nihil vigilans committere temptem,

(9,480)saepe licet simili redeat sub imagine somnus!

(9,481)testis abest somno, nec abest imitata voluptas.

(9,482)pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,

(9,483)gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido

(9,484)contigit! ut iacui totis resoluta medullis!

(9,485)ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas

(9,486)noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

(9,487)O ego, si liceat mutato nomine iungi,

(9,488)quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!

(9,489)quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!

(9,490)omnia, di facerent, essent communia nobis,

(9,491)praeter avos: tu me vellem generosior esses!

(9,492)nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;

(9,493)at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,

(9,494)nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.

(9,495)quid mihi significant ergo mea visa? quod autem

(9,496)somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?

(9,497)di melius! di nempe suas habuere sorores.

(9,498)sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,

(9,499)Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.

(9,500)sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus

(9,501)exigere humanos diversaque foedera tempto?

(9,502)aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,

(9,503)aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque

(9,504)mortua componar, positaeque det oscula frater.

(9,505)et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!

(9,506)finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.

(9,507)At non Aeolidae thalamos timuere sororum!

(9,508)unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?

(9,509)quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae

(9,510)nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!

(9,511)si tamen ipse mei captus prior esset amore,

(9,512)forsitan illius possem indulgere furori.

(9,513)ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,

(9,514)ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?

(9,515)coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,

(9,516)littera celatos arcana fatebitur ignes.

(9,517)Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.

(9,518)in latus erigitur cubitoque innixa sinistro

(9,519)viderit: insanos inquit fateamur amores!

(9,520)ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?

(9,521)et meditata manu componit verba trementi.

(9,522)dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.

(9,523)incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,

(9,524)et notat et delet, mutat culpatque probatque

(9,525)inque vicem sumptas ponit positasque resumit.

(9,526)quid velit ignorat; quicquid factura videtur,

(9,527)displicet. in vultu est audacia mixta pudori.

(9,528)scripta soror fuerat; visum est delere sororem

(9,529)verbaque correctis incidere talia ceris:

(9,530)quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,

(9,531)hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,

(9,532)et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem

(9,533)posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis

(9,534)ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

(9,535)Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index

(9,536)et color et macies et vultus et umida saepe

(9,537)lumina nec causa suspiria mota patenti

(9,538)et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,

(9,539)oscula sentiri non esse sororia possent.

(9,540)ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,

(9,541)quamvis intus erat furor igneus, omnia feci

(9,542)(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,

(9,543)pugnavique diu violenta Cupidinis arma

(9,544)effugere infelix, et plus, quam ferre puellam

(9,545)posse putes, ego dura tuli. superata fateri

(9,546)cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.

(9,547)tu servare potes, tu perdere solus amantem:

(9,548)elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,

(9,549)sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse

(9,550)expetit et vinclo tecum propiore ligari.

(9,551)iura senes norint, et quid liceatque nefasque

(9,552)fasque sit, inquirant, legumque examina servent.

(9,553)conveniens Venus est annis temeraria nostris.

(9,554)quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere

(9,555)credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.

(9,556)nec nos aut durus pater aut reverentia famae

(9,557)aut timor impediet: tantum sit causa timendi,

(9,558)dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.

(9,559)est mihi libertas tecum secreta loquendi,

(9,560)et damus amplexus, et iungimus oscula coram.

(9,561)quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,

(9,562)et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,

(9,563)neve merere meo subscribi causa sepulchro.

(9,564)Talia nequiquam perarantem plena reliquit

(9,565)cera manum, summusque in margine versus adhaesit.

(9,566)protinus inpressa signat sua crimina gemma,

(9,567)quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):

(9,568)deque suis unum famulis pudibunda vocavit,

(9,569)et pavidum blandita fer has, fidissime, nostro

(9,570)dixit, et adiecit longo post tempore fratri.

(9,571)cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.

(9,572)omine turbata est, misit tamen. apta minister

(9,573)tempora nactus adit traditque latentia verba.

(9,574)attonitus subita iuvenis Maeandrius ira

(9,575)proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,

(9,576)vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,

(9,577)dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,

(9,578)effuge! ait qui, si nostrum tua fata pudorem

(9,579)non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.

(9,580)ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni

(9,581)dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,

(9,582)et pavet obsessum glaciali frigore corpus.

(9,583)mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,

(9,584)linguaque vix tales icto dedit aere voces:

(9,585)et merito! quid enim temeraria vulneris huius

(9,586)indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,

(9,587)tam cito commisi properatis verba tabellis?

(9,588)ante erat ambiguis animi sententia dictis

(9,589)praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,

(9,590)parte aliqua veli, qualis foret aura, notare

(9,591)debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc

(9,592)non exploratis inplevi lintea ventis.

(9,593)auferor in scopulos igitur, subversaque toto

(9,594)obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

(9,595)Quid quod et ominibus certis prohibebar amori

(9,596)indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti

(9,597)excidit et fecit spes nostras cera caducas?

(9,598)nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,

(9,599)sed potius mutanda dies? deus ipse monebat

(9,600)signaque certa dabat, si non male sana fuissem.

(9,601)et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae

(9,602)debueram, praesensque meos aperire furores.

(9,603)vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;

(9,604)plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.

(9,605)invito potui circumdare bracchia collo,

(9,606)et, si reicerer, potui moritura videri

(9,607)amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.

(9,608)omnia fecissem, quorum si singula duram

(9,609)flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.

(9,610)forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:

(9,611)non adiit apte, nec legit idonea, credo,

(9,612)tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.

(9,613)Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus

(9,614)nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum

(9,615)aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.

(9,616)vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti

(9,617)ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.

(9,618)nam primum, si facta mihi revocare liceret,

(9,619)non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.

(9,620)quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,

(9,621)non tamen ausorum semper memor esse meorum.

(9,622)et, quia desierim, leviter voluisse videbor,

(9,623)aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,

(9,624)vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit

(9,625)pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;

(9,626)denique iam nequeo nil commisisse nefandum.

(9,627)et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;

(9,628)ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.

(9,629)quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.

(9,630)dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),

(9,631)cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque

(9,632)exit et infelix committit saepe repelli.

(9,633)mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,

(9,634)inque peregrina ponit nova moenia terra.

(9,635)Tum vero maestam tota Miletida mente

(9,636)defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem

(9,637)diripuit planxitque suos furibunda lacertos;

(9,638)iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur

(9,639)spem veneris, siquidem patriam invisosque penates

(9,640)deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.

(9,641)utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso

(9,642)Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,

(9,643)Byblida non aliter latos ululasse per agros

(9,644)Bubasides videre nurus. quibus illa relictis

(9,645)Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.

(9,646)iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,

(9,647)quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,

(9,648)pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.

(9,649)deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo

(9,650)concidis, et dura positis tellure capillis,

(9,651)Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.

(9,652)saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis

(9,653)tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,

(9,654)praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.

(9,655)muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas

(9,656)Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.

(9,657)naidas his venam, quae numquam arescere posset,

(9,658)subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?

(9,659)protinus, ut secto piceae de cortice guttae,

(9,660)utve tenax gravida manat tellure bitumen;

(9,661)utve sub adventu spirantis lene favoni

(9,662)sole remollescit quae frigore constitit unda;

(9,663)sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis

(9,664)vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis

(9,665)nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.

(9,666)Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes

(9,667)implesset monstri, si non miracula nuper

(9,668)Iphide mutata Crete propiora tulisset.

(9,669)proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno

(9,670)progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,

(9,671)ingenua de plebe virum, nec census in illo

(9,672)nobilitate sua maior, sed vita fidesque

(9,673)inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures

(9,674)vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.

(9,675)quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,

(9,676)utque marem parias. onerosior altera sors est,

(9,677)et vires fortuna negat. quod abominor, ergo

(9,678)edita forte tuo fuerit si femina partu, -

(9,679)invitus mando; pietas, ignosce! - necetur.

(9,680)dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis,

(9,681)tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.

(9,682)sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum

(9,683)sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.

(9,684)certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo

(9,685)vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,

(9,686)cum medio noctis spatio sub imagine somni

(9,687)Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,

(9,688)aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti

(9,689)cornua cum spicis nitido flaventibus auro

(9,690)et regale decus; cum qua latrator Anubis,

(9,691)sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,

(9,692)quique premit vocem digitoque silentia suadet;

(9,693)sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,

(9,694)plenaque somniferis serpens peregrina venenis.

(9,695)tum velut excussam somno et manifesta videntem

(9,696)sic adfata dea est: pars o Telethusa mearum,

(9,697)pone graves curas, mandataque falle mariti.

(9,698)nec dubita, cum te partu Lucina levarit,

(9,699)tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque

(9,700)exorata fero; nec te coluisse quereris

(9,701)ingratum numen. monuit, thalamoque recessit.

(9,702)laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex

(9,703)Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

(9,704)Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras

(9,705)expulit, et nata est ignaro femina patre,

(9,706)iussit ali mater puerum mentita. fidemque

(9,707)res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.

(9,708)vota pater solvit, nomenque inponit avitum:

(9,709)Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,

(9,710)quod commune foret, nec quemquam falleret illo.

(9,711)inde incepta pia mendacia fraude latebant.

(9,712)cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,

(9,713)sive dares puero, fuerat formosus uterque.

(9,714)Tertius interea decimo successerat annus:

(9,715)cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,

(9,716)inter Phaestiadas quae laudatissima formae

(9,717)dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.

(9,718)par aetas, par forma fuit, primasque magistris

(9,719)accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.

(9,720)hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum

(9,721)vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:

(9,722)coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,

(9,723)quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;

(9,724)Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget

(9,725)hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,

(9,726)vixque tenens lacrimas quis me manet exitus, inquit

(9,727)cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque

(9,728)cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,

(9,729)parcere debuerant; si non, et perdere vellent,

(9,730)naturale malum saltem et de more dedissent.

(9,731)nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:

(9,732)urit oves aries, sequitur sua femina cervum.

(9,733)sic et aves coeunt, interque animalia cuncta

(9,734)femina femineo conrepta cupidine nulla est.

(9,735)vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete

(9,736)monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,

(9,737)femina nempe marem. meus est furiosior illo,

(9,738)si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est

(9,739)spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae

(9,740)passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.

(9,741)huc licet ex toto sollertia confluat orbe,

(9,742)ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,

(9,743)quid faciet? num me puerum de virgine doctis

(9,744)artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

(9,745)Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,

(9,746)consiliique inopes et stultos excutis ignes?

(9,747)quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,

(9,748)et pete quod fas est, et ama quod femina debes!

(9,749)spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.

(9,750)hanc tibi res adimit. non te custodia caro

(9,751)arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,

(9,752)non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,

(9,753)nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,

(9,754)esse potes felix, ut dique hominesque laborent.

(9,755)nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,

(9,756)dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;

(9,757)quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.

(9,758)at non vult natura, potentior omnibus istis,

(9,759)quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,

(9,760)luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe -

(9,761)nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.

(9,762)pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis

(9,763)sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?

(9,764)pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo

(9,765)aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.

(9,766)quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,

(9,767)nunc ficto languore moram trahit, omina saepe

(9,768)visaque causatur. sed iam consumpserat omnem

(9,769)materiam ficti, dilataque tempora taedae

(9,770)institerant, unusque dies restabat. at illa

(9,771)crinalem capiti vittam nataeque sibique

(9,772)detrahit, et passis aram complexa capillis

(9,773)Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque

(9,774)quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:

(9,775)fer, precor, inquit opem, nostroque medere timori!

(9,776)te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi

(9,777)cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera

(9,778)sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.

(9,779)quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce

(9,780)consilium munusque tuum est. miserere duarum,

(9,781)auxilioque iuva! lacrimae sunt verba secutae.

(9,782)visa dea est movisse suas (et moverat) aras,

(9,783)et templi tremuere fores, imitataque lunam

(9,784)cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.

(9,785)non secura quidem, fausto tamen omine laeta

(9,786)mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,

(9,787)quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore

(9,788)permanet, et vires augentur, et acrior ipse est

(9,789)vultus, et incomptis brevior mensura capillis,

(9,790)plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae

(9,791)femina nuper eras, puer es! date munera templis,

(9,792)nec timida gaudete fide! dant munera templis,

(9,793)addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:

(9,794)dona puer solvit quae femina voverat iphis.

(9,795)postera lux radiis latum patefecerat orbem,

(9,796)cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes

(9,797)conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

(10,1)Inde per inmensum croceo velatus amictu

(10,2)aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras

(10,3)tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.

(10,4)adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba

(10,5)nec laetos vultus nec felix attulit omen.

(10,6)fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo

(10,7)usque fuit nullosque invenit motibus ignes.

(10,8)exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas

(10,9)dum nova naiadum turba comitata vagatur,

(10,10)occidit in talum serpentis dente recepto.

(10,11)quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras

(10,12)deflevit vates, ne non temptaret et umbras,

(10,13)ad Styga Taenaria est ausus descendere porta

(10,14)perque leves populos simulacraque functa sepulcro

(10,15)Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem

(10,16)umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis

(10,17)sic ait: o positi sub terra numina mundi,

(10,18)in quem reccidimus, quicquid mortale creamur,

(10,19)si licet et falsi positis ambagibus oris

(10,20)vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem

(10,21)Tartara, descendi, nec uti villosa colubris

(10,22)terna Medusaei vincirem guttura monstri:

(10,23)causa viae est coniunx, in quam calcata venenum

(10,24)vipera diffudit crescentesque abstulit annos.

(10,25)posse pati volui nec me temptasse negabo:

(10,26)vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est;

(10,27)an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse,

(10,28)famaque si veteris non est mentita rapinae,

(10,29)vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris,

(10,30)per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,

(10,31)Eurydices, oro, properata retexite fata.

(10,32)omnia debemur vobis, paulumque morati

(10,33)serius aut citius sedem properamus ad unam.

(10,34)tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque

(10,35)humani generis longissima regna tenetis.

(10,36)haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,

(10,37)iuris erit vestri: pro munere poscimus usum;

(10,38)quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est

(10,39)nolle redire mihi: leto gaudete duorum.

(10,40)Talia dicentem nervosque ad verba moventem

(10,41)exsangues flebant animae; nec Tantalus undam

(10,42)captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,

(10,43)nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt

(10,44)Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

(10,45)tunc primum lacrimis victarum carmine fama est

(10,46)Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx

(10,47)sustinet oranti nec, qui regit ima, negare,

(10,48)Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes

(10,49)inter et incessit passu de vulnere tardo.

(10,50)hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros,

(10,51)ne flectat retro sua lumina, donec Avernas

(10,52)exierit valles; aut inrita dona futura.

(10,53)carpitur adclivis per muta silentia trames,

(10,54)arduus, obscurus, caligine densus opaca,

(10,55)nec procul afuerunt telluris margine summae:

(10,56)hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi

(10,57)flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est,

(10,58)bracchiaque intendens prendique et prendere certans

(10,59)nil nisi cedentes infelix arripit auras.

(10,60)iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam

(10,61)questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)

(10,62)supremumque vale, quod iam vix auribus ille

(10,63)acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

(10,64)Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,

(10,65)quam tria qui timidus, medio portante catenas,

(10,66)colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,

(10,67)quam natura prior saxo per corpus oborto,

(10,68)quique in se crimen traxit voluitque videri

(10,69)Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,

(10,70)infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam

(10,71)pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.

(10,72)orantem frustraque iterum transire volentem

(10,73)portitor arcuerat: septem tamen ille diebus

(10,74)squalidus in ripa Cereris sine munere sedit;

(10,75)cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.

(10,76)esse deos Erebi crudeles questus, in altam

(10,77)se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

(10,78)Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum

(10,79)finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus

(10,80)femineam Venerem, seu quod male cesserat illi,

(10,81)sive fidem dederat; multas tamen ardor habebat

(10,82)iungere se vati, multae doluere repulsae.

(10,83)ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem

(10,84)in teneros transferre mares citraque iuventam

(10,85)aetatis breve ver et primos carpere flores.

(10,86)Collis erat collemque super planissima campi

(10,87)area, quam viridem faciebant graminis herbae:

(10,88)umbra loco deerat; qua postquam parte resedit

(10,89)dis genitus vates et fila sonantia movit,

(10,90)umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor,

(10,91)non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,

(10,92)nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,

(10,93)et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis

(10,94)enodisque abies curvataque glandibus ilex

(10,95)et platanus genialis acerque coloribus inpar

(10,96)amnicolaeque simul salices et aquatica lotos

(10,97)perpetuoque virens buxum tenuesque myricae

(10,98)et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.

(10,99)vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una

(10,100)pampineae vites et amictae vitibus ulmi

(10,101)ornique et piceae pomoque onerata rubenti

(10,102)arbutus et lentae, victoris praemia, palmae

(10,103)et succincta comas hirsutaque vertice pinus,

(10,104)grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis

(10,105)exuit hac hominem truncoque induruit illo.

(10,106)Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,

(10,107)nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,

(10,108)qui citharam nervis et nervis temperat arcum.

(10,109)namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva

(10,110)ingens cervus erat, lateque patentibus altas

(10,111)ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.

(10,112)cornua fulgebant auro, demissaque in armos

(10,113)pendebant tereti gemmata monilia collo.

(10,114)bulla super frontem parvis argentea loris

(10,115)vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant

(10,116)auribus e geminis circum cava tempora bacae;

(10,117)isque metu vacuus naturalique pavore

(10,118)deposito celebrare domos mulcendaque colla

(10,119)quamlibet ignotis manibus praebere solebat.

(10,120)sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis,

(10,121)gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum

(10,122)ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam,

(10,123)tu modo texebas varios per cornua flores,

(10,124)nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc

(10,125)mollia purpureis frenabas ora capistris.

(10,126)Aestus erat mediusque dies, solisque vapore

(10,127)concava litorei fervebant bracchia Cancri:

(10,128)fessus in herbosa posuit sua corpora terra

(10,129)cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.

(10,130)hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto

(10,131)fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit,

(10,132)velle mori statuit. quae non solacia Phoebus

(10,133)dixit et, ut leviter pro materiaque doleret,

(10,134)admonuit! gemit ille tamen munusque supremum

(10,135)hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.

(10,136)iamque per inmensos egesto sanguine fletus

(10,137)in viridem verti coeperunt membra colorem,

(10,138)et, modo qui nivea pendebant fronte capilli,

(10,139)horrida caesaries fieri sumptoque rigore

(10,140)sidereum gracili spectare cacumine caelum.

(10,141)ingemuit tristisque deus lugebere nobis

(10,142)lugebisque alios aderisque dolentibus inquit.

(10,143)Tale nemus vates attraxerat inque ferarum

(10,144)concilio, medius turbae, volucrumque sedebat.

(10,145)ut satis inpulsas temptavit pollice chordas

(10,146)et sensit varios, quamvis diversa sonarent,

(10,147)concordare modos, hoc vocem carmine movit:

(10,148)ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno)

(10,149)carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas

(10,150)dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas

(10,151)sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis.

(10,152)nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus

(10,153)dilectos superis inconcessisque puellas

(10,154)ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

(10,155)Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore

(10,156)arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,

(10,157)quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti

(10,158)dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.

(10,159)nec mora, percusso mendacibus aere pennis

(10,160)abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet

(10,161)invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.

(10,162)Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,

(10,163)tristia si spatium ponendi fata dedissent.

(10,164)qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit

(10,165)ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso,

(10,166)tu totiens oreris viridique in caespite flores.

(10,167)te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe

(10,168)in medio positi caruerunt praeside Delphi,

(10,169)dum deus Eurotan inmunitamque frequentat

(10,170)Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae:

(10,171)inmemor ipse sui non retia ferre recusat,

(10,172)non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui

(10,173)ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.

(10,174)iamque fere medius Titan venientis et actae

(10,175)noctis erat spatioque pari distabat utrimque,

(10,176)corpora veste levant et suco pinguis olivi

(10,177)splendescunt latique ineunt certamina disci.

(10,178)quem prius aerias libratum Phoebus in auras

(10,179)misit et oppositas disiecit pondere nubes;

(10,180)reccidit in solidam longo post tempore terram

(10,181)pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.

(10,182)protinus inprudens actusque cupidine lusus

(10,183)tollere Taenarides orbem properabat, at illum

(10,184)dura repercusso subiecit verbere tellus

(10,185)in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque

(10,186)quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,

(10,187)et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,

(10,188)nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.

(10,189)nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.

(10,190)ut, siquis violas rigidumve papaver in horto

(10,191)liliaque infringat fulvis horrentia linguis,

(10,192)marcida demittant subito caput illa vietum

(10,193)nec se sustineant spectentque cacumine terram:

(10,194)sic vultus moriens iacet et defecta vigore

(10,195)ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.

(10,196)laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,

(10,197)Phoebus ait videoque tuum, mea crimina, vulnus.

(10,198)tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto

(10,199)inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor.

(10,200)quae mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari

(10,201)culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari?

(10,202)atque utinam tecumque mori vitamque liceret

(10,203)reddere! quod quoniam fatali lege tenemur,

(10,204)semper eris mecum memorique haerebis in ore.

(10,205)te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,

(10,206)flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.

(10,207)tempus et illud erit, quo se fortissimus heros

(10,208)addat in hunc florem folioque legatur eodem.

(10,209)talia dum vero memorantur Apollinis ore,

(10,210)ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,

(10,211)desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro

(10,212)flos oritur formamque capit, quam lilia, si non

(10,213)purpureus color his, argenteus esset in illis.

(10,214)non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):

(10,215)ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI

(10,216)flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.

(10,217)nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque

(10,218)durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum

(10,219)annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.

(10,220)At si forte roges fecundam Amathunta metallis,

(10,221)an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque

(10,222)atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu

(10,223)frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae.

(10,224)ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;

(10,225)ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam

(10,226)advena vidisset, mactatos crederet illic

(10,227)lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:

(10,228)hospes erat caesus! sacris offensa nefandis

(10,229)ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat

(10,230)deserere alma Venus. sed quid loca grata, quid urbes

(10,231)peccavere meae? quod dixit crimen in illis?

(10,232)exilio poenam potius gens inpia pendat

(10,233)vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque.

(10,234)idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?

(10,235)dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum

(10,236)flexit et admonita est haec illis posse relinqui

(10,237)grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

(10,238)Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae

(10,239)esse negare deam; pro quo sua numinis ira

(10,240)corpora cum fama primae vulgasse feruntur,

(10,241)utque pudor cessit, sanguisque induruit oris,

(10,242)in rigidum parvo silicem discrimine versae.

(10,243)Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis

(10,244)viderat, offensus vitiis, quae plurima menti

(10,245)femineae natura dedit, sine coniuge caelebs

(10,246)vivebat thalamique diu consorte carebat.

(10,247)interea niveum mira feliciter arte

(10,248)sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci

(10,249)nulla potest, operisque sui concepit amorem.

(10,250)virginis est verae facies, quam vivere credas,

(10,251)et, si non obstet reverentia, velle moveri:

(10,252)ars adeo latet arte sua. miratur et haurit

(10,253)pectore Pygmalion simulati corporis ignes.

(10,254)saepe manus operi temptantes admovet, an sit

(10,255)corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur.

(10,256)oscula dat reddique putat loquiturque tenetque

(10,257)et credit tactis digitos insidere membris

(10,258)et metuit, pressos veniat ne livor in artus,

(10,259)et modo blanditias adhibet, modo grata puellis

(10,260)munera fert illi conchas teretesque lapillos

(10,261)et parvas volucres et flores mille colorum

(10,262)liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas

(10,263)Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,

(10,264)dat digitis gemmas, dat longa monilia collo,

(10,265)aure leves bacae, redimicula pectore pendent:

(10,266)cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.

(10,267)conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis

(10,268)adpellatque tori sociam adclinataque colla

(10,269)mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

(10,270)Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro

(10,271)venerat, et pandis inductae cornibus aurum

(10,272)conciderant ictae nivea cervice iuvencae,

(10,273)turaque fumabant, cum munere functus ad aras

(10,274)constitit et timide si, di, dare cuncta potestis,

(10,275)sit coniunx, opto, non ausus eburnea virgo

(10,276)dicere, Pygmalion similis mea dixit eburnae.

(10,277)sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,

(10,278)vota quid illa velint et, amici numinis omen,

(10,279)flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.

(10,280)ut rediit, simulacra suae petit ille puellae

(10,281)incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;

(10,282)admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:

(10,283)temptatum mollescit ebur positoque rigore

(10,284)subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole

(10,285)cera remollescit tractataque pollice multas

(10,286)flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.

(10,287)dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,

(10,288)rursus amans rursusque manu sua vota retractat.

(10,289)corpus erat! saliunt temptatae pollice venae.

(10,290)tum vero Paphius plenissima concipit heros

(10,291)verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem

(10,292)ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo

(10,293)sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen

(10,294)attollens pariter cum caelo vidit amantem.

(10,295)coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis

(10,296)cornibus in plenum noviens lunaribus orbem

(10,297)illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.

(10,298)Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset,

(10,299)inter felices Cinyras potuisset haberi.

(10,300)dira canam; procul hinc natae, procul este parente

(10,301)aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,

(10,302)desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,

(10,303)vel, si credetis, facti quoque credite poenam.

(10,304)si tamen admissum sinit hoc natura videri,

(10,305)[gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,]

(10,306)gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,

(10,307)quae tantum genuere nefas: sit dives amomo

(10,308)cinnamaque costumque suum sudataque ligno

(10,309)tura ferat floresque alios Panchaia tellus,

(10,310)dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.

(10,311)ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,

(10,312)Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto;

(10,313)stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis

(10,314)e tribus una soror: scelus est odisse parentem,

(10,315)hic amor est odio maius scelus. - undique lecti

(10,316)te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus

(10,317)ad thalami certamen adest: ex omnibus unum

(10,318)elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus.

(10,319)illa quidem sentit foedoque repugnat amori

(10,320)et secum quo mente feror? quid molior? inquit

(10,321)di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,

(10,322)hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro,

(10,323)si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur

(10,324)hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo

(10,325)cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae

(10,326)ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,

(10,327)quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius

(10,328)semine concepta est, ex illo concipit ales.

(10,329)felices, quibus ista licent! humana malignas

(10,330)cura dedit leges, et quod natura remittit,

(10,331)invida iura negant. gentes tamen esse feruntur,

(10,332)in quibus et nato genetrix et nata parenti

(10,333)iungitur, et pietas geminato crescit amore.

(10,334)me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,

(10,335)fortunaque loci laedor! - quid in ista revolvor?

(10,336)spes interdictae, discedite! dignus amari

(10,337)ille, sed ut pater, est. - ergo, si filia magni

(10,338)non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem:

(10,339)nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno

(10,340)est mihi proximitas: aliena potentior essem.

(10,341)ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,

(10,342)dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem,

(10,343)ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque

(10,344)osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.

(10,345)ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo?

(10,346)et quot confundas et iura et nomina, sentis?

(10,347)tune eris et matris paelex et adultera patris?

(10,348)tune soror nati genetrixque vocabere fratris?

(10,349)nec metues atro crinitas angue sorores,

(10,350)quas facibus saevis oculos atque ora petentes

(10,351)noxia corda vident? at tu, dum corpore non es

(10,352)passa nefas, animo ne concipe neve potentis

(10,353)concubitu vetito naturae pollue foedus!

(10,354)velle puta: res ipsa vetat; pius ille memorque est

(10,355)moris - et o vellem similis furor esset in illo!

(10,356)Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,

(10,357)quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa,

(10,358)nominibus dictis, cuius velit esse mariti;

(10,359)illa silet primo patriisque in vultibus haerens

(10,360)aestuat et tepido suffundit lumina rore.

(10,361)virginei Cinyras haec credens esse timoris,

(10,362)flere vetat siccatque genas atque oscula iungit;

(10,363)Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem

(10,364)optet habere virum, similem tibi dixit; at ille

(10,365)non intellectam vocem conlaudat et esto

(10,366)tam pia semper ait. pietatis nomine dicto

(10,367)demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

(10,368)Noctis erat medium, curasque et corpora somnus

(10,369)solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni

(10,370)carpitur indomito furiosaque vota retractat

(10,371)et modo desperat, modo vult temptare, pudetque

(10,372)et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi

(10,373)saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,

(10,374)quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur,

(10,375)sic animus vario labefactus vulnere nutat

(10,376)huc levis atque illuc momentaque sumit utroque,

(10,377)nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris.

(10,378)mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces

(10,379)destinat et zona summo de poste revincta

(10,380)care, vale, Cinyra, causamque intellege mortis!

(10,381)dixit et aptabat pallenti vincula collo.

(10,382)Murmura verborum fidas nutricis ad aures

(10,383)pervenisse ferunt limen servantis alumnae.

(10,384)surgit anus reseratque fores mortisque paratae

(10,385)instrumenta videns spatio conclamat eodem

(10,386)seque ferit scinditque sinus ereptaque collo

(10,387)vincula dilaniat; tum denique flere vacavit,

(10,388)tum dare conplexus laqueique requirere causam.

(10,389)muta silet virgo terramque inmota tuetur

(10,390)et deprensa dolet tardae conamina mortis.

(10,391)instat anus canosque suos et inania nudans

(10,392)ubera per cunas alimentaque prima precatur,

(10,393)ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem

(10,394)aversata gemit; certa est exquirere nutrix

(10,395)nec solam spondere fidem. dic inquit opemque

(10,396)me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus.

(10,397)seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis;

(10,398)sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu;

(10,399)ira deum sive est, sacris placabilis ira.

(10,400)quid rear ulterius? certe fortuna domusque

(10,401)sospes et in cursu est: vivunt genetrixque paterque.

(10,402)Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo

(10,403)pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum

(10,404)mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem;

(10,405)propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi

(10,406)indicet, et gremio lacrimantem tollit anili

(10,407)atque ita conplectens infirmis membra lacertis

(10,408)sensimus, inquit amas! et in hoc mea (pone timorem)

(10,409)sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam

(10,410)hoc pater. exiluit gremio furibunda torumque

(10,411)ore premens discede, precor, miseroque pudori

(10,412)parce! ait; instanti discede, aut desine dixit

(10,413)quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras.

(10,414)horret anus tremulasque manus annisque metuque

(10,415)tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae

(10,416)et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,

(10,417)terret et indicium laquei coeptaeque minatur

(10,418)mortis et officium commisso spondet amori.

(10,419)extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis

(10,420)pectora nutricis conataque saepe fateri

(10,421)saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora

(10,422)texit et o dixit felicem coniuge matrem!

(10,423)hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus

(10,424)ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto

(10,425)vertice canities rigidis stetit hirta capillis,

(10,426)multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,

(10,427)addidit. at virgo scit se non falsa moneri;

(10,428)certa mori tamen est, si non potiatur amore.

(10,429)vive, ait haec, potiere tuo - et, non ausa parente

(10,430)dicere, conticuit promissaque numine firmat.

(10,431)Festa piae Cereris celebrabant annua matres

(10,432)illa, quibus nivea velatae corpora veste

(10,433)primitias frugum dant spicea serta suarum

(10,434)perque novem noctes venerem tactusque viriles

(10,435)in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa

(10,436)regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat.

(10,437)ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,

(10,438)nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix,

(10,439)nomine mentito veros exponit amores

(10,440)et faciem laudat; quaesitis virginis annis

(10,441)par ait est Myrrhae. quam postquam adducere iussa est

(10,442)utque domum rediit, gaude, mea dixit alumna:

(10,443)vicimus! infelix non toto pectore sentit

(10,444)laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent,

(10,445)sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.

(10,446)Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones

(10,447)flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:

(10,448)ad facinus venit illa suum; fugit aurea caelo

(10,449)luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes;

(10,450)nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus,

(10,451)Erigoneque pio sacrata parentis amore.

(10,452)ter pedis offensi signo est revocata, ter omen

(10,453)funereus bubo letali carmine fecit:

(10,454)it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem;

(10,455)nutricisque manum laeva tenet, altera motu

(10,456)caecum iter explorat. thalami iam limina tangit,

(10,457)iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi

(10,458)poplite succiduo genua intremuere, fugitque

(10,459)et color et sanguis, animusque relinquit euntem.

(10,460)quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi

(10,461)paenitet, et vellet non cognita posse reverti.

(10,462)cunctantem longaeva manu deducit et alto

(10,463)admotam lecto cum traderet accipe, dixit,

(10,464)ista tua est, Cinyra devotaque corpora iunxit.

(10,465)accipit obsceno genitor sua viscera lecto

(10,466)virgineosque metus levat hortaturque timentem.

(10,467)forsitan aetatis quoque nomine filia dixit,

(10,468)dixit et illa pater, sceleri ne nomina desint.

(10,469)Plena patris thalamis excedit et inpia diro

(10,470)semina fert utero conceptaque crimina portat.

(10,471)postera nox facinus geminat, nec finis in illa est,

(10,472)cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem

(10,473)post tot concubitus, inlato lumine vidit

(10,474)et scelus et natam verbisque dolore retentis

(10,475)pendenti nitidum vagina deripit ensem;

(10,476)Myrrha fugit: tenebrisque et caecae munere noctis

(10,477)intercepta neci est latosque vagata per agros

(10,478)palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit

(10,479)perque novem erravit redeuntis cornua lunae,

(10,480)cum tandem terra requievit fessa Sabaea;

(10,481)vixque uteri portabat onus. tum nescia voti

(10,482)atque inter mortisque metus et taedia vitae

(10,483)est tales conplexa preces: o siqua patetis

(10,484)numina confessis, merui nec triste recuso

(10,485)supplicium, sed ne violem vivosque superstes

(10,486)mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis

(10,487)mutataeque mihi vitamque necemque negate!

(10,488)numen confessis aliquod patet: ultima certe

(10,489)vota suos habuere deos. nam crura loquentis

(10,490)terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues

(10,491)porrigitur radix, longi firmamina trunci,

(10,492)ossaque robur agunt, mediaque manente medulla

(10,493)sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,

(10,494)in parvos digiti, duratur cortice pellis.

(10,495)iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor

(10,496)pectoraque obruerat collumque operire parabat:

(10,497)non tulit illa moram venientique obvia ligno

(10,498)subsedit mersitque suos in cortice vultus.

(10,499)quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,

(10,500)flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.

(10,501)est honor et lacrimis, stillataque cortice murra

(10,502)nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

(10,503)At male conceptus sub robore creverat infans

(10,504)quaerebatque viam, qua se genetrice relicta

(10,505)exsereret; media gravidus tumet arbore venter.

(10,506)tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores,

(10,507)nec Lucina potest parientis voce vocari.

(10,508)nitenti tamen est similis curvataque crebros

(10,509)dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.

(10,510)constitit ad ramos mitis Lucina dolentes

(10,511)admovitque manus et verba puerpera dixit:

(10,512)arbor agit rimas et fissa cortice vivum

(10,513)reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis

(10,514)naides inpositum lacrimis unxere parentis.

(10,515)laudaret faciem Livor quoque; qualia namque

(10,516)corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,

(10,517)talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus,

(10,518)aut huic adde leves, aut illis deme pharetras.

(10,519)Labitur occulte fallitque volatilis aetas,

(10,520)et nihil est annis velocius: ille sorore

(10,521)natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,

(10,522)nuper erat genitus, modo formosissimus infans,

(10,523)iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est,

(10,524)iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes.

(10,525)namque pharetratus dum dat puer oscula matri,

(10,526)inscius exstanti destrinxit harundine pectus;

(10,527)laesa manu natum dea reppulit: altius actum

(10,528)vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam.

(10,529)capta viri forma non iam Cythereia curat

(10,530)litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam

(10,531)piscosamque Cnidon gravidamve Amathunta metallis;

(10,532)abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis.

(10,533)hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra

(10,534)indulgere sibi formamque augere colendo

(10,535)per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur

(10,536)fine genus vestem ritu succincta Dianae

(10,537)hortaturque canes tutaeque animalia praedae,

(10,538)aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum

(10,539)aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris

(10,540)raptoresque lupos armatosque unguibus ursos

(10,541)vitat et armenti saturatos caede leones.

(10,542)te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo

(10,543)possit, Adoni, monet, fortis que fugacibus esto

(10,544)inquit; in audaces non est audacia tuta.

(10,545)parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,

(10,546)neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,

(10,547)stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas

(10,548)nec facies nec quae Venerem movere, leones

(10,549)saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.

(10,550)fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,

(10,551)impetus est fulvis et vasta leonibus ira,

(10,552)invisumque mihi genus est. quae causa, roganti

(10,553)dicam, ait et veteris monstrum mirabere culpae.

(10,554)sed labor insolitus iam me lassavit, et, ecce,

(10,555)opportuna sua blanditur populus umbra,

(10,556)datque torum caespes: libet hac requiescere tecum

(10,557)(et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum

(10,558)inque sinu iuvenis posita cervice reclinis

(10,559)sic ait ac mediis interserit oscula verbis:

(10,560)Forsitan audieris aliquam certamine cursus

(10,561)veloces superasse viros: non fabula rumor

(10,562)ille fuit; superabat enim. nec dicere posses,

(10,563)laude pedum formaene bono praestantior esset.

(10,564)scitanti deus huic de coniuge coniuge dixit

(10,565)nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum.

(10,566)nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.

(10,567)territa sorte dei per opacas innuba silvas

(10,568)vivit et instantem turbam violenta procorum

(10,569)condicione fugat, ne c sum potiunda, nisi inquit

(10,570)victa prius cursu. pedibus contendite mecum:

(10,571)praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,

(10,572)mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.

(10,573)illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formae est)

(10,574)venit ad hanc legem temeraria turba procorum.

(10,575)sederat Hippomenes cursus spectator iniqui

(10,576)et petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?

(10,577)dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores;

(10,578)ut faciem et posito corpus velamine vidit,

(10,579)quale meum, vel quale tuum, si femina fias,

(10,580)obstipuit tollensque manus ignoscite, dixit

(10,581)quos modo culpavi! nondum mihi praemia nota,

(10,582)quae peteretis, erant. laudando concipit ignes

(10,583)et, ne quis iuvenum currat velocius, optat

(10,584)invidiaque timet. sed cur certaminis huius

(10,585)intemptata mihi fortuna relinquitur? inquit

(10,586)audentes deus ipse iuvat! dum talia secum

(10,587)exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.

(10,588)quae quamquam Scythica non setius ire sagitta

(10,589)Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem

(10,590)miratur magis: et cursus facit ipse decorem.

(10,591)aura refert ablata citis talaria plantis,

(10,592)tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque

(10,593)poplitibus suberant picto genualia limbo;

(10,594)inque puellari corpus candore ruborem

(10,595)traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum

(10,596)candida purpureum simulatas inficit umbras.

(10,597)dum notat haec hospes, decursa novissima meta est,

(10,598)et tegitur festa victrix Atalanta corona.

(10,599)dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas.

(10,600)Non tamen eventu iuvenis deterritus horum

(10,601)constitit in medio vultuque in virgine fixo

(10,602)quid facilem titulum superando quaeris inertes?

(10,603)mecum confer ait. seu me fortuna potentem

(10,604)fecerit, a tanto non indignabere vinci:

(10,605)namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi

(10,606)est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,

(10,607)nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis

(10,608)Hippomene victo magnum et memorabile nomen.

(10,609)talia dicentem molli Schoeneia vultu

(10,610)aspicit et dubitat, superari an vincere malit,

(10,611)atque ita quis deus hunc formosis inquit iniquus

(10,612)perdere vult caraeque iubet discrimine vitae

(10,613)coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti.

(10,614)nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi)

(10,615)sed quod adhuc puer est; non me movet ipse, sed aetas.

(10,616)quid, quod inest virtus et mens interrita leti?

(10,617)quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus?

(10,618)quid, quod amat tantique putat conubia nostra,

(10,619)ut pereat, si me fors illi dura negarit?

(10,620)dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos.

(10,621)coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla

(10,622)nolet, et optari potes a sapiente puella. -

(10,623)cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?

(10,624)viderit! intereat, quoniam tot caede procorum

(10,625)admonitus non est agiturque in taedia vitae. -

(10,626)occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,

(10,627)indignamque necem pretium patietur amoris?

(10,628)non erit invidiae victoria nostra ferendae.

(10,629)sed non culpa mea est! utinam desistere velles,

(10,630)aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!

(10,631)at quam virgineus puerili vultus in ore est!

(10,632)a! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!

(10,633)vivere dignus eras. quodsi felicior essem,

(10,634)nec mihi coniugium fata inportuna negarent,

(10,635)unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.

(10,636)dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta,

(10,637)quod facit, ignorans amat et non sentit amorem.

(10,638)Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,

(10,639)cum me sollicita proles Neptunia voce

(10,640)invocat Hippomenes Cytherea, que conprecor, ausis

(10,641)adsit ait nostris et quos dedit, adiuvet ignes.

(10,642)detulit aura preces ad me non invida blandas:

(10,643)motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur.

(10,644)est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,

(10,645)telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci

(10,646)sacravere senes templisque accedere dotem

(10,647)hanc iussere meis; medio nitet arbor in arvo,

(10,648)fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro:

(10,649)hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam

(10,650)aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi

(10,651)Hippomenen adii docuique, quis usus in illis.

(10,652)signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque

(10,653)emicat et summam celeri pede libat harenam:

(10,654)posse putes illos sicco freta radere passu

(10,655)et segetis canae stantes percurrere aristas.

(10,656)adiciunt animos iuveni clamorque favorque

(10,657)verbaque dicentum nunc, nunc incumbere tempus!

(10,658)Hippomene, propera! nunc viribus utere totis!

(10,659)pelle moram: vinces! dubium, Megareius heros

(10,660)gaudeat an virgo magis his Schoeneia dictis.

(10,661)o quotiens, cum iam posset transire, morata est

(10,662)spectatosque diu vultus invita reliquit!

(10,663)aridus e lasso veniebat anhelitus ore,

(10,664)metaque erat longe: tum denique de tribus unum

(10,665)fetibus arboreis proles Neptunia misit.

(10,666)obstipuit virgo nitidique cupidine pomi

(10,667)declinat cursus aurumque volubile tollit;

(10,668)praeterit Hippomenes: resonant spectacula plausu.

(10,669)illa moram celeri cessataque tempora cursu

(10,670)corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit:

(10,671)et rursus pomi iactu remorata secundi

(10,672)consequitur transitque virum. pars ultima cursus

(10,673)restabat; nunc inquit ades, dea muneris auctor!

(10,674)inque latus campi, quo tardius illa rediret,

(10,675)iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.

(10,676)an peteret, virgo visa est dubitare: coegi

(10,677)tollere et adieci sublato pondera malo

(10,678)inpediique oneris pariter gravitate moraque,

(10,679)neve meus sermo cursu sit tardior ipso,

(10,680)praeterita est virgo: duxit sua praemia victor.

(10,681)Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem

(10,682)ferret, Adoni, fui? nec grates inmemor egit,

(10,683)nec mihi tura dedit. subitam convertor in iram,

(10,684)contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,

(10,685)exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos:

(10,686)templa, deum Matri quae quondam clarus Echion

(10,687)fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,

(10,688)transibant, et iter longum requiescere suasit;

(10,689)illic concubitus intempestiva cupido

(10,690)occupat Hippomenen a numine concita nostro.

(10,691)luminis exigui fuerat prope templa recessus,

(10,692)speluncae similis, nativo pumice tectus,

(10,693)religione sacer prisca, quo multa sacerdos

(10,694)lignea contulerat veterum simulacra deorum;

(10,695)hunc init et vetito temerat sacraria probro.

(10,696)sacra retorserunt oculos, turritaque Mater

(10,697)an Stygia sontes dubitavit mergeret unda:

(10,698)poena levis visa est; ergo modo levia fulvae

(10,699)colla iubae velant, digiti curvantur in ungues,

(10,700)ex umeris armi fiunt, in pectora totum

(10,701)pondus abit, summae cauda verruntur harenae;

(10,702)iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,

(10,703)pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi

(10,704)dente premunt domito Cybeleia frena leones.

(10,705)hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum,

(10,706)quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet,

(10,707)effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus!

(10,708)Illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis

(10,709)carpit iter, sed stat monitis contraria virtus.

(10,710)forte suem latebris vestigia certa secuti

(10,711)excivere canes, silvisque exire parantem

(10,712)fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu:

(10,713)protinus excussit pando venabula rostro

(10,714)sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem

(10,715)trux aper insequitur totosque sub inguine dentes

(10,716)abdidit et fulva moribundum stravit harena.

(10,717)vecta levi curru medias Cytherea per auras

(10,718)Cypron olorinis nondum pervenerat alis:

(10,719)agnovit longe gemitum morientis et albas

(10,720)flexit aves illuc, utque aethere vidit ab alto

(10,721)exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,

(10,722)desiluit pariterque sinum pariterque capillos

(10,723)rupit et indignis percussit pectora palmis

(10,724)questaque cum fatis at non tamen omnia vestri

(10,725)iuris erunt dixit. luctus monimenta manebunt

(10,726)semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago

(10,727)annua plangoris peraget simulamina nostri;

(10,728)at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam

(10,729)femineos artus in olentes vertere mentas,

(10,730)Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros

(10,731)invidiae mutatus erit? sic fata cruorem

(10,732)nectare odorato sparsit, qui tinctus ab illo

(10,733)intumuit sic, ut fulvo perlucida caeno

(10,734)surgere bulla solet, nec plena longior hora

(10,735)facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,

(10,736)qualem, quae lento celant sub cortice granum,

(10,737)punica ferre solent; brevis est tamen usus in illo;

(10,738)namque male haerentem et nimia levitate caducum

(10,739)excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.

(11,1)Carmine dum tali silvas animosque ferarum

(11,2)Threicius vates et saxa sequentia ducit,

(11,3)ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis

(11,4)pectora velleribus tumuli de vertice cernunt

(11,5)Orphea percussis sociantem carmina nervis.

(11,6)e quibus una leves iactato crine per auras,

(11,7)en, ait en, hic est nostri contemptor! et hastam

(11,8)vatis Apollinei vocalia misit in ora,

(11,9)quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;

(11,10)alterius telum lapis est, qui missus in ipso

(11,11)aere concentu victus vocisque lyraeque est

(11,12)ac veluti supplex pro tam furialibus ausis

(11,13)ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt

(11,14)bella modusque abiit insanaque regnat Erinys;

(11,15)cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens

(11,16)clamor et infracto Berecyntia tibia cornu

(11,17)tympanaque et plausus et Bacchei ululatus

(11,18)obstrepuere sono citharae, tum denique saxa

(11,19)non exauditi rubuerunt sanguine vatis.

(11,20)ac primum attonitas etiamnum voce canentis

(11,21)innumeras volucres anguesque agmenque ferarum

(11,22)maenades Orphei titulum rapuere triumphi;

(11,23)inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris

(11,24)et coeunt ut aves, si quando luce vagantem

(11,25)noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro

(11,26)ceu matutina cervus periturus harena

(11,27)praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes

(11,28)coniciunt thyrsos non haec in munera factos.

(11,29)hae glaebas, illae direptos arbore ramos,

(11,30)pars torquent silices; neu desint tela furori,

(11,31)forte boves presso subigebant vomere terram,

(11,32)nec procul hinc multo fructum sudore parantes

(11,33)dura lacertosi fodiebant arva coloni,

(11,34)agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt

(11,35)arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros

(11,36)sarculaque rastrique graves longique ligones;

(11,37)quae postquam rapuere ferae cornuque minaces

(11,38)divulsere boves, ad vatis fata recurrunt

(11,39)tendentemque manus et in illo tempore primum

(11,40)inrita dicentem nec quicquam voce moventem

(11,41)sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud

(11,42)auditum saxis intellectumque ferarum

(11,43)sensibus in ventos anima exhalata recessit.

(11,44)Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,

(11,45)te rigidi silices, te carmina saepe secutae

(11,46)fleverunt silvae, positis te frondibus arbor

(11,47)tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt

(11,48)increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo

(11,49)naides et dryades passosque habuere capillos.

(11,50)membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque

(11,51)excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,

(11,52)flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua

(11,53)murmurat exanimis, respondent flebile ripae.

(11,54)iamque mare invectae flumen populare relinquunt

(11,55)et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:

(11,56)hic ferus expositum peregrinis anguis harenis

(11,57)os petit et sparsos stillanti rore capillos.

(11,58)tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem

(11,59)arcet et in lapidem rictus serpentis apertos

(11,60)congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

(11,61)Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,

(11,62)cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum

(11,63)invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;

(11,64)hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,

(11,65)nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit

(11,66)Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

(11,67)Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus

(11,68)amissoque dolens sacrorum vate suorum

(11,69)protinus in silvis matres Edonidas omnes,

(11,70)quae videre nefas, torta radice ligavit;

(11,71)quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,

(11,72)traxit et in solidam detrusit acumina terram,

(11,73)utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,

(11,74)crus ubi commisit volucris sensitque teneri,

(11,75)plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:

(11,76)sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,

(11,77)exsternata fugam frustra temptabat, at illam

(11,78)lenta tenet radix exsultantemque coercet,

(11,79)dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,

(11,80)aspicit in teretes lignum succedere suras

(11,81)et conata femur maerenti plangere dextra

(11,82)robora percussit, pectus quoque robora fiunt,

(11,83)robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros

(11,84)esse putes ramos, et non fallare putando.

(11,85)Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros

(11,86)cumque choro meliore sui vineta Timoli

(11,87)Pactolonque petit, quamvis non aureus illo

(11,88)tempore nec caris erat invidiosus harenis.

(11,89)hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,

(11,90)at Silenus abest: titubantem annisque meroque

(11,91)ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis

(11,92)ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus

(11,93)orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

(11,94)qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,

(11,95)hospitis adventu festum genialiter egit

(11,96)per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,

(11,97)et iam stellarum sublime coegerat agmen

(11,98)Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros

(11,99)rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.

(11,100)Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit

(11,101)muneris arbitrium gaudens altore recepto.

(11,102)ille male usurus donis ait effice, quicquid

(11,103)corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.

(11,104)adnuit optatis nocituraque munera solvit

(11,105)Liber et indoluit, quod non meliora petisset.

(11,106)laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros

(11,107)pollicitique fidem tangendo singula temptat

(11,108)vixque sibi credens, non alta fronde virentem

(11,109)ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;

(11,110)tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;

(11,111)contigit et glaebam: contactu glaeba potenti

(11,112)massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:

(11,113)aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:

(11,114)Hesperidas donasse putes; si postibus altis

(11,115)admovit digitos, postes radiare videntur;

(11,116)ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,

(11,117)unda fluens palmis Danaen eludere posset;

(11,118)vix spes ipse suas animo capit aurea fingens

(11,119)omnia. gaudenti mensas posuere ministri

(11,120)exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:

(11,121)tum vero, sive ille sua Cerealia dextra

(11,122)munera contigerat, Cerealia dona rigebant,

(11,123)sive dapes avido convellere dente parabat,

(11,124)lammina fulva dapes admoto dente premebat;

(11,125)miscuerat puris auctorem muneris undis:

(11,126)fusile per rictus aurum fluitare videres.

(11,127)Attonitus novitate mali divesque miserque

(11,128)effugere optat opes et quae modo voverat, odit.

(11,129)copia nulla famem relevat; sitis arida guttur

(11,130)urit, et inviso meritus torquetur ab auro

(11,131)ad caelumque manus et splendida bracchia tollens

(11,132)da veniam, Lenaee pater! peccavimus inquit,

(11,133)sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!

(11,134)mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem

(11,135)restituit pactique fide data munera solvit

(11,136)ne ve male optato maneas circumlitus auro,

(11,137)vade ait ad magnis vicinum Sardibus amnem

(11,138)perque iugum nitens labentibus obvius undis

(11,139)carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,

(11,140)spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,

(11,141)subde caput corpusque simul, simul elue crimen.

(11,142)rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit

(11,143)flumen et humano de corpore cessit in amnem;

(11,144)nunc quoque iam veteris percepto semine venae

(11,145)arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

(11,146)Ille perosus opes silvas et rura colebat

(11,147)Panaque montanis habitantem semper in antris,

(11,148)pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,

(11,149)rursus erant domino stultae praecordia mentis.

(11,150)nam freta prospiciens late riget arduus alto

(11,151)Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque

(11,152)Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.

(11,153)Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis

(11,154)et leve cerata modulatur harundine carmen

(11,155)ausus Apollineos prae se contemnere cantus,

(11,156)iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.

(11,157)Monte suo senior iudex consedit et aures

(11,158)liberat arboribus: quercu coma caerula tantum

(11,159)cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.

(11,160)isque deum pecoris spectans in iudice dixit

(11,161)nulla mora est. calamis agrestibus insonat ille

(11,162)barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)

(11,163)carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit

(11,164)Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.

(11,165)ille caput flavum lauro Parnaside vinctus

(11,166)verrit humum Tyrio saturata murice palla

(11,167)instructamque fidem gemmis et dentibus Indis

(11,168)sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;

(11,169)artificis status ipse fuit. tum stamina docto

(11,170)pollice sollicitat, quorum dulcedine captus

(11,171)Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

(11,172)Iudicium sanctique placet sententia montis

(11,173)omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur

(11,174)unius sermone Midae; nec Delius aures

(11,175)humanam stolidas patitur retinere figuram,

(11,176)sed trahit in spatium villisque albentibus inplet

(11,177)instabilesque imas facit et dat posse moveri:

(11,178)cetera sunt hominis, partem damnatur in unam

(11,179)induiturque aures lente gradientis aselli.

(11,180)ille quidem celare cupit turpique pudore

(11,181)tempora purpureis temptat relevare tiaris;

(11,182)sed solitus longos ferro resecare capillos

(11,183)viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum

(11,184)dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,

(11,185)nec posset reticere tamen, secedit humumque

(11,186)effodit et, domini quales adspexerit aures,

(11,187)voce refert parva terraeque inmurmurat haustae

(11,188)indiciumque suae vocis tellure regesta

(11,189)obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.

(11,190)creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus

(11,191)coepit et, ut primum pleno maturuit anno,

(11,192)prodidit agricolam: leni nam motus ab austro

(11,193)obruta verba refert dominique coarguit aures.

(11,194)Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus

(11,195)angustum citra pontum Nepheleidos Helles

(11,196)Laomedonteis Latoius adstitit arvis.

(11,197)dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi

(11,198)ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:

(11,199)inde novae primum moliri moenia Troiae

(11,200)Laomedonta videt susceptaque magna labore

(11,201)crescere difficili nec opes exposcere parvas

(11,202)cumque tridentigero tumidi genitore profundi

(11,203)mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno

(11,204)aedificat muros pactus pro moenibus aurum.

(11,205)stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,

(11,206)perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.

(11,207)non inpune feres rector maris inquit, et omnes

(11,208)inclinavit aquas ad avarae litora Troiae

(11,209)inque freti formam terras conplevit opesque

(11,210)abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.

(11,211)poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro

(11,212)poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam

(11,213)vindicat Alcides promissaque munera dictos

(11,214)poscit equos tantique operis mercede negata

(11,215)bis periura capit superatae moenia Troiae.

(11,216)nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit

(11,217)Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus

(11,218)clarus erat diva nec avi magis ille superbus

(11,219)nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti

(11,220)contigit haut uni, coniunx dea contigit uni.

(11,221)Namque senex Thetidi Proteus dea dixerat undae,

(11,222)concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis

(11,223)acta patris vincet maiorque vocabitur illo.

(11,224)ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,

(11,225)quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes,

(11,226)Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,

(11,227)in suaque Aeaciden succedere vota nepotem

(11,228)iussit et amplexus in virginis ire marinae.

(11,229)Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,

(11,230)bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,

(11,231)portus erat; summis inductum est aequor harenis;

(11,232)litus habet solidum, quod nec vestigia servet

(11,233)nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;

(11,234)myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.

(11,235)est specus in medio, natura factus an arte,

(11,236)ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire

(11,237)frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.

(11,238)illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,

(11,239)occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,

(11,240)vim parat, innectens ambobus colla lacertis;

(11,241)quod nisi venisses variatis saepe figuris

(11,242)ad solitas artes, auso foret ille potitus;

(11,243)sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;

(11,244)nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;

(11,245)tertia forma fuit maculosae tigridis: illa

(11,246)territus Aeacides a corpore bracchia solvit.

(11,247)inde deos pelagi vino super aequora fuso

(11,248)et pecoris fibris et fumo turis adorat,

(11,249)donec Carpathius medio de gurgite vates

(11,250)Aeacide, dixit thalamis potiere petitis,

(11,251)tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,

(11,252)ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.

(11,253)nec te decipiat centum mentita figuras,

(11,254)sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.

(11,255)dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum

(11,256)admisitque suos in verba novissima fluctus.

(11,257)Pronus erat Titan inclinatoque tenebat

(11,258)Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto

(11,259)Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;

(11,260)vix bene virgineos Peleus invaserat artus:

(11,261)illa novat formas, donec sua membra teneri

(11,262)sentit et in partes diversas bracchia tendi.

(11,263)tum denum ingemuit, ne que ait sine numine vincis

(11,264)exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros

(11,265)et potitur votis ingentique inplet Achille.

(11,266)Felix et nato, felix et coniuge Peleus,

(11,267)et cui, si demas iugulati crimina Phoci,

(11,268)omnia contigerant: fraterno sanguine sontem

(11,269)expulsumque domo patria Trachinia tellus

(11,270)accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat

(11,271)Lucifero genitore satus patriumque nitorem

(11,272)ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus

(11,273)dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.

(11,274)quo postquam Aeacides fessus curaque viaque

(11,275)venit et intravit paucis comitantibus urbem,

(11,276)quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,

(11,277)haut procul a muris sub opaca valle reliquit;

(11,278)copia cum facta est adeundi prima tyranni,

(11,279)velamenta manu praetendens supplice, qui sit

(11,280)quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat

(11,281)mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro

(11,282)se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore

(11,283)talibus adloquitur: mediae quoque commoda plebi

(11,284)nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;

(11,285)adicis huic animo momenta potentia, clarum

(11,286)nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!

(11,287)quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,

(11,288)qualiacumque vides! utinam meliora videres!

(11,289)et flebat: moveat tantos quae causa dolores,

(11,290)Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:

(11,291)forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes

(11,292)terret aves, semper pennas habuisse putetis:

(11,293)vir fuit (et - tanta est animi constantia - iam tum

(11,294)acer erat belloque ferox ad vimque paratus)

(11,295)nomine Daedalion. illo genitore creatis,

(11,296)qui vocat Auroram caeloque novissimus exit,

(11,297)culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae

(11,298)coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:

(11,299)illius virtus reges gentesque subegit,

(11,300)quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.

(11,301)nata erat huic Chione, quae dotatissima forma

(11,302)mille procos habuit, bis septem nubilis annis.

(11,303)forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,

(11,304)ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,

(11,305)videre hanc pariter, pariter traxere colorem.

(11,306)spem veneris differt in tempora noctis Apollo;

(11,307)non fert ille moras virgaque movente soporem

(11,308)virginis os tangit: tactu iacet illa potenti

(11,309)vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:

(11,310)Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.

(11,311)ut sua maturus conplevit tempora venter,

(11,312)alipedis de stirpe dei versuta propago

(11,313)nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,

(11,314)candida de nigris et de candentibus atra

(11,315)qui facere adsuerat, patriae non degener artis;

(11,316)nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)

(11,317)carmine vocali clarus citharaque Philammon.

(11,318)quid peperisse duos et dis placuisse duobus

(11,319)et forti genitore et progenitore nitenti

(11,320)esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?

(11,321)obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae

(11,322)sustinuit faciemque deae culpavit, at illi

(11,323)ira ferox mota est factis que placebimus inquit.

(11,324)nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam

(11,325)inpulit et meritam traiecit harundine linguam.

(11,326)lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,

(11,327)conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;

(11,328)quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem

(11,329)corde tuli fratrique pio solacia dixi,

(11,330)quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti

(11,331)accipit et natam delamentatur ademptam;

(11,332)ut vero ardentem vidit, quater impetus illi

(11,333)in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus

(11,334)concita membra fugae mandat similisque iuvenco

(11,335)spicula crabronum pressa cervice gerenti,

(11,336)qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus

(11,337)plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.

(11,338)effugit ergo omnes veloxque cupidine leti

(11,339)vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,

(11,340)cum se Daedalion saxo misisset ab alto,

(11,341)fecit avem et subitis pendentem sustulit alis

(11,342)oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,

(11,343)virtutem antiquam, maiores corpore vires,

(11,344)et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes

(11,345)saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.

(11,346)Quae dum Lucifero genitus miracula narrat

(11,347)de consorte suo, cursu festinus anhelo

(11,348)advolat armenti custos Phoceus Onetor

(11,349)et Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum

(11,350)cladis ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus,

(11,351)pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;

(11,352)ille refert fessos ad litora curva iuvencos

(11,353)adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe

(11,354)tantum respiceret, quantum superesse videret,

(11,355)parsque boum fulvis genua inclinarat harenis

(11,356)latarumque iacens campos spectabat aquarum,

(11,357)pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;

(11,358)nant alii celsoque exstant super aequora collo.

(11,359)templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,

(11,360)sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto:

(11,361)Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti

(11,362)edidit esse deos, dum retia litore siccat);

(11,363)iuncta palus huic est densis obsessa salictis,

(11,364)quam restagnantis fecit maris unda paludem:

(11,365)inde fragore gravi strepitans loca proxima terret,

(11,366)belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit,

(11,367)oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus

(11,368)fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.

(11,369)qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,

(11,370)acrior est rabie: neque enim ieiunia curat

(11,371)caede boum diramque famem finire, sed omne

(11,372)vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.

(11,373)pars quoque de nobis funesto saucia morsu,

(11,374)dum defensamus, leto est data; sanguine litus

(11,375)undaque prima rubet demugitaeque paludes.

(11,376)sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:

(11,377)dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,

(11,378)arma capessamus coniunctaque tela feramus!

(11,379)dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,

(11,380)sed memor admissi Nereida conligit orbam

(11,381)damna sua inferias exstincto mittere Phoco.

(11,382)induere arma viros violentaque sumere tela

(11,383)rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat

(11,384)ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu

(11,385)prosilit et nondum totos ornata capillos

(11,386)disicit hos ipsos colloque infusa mariti,

(11,387)mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur

(11,388)et lacrimis, animasque duas ut servet in una.

(11,389)Aeacides illi: pulchros, regina, piosque

(11,390)pone metus! plena est promissi gratia vestri.

(11,391)non placet arma mihi contra nova monstra moveri;

(11,392)numen adorandum pelagi est! erat ardua turris,

(11,393)arce focus summa, fessis nota grata carinis:

(11,394)ascendunt illuc stratosque in litore tauros

(11,395)cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento

(11,396)ore ferum, longos infectum sanguine villos.

(11,397)inde manus tendens in aperti litora ponti

(11,398)caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,

(11,399)orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis

(11,400)flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex

(11,401)accepit veniam. sed enim revocatus ab acri

(11,402)caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,

(11,403)donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae

(11,404)marmore mutavit: corpus praeterque colorem

(11,405)omnia servavit, lapidis color indicat illum

(11,406)iam non esse lupum, iam non debere timeri.

(11,407)nec tamen hac profugum consistere Pelea terra

(11,408)fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic

(11,409)sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

(11,410)Interea fratrisque sui fratremque secutis

(11,411)anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,

(11,412)consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,

(11,413)ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus

(11,414)invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.

(11,415)consilii tamen ante sui, fidissima, certam

(11,416)te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus

(11,417)ossa receperunt, buxoque simillimus ora

(11,418)pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.

(11,419)ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit

(11,420)singultuque pias interrumpente querellas

(11,421)quae mea culpa tuam, dixit carissime, mentem

(11,422)vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?

(11,423)iam potes Alcyone securus abesse relicta?

(11,424)iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?

(11,425)at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,

(11,426)non etiam metuam, curaeque timore carebunt.

(11,427)aequora me terrent et ponti tristis imago:

(11,428)et laceras nuper tabulas in litore vidi

(11,429)et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.

(11,430)neve tuum fallax animum fiducia tangat,

(11,431)quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes

(11,432)contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.

(11,433)cum semel emissi tenuerunt aequora venti,

(11,434)nil illis vetitum est: incommendataque tellus

(11,435)omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant

(11,436)excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.

(11,437)quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna

(11,438)parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.

(11,439)quod tua si flecti precibus sententia nullis,

(11,440)care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,

(11,441)me quoque tolle simul! certe iactabimur una,

(11,442)nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,

(11,443)quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.

(11,444)Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur

(11,445)sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;

(11,446)sed neque propositos pelagi dimittere cursus,

(11,447)nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli

(11,448)multaque respondit timidum solantia pectus.

(11,449)non tamen idcirco causam probat; addidit illis

(11,450)hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:

(11,451)longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro

(11,452)per patrios ignes, si me modo fata remittant,

(11,453)ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.

(11,454)his ubi promissis spes est admota recursus,

(11,455)protinus eductam navalibus aequore tingui

(11,456)aptarique suis pinum iubet armamentis;

(11,457)qua rursus visa veluti praesaga futuri

(11,458)horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas

(11,459)amplexusque dedit tristique miserrima tandem

(11,460)ore vale dixit conlapsaque corpore toto est;

(11,461)ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt

(11,462)ordinibus geminis ad fortia pectora remos

(11,463)aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa

(11,464)umentes oculos stantemque in puppe recurva

(11,465)concussaque manu dantem sibi signa maritum

(11,466)prona videt redditque notas; ubi terra recessit

(11,467)longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,

(11,468)dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;

(11,469)haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,

(11,470)vela tamen spectat summo fluitantia malo;

(11,471)ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum

(11,472)seque toro ponit: renovat lectusque torusque

(11,473)Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.

(11,474)Portibus exierant, et moverat aura rudentes:

(11,475)obvertit lateri pendentes navita remos

(11,476)cornuaque in summa locat arbore totaque malo

(11,477)carbasa deducit venientesque accipit auras.

(11,478)aut minus, aut certe medium non amplius aequor

(11,479)puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,

(11,480)cum mare sub noctem tumidis albescere coepit

(11,481)fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.

(11,482)ardua iamdudum demittite cornua rector

(11,483)clamat et antemnis totum subnectite velum.

(11,484)hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,

(11,485)nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:

(11,486)sponte tamen properant alii subducere remos,

(11,487)pars munire latus, pars ventis vela negare;

(11,488)egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,

(11,489)hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,

(11,490)aspera crescit hiems, omnique e parte feroces

(11,491)bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.

(11,492)ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur

(11,493)scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:

(11,494)tanta mali moles tantoque potentior arte est.

(11,495)quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,

(11,496)undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.

(11,497)fluctibus erigitur caelumque aequare videtur

(11,498)pontus et inductas aspergine tangere nubes;

(11,499)et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,

(11,500)concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,

(11,501)sternitur interdum spumisque sonantibus albet.

(11,502)ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis

(11,503)et nunc sublimis veluti de vertice montis

(11,504)despicere in valles imumque Acheronta videtur,

(11,505)nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,

(11,506)suspicere inferno summum de gurgite caelum.

(11,507)saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem

(11,508)nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim

(11,509)cum laceras aries balistave concutit arces,

(11,510)utque solent sumptis incursu viribus ire

(11,511)pectore in arma feri protentaque tela leones,

(11,512)sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,

(11,513)ibat in alta ratis multoque erat altior illis;

(11,514)iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae

(11,515)rima patet praebetque viam letalibus undis.

(11,516)ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,

(11,517)inque fretum credas totum descendere caelum,

(11,518)inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.

(11,519)vela madent nimbis, et cum caelestibus undis

(11,520)aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,

(11,521)caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.

(11,522)discutiunt tamen has praebentque micantia lumen

(11,523)fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.

(11,524)dat quoque iam saltus intra cava texta carinae

(11,525)fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,

(11,526)cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,

(11,527)spe potitur tandem laudisque accensus amore

(11,528)inter mille viros murum tamen occupat unus,

(11,529)sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,

(11,530)vastius insurgens decimae ruit impetus undae

(11,531)nec prius absistit fessam oppugnare carinam,

(11,532)quam velut in captae descendat moenia navis.

(11,533)pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,

(11,534)pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,

(11,535)quam solet urbs aliis murum fodientibus extra

(11,536)atque aliis murum trepidare tenentibus intus.

(11,537)deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,

(11,538)quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.

(11,539)non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,

(11,540)funera quos maneant, hic votis numen adorat

(11,541)bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens

(11,542)poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,

(11,543)huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;

(11,544)Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore

(11,545)nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,

(11,546)gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras

(11,547)respicere inque domum supremos vertere vultus,

(11,548)verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus

(11,549)fervet, et inducta piceis e nubibus umbra

(11,550)omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.

(11,551)frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,

(11,552)frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes

(11,553)unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;

(11,554)nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos

(11,555)sede sua totos in apertum everterit aequor,

(11,556)praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu

(11,557)mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum

(11,558)gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato

(11,559)functa suo est, alii partes et membra carinae

(11,560)trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,

(11,561)fragmina navigii Ceyx socerumque patremque

(11,562)invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore

(11,563)Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,

(11,564)illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus

(11,565)optat et exanimis manibus tumuletur amicis.

(11,566)dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,

(11,567)nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.

(11,568)ecce super medios fluctus niger arcus aquarum

(11,569)frangitur et rupta mersum caput obruit unda.

(11,570)Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses

(11,571)illa luce fuit, quoniamque excedere caelo

(11,572)non licuit, densis texit sua nubibus ora.

(11,573)Aeolis interea, tantorum ignara malorum,

(11,574)dinumerat noctes et iam, quas induat ille,

(11,575)festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,

(11,576)ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.

(11,577)omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,

(11,578)ante tamen cunctos Iunonis templa colebat

(11,579)proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras

(11,580)utque foret sospes coniunx suus utque rediret,

(11,581)optabat, nullamque sibi praeferret; at illi

(11,582)hoc de tot votis poterat contingere solum.

(11,583)At dea non ultra pro functo morte rogari

(11,584)sustinet utque manus funestas arceat aris,

(11,585)Iri, meae dixit fidissima nuntia vocis,

(11,586)vise soporiferam Somni velociter aulam

(11,587)exstinctique iube Ceycis imagine mittat

(11,588)somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.

(11,589)dixerat: induitur velamina mille colorum

(11,590)Iris et arquato caelum curvamine signans

(11,591)tecta petit iussi sub nube latentia regis.

(11,592)Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,

(11,593)mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,

(11,594)quo numquam radiis oriens mediusve cadensve

(11,595)Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae

(11,596)exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.

(11,597)non vigil ales ibi cristati cantibus oris

(11,598)evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt

(11,599)sollicitive canes canibusve sagacior anser;

(11,600)non fera, non pecudes, non moti flamine rami

(11,601)humanaeve sonum reddunt convicia linguae.

(11,602)muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo

(11,603)rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens

(11,604)invitat somnos crepitantibus unda lapillis.

(11,605)ante fores antri fecunda papavera florent

(11,606)innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem

(11,607)Nox legit et spargit per opacas umida terras.

(11,608)ianua, ne verso stridores cardine reddat,

(11,609)nulla domo tota est, custos in limine nullus;

(11,610)at medio torus est ebeno sublimis in antro,

(11,611)plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,

(11,612)quo cubat ipse deus membris languore solutis.

(11,613)hunc circa passim varias imitantia formas

(11,614)Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,

(11,615)silva gerit frondes, eiectas litus harenas.

(11,616)Quo simul intravit manibusque obstantia virgo

(11,617)Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit

(11,618)sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes

(11,619)vix oculos tollens iterumque iterumque relabens

(11,620)summaque percutiens nutanti pectora mento

(11,621)excussit tandem sibi se cubitoque levatus,

(11,622)quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:

(11,623)Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,

(11,624)pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris

(11,625)fessa ministeriis mulces reparasque labori,

(11,626)Somnia, quae veras aequent imitamine formas,

(11,627)Herculea Trachine iube sub imagine regis

(11,628)Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.

(11,629)imperat hoc Iuno. postquam mandata peregit,

(11,630)Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis

(11,631)vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,

(11,632)effugit et remeat per quos modo venerat arcus.

(11,633)At pater e populo natorum mille suorum

(11,634)excitat artificem simulatoremque figurae

(11,635)Morphea: non illo quisquam sollertius alter

(11,636)exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;

(11,637)adicit et vestes et consuetissima cuique

(11,638)verba; sed hic solos homines imitatur, at alter

(11,639)fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:

(11,640)hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus

(11,641)nominat; est etiam diversae tertius artis

(11,642)Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,

(11,643)quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;

(11,644)regibus hi ducibusque suos ostendere vultus

(11,645)nocte solent, populos alii plebemque pererrant.

(11,646)praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum

(11,647)Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus

(11,648)eligit et rursus molli languore solutus

(11,649)deposuitque caput stratoque recondidit alto.

(11,650)Ille volat nullos strepitus facientibus alis

(11,651)per tenebras intraque morae breve tempus in urbem

(11,652)pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis

(11,653)in faciem Ceycis abit sumptaque figura

(11,654)luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,

(11,655)coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur

(11,656)barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.

(11,657)tum lecto incumbens fletu super ora profuso

(11,658)haec ait: agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,

(11,659)an mea mutata est facies nece? respice: nosces

(11,660)inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!

(11,661)nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!

(11,662)occidimus! falso tibi me promittere noli!

(11,663)nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem

(11,664)auster et ingenti iactatam flamine solvit,

(11,665)oraque nostra tuum frustra clamantia nomen

(11,666)inplerunt fluctus. - non haec tibi nuntiat auctor

(11,667)ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:

(11,668)ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.

(11,669)surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me

(11,670)indeploratum sub inania Tartara mitte!

(11,671)adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa

(11,672)crederet esse sui (fletus quoque fundere veros

(11,673)visus erat), gestumque manus Ceycis habebat.

(11,674)ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos

(11,675)per somnum corpusque petens amplectitur auras

(11,676)exclamatque: mane! quo te rapis? ibimus una.

(11,677)voce sua specieque viri turbata soporem

(11,678)excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,

(11,679)qui modo visus erat; nam moti voce ministri

(11,680)intulerant lumen. postquam non invenit usquam,

(11,681)percutit ora manu laniatque a pectore vestes

(11,682)pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:

(11,683)scindit et altrici, quae luctus causa, roganti

(11,684)nulla est Alcyone, nulla est ait. occidit una

(11,685)cum Ceyce suo. solantia tollite verba!

(11,686)naufragus interiit: vidi agnovique manusque

(11,687)ad discedentem cupiens retinere tetendi.

(11,688)umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique

(11,689)vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat

(11,690)adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:

(11,691)pallentem nudumque et adhuc umente capillo

(11,692)infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso

(11,693)ecce loco; et quaerit, vestigia siqua supersint.

(11,694)hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,

(11,695)et ne me fugiens ventos sequerere rogabam.

(11,696)at certe vellem, quoniam periturus abibas,

(11,697)me quoque duxisses: multum fuit utile tecum

(11,698)ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam

(11,699)non simul egissem, nec mors discreta fuisset.

(11,700)nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,

(11,701)et sine me me pontus habet. crudelior ipso

(11,702)sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar

(11,703)longius et tanto pugnem superesse dolori!

(11,704)sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam

(11,705)et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro

(11,706)si non urna, tamen iunget nos littera: si non

(11,707)ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.

(11,708)plura dolor prohibet, verboque intervenit omni

(11,709)plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

(11,710)Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum

(11,711)maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,

(11,712)dumque moratur ibi dumque hic retinacula solvit,

(11,713)hoc mihi discedens dedit oscula litore dicit

(11,714)dumque notata locis reminiscitur acta fretumque

(11,715)prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur

(11,716)nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud

(11,717)esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,

(11,718)et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,

(11,719)qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est

(11,720)et, tamquam ignoto lacrimam daret, heu! miser, inquit

(11,721)quisquis es, et siqua est coniunx tibi! fluctibus actum

(11,722)fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,

(11,723)hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae

(11,724)admotum terrae, iam quod cognoscere posset,

(11,725)cernit: erat coniunx! ille est! exclamat et una

(11,726)ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes

(11,727)ad Ceyca manus sic, o carissime coniunx,

(11,728)sic ad me, miserande, redis? ait. adiacet undis

(11,729)facta manu moles, quae primas aequoris iras

(11,730)frangit et incursus quae praedelassat aquarum.

(11,731)insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat

(11,732)percutiensque levem modo natis aera pennis

(11,733)stringebat summas ales miserabilis undas,

(11,734)dumque volat, maesto similem plenumque querellae

(11,735)ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.

(11,736)ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,

(11,737)dilectos artus amplexa recentibus alis

(11,738)frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.

(11,739)senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae

(11,740)tollere sit visus, populus dubitabat, at ille

(11,741)senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo

(11,742)alite mutantur; fatis obnoxius isdem

(11,743)tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum

(11,744)foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,

(11,745)perque dies placidos hiberno tempore septem

(11,746)incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.

(11,747)tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet

(11,748)Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

(11,749)Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes

(11,750)spectat et ad finem servatos laudat amores:

(11,751)proximus, aut idem, si fors tulit, hic quoque, dixit

(11,752)quem mare carpentem substrictaque crura gerentem

(11,753)aspicis, (ostendens spatiosum in guttura mergum)

(11,754)regia progenies, et si descendere ad ipsum

(11,755)ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo

(11,756)Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes

(11,757)Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae

(11,758)tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:

(11,759)qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,

(11,760)forsitan inferius non Hectore nomen haberet,

(11,761)quamvis est illum proles enixa Dymantis,

(11,762)Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida

(11,763)fertur Alexiroe, Granico nata bicorni.

(11,764)oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula

(11,765)secretos montes et inambitiosa colebat

(11,766)rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.

(11,767)non agreste tamen nec inexpugnabile amori

(11,768)pectus habens silvas captatam saepe per omnes

(11,769)aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa

(11,770)iniectos umeris siccantem sole capillos.

(11,771)visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum

(11,772)cerva lupum longeque lacu deprensa relicto

(11,773)accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros

(11,774)insequitur celeremque metu celer urget amore.

(11,775)ecce latens herba coluber fugientis adunco

(11,776)dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;

(11,777)cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens

(11,778)exanimem clamatque piget, piget esse secutum!

(11,779)sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.

(11,780)perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,

(11,781)a me causa data est! ego sim sceleratior illo,

(11,782)ni tibi morte mea mortis solacia mittam.

(11,783)dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,

(11,784)se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem

(11,785)molliter excepit nantemque per aequora pennis

(11,786)texit, et optatae non est data copia mortis.

(11,787)indignatur amans, invitum vivere cogi

(11,788)obstarique animae misera de sede volenti

(11,789)exire, utque novas umeris adsumpserat alas,

(11,790)subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.

(11,791)pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum

(11,792)pronus abit letique viam sine fine retemptat.

(11,793)fecit amor maciem: longa internodia crurum,

(11,794)longa manet cervix, caput est a corpore longe;

(11,795)aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.

(12,1)Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis

(12,2)vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti

(12,3)inferias dederat cum fratribus Hector inanes;

(12,4)defuit officio Paridis praesentia tristi,

(12,5)postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum

(12,6)attulit in patriam: coniurataeque sequuntur

(12,7)mille rates gentisque simul commune Pelasgae;

(12,8)nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi

(12,9)invia fecissent venti, Boeotaque tellus

(12,10)Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.

(12,11)hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,

(12,12)ut vetus accensis incanduit ignibus ara,

(12,13)serpere caeruleum Danai videre draconem

(12,14)in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.

(12,15)nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:

(12,16)quas simul et matrem circum sua damna volantem

(12,17)corripuit serpens avidoque recondidit ore,

(12,18)obstipuere omnes, at veri providus augur

(12,19)Thestorides vincemus; ait, gaudete, Pelasgi!

(12,20)Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,

(12,21)atque novem volucres in belli digerit annos.

(12,22)ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,

(12,23)fit lapis et signat serpentis imagine saxum.

(12,24)Permanet Aoniis Boreas violentus in undis

(12,25)bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae

(12,26)Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;

(12,27)at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve

(12,28)sanguine virgineo placandam virginis iram

(12,29)esse deae. postquam pietatem publica causa

(12,30)rexque patrem vicit, castumque datura cruorem

(12,31)flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,

(12,32)victa dea est nubemque oculis obiecit et inter

(12,33)officium turbamque sacri vocesque precantum

(12,34)supposita fertur mutasse Mycenida cerva.

(12,35)ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,

(12,36)et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,

(12,37)accipiunt ventos a tergo mille carinae

(12,38)multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

(12,39)Orbe locus medio est inter terrasque fretumque

(12,40)caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;

(12,41)unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,

(12,42)inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:

(12,43)Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,

(12,44)innumerosque aditus ac mille foramina tectis

(12,45)addidit et nullis inclusit limina portis;

(12,46)nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,

(12,47)tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;

(12,48)nulla quies intus nullaque silentia parte,

(12,49)nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,

(12,50)qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis

(12,51)esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras

(12,52)increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.

(12,53)atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque

(12,54)mixtaque cum veris passim commenta vagantur

(12,55)milia rumorum confusaque verba volutant;

(12,56)e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,

(12,57)hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti

(12,58)crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.

(12,59)illic Credulitas, illic temerarius Error

(12,60)vanaque Laetitia est consternatique Timores

(12,61)Seditioque repens dubioque auctore Susurri;

(12,62)ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur

(12,63)et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

(12,64)Fecerat haec notum, Graias cum milite forti

(12,65)adventare rates, neque inexspectatus in armis

(12,66)hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur

(12,67)Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,

(12,68)Protesilae, cadis, commissaque proelia magno

(12,69)stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.

(12,70)nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,

(12,71)sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant

(12,72)litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,

(12,73)mille viros dederat, iam curru instabat Achilles

(12,74)totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu

(12,75)agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens

(12,76)congreditur Cycno (decimum dilatus in annum

(12,77)Hector erat): tum colla iugo candentia pressos

(12,78)exhortatus equos currum derexit in hostem

(12,79)concutiensque suis vibrantia tela lacertis

(12,80)quisquis es, o iuvenis, dixit solamen habeto

(12,81)mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!

(12,82)hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,

(12,83)sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,

(12,84)nil tamen emissi profecit acumine ferri

(12,85)utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.

(12,86)nate dea, nam te fama praenovimus, inquit

(12,87)ille quid a nobis vulnus miraris abesse?

(12,88)(mirabatur enim.) non haec, quam cernis, equinis

(12,89)fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae

(12,90)auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;

(12,91)Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius

(12,92)tegminis officium: tamen indestrictus abibo;

(12,93)est aliquid non esse satum Nereide, sed qui

(12,94)Nereaque et natas et totum temperat aequor.

(12,95)dixit et haesurum clipei curvamine telum

(12,96)misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit

(12,97)terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.

(12,98)excutit hoc heros rursusque trementia forti

(12,99)tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus

(12,100)sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum

(12,101)et se praebentem valuit destringere Cycnum.

(12,102)haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,

(12,103)cum sua terribili petit inritamina cornu,

(12,104)poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;

(12,105)num tamen exciderit ferrum considerat hastae:

(12,106)haerebat ligno. manus est mea debilis ergo,

(12,107)quasque ait ante habuit vires, effudit in uno?

(12,108)nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus

(12,109)moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque

(12,110)Eetioneas inplevi sanguine Thebas,

(12,111)vel cum purpureus populari caede Caicus

(12,112)fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.

(12,113)hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos

(12,114)et feci et video, valuit mea dextra valetque.

(12,115)dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam

(12,116)misit in adversum Lycia de plebe Menoeten

(12,117)loricamque simul subiectaque pectora rupit.

(12,118)quo plangente gravem moribundo vertice terram

(12,119)extrahit illud idem calido de vulnere telum

(12,120)atque ait: haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:

(12,121)utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!

(12,122)sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat

(12,123)inque umero sonuit non evitata sinistro,

(12,124)inde velut muro solidaque a caute repulsa est;

(12,125)qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum

(12,126)viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:

(12,127)vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!

(12,128)tum vero praeceps curru fremebundus ab alto

(12,129)desilit et nitido securum comminus hostem

(12,130)ense petens parmam gladio galeamque cavari

(12,131)cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.

(12,132)haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto

(12,133)ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat

(12,134)cedentique sequens instat turbatque ruitque

(12,135)attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,

(12,136)ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti

(12,137)aversos passus medio lapis obstitit arvo;

(12,138)quem super inpulsum resupino corpore Cycnum

(12,139)vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.

(12,140)tum clipeo genibusque premens praecordia duris

(12,141)vincla trahit galeae, quae presso subdita mento

(12,142)elidunt fauces et respiramen iterque

(12,143)eripiunt animae. victum spoliare parabat:

(12,144)arma relicta videt; corpus deus aequoris albam

(12,145)contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

(12,146)Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum

(12,147)attulit et positis pars utraque substitit armis.

(12,148)dumque vigil Phrygios servat custodia muros,

(12,149)et vigil Argolicas servat custodia fossas,

(12,150)festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles

(12,151)Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;

(12,152)cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,

(12,153)et dis acceptus penetravit in aethera nidor,

(12,154)sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.

(12,155)discubuere toris proceres et corpora tosta

(12,156)carne replent vinoque levant curasque sitimque.

(12,157)non illos citharae, non illos carmina vocum

(12,158)longave multifori delectat tibia buxi,

(12,159)sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi

(12,160)materia est: pugnas referunt hostisque suasque,

(12,161)inque vices adita atque exhausta pericula saepe

(12,162)commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,

(12,163)aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?

(12,164)proxima praecipue domito victoria Cycno

(12,165)in sermone fuit: visum mirabile cunctis,

(12,166)quod iuveni corpus nullo penetrabile telo

(12,167)invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.

(12,168)hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,

(12,169)cum sic Nestor ait: vestro fuit unicus aevo

(12,170)contemptor ferri nulloque forabilis ictu

(12,171)Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille

(12,172)corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,

(12,173)Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn

(12,174)incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,

(12,175)femina natus erat. monstri novitate moventur

(12,176)quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:

(12,177)dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,

(12,178)o facunde senex, aevi prudentia nostri,

(12,179)quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,

(12,180)qua tibi militia, cuius certamine pugnae

(12,181)cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.

(12,182)tum senior: quamvis obstet mihi tarda vetustas,

(12,183)multaque me fugiant primis spectata sub annis,

(12,184)plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla

(12,185)pectore res nostro est inter bellique domique

(12,186)acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus

(12,187)spectatorem operum multorum reddere, vixi

(12,188)annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

(12,189)Clara decore fuit proles Elateia Caenis,

(12,190)Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas

(12,191)perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),

(12,192)multorum frustra votis optata procorum.

(12,193)temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:

(12,194)sed iam aut contigerant illi conubia matris

(12,195)aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos

(12,196)denupsit thalamos secretaque litora carpens

(12,197)aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),

(12,198)utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,

(12,199)sint tua vota licet dixit secura repulsae:

(12,200)elige, quid voveas! (eadem hoc quoque fama ferebat)

(12,201)magnum Caenis ait facit haec iniuria votum,

(12,202)tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:

(12,203)omnia praestiteris. graviore novissima dixit

(12,204)verba sono poteratque viri vox illa videri,

(12,205)sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti

(12,206)adnuerat dederatque super, nec saucius ullis

(12,207)vulneribus fieri ferrove occumbere posset.

(12,208)munere laetus abit studiisque virilibus aevum

(12,209)exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.

(12,210)Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus

(12,211)nubigenasque feros positis ex ordine mensis

(12,212)arboribus tecto discumbere iusserat antro.

(12,213)Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,

(12,214)festaque confusa resonabat regia turba.

(12,215)ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,

(12,216)cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,

(12,217)praesignis facie; felicem diximus illa

(12,218)coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.

(12,219)nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,

(12,220)Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa

(12,221)ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.

(12,222)protinus eversae turbant convivia mensae,

(12,223)raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.

(12,224)Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant

(12,225)aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.

(12,226)femineo clamore sonat domus: ocius omnes

(12,227)surgimus, et primus quae te vecordia, Theseus

(12,228)Euryte, pulsat, ait, qui me vivente lacessas

(12,229)Pirithoum violesque duos ignarus in uno?

(12,230)[neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,

(12,231)submovet instantes raptamque furentibus aufert.]

(12,232)ille nihil contra, (neque enim defendere verbis

(12,233)talia facta potest) sed vindicis ora protervis

(12,234)insequitur manibus generosaque pectora pulsat.

(12,235)forte fuit iuxta signis exstantibus asper

(12,236)antiquus crater; quem vastum vastior ipse

(12,237)sustulit Aegides adversaque misit in ora:

(12,238)sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque

(12,239)vulnere et ore vomens madida resupinus harena

(12,240)calcitrat. ardescunt germani caede bimembres

(12,241)certatimque omnes uno ore arma, arma loquuntur.

(12,242)vina dabant animos, et prima pocula pugna

(12,243)missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,

(12,244)res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

(12,245)Primus Ophionides Amycus penetralia donis

(12,246)haut timuit spoliare suis et primus ab aede

(12,247)lampadibus densum rapuit funale coruscis

(12,248)elatumque alte, veluti qui candida tauri

(12,249)rumpere sacrifica molitur colla securi,

(12,250)inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa

(12,251)non cognoscendo confusa relinquit in ore.

(12,252)exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris

(12,253)acta retro naris medioque est fixa palato.

(12,254)hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae

(12,255)stravit humi Pelates deiecto in pectora mento

(12,256)cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes

(12,257)vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

(12,258)Proximus ut steterat spectans altaria vultu

(12,259)fumida terribili cur non ait utimur istis?

(12,260)cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram

(12,261)ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen

(12,262)depressitque duos, Brotean et Orion: Orio

(12,263)mater erat Mycale, quam deduxisse canendo

(12,264)saepe reluctanti constabat cornua lunae.

(12,265)non impune feres, teli modo copia detur!

(12,266)dixerat Exadius telique habet instar, in alta

(12,267)quae fuerant pinu votivi cornua cervi.

(12,268)figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo

(12,269)eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,

(12,270)pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

(12,271)Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris

(12,272)pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi

(12,273)tempora perfringit fulvo protecta capillo.

(12,274)correpti rapida, veluti seges arida, flamma

(12,275)arserunt crines, et vulnere sanguis inustus

(12,276)terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum

(12,277)igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva

(12,278)cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud

(12,279)stridet et in trepida submersum sibilat unda.

(12,280)saucius hirsutis avidum de crinibus ignem

(12,281)excutit inque umeros limen tellure revulsum

(12,282)tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,

(12,283)ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles

(12,284)oppressit spatio stantem propiore Cometen.

(12,285)gaudia nec retinet Rhoetus: sic, conprecor, inquit

(12,286)cetera sit fortis castrorum turba tuorum!

(12,287)semicremoque novat repetitum stipite vulnus

(12,288)terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu

(12,289)rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

(12,290)Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;

(12,291)e quibus ut prima tectus lanugine malas

(12,292)procubuit Corythus, puero quae gloria fuso

(12,293)parta tibi est? Euagrus ait, nec dicere Rhoetus

(12,294)plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis

(12,295)condidit ora viri perque os in pectora flammas.

(12,296)te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato

(12,297)insequitur, sed non in te quoque constitit idem

(12,298)exitus: adsiduae successu caedis ovantem,

(12,299)qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.

(12,300)ingemuit duroque sudem vix osse revulsit

(12,301)Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.

(12,302)fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo

(12,303)dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,

(12,304)quique pedum nuper certamine vicerat omnes

(12,305)Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;

(12,306)et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,

(12,307)quique suis frustra bellum dissuaserat augur

(12,308)Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso

(12,309)ne fuge! ad Herculeos inquit servaberis arcus.

(12,310)at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus

(12,311)effugere necem; quos omnes dextra Dryantis

(12,312)perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis

(12,313)terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:

(12,314)nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,

(12,315)qua naris fronti committitur, accipis, imae.

(12,316)In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat

(12,317)sopitus venis et inexperrectus Aphidas

(12,318)languentique manu carchesia mixta tenebat,

(12,319)fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;

(12,320)quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,

(12,321)inserit amento digitos miscenda que dixit

(12,322)cum Styge vina bibes Phorbas; nec plura moratus

(12,323)in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo

(12,324)fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.

(12,325)mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit

(12,326)inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

(12,327)Vidi ego Petraeum conantem tollere terra

(12,328)glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit

(12,329)et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,

(12,330)lancea Pirithoi costis inmissa Petraei

(12,331)pectora cum duro luctantia robore fixit.

(12,332)Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,

(12,333)Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem

(12,334)victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,

(12,335)fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit

(12,336)et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,

(12,337)Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,

(12,338)dum fugit instantem trepidans Ixione natum,

(12,339)decidit in praeceps et pondere corporis ornum

(12,340)ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

(12,341)Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum

(12,342)mittere conatur; conantem stipite querno

(12,343)occupat Aegides cubitique ingentia frangit

(12,344)ossa nec ulterius dare corpus inutile leto

(12,345)aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti

(12,346)insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,

(12,347)opposuitque genu costis prensamque sinistra

(12,348)caesariem retinens vultum minitantiaque ora

(12,349)robore nodoso praeduraque tempora fregit.

(12,350)robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen

(12,351)sternit et inmissa protectum pectora barba

(12,352)Hippason et summis exstantem Riphea silvis

(12,353)Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos

(12,354)ferre domum vivos indignantesque solebat.

(12,355)haut tulit utentem pugnae successibus ultra

(12,356)Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco

(12,357)annosam pinum magno molimine temptat;

(12,358)quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,

(12,359)sed procul a telo Theseus veniente recessit

(12,360)Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.

(12,361)non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti

(12,362)abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:

(12,363)armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,

(12,364)quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor

(12,365)Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.

(12,366)Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus

(12,367)vidit, at inferias, iuvenum gratissime Crantor,

(12,368)accipe ait validoque in Demoleonta lacerto

(12,369)fraxineam misit contentis viribus hastam,

(12,370)quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens

(12,371)intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum

(12,372)(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;

(12,373)ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem

(12,374)erigitur pedibusque virum proculcat equinis.

(12,375)excipit ille ictus galea clipeoque sonantes

(12,376)defensatque umeros praetentaque sustinet arma

(12,377)perque armos uno duo pectora perforat ictu.

(12,378)ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen

(12,379)eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;

(12,380)additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat

(12,381)pelle lupi saevique vicem praestantia teli

(12,382)cornua vara boum multo rubefacta cruore.

(12,383)Huic ego (nam viris animus dabat) aspice, dixi

(12,384)quantum concedant nostro tua cornua ferro

(12,385)et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,

(12,386)opposuit dextram passurae vulnera fronti:

(12,387)adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum

(12,388)haerentem Peleus et acerbo vulnere victum

(12,389)(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.

(12,390)prosiluit terraque ferox sua viscera traxit

(12,391)tractaque calcavit calcataque rupit et illis

(12,392)crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

(12,393)Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,

(12,394)si modo naturae formam concedimus illi.

(12,395)barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea

(12,396)ex umeris medios coma dependebat in armos.

(12,397)gratus in ore vigor; cervix umerique manusque

(12,398)pectoraque artificum laudatis proxima signis,

(12,399)et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo

(12,400)deteriorque viro facies; da colla caputque,

(12,401)Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt

(12,402)pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,

(12,403)candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.

(12,404)multae illum petiere sua de gente, sed una

(12,405)abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter

(12,406)semiferos altis habitavit femina silvis;

(12,407)haec et blanditiis et amando et amare fatendo

(12,408)Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis

(12,409)esse potest membris, ut sit coma pectine levis,

(12,410)ut modo rore maris, modo se violave rosave

(12,411)inplicet, interdum candentia lilia gestet,

(12,412)bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae

(12,413)fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,

(12,414)nec nisi quae deceant electarumque ferarum

(12,415)aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.

(12,416)par amor est illis: errant in montibus una,

(12,417)antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta

(12,418)intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:

(12,419)(auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra

(12,420)venit et inferius quam collo pectora subsunt,

(12,421)Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum

(12,422)corpore cum toto post tela educta refrixit.

(12,423)protinus Hylonome morientes excipit artus

(12,424)inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora

(12,425)admovet atque animae fugienti obsistere temptat;

(12,426)ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures

(12,427)arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,

(12,428)incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

(12,429)Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum

(12,430)vinxerat inter se conexis vellera nodis,

(12,431)Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;

(12,432)caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,

(12,433)Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;

(12,434)[fracta volubilitas capitis latissima, perque os

(12,435)perque cavas nares oculosque auresque cerebrum

(12,436)molle fluit, veluti concretum vimine querno

(12,437)lac solet utve liquor rari sub pondere cribri

(12,438)manat et exprimitur per densa foramina spissus.]

(12,439)ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,

(12,440)(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima

(12,441)ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque

(12,442)ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum

(12,443)gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:

(12,444)signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.

(12,445)tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;

(12,446)tum poteram magni, si non superare, morari

(12,447)Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,

(12,448)aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.

(12,449)quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,

(12,450)Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli

(12,451)fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?

(12,452)vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto

(12,453)stravit Erigdupum; memini et venabula condi

(12,454)inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.

(12,455)nec tu credideris tantum cecinisse futura

(12,456)Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis

(12,457)occubuit frustraque loqui temptavit Hodites

(12,458)ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

(12,459)Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque

(12,460)Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:

(12,461)vulnera non memini, numerum nomenque notavi.

(12,462)provolat Emathii spoliis armatus Halesi,

(12,463)quem dederat leto, membris et corpore Latreus

(12,464)maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,

(12,465)vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.

(12,466)qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa

(12,467)conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque

(12,468)armaque concussit certumque equitavit in orbem

(12,469)verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:

(12,470)et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,

(12,471)tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo

(12,472)commonuit, mentemque subit, quo praemia facto

(12,473)quaque viri falsam speciem mercede pararis?

(12,474)quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,

(12,475)i, cape cum calathis et stamina pollice torque;

(12,476)bella relinque viris. iactanti talia Caeneus

(12,477)extentum cursu missa latus eruit hasta,

(12,478)qua vir equo commissus erat. furit ille dolore

(12,479)nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa:

(12,480)non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,

(12,481)aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.

(12,482)comminus adgreditur laterique recondere duro

(12,483)luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.

(12,484)haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,

(12,485)quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem

(12,486)obliquat longaque amplectitur ilia dextra.

(12,487)plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,

(12,488)fractaque dissiluit percusso lammina callo.

(12,489)ut satis inlaesos miranti praebuit artus,

(12,490)nunc age ait Caeneus nostro tua corpora ferro

(12,491)temptemus! capuloque tenus demisit in armos

(12,492)ensem fatiferum caecamque in viscera movit

(12,493)versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.

(12,494)ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres

(12,495)telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.

(12,496)tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni

(12,497)inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.

(12,498)fecerat attonitos nova res. heu dedecus ingens!

(12,499)Monychus exclamat. populus superamur ab uno

(12,500)vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis,

(12,501)quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?

(12,502)quid geminae vires et quod fortissima rerum

(12,503)in nobis natura duplex animalia iunxit?

(12,504)nec nos matre dea, nec nos Ixione natos

(12,505)esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae

(12,506)spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!

(12,507)saxa trabesque super totosque involvite montes

(12,508)vivacemque animam missis elidite silvis!

(12,509)massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus.

(12,510)dixit et insanis deiectam viribus austri

(12,511)forte trabem nactus validum coniecit in hostem

(12,512)exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus

(12,513)arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.

(12,514)obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus

(12,515)aestuat arboreo congestaque robora duris

(12,516)fert umeris, sed enim postquam super ora caputque

(12,517)crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,

(12,518)deficit interdum, modo se super aera frustra

(12,519)tollere conatur iactasque evolvere silvas

(12,520)interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,

(12,521)ardua si terrae quatiatur motibus Ide.

(12,522)exitus in dubio est: alii sub inania corpus

(12,523)Tartara detrusum silvarum mole ferebant;

(12,524)abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis

(12,525)vidit avem pennis liquidas exire sub auras,

(12,526)quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.

(12,527)hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu

(12,528)Mopsus et ingenti circum clangore sonantem

(12,529)adspexit pariterque animis oculisque secutus

(12,530)o salve, dixit Lapithaeae gloria gentis,

(12,531)maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!

(12,532)credita res auctore suo est: dolor addidit iram,

(12,533)oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;

(12,534)nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,

(12,535)quam data pars leto, partem fuga noxque removit.

(12,536)Haec inter Lapithas et semihomines Centauros

(12,537)proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem

(12,538)praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore

(12,539)atque ait: Herculeae mirum est oblivia laudis

(12,540)acta tibi, senior; certe mihi saepe referre

(12,541)nubigenas domitos a se pater esse solebat.

(12,542)tristis ad haec Pylius: quid me meminisse malorum

(12,543)cogis et obductos annis rescindere luctus

(12,544)inque tuum genitorem odium offensasque fateri?

(12,545)ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem

(12,546)inplevit meritis, quod mallem posse negare;

(12,547)sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum

(12,548)Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?

(12,549)ille tuus genitor Messenia moenia quondam

(12,550)stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque

(12,551)diruit inque meos ferrum flammamque penatis

(12,552)inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,

(12,553)bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,

(12,554)bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno

(12,555)viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:

(12,556)mira Periclymeni mors est, cui posse figuras

(12,557)sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas

(12,558)Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.

(12,559)hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,

(12,560)vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis

(12,561)ferre solet pedibus divum gratissima regi;

(12,562)viribus usus avis pennis rostroque redunco

(12,563)hamatisque viri laniaverat unguibus ora.

(12,564)tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus

(12,565)atque inter nubes sublimia membra ferentem

(12,566)pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;

(12,567)nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi

(12,568)deficiunt motumque negant viresque volandi.

(12,569)decidit in terram, non concipientibus auras

(12,570)infirmis pennis, et qua levis haeserat alae

(12,571)corporis adflicti pressa est gravitate sagitta

(12,572)perque latus summum iugulo est exacta sinistro.

(12,573)nunc videor debere tui praeconia rebus

(12,574)Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?

(12,575)nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo

(12,576)ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.

(12,577)Haec postquam dulci Neleius edidit ore,

(12,578)a sermone senis repetito munere Bacchi

(12,579)surrexere toris: nox est data cetera somno.

(12,580)At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,

(12,581)in volucrem corpus nati Phaethontida versum

(12,582)mente dolet patria saevumque perosus Achillem

(12,583)exercet memores plus quam civiliter iras.

(12,584)iamque fere tracto duo per quinquennia bello

(12,585)talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:

(12,586)o mihi de fratris longe gratissime natis,

(12,587)inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,

(12,588)ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,

(12,589)ingemis? aut ecquid tot defendentia muros

(12,590)milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,

(12,591)Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?

(12,592)cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso

(12,593)vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.

(12,594)det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,

(12,595)sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti

(12,596)non datur, occulta necopinum perde sagitta!

(12,597)adnuit atque animo pariter patruique suoque

(12,598)Delius indulgens nebula velatus in agmen

(12,599)pervenit Iliacum mediaque in caede virorum

(12,600)rara per ignotos spargentem cernit Achivos

(12,601)tela Parin fassusque deum, quid spicula perdis

(12,602)sanguine plebis? ait. siqua est tibi cura tuorum,

(12,603)vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!

(12,604)dixit et ostendens sternentem Troica ferro

(12,605)corpora Peliden, arcus obvertit in illum

(12,606)certaque letifera derexit spicula dextra.

(12,607)quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,

(12,608)hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,

(12,609)victus es a timido Graiae raptore maritae!

(12,610)at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,

(12,611)Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

(12,612)Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi

(12,613)nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,

(12,614)arserat: armarat deus idem idemque cremarat;

(12,615)iam cinis est, et de tam magno restat Achille

(12,616)nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,

(12,617)at vivit totum quae gloria conpleat orbem.

(12,618)haec illi mensura viro respondet, et hac est

(12,619)par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.

(12,620)ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,

(12,621)bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.

(12,622)non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,

(12,623)non minor Atrides, non bello maior et aevo

(12,624)poscere, non alii: solis Telamone creatis

(12,625)Laertaque fuit tantae fiducia laudis.

(12,626)a se Tantalides onus invidiamque removit

(12,627)Argolicosque duces mediis considere castris

(12,628)iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.

(13,1)Consedere duces et vulgi stante corona

(13,2)surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,

(13,3)utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo

(13,4)litora respexit classemque in litore vultu

(13,5)intendensque manus agimus, pro Iuppiter! inquit

(13,6)ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!

(13,7)at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,

(13,8)quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.

(13,9)tutius est igitur fictis contendere verbis,

(13,10)quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,

(13,11)nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci

(13,12)inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.

(13,13)nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,

(13,14)esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,

(13,15)quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!

(13,16)praemia magna peti fateor; sed demit honorem

(13,17)aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,

(13,18)sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;

(13,19)iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,

(13,20)quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

(13,21)Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,

(13,22)nobilitate potens essem, Telamone creatus,

(13,23)moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit

(13,24)litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;

(13,25)Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic

(13,26)reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;

(13,27)Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur

(13,28)Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.

(13,29)nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,

(13,30)si mihi cum magno non est communis Achille:

(13,31)frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus

(13,32)Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi

(13,33)inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

(13,34)An quod in arma prior nulloque sub indice veni,

(13,35)arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,

(13,36)ultima qui cepit detractavitque furore

(13,37)militiam ficto, donec sollertior isto

(13,38)sed sibi inutilior timidi commenta retexit

(13,39)Naupliades animi vitataque traxit ad arma?

(13,40)optima num sumat, quia sumere noluit ulla:

(13,41)nos inhonorati et donis patruelibus orbi,

(13,42)obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

(13,43)Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,

(13,44)nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces

(13,45)hortator scelerum! non te, Poeantia proles,

(13,46)expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!

(13,47)qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris

(13,48)saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,

(13,49)quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.

(13,50)et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,

(13,51)heu! pars una ducum, quo successore sagittae

(13,52)Herculis utuntur, fractus morboque fameque

(13,53)velaturque aliturque avibus, volucresque petendo

(13,54)debita Troianis exercet spicula fatis.

(13,55)ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem;

(13,56)mallet et infelix Palamedes esse relictus,

(13,57)[viveret aut certe letum sine crimine haberet]

(13,58)quem male convicti nimium memor iste furoris

(13,59)prodere rem Danaam finxit fictumque probavit

(13,60)crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.

(13,61)ergo aut exilio vires subduxit Achivis,

(13,62)aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!

(13,63)Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,

(13,64)haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen

(13,65)esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem

(13,66)vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,

(13,67)proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi

(13,68)scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum

(13,69)corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.

(13,70)aspiciunt oculis superi mortalia iustis!

(13,71)en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,

(13,72)sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.

(13,73)conclamat socios: adsum videoque trementem

(13,74)pallentemque metu et trepidantem morte futura;

(13,75)opposui molem clipei texique iacentem

(13,76)servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.

(13,77)si perstas certare, locum redeamus in illum:

(13,78)redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem

(13,79)post clipeumque late et mecum contende sub illo!

(13,80)at postquam eripui, cui standi vulnera vires

(13,81)non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

(13,82)Hector adest secumque deos in proelia ducit,

(13,83)quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,

(13,84)sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.

(13,85)hunc ego sanguineae successu caedis ovantem

(13,86)eminus ingenti resupinum pondere fudi,

(13,87)hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus

(13,88)sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi,

(13,89)et vestrae valuere preces. si quaeritis huius

(13,90)fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.

(13,91)ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque

(13,92)in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?

(13,93)nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

(13,94)spem vestri reditus: date pro tot navibus arma.

(13,95)Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis

(13,96)quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,

(13,97)atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

(13,98)conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona

(13,99)Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:

(13,100)luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;

(13,101)si semel ista datis meritis tam vilibus arma,

(13,102)dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.

(13,103)Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis

(13,104)rem gerit et furtis incautum decipit hostem?

(13,105)ipse nitor galeae claro radiantis ab auro

(13,106)insidias prodet manifestabitque latentem;

(13,107)sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex

(13,108)pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque

(13,109)Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,

(13,110)nec clipeus vasti caelatus imagine mundi

(13,111)conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:

(13,112)debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,

(13,113)quod tibi si populi donaverit error Achivi,

(13,114)cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,

(13,115)et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,

(13,116)tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?

(13,117)adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,

(13,118)integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo

(13,119)mille patet plagis, novus est successor habendus.

(13,120)Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!

(13,121)arma viri fortis medios mittantur in hostes:

(13,122)inde iubete peti et referentem ornate relatis.

(13,123)Finierat Telamone satus, vulgique secutum

(13,124)ultima murmur erat, donec Laertius heros

(13,125)adstitit atque oculos paulum tellure moratos

(13,126)sustulit ad proceres exspectatoque resolvit

(13,127)ora sono, neque abest facundis gratia dictis.

(13,128)Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,

(13,129)non foret ambiguus tanti certaminis heres,

(13,130)tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,

(13,131)quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt

(13,132)fata, (manuque simul veluti lacrimantia tersit

(13,133)lumina) quis magno melius succedat Achilli,

(13,134)quam per quem magnus Danais successit Achilles?

(13,135)huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,

(13,136)neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,

(13,137)profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,

(13,138)quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,

(13,139)invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

(13,140)Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,

(13,141)vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax

(13,142)esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor

(13,143)Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:

(13,144)nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,

(13,145)Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;

(13,146)est quoque per matrem Cyllenius addita nobis

(13,147)altera nobilitas: deus est in utroque parente.

(13,148)sed neque materno quod sum generosior ortu,

(13,149)nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,

(13,150)proposita arma peto: meritis expendite causam,

(13,151)dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,

(13,152)Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,

(13,153)sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!

(13,154)aut si proximitas primusque requiritur heres,

(13,155)est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:

(13,156)quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur!

(13,157)nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:

(13,158)num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?

(13,159)ergo, operum quoniam nudum certamen habetur,

(13,160)plura quidem feci, quam quae conprendere dictis

(13,161)in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar.

(13,162)Praescia venturi genetrix Nereia leti

(13,163)dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,

(13,164)in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis:

(13,165)arma ego femineis animum motura virilem

(13,166)mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros

(13,167)virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti

(13,168)nate dea, dixi tibi se peritura reservant

(13,169)Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?

(13,170)iniecique manum fortemque ad fortia misi.

(13,171)ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta

(13,172)pugnantem domui, victum orantemque refeci;

(13,173)quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,

(13,174)me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,

(13,175)et Scyrum cepisse; mea concussa putate

(13,176)procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,

(13,177)utque alios taceam, qui saevum perdere posset

(13,178)Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!

(13,179)illis haec armis, quibus est inventus Achilles,

(13,180)arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

(13,181)Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,

(13,182)Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,

(13,183)exspectata diu, nulla aut contraria classi

(13,184)flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes

(13,185)inmeritam saevae natam mactare Dianae.

(13,186)denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis

(13,187)atque in rege tamen pater est, ego mite parentis

(13,188)ingenium verbis ad publica commoda verti:

(13,189)hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides)

(13,190)difficilem tenui sub iniquo iudice causam.

(13,191)hunc tamen utilitas populi fraterque datique

(13,192)summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;

(13,193)mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu

(13,194)decipienda fuit, quo si Telamonius isset,

(13,195)orba suis essent etiam nunc lintea ventis.

(13,196)Mittor et Iliacas audax orator ad arces,

(13,197)visaque et intrata est altae mihi curia Troiae,

(13,198)plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi

(13,199)quam mihi mandarat communem Graecia causam

(13,200)accusoque Parin praedamque Helenamque reposco

(13,201)et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;

(13,202)at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,

(13,203)vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,

(13,204)primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

(13,205)Longa referre mora est, quae consilioque manuque

(13,206)utiliter feci spatiosi tempore belli.

(13,207)post acies primas urbis se moenibus hostes

(13,208)continuere diu, nec aperti copia Martis

(13,209)ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno:

(13,210)quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?

(13,211)quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,

(13,212)hostibus insidior, fossa munimina cingo,

(13,213)consolor socios, ut longi taedia belli

(13,214)mente ferant placida, doceo, quo simus alendi

(13,215)armandique modo, mittor, quo postulat usus.

(13,216)Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni

(13,217)rex iubet incepti curam dimittere belli;

(13,218)ille potest auctore suam defendere vocem:

(13,219)non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,

(13,220)quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?

(13,221)cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur?

(13,222)non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.

(13,223)quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre,

(13,224)cum tu terga dares inhonestaque vela parares;

(13,225)nec mora, quid facitis? quae vos dementia dixi

(13,226)concitat, o socii, captam dimittere Troiam,

(13,227)quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?

(13,228)talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum

(13,229)fecerat, aversos profuga de classe reduxi.

(13,230)convocat Atrides socios terrore paventes:

(13,231)nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam

(13,232)audet, at ausus erat reges incessere dictis

(13,233)Thersites etiam, per me haut inpune protervis!

(13,234)erigor et trepidos cives exhortor in hostem

(13,235)amissamque mea virtutem voce repono.

(13,236)tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri

(13,237)fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

(13,238)Denique de Danais quis te laudatve petitve?

(13,239)at sua Tydides mecum communicat acta,

(13,240)me probat et socio semper confidit Ulixe.

(13,241)est aliquid, de tot Graiorum milibus unum

(13,242)a Diomede legi! nec me sors ire iubebat:

(13,243)sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo

(13,244)ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona

(13,245)interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi

(13,246)prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.

(13,247)omnia cognoram nec, quod specularer, habebam

(13,248)et iam promissa poteram cum laude reverti:

(13,249)haut contentus eo petii tentoria Rhesi

(13,250)inque suis ipsum castris comitesque peremi

(13,251)atque ita captivo, victor votisque potitus,

(13,252)ingredior curru laetos imitante triumphos;

(13,253)cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

(13,254)arma negate mihi, fueritque benignior Aiax.

(13,255)quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

(13,256)devastata meo? cum multo sanguine fudi

(13,257)Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque

(13,258)Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque

(13,259)exitioque dedi cum Chersidamante Thoona

(13,260)et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum

(13,261)quique minus celebres nostra sub moenibus urbis

(13,262)procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives,

(13,263)ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis,

(13,264)aspicite! en vestemque manu diduxit et haec sunt

(13,265)pectora semper ait vestris exercita rebus!

(13,266)at nihil inpendit per tot Telamonius annos

(13,267)sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

(13,268)Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga

(13,269)arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?

(13,270)confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne

(13,271)detractare meum est), sed ne communia solus

(13,272)occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,

(13,273)reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis

(13,274)Troas ab arsuris cum defensore carinis.

(13,275)ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis

(13,276)se putat, oblitus regisque ducumque meique,

(13,277)nonus in officio et praelatus munere sortis.

(13,278)sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae

(13,279)quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

(13,280)Me miserum, quanto cogor meminisse dolore

(13,281)temporis illius, quo, Graium murus, Achilles

(13,282)procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque

(13,283)tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:

(13,284)his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis

(13,285)et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.

(13,286)sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,

(13,287)est animus certe vestros sensurus honores:

(13,288)scilicet idcirco pro nato caerula mater

(13,289)ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

(13,290)artis opus tantae, rudis et sine pectore miles

(13,291)indueret? neque enim clipei caelamina novit,

(13,292)Oceanum et terras cumque alto sidera caelo

(13,293)Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton

(13,294)diversosque orbes nitidumque Orionis ensem.

(13,295)[postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!]

(13,296)Quid, quod me duri fugientem munera belli

(13,297)arguit incepto serum accessisse labori

(13,298)nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?

(13,299)si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;

(13,300)si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.

(13,301)me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,

(13,302)primaque sunt illis data tempora, cetera vobis:

(13,303)haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen

(13,304)cum tanto commune viro: deprensus Ulixis

(13,305)ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

(13,306)Neve in me stolidae convicia fundere linguae

(13,307)admiremur eum, vobis quoque digna pudore

(13,308)obicit. an falso Palameden crimine turpe

(13,309)accusasse mihi, vobis damnasse decorum est?

(13,310)sed neque Naupliades facinus defendere tantum

(13,311)tamque patens valuit, nec vos audistis in illo

(13,312)crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.

(13,313)Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,

(13,314)esse reus merui (factum defendite vestrum!

(13,315)consensistis enim), nec me suasisse negabo,

(13,316)ut se subtraheret bellique viaeque labori

(13,317)temptaretque feros requie lenire dolores.

(13,318)paruit - et vivit! non haec sententia tantum

(13,319)fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.

(13,320)quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,

(13,321)ne mandate mihi! melius Telamonius ibit

(13,322)eloquioque virum morbis iraque furentem

(13,323)molliet aut aliqua producet callidus arte!

(13,324)ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide

(13,325)stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,

(13,326)quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,

(13,327)Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.

(13,328)sis licet infestus sociis regique mihique

(13,329)dure Philoctete, licet exsecrere meumque

(13,330)devoveas sine fine caput cupiasque dolenti

(13,331)me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,

(13,332)utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:

(13,333)te tamen adgrediar mecumque reducere nitar

(13,334)tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,

(13,335)quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,

(13,336)quam responsa deum Troianaque fata retexi,

(13,337)quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae

(13,338)hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax?

(13,339)nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:

(13,340)fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni

(13,341)verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes

(13,342)ire per excubias et se committere nocti

(13,343)perque feros enses non tantum moenia Troum,

(13,344)verum etiam summas arces intrare suaque

(13,345)eripere aede deam raptamque adferre per hostes?

(13,346)quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus

(13,347)gestasset laeva taurorum tergora septem.

(13,348)illa nocte mihi Troiae victoria parta est:

(13,349)Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.

(13,350)Desine Tydiden vultuque et murmure nobis

(13,351)ostentare meum: pars est sua laudis in illo!

(13,352)nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,

(13,353)solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.

(13,354)qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem

(13,355)esse nec indomitae deberi praemia dextrae,

(13,356)ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax

(13,357)Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus

(13,358)nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem

(13,359)Meriones, peteret maioris frater Atridae:

(13,360)quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,

(13,361)consiliis cessere meis. tibi dextera bello

(13,362)utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;

(13,363)tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;

(13,364)tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum

(13,365)eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,

(13,366)nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit

(13,367)remigis officium, quanto dux milite maior,

(13,368)tantum ego te supero. nec non in corpore nostro

(13,369)pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

(13,370)At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,

(13,371)proque tot annorum cura, quibus anxius egi,

(13,372)hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:

(13,373)iam labor in fine est; obstantia fata removi

(13,374)altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.

(13,375)per spes nunc socias casuraque moenia Troum

(13,376)perque deos oro, quos hosti nuper ademi,

(13,377)per siquid superest, quod sit sapienter agendum,

(13,378)siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,

(13,379)[si Troiae fatis aliquid restare putatis,]

(13,380)este mei memores! aut si mihi non datis arma,

(13,381)huic date! et ostendit signum fatale Minervae.

(13,382)Mota manus procerum est, et quid facundia posset,

(13,383)re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.

(13,384)Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque

(13,385)sustinuit totiens, unam non sustinet iram,

(13,386)invictumque virum vicit dolor: arripit ensem

(13,387)et meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?

(13,388)hoc ait utendum est in me mihi, quique cruore

(13,389)saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,

(13,390)ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.

(13,391)dixit et in pectus tum demum vulnera passum,

(13,392)qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.

(13,393)nec valuere manus infixum educere telum:

(13,394)expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus

(13,395)purpureum viridi genuit de caespite florem,

(13,396)qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;

(13,397)littera communis mediis pueroque viroque

(13,398)inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

(13,399)Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis

(13,400)et veterum terras infames caede virorum

(13,401)vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas;

(13,402)quae postquam ad Graios domino comitante revexit,

(13,403)inposita est sero tandem manus ultima bello.

(13,404)[Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx

(13,405)perdidit infelix hominis post omnia formam

(13,406)externasque novo latratu terruit auras,

(13,407)longus in angustum qua clauditur Hellespontus.]

(13,408)Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,

(13,409)exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem

(13,410)conbiberat, tractata comis antistita Phoebi

(13,411)non profecturas tendebat ad aethera palmas;

(13,412)Dardanidas matres patriorum signa deorum,

(13,413)dum licet, amplexas succensaque templa tenentes

(13,414)invidiosa trahunt victores praemia Grai;

(13,415)mittitur Astyanax illis de turribus, unde

(13,416)pugnantem pro se proavitaque regna tuentem

(13,417)saepe videre patrem monstratum a matre solebat.

(13,418)iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo

(13,419)carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis;

(13,420)Troia, vale! rapimur clamant, dant oscula terrae

(13,421)Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.

(13,422)ultima conscendit classem - miserabile visu! -

(13,423)in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris:

(13,424)prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem

(13,425)Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit

(13,426)inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;

(13,427)Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,

(13,428)inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,

(13,429)Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus

(13,430)Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic

(13,431)regia dives erat, cui te commisit alendum

(13,432)clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,

(13,433)consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas

(13,434)adiecisset opes, animi inritamen avari.

(13,435)ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem

(13,436)rex Thracum iuguloque sui demisit alumni

(13,437)et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,

(13,438)exanimem scopulo subiectas misit in undas.

(13,439)Litore Threicio classem religarat Atrides,

(13,440)dum mare pacatum, dum ventus amicior esset:

(13,441)hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat,

(13,442)exit humo late rupta similisque minanti

(13,443)temporis illius vultum referebat Achilles,

(13,444)quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro

(13,445)inmemores que mei disceditis, inquit Achivi,

(13,446)obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae!

(13,447)ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,

(13,448)placet Achilleos mactata Polyxena manes!

(13,449)dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,

(13,450)rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,

(13,451)fortis et infelix et plus quam femina virgo

(13,452)ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.

(13,453)quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris

(13,454)admota est sensitque sibi fera sacra parari,

(13,455)utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;

(13,456)inque suo vidit figentem lumina vultu,

(13,457)utere iamdudum generoso sanguine dixit

(13,458)nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum

(13,459)conde meo iugulumque simul pectusque retexit.

(13,460)scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.

(13,461)haud per tale sacrum numen placabitis ullum!

(13,462)mors tantum vellem matrem mea fallere posset:

(13,463)mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis

(13,464)non mea mors illi, verum sua vita tremenda est.

(13,465)vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,

(13,466)ite procul, si iusta peto, tactuque viriles

(13,467)virgineo removete manus! acceptior illi,

(13,468)quisquis is est, quem caede mea placare paratis,

(13,469)liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri

(13,470)verba movent oris (Priami vos filia regis,

(13,471)non captiva rogat), genetrici corpus inemptum

(13,472)reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,

(13,473)sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.

(13,474)dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,

(13,475)non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos

(13,476)praebita coniecto rupit praecordia ferro.

(13,477)illa super terram defecto poplite labens

(13,478)pertulit intrepidos ad fata novissima vultus;

(13,479)tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,

(13,480)cum caderet, castique decus servare pudoris.

(13,481)Troades excipiunt deploratosque recensent

(13,482)Priamidas et quot dederit domus una cruores,

(13,483)teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,

(13,484)regia dicta parens, Asiae florentis imago,

(13,485)nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes

(13,486)esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu

(13,487)edideras: dominum matri vix repperit Hector!

(13,488)quae corpus conplexa animae tam fortis inane,

(13,489)quas totiens patriae dederat natisque viroque,

(13,490)huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit

(13,491)osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit

(13,492)canitiemque suam concretam sanguine vellens

(13,493)plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit:

(13,494)nata, tuae - quid enim superest? - dolor ultime matris,

(13,495)nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus:

(13,496)en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,

(13,497)tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar

(13,498)a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,

(13,499)totque tuos idem fratres, te perdidit idem,

(13,500)exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;

(13,501)at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,

(13,502)nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles:

(13,503)nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti

(13,504)in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem:

(13,505)Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens,

(13,506)eventuque gravi finita est publica clades,

(13,507)sed finita tamen; soli mihi Pergama restant.

(13,508)in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,

(13,509)tot generis natisque potens nuribusque viroque

(13,510)nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,

(13,511)Penelopae munus, quae me data pensa trahentem

(13,512)matribus ostendens Ithacis haec Hectoris illa est

(13,513)clara parens, haec est dicet Priameia coniunx,

(13,514)postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas

(13,515)maternos luctus, hostilia busta piasti!

(13,516)inferias hosti peperi! quo ferrea resto?

(13,517)quidve moror? quo me servas, annosa senectus?

(13,518)quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,

(13,519)vivacem differtis anum? quis posse putaret

(13,520)felicem Priamum post diruta Pergama dici?

(13,521)felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam

(13,522)adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.

(13,523)at, puto, funeribus dotabere, regia virgo,

(13,524)condeturque tuum monumentis corpus avitis!

(13,525)non haec est fortuna domus: tibi munera matris

(13,526)contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!

(13,527)omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus

(13,528)in breve sustineam, proles gratissima matri,

(13,529)nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,

(13,530)has datus Ismario regi Polydorus in oras.

(13,531)quid moror interea crudelia vulnera lymphis

(13,532)abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?

(13,533)Dixit et ad litus passu processit anili,

(13,534)albentes lacerata comas. date, Troades, urnam!

(13,535)dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:

(13,536)adspicit eiectum Polydori in litore corpus

(13,537)factaque Threiciis ingentia vulnera telis;

(13,538)Troades exclamant, obmutuit illa dolore,

(13,539)et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas

(13,540)devorat ipse dolor, duroque simillima saxo

(13,541)torpet et adversa figit modo lumina terra,

(13,542)interdum torvos sustollit ad aethera vultus,

(13,543)nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,

(13,544)vulnera praecipue, seque armat et instruit ira.

(13,545)qua simul exarsit, tamquam regina maneret,

(13,546)ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,

(13,547)utque furit catulo lactente orbata leaena

(13,548)signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,

(13,549)sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram,

(13,550)non oblita animorum, annorum oblita suorum,

(13,551)vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis

(13,552)conloquiumque petit; nam se monstrare relictum

(13,553)velle latens illi, quod nato redderet, aurum.

(13,554)credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore

(13,555)in secreta venit: tum blando callidus ore

(13,556)tolle moras, Hecabe, dixit da munera nato!

(13,557)omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,

(13,558)per superos iuro. spectat truculenta loquentem

(13,559)falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira

(13,560)atque ita correpto captivarum agmina matrum

(13,561)invocat et digitos in perfida lumina condit

(13,562)expellitque genis oculos (facit ira potentem)

(13,563)inmergitque manus foedataque sanguine sonti

(13,564)non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.

(13,565)clade sui Thracum gens inritata tyranni

(13,566)Troada telorum lapidumque incessere iactu

(13,567)coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum

(13,568)morsibus insequitur rictuque in verba parato

(13,569)latravit, conata loqui: locus exstat et ex re

(13,570)nomen habet, veterumque diu memor illa malorum

(13,571)tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.

(13,572)illius Troasque suos hostesque Pelasgos,

(13,573)illius fortuna deos quoque moverat omnes,

(13,574)sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque

(13,575)eventus Hecaben meruisse negaverit illos.

(13,576)Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,

(13,577)cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri.

(13,578)cura deam propior luctusque domesticus angit

(13,579)Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis

(13,580)vidit Achillea pereuntem cuspide mater;

(13,581)vidit, et ille color, quo matutina rubescunt

(13,582)tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.

(13,583)at non inpositos supremis ignibus artus

(13,584)sustinuit spectare parens, sed crine soluto

(13,585)sicut erat, magni genibus procumbere non est

(13,586)dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:

(13,587)omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,

(13,588)(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)

(13,589)diva tamen, veni, non ut delubra diesque

(13,590)des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:

(13,591)si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,

(13,592)tum cum luce nova noctis confinia servo,

(13,593)praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est

(13,594)nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:

(13,595)Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra

(13,596)pro patruo tulit arma suo primisque sub annis

(13,597)occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.

(13,598)da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,

(13,599)summe deum rector, maternaque vulnera leni!

(13,600)Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto

(13,601)corruit igne rogus, nigrique volumina fumi

(13,602)infecere diem, veluti cum flumine Nais

(13,603)exhalat nebulas, nec sol admittitur infra;

(13,604)atra favilla volat glomerataque corpus in unum

(13,605)densetur faciemque capit sumitque calorem

(13,606)atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)

(13,607)et primo similis volucri, mox vera volucris

(13,608)insonuit pennis, pariter sonuere sorores

(13,609)innumerae, quibus est eadem natalis origo,

(13,610)terque rogum lustrant, et consonus exit in auras

(13,611)ter plangor, quarto seducunt castra volatu;

(13,612)tum duo diversa populi de parte feroces

(13,613)bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras

(13,614)exercent alasque adversaque pectora lassant,

(13,615)inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto

(13,616)corpora seque viro forti meminere creatas.

(13,617)praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo

(13,618)Memnonides dictae, cum sol duodena peregit

(13,619)signa, parentali moriturae more rebellant.

(13,620)ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est;

(13,621)luctibus est Aurora suis intenta piasque

(13,622)nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

(13,623)Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse

(13,624)spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem

(13,625)fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros.

(13,626)de tantis opibus praedam pius eligit illam

(13,627)Ascaniumque suum profugaque per aequora classe

(13,628)fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum

(13,629)et Polydoreo manantem sanguine terram

(13,630)linquit et utilibus ventis aestuque secundo

(13,631)intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.

(13,632)hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus

(13,633)rite colebatur, temploque domoque recepit

(13,634)urbemque ostendit delubraque nota duasque

(13,635)Latona quondam stirpes pariente retentas.

(13,636)ture dato flammis vinoque in tura profuso

(13,637)caesarumque boum fibris de more crematis

(13,638)regia tecta petunt, positique tapetibus altis

(13,639)munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.

(13,640)tum pius Anchises: o Phoebi lecte sacerdos,

(13,641)fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,

(13,642)bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?

(13,643)huic Anius niveis circumdata tempora vittis

(13,644)concutiens et tristis ait: non falleris, heros

(13,645)maxime; vidisti natorum quinque parentem,

(13,646)quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat)

(13,647)paene vides orbum. quod enim mihi filius absens

(13,648)auxilium, quem dicta suo de nomine tellus

(13,649)Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?

(13,650)Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber

(13,651)femineae stirpi voto maiora fideque

(13,652)munera: nam tactu natarum cuncta mearum

(13,653)in segetem laticemque meri canaeque Minervae

(13,654)transformabantur, divesque erat usus in illis.

(13,655)hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,

(13,656)(ne non ex aliqua vestram sensisse procellam

(13,657)nos quoque parte putes), armorum viribus usus

(13,658)abstrahit invitas gremio genitoris alantque

(13,659)imperat Argolicam caelesti munere classem.

(13,660)effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus

(13,661)et totidem natis Andros fraterna petita est.

(13,662)miles adest et, ni dedantur, bella minatur:

(13,663)victa metu pietas consortia corpora poenae

(13,664)dedidit; et timido possis ignoscere fratri:

(13,665)non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,

(13,666)Hector erat, per quem decimum durastis in annum.

(13,667)iamque parabantur captivis vincla lacertis:

(13,668)illae tollentes etiamnum libera caelo

(13,669)bracchia Bacche pater, fer opem! dixere, tulitque

(13,670)muneris auctor opem, - si miro perdere more

(13,671)ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram

(13,672)perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;

(13,673)summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque

(13,674)coniugis in volucres, niveas abiere columbas.

(13,675)Talibus atque aliis postquam convivia dictis

(13,676)inplerunt, mensa somnum petiere remota

(13,677)cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi,

(13,678)qui petere antiquam matrem cognataque iussit

(13,679)litora; prosequitur rex et dat munus ituris,

(13,680)Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,

(13,681)cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi

(13,682)hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:

(13,683)miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon

(13,684)Hyleus et longo caelaverat argumento.

(13,685)urbs erat, et septem posses ostendere portas:

(13,686)hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant;

(13,687)ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique

(13,688)effusaeque comas et apertae pectora matres

(13,689)significant luctum; nymphae quoque flere videntur

(13,690)siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor

(13,691)nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.

(13,692)ecce facit mediis natas Orione Thebis

(13,693)hac non femineum iugulo dare vulnus aperto,

(13,694)illac demisso per fortia pectora telo

(13,695)pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem

(13,696)funeribus ferri celebrique in parte cremari.

(13,697)tum de virginea geminos exire favilla,

(13,698)ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas

(13,699)nominat, et cineri materno ducere pompam.

(13,700)hactenus antiquo signis fulgentibus aere,

(13,701)summus inaurato crater erat asper acantho.

(13,702)nec leviora datis Troiani dona remittunt

(13,703)dantque sacerdoti custodem turis acerram,

(13,704)dant pateram claramque auro gemmisque coronam.

(13,705)Inde recordati Teucros a sanguine Teucri

(13,706)ducere principium Creten tenuere locique

(13,707)ferre diu nequiere Iovem centumque relictis

(13,708)urbibus Ausonios optant contingere portus,

(13,709)saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos

(13,710)portubus infidis exterruit ales Aello.

(13,711)et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque

(13,712)Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,

(13,713)praeter erant vecti: certatam lite deorum

(13,714)Ambraciam versique vident sub imagine saxum

(13,715)iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,

(13,716)vocalemque sua terram Dodonida quercu

(13,717)Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso

(13,718)inpia subiectis fugere incendia pennis.

(13,719)Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis

(13,720)rura petunt, Epiros ab his regnataque vati

(13,721)Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;

(13,722)inde futurorum certi, quae cuncta fideli

(13,723)Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant

(13,724)Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,

(13,725)e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,

(13,726)mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos

(13,727)aequoris expertes spectat boreanque Peloros.

(13,728)hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo

(13,729)sub noctem potitur Zanclaea classis harena:

(13,730)Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis

(13,731)infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,

(13,732)illa feris atram canibus succingitur alvum,

(13,733)virginis ora gerens, et, si non omnia vates

(13,734)ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:

(13,735)hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis

(13,736)ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,

(13,737)ibat et elusos iuvenum narrabat amores.

(13,738)cui dum pectendos praebet Galatea capillos,

(13,739)talibus adloquitur repetens suspiria dictis:

(13,740)te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum

(13,741)expetit, utque facis, potes his inpune negare;

(13,742)at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris

(13,743)enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,

(13,744)non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem

(13,745)effugere. et lacrimae vocem inpediere loquentis.

(13,746)quas ubi marmoreo detersit pollice virgo

(13,747)et solata deam est, refer, o carissima dixit

(13,748)neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!

(13,749)Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:

(13,750)Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus

(13,751)magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,

(13,752)nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.

(13,753)pulcher et octonis iterum natalibus actis

(13,754)signarat teneras dubia lanugine malas.

(13,755)hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.

(13,756)nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne

(13,757)Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:

(13,758)par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni

(13,759)est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis

(13,760)horrendus silvis et visus ab hospite nullo

(13,761)inpune et magni cum dis contemptor Olympi,

(13,762)quid sit amor, sentit validaque cupidine captus

(13,763)uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.

(13,764)iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,

(13,765)iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,

(13,766)iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam

(13,767)et spectare feros in aqua et conponere vultus.

(13,768)caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris

(13,769)cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.

(13,770)Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,

(13,771)Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,

(13,772)terribilem Polyphemon adit lumen que, quod unum

(13,773)fronte geris media, rapiet tibi dixit Ulixes.

(13,774)risit et o vatum stolidissime, falleris, inquit,

(13,775)altera iam rapuit. sic frustra vera monentem

(13,776)spernit et aut gradiens ingenti litora passu

(13,777)degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.

(13,778)prominet in pontum cuneatus acumine longo

(13,779)collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):

(13,780)huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;

(13,781)lanigerae pecudes nullo ducente secutae.

(13,782)cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,

(13,783)ante pedes posita est antemnis apta ferendis

(13,784)sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,

(13,785)senserunt toti pastoria sibila montes,

(13,786)senserunt undae; latitans ego rupe meique

(13,787)Acidis in gremio residens procul auribus hausi

(13,788)talia dicta meis auditaque mente notavi:

(13,789)Candidior folio nivei Galatea ligustri,

(13,790)floridior pratis, longa procerior alno,

(13,791)splendidior vitro, tenero lascivior haedo,

(13,792)levior adsiduo detritis aequore conchis,

(13,793)solibus hibernis, aestiva gratior umbra,

(13,794)mobilior damma, platano conspectior alta,

(13,795)lucidior glacie, matura dulcior uva,

(13,796)mollior et cycni plumis et lacta coacto,

(13,797)et, si non fugias, riguo formosior horto;

(13,798)Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,

(13,799)durior annosa quercu, fallacior undis,

(13,800)lentior et salicis virgis et vitibus albis,

(13,801)his inmobilior scopulis, violentior amne,

(13,802)laudato pavone superbior, acrior igni,

(13,803)asperior tribulis, feta truculentior ursa,

(13,804)surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,

(13,805)et, quod praecipue vellem tibi demere possem,

(13,806)non tantum cervo claris latratibus acto,

(13,807)verum etiam ventis volucrique fugacior aura,

(13,808)(at bene si noris, pigeat fugisse, morasque

(13,809)ipsa tuas damnes et me retinere labores)

(13,810)sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo

(13,811)antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,

(13,812)nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,

(13,813)sunt auro similes longis in vitibus uvae,

(13,814)sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.

(13,815)ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra

(13,816)mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna

(13,817)prunaque non solum nigro liventia suco,

(13,818)verum etiam generosa novasque imitantia ceras.

(13,819)nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt

(13,820)arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.

(13,821)Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,

(13,822)multas silva tegit, multae stabulantur in antris,

(13,823)nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:

(13,824)pauperis est numerare pecus; de laudibus harum

(13,825)nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre,

(13,826)ut vix circumeant distentum cruribus uber.

(13,827)sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.

(13,828)sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.

(13,829)lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda

(13,830)servatur, partem liquefacta coagula durant.

(13,831)Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum

(13,832)munera contingent, dammae leporesque caperque,

(13,833)parve columbarum demptusve cacumine nidus:

(13,834)inveni geminos, qui tecum ludere possint,

(13,835)inter se similes, vix ut dignoscere possis,

(13,836)villosae catulos in summis montibus ursae:

(13,837)inveni et dixi dominae servabimus istos.

(13,838)Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,

(13,839)iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!

(13,840)certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi

(13,841)nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.

(13,842)adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior

(13,843)Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis

(13,844)nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos

(13,845)prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;

(13,846)nec mea quod rigidis horrent densissima saetis

(13,847)corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,

(13,848)turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;

(13,849)pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:

(13,850)barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.

(13,851)unum est in media lumen mihi fronte, sed instar

(13,852)ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus

(13,853)Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.

(13,854)Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:

(13,855)hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque

(13,856)supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,

(13,857)quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,

(13,858)Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est.

(13,859)atque ego contemptus essem patientior huius,

(13,860)si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso

(13,861)Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?

(13,862)ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,

(13,863)quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:

(13,864)sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!

(13,865)viscera viva traham divulsaque membra per agros

(13,866)perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.

(13,867)uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,

(13,868)cumque suis videor translatam viribus Aetnen

(13,869)pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris.

(13,870)Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)

(13,871)surgit et ut taurus vacca furibundus adempta

(13,872)stare nequit silvaque et notis saltibus errat,

(13,873)cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes

(13,874)me videt atque Acin video que exclamat et ista

(13,875)ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae.

(13,876)tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere

(13,877)debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.

(13,878)ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;

(13,879)terga fugae dederat conversa Symaethius heros

(13,880)et fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,

(13,881)dixerat et vestris periturum admittite regnis!

(13,882)insequitur Cyclops partemque e monte revulsam

(13,883)mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum

(13,884)angulus e saxo, totum tamen obruit Acin,

(13,885)at nos, quod fieri solum per fata licebat,

(13,886)fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.

(13,887)puniceus de mole cruor manabat, et intra

(13,888)temporis exiguum rubor evanescere coepit,

(13,889)fitque color primo turbati fluminis imbre

(13,890)purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,

(13,891)vivaque per rimas proceraque surgit harundo,

(13,892)osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,

(13,893)miraque res, subito media tenus exstitit alvo

(13,894)incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,

(13,895)qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,

(13,896)Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem

(13,897)versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.

(13,898)Desierat Galatea loqui, coetuque soluto

(13,899)discedunt placidisque natant Nereides undis.

(13,900)Scylla redit; neque enim medio se credere ponto

(13,901)audet, et aut bibula sine vestibus errat harena

(13,902)aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus

(13,903)gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:

(13,904)ecce fretum stringens, alti novus incola ponti,

(13,905)nuper in Euboica versis Anthedone membris,

(13,906)Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret

(13,907)et, quaecumque putat fugientem posse morari,

(13,908)verba refert; fugit illa tamen veloxque timore

(13,909)pervenit in summum positi prope litora montis.

(13,910)ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum

(13,911)longa sub arboribus convexus in aequora vertex:

(13,912)constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne

(13,913)ille sit, ignorans admiraturque colorem

(13,914)caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,

(13,915)ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

(13,916)sensit et innitens, quae stabat proxima, moli

(13,917)non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,

(13,918)sed deus inquit aquae: nec maius in aequora Proteus

(13,919)ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.

(13,920)ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis

(13,921)debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;

(13,922)nam modo ducebam ducentia retia pisces,

(13,923)nunc in mole sedens moderabar harundine linum.

(13,924)sunt viridi prato confinia litora, quorum

(13,925)altera pars undis, pars altera cingitur herbis,

(13,926)quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,

(13,927)nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;

(13,928)non apis inde tulit conlectos sedula flores,

(13,929)non data sunt capiti genialia serta, neque umquam

(13,930)falciferae secuere manus; ego primus in illo

(13,931)caespite consedi, dum lina madentia sicco,

(13,932)utque recenserem captivos ordine pisces,

(13,933)insuper exposui, quos aut in retia casus

(13,934)aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.

(13,935)res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?

(13,936)gramine contacto coepit mea praeda moveri

(13,937)et mutare latus terraque ut in aequore niti.

(13,938)dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas

(13,939)turba suas dominumque novum litusque relinquunt.

(13,940)obstipui dubitoque diu causamque requiro,

(13,941)num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:

(13,942)quae tamen has inquam vires habet herba? manuque

(13,943)pabula decerpsi decerptaque dente momordi.

(13,944)vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,

(13,945)cum subito trepidare intus praecordia sensi

(13,946)alteriusque rapi naturae pectus amore;

(13,947)nec potui restare diu repetenda que numquam

(13,948)terra, vale! dixi corpusque sub aequora mersi.

(13,949)di maris exceptum socio dignantur honore,

(13,950)utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,

(13,951)Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,

(13,952)et purgante nefas noviens mihi carmine dicto

(13,953)pectora fluminibus iubeor supponere centum;

(13,954)nec mora, diversis lapsi de partibus amnes

(13,955)totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.

(13,956)hactenus acta tibi possum memoranda referre,

(13,957)hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.

(13,958)quae postquam rediit, alium me corpore toto,

(13,959)ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:

(13,960)hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam

(13,961)caesariemque meam, quam longa per aequora verro,

(13,962)ingentesque umeros et caerula bracchia vidi

(13,963)cruraque pinnigero curvata novissima pisce.

(13,964)quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,

(13,965)quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?

(13,966)talia dicentem, dicturum plura, reliquit

(13,967)Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa

(13,968)prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

(14,1)Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen

(14,2)arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri,

(14,3)nescia nec quicquam iunctis debentia bubus

(14,4)liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,

(14,5)liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi

(14,6)navifragumque fretum, gemino quod litore pressum

(14,7)Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.

(14,8)inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus

(14,9)herbiferos adiit colles atque atria Glaucus

(14,10)Sole satae Circes, variarum plena ferarum.

(14,11)quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,

(14,12)diva, dei miserere, precor! nam sola levare

(14,13)tu potes hunc, dixit videar modo dignus, amorem.

(14,14)quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli

(14,15)quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.

(14,16)neve mei non nota tibi sit causa furoris:

(14,17)litore in Italico, Messenia moenia contra,

(14,18)Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque

(14,19)blanditiasque meas contemptaque verba referre;

(14,20)at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen

(14,21)ore move sacro, sive expugnacior herba est,

(14,22)utere temptatis operosae viribus herbae

(14,23)nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,

(14,24)fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.

(14,25)at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla

(14,26)talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,

(14,27)seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,)

(14,28)talia verba refert: melius sequerere volentem

(14,29)optantemque eadem parilique cupidine captam.

(14,30)dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,

(14,31)et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.

(14,32)neu dubites absitque tuae fiducia formae,

(14,33)en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,

(14,34)carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim,

(14,35)ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti

(14,36)redde vices, unoque duas ulciscere facto.

(14,37)talia temptanti prius inquit in aequore frondes

(14,38)Glaucus et in summis nascentur montibus algae,

(14,39)Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.

(14,40)indignata dea est et laedere quatenus ipsum

(14,41)non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,

(14,42)quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa,

(14,43)protinus horrendis infamia pabula sucis

(14,44)conterit et tritis Hecateia carmina miscet

(14,45)caerulaque induitur velamina perque ferarum

(14,46)agmen adulantum media procedit ab aula

(14,47)oppositumque petens contra Zancleia saxa

(14,48)Region ingreditur ferventes aestibus undas,

(14,49)in quibus ut solida ponit vestigia terra

(14,50)summaque decurrit pedibus super aequora siccis.

(14,51)parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,

(14,52)grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu

(14,53)et maris et caeli, medio cum plurimus orbe

(14,54)sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.

(14,55)hunc dea praevitiat portentificisque venenis

(14,56)inquinat; hic pressos latices radice nocenti

(14,57)spargit et obscurum verborum ambage novorum

(14,58)ter noviens carmen magico demurmurat ore.

(14,59)Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,

(14,60)cum sua foedari latrantibus inguina monstris

(14,61)adspicit ac primo credens non corporis illas

(14,62)esse sui partes, refugitque abigitque timetque

(14,63)ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una

(14,64)et corpus quaerens femorum crurumque pedumque

(14,65)Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:

(14,66)statque canum rabie subiectaque terga ferarum

(14,67)inguinibus truncis uteroque exstante coercet.

(14,68)Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae

(14,69)viribus herbarum fugit conubia Circes;

(14,70)Scylla loco mansit cumque est data copia, primum

(14,71)in Circes odium sociis spoliavit Ulixem;

(14,72)mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,

(14,73)ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,

(14,74)transformata foret: scopulum quoque navita vitat.

(14,75)Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin

(14,76)evicere rates, cum iam prope litus adessent

(14,77)Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.

(14,78)excipit Aenean illic animoque domoque

(14,79)non bene discidium Phrygii latura mariti

(14,80)Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta

(14,81)incubuit ferro deceptaque decipit omnes.

(14,82)rursus harenosae fugiens nova moenia terrae

(14,83)ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten

(14,84)sacrificat tumulumque sui genitoris honorat.

(14,85)quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,

(14,86)solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti

(14,87)sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit

(14,88)Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus

(14,89)Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas

(14,90)colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.

(14,91)quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam

(14,92)Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,

(14,93)in deforme viros animal mutavit, ut idem

(14,94)dissimiles homini possent similesque videri,

(14,95)membraque contraxit naresque a fronte resimas

(14,96)contudit et rugis peraravit anilibus ora

(14,97)totaque velatos flaventi corpora villo

(14,98)misit in has sedes nec non prius abstulit usum

(14,99)verborum et natae dira in periuria linguae;

(14,100)posse queri tantum rauco stridore reliquit.

(14,101)Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra

(14,102)moenia deseruit, laeva de parte canori

(14,103)Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis,

(14,104)litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae

(14,105)intrat et, ut manes adeat per Averna paternos,

(14,106)orat. at illa diu vultum tellure moratum

(14,107)erexit tandemque deo furibunda recepto

(14,108)magna petis, dixit, vir factis maxime, cuius

(14,109)dextera per ferrum, pietas spectata per ignes.

(14,110)pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis

(14,111)Elysiasque domos et regna novissima mundi

(14,112)me duce cognosces simulacraque cara parentis.

(14,113)invia virtuti nulla est via. dixit et auro

(14,114)fulgentem ramum silva Iunonis Avernae

(14,115)monstravit iussitque suo divellere trunco.

(14,116)paruit Aeneas et formidabilis Orci

(14,117)vidit opes atavosque suos umbramque senilem

(14,118)magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,

(14,119)quaeque novis essent adeunda pericula bellis.

(14,120)inde ferens lassos averso tramite passus

(14,121)cum duce Cumaea mollit sermone laborem.

(14,122)dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,

(14,123)seu dea tu praesens, seu dis gratissima, dixit,

(14,124)numinis instar eris semper mihi, meque fatebor

(14,125)muneris esse tui, quae me loca mortis adire,

(14,126)quae loca me visae voluisti evadere mortis.

(14,127)pro quibus aerias meritis evectus ad auras

(14,128)templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.

(14,129)respicit hunc vates et suspiratibus haustis

(14,130)nec dea sum, dixit nec sacri turis honore

(14,131)humanum dignare caput, neu nescius erres,

(14,132)lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,

(14,133)si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.

(14,134)dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis

(14,135)me cupit, elige, ait virgo Cumaea, quid optes:

(14,136)optatis potiere tuis. ego pulveris hausti

(14,137)ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis,

(14,138)tot mihi natales contingere vana rogavi;

(14,139)excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.

(14,140)hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,

(14,141)si Venerem paterer: contempto munere Phoebi

(14,142)innuba permaneo; sed iam felicior aetas

(14,143)terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,

(14,144)quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem

(14,145)acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem,

(14,146)ter centum messes, ter centum musta videre.

(14,147)tempus erit, cum de tanto me corpore parvam

(14,148)longa dies faciet, consumptaque membra senecta

(14,149)ad minimum redigentur onus: nec amata videbor

(14,150)nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse

(14,151)vel non cognoscet, vel dilexisse negabit:

(14,152)usque adeo mutata ferar nullique videnda,

(14,153)voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.

(14,154)Talia convexum per iter memorante Sibylla

(14,155)sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem

(14,156)Troius Aeneas sacrisque ex more litatis

(14,157)litora adit nondum nutricis habentia nomen.

(14,158)hic quoque substiterat post taedia longa laborum

(14,159)Neritius Macareus, comes experientis Ulixis.

(14,160)desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae

(14,161)noscit Achaemeniden inprovisoque repertum

(14,162)vivere miratus, qui te casusve deusve

(14,163)servat, Achaemenide? cur inquit barbara Graium

(14,164)prora vehit? petitur vestra quae terra carina?

(14,165)talia quaerenti, iam non hirsutus amictu,

(14,166)iam suus et spinis conserto tegmine nullis,

(14,167)fatur Achaemenides: iterum Polyphemon et illos

(14,168)adspiciam fluidos humano sanguine rictus,

(14,169)hac mihi si potior domus est Ithaceque carina,

(14,170)si minus Aenean veneror genitore, nec umquam

(14,171)esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.

(14,172)quod loquor et spiro caelumque et sidera solis

(14,173)respicio, possimne ingratus et inmemor esse?

(14,174)ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora

(14,175)venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,

(14,176)aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.

(14,177)quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem

(14,178)sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus

(14,179)aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti

(14,180)prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis

(14,181)paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum

(14,182)inmanem scopulum medias permisit in undas;

(14,183)vidi iterum veluti tormenti viribus acta

(14,184)vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto

(14,185)et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,

(14,186)pertimui, iam me non esse oblitus in illa.

(14,187)ut vero fuga vos a certa morte reduxit,

(14,188)ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam

(14,189)praetemptatque manu silvas et luminis orbus

(14,190)rupibus incursat foedataque bracchia tabo

(14,191)in mare protendens gentem exsecratur Achivam

(14,192)atque ait: o si quis referat mihi casus Ulixem,

(14,193)aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,

(14,194)viscera cuius edam, cuius viventia dextra

(14,195)membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet

(14,196)guttur, et elisi trepident sub dentibus artus:

(14,197)quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!

(14,198)haec et plura ferox, me luridus occupat horror

(14,199)spectantem vultus etiamnum caede madentes

(14,200)crudelesque manus et inanem luminis orbem

(14,201)membraque et humano concretam sanguine barbam.

(14,202)mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum,

(14,203)et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar

(14,204)in sua mersurum, mentique haerebat imago

(14,205)temporis illius, quo vidi bina meorum

(14,206)ter quater adfligi sociorum corpora terrae,

(14,207)cum super ipse iacens hirsuti more leonis

(14,208)visceraque et carnes cumque albis ossa medullis

(14,209)semianimesque artus avidam condebat in alvum;

(14,210)me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus,

(14,211)mandentemque videns eiectantemque cruentas

(14,212)ore dapes et frusta mero glomerata vomentem:

(14,213)talia fingebam misero mihi fata parari

(14,214)perque dies multos latitans omnemque tremiscens

(14,215)ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri

(14,216)glande famem pellens et mixta frondibus herba

(14,217)solus inops exspes leto poenaeque relictus

(14,218)hanc procul adspexi longo post tempore navem

(14,219)oravique fugam gestu ad litusque cucurri,

(14,220)et movi: Graiumque ratis Troiana recepit!

(14,221)tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus

(14,222)et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.

(14,223)Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,

(14,224)Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;

(14,225)quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,

(14,226)Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo

(14,227)lucibus isse novem et terram aspexisse petitam;

(14,228)proxima post nonam cum sese aurora moveret,

(14,229)invidia socios praedaeque cupidine victos

(14,230)esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;

(14,231)cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,

(14,232)Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.

(14,233)inde Lami veterem Laestrygonis inquit in urbem

(14,234)venimus: Antiphates terra regnabat in illa.

(14,235)missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,

(14,236)vixque fuga quaesita salus comitique mihique,

(14,237)tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit

(14,238)ora cruore suo. fugientibus instat et agmen

(14,239)concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque

(14,240)coniciunt merguntque viros merguntque carinas.

(14,241)una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem,

(14,242)effugit. amissa sociorum parte dolentes

(14,243)multaque conquesti terris adlabimur illis,

(14,244)quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda

(14,245)insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum,

(14,246)nate dea, (neque enim finito Marte vocandus

(14,247)hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes!

(14,248)nos quoque Circaeo religata in litore pinu,

(14,249)Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,

(14,250)ire negabamus; sed tecta ignota subire

(14,251)sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen

(14,252)Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini

(14,253)bisque novem socios Circaea ad moenia misit.

(14,254)quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,

(14,255)mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque

(14,256)occursu fecere metum, sed nulla timenda

(14,257)nullaque erat nostro factura in corpore vulnus;

(14,258)quin etiam blandas movere per aera caudas

(14,259)nostraque adulantes comitant vestigia, donec

(14,260)excipiunt famulae perque atria marmore tecta

(14,261)ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu

(14,262)sollemni solio pallamque induta nitentem

(14,263)insuper aurato circumvelatur amictu.

(14,264)Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis

(14,265)nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:

(14,266)gramina disponunt sparsosque sine ordine flores

(14,267)secernunt calathis variasque coloribus herbas;

(14,268)ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus

(14,269)quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,

(14,270)novit et advertens pensas examinat herbas.

(14,271)haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute

(14,272)diffudit vultus et reddidit omina votis.

(14,273)nec mora, misceri tosti iubet hordea grani

(14,274)mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,

(14,275)quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos

(14,276)adicit. accipimus sacra data pocula dextra.

(14,277)quae simul arenti sitientes hausimus ore,

(14,278)et tetigit summos virga dea dira capillos,

(14,279)(et pudet et referam) saetis horrescere coepi,

(14,280)nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum

(14,281)murmur et in terram toto procumbere vultu,

(14,282)osque meum sensi pando occallescere rostro,

(14,283)colla tumere toris, et qua modo pocula parte

(14,284)sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci

(14,285)cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)

(14,286)claudor hara, solumque suis caruisse figura

(14,287)vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit;

(14,288)quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem

(14,289)nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo

(14,290)certior ad Circen ultor venisset Ulixes.

(14,291)pacifer huic dederat florem Cyllenius album:

(14,292)moly vocant superi, nigra radice tenetur;

(14,293)tutus eo monitisque simul caelestibus intrat

(14,294)ille domum Circes et ad insidiosa vocatus

(14,295)pocula conantem virga mulcere capillos

(14,296)reppulit et stricto pavidam deterruit ense.

(14,297)inde fides dextraeque datae thalamoque receptus

(14,298)coniugii dotem sociorum corpora poscit.

(14,299)spargimur ignotae sucis melioribus herbae

(14,300)percutimurque caput conversae verbere virgae,

(14,301)verbaque dicuntur dictis contraria verbis.

(14,302)quo magis illa canit, magis hoc tellure levati

(14,303)erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit

(14,304)rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis

(14,305)bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi

(14,306)haeremusque ducis collo nec verba locuti

(14,307)ulla priora sumus quam nos testantia gratos.

(14,308)annua nos illic tenuit mora, multaque praesens

(14,309)tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,

(14,310)hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una

(14,311)quattuor e famulis ad talia sacra paratis.

(14,312)cum duce namque meo Circe dum sola moratur,

(14,313)illa mihi niveo factum de marmore signum

(14,314)ostendit iuvenale gerens in vertice picum,

(14,315)aede sacra positum multisque insigne coronis.

(14,316)quis foret et quare sacra coleretur in aede,

(14,317)cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti

(14,318)accipe ait, Macareu, dominaeque potentia quae sit

(14,319)hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem!

(14,320)Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris

(14,321)rex fuit, utilium bello studiosus equorum;

(14,322)forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem

(14,323)adspicias fictaque probes ab imagine verum;

(14,324)par animus formae; nec adhuc spectasse per annos

(14,325)quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.

(14,326)ille suos dryadas Latiis in montibus ortas

(14,327)verterat in vultus, illum fontana petebant

(14,328)numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,

(14,329)quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo

(14,330)Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,

(14,331)quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae

(14,332)finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam

(14,333)ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati

(14,334)dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.

(14,335)haec ubi nubilibus primum maturuit annis,

(14,336)praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,

(14,337)rara quidem facie, sed rarior arte canendi,

(14,338)unde Canens dicta est: silvas et saxa movere

(14,339)et mulcere feras et flumina longa morari

(14,340)ore suo volucresque vagas retinere solebat.

(14,341)quae dum feminea modulatur carmina voce,

(14,342)exierat tecto Laurentes Picus in agros

(14,343)indigenas fixurus apros tergumque premebat

(14,344)acris equi laevaque hastilia bina ferebat

(14,345)poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.

(14,346)venerat in silvas et filia Solis easdem,

(14,347)utque novas legeret fecundis collibus herbas,

(14,348)nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.

(14,349)quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit,

(14,350)obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,

(14,351)flammaque per totas visa est errare medullas.

(14,352)ut primum valido mentem conlegit ab aestu,

(14,353)quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,

(14,354)cursus equi fecit circumfususque satelles.

(14,355)non ait effugies, vento rapiare licebit,

(14,356)si modo me novi, si non evanuit omnis

(14,357)herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.

(14,358)dixit et effigiem nullo cum corpore falsi

(14,359)fingit apri praeterque oculos transcurrere regis

(14,360)iussit et in densum trabibus nemus ire videri,

(14,361)plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.

(14,362)haut mora, continuo praedae petit inscius umbram

(14,363)Picus equique celer spumantia terga relinquit

(14,364)spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.

(14,365)concipit illa preces et verba venefica dicit

(14,366)ignotosque deos ignoto carmine adorat,

(14,367)quo solet et niveae vultum confundere Lunae

(14,368)et patrio capiti bibulas subtexere nubes.

(14,369)tum quoque cantato densetur carmine caelum

(14,370)et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur

(14,371)limitibus comites, et abest custodia regis.

(14,372)nacta locum tempusque per o, tua lumina, dixit

(14,373)quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,

(14,374)quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris

(14,375)ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem

(14,376)accipe nec durus Titanida despice Circen.

(14,377)dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit

(14,378)et quaecumque es, ait non sum tuus; altera captum

(14,379)me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum,

(14,380)nec Venere externa socialia foedera laedam,

(14,381)dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.

(14,382)saepe retemptatis precibus Titania frustra

(14,383)non inpune feres, neque ait reddere Canenti,

(14,384)laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces

(14,385)rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!

(14,386)tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,

(14,387)ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.

(14,388)ille fugit, sed se solito velocius ipse

(14,389)currere miratur: pennas in corpore vidit,

(14,390)seque novam subito Latiis accedere silvis

(14,391)indignatus avem duro fera robora rostro

(14,392)figit et iratus longis dat vulnera ramis;

(14,393)purpureum chlamydis pennae traxere colorem;

(14,394)fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,

(14,395)pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,

(14,396)nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.

(14,397)Interea comites, clamato saepe per agros

(14,398)nequiquam Pico nullaque in parte reperto,

(14,399)inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras

(14,400)passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)

(14,401)criminibusque premunt veris regemque reposcunt

(14,402)vimque ferunt saevisque parant incessere telis:

(14,403)illa nocens spargit virus sucosque veneni

(14,404)et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque

(14,405)convocat et longis Hecaten ululatibus orat.

(14,406)exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,

(14,407)ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor,

(14,408)sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,

(14,409)et lapides visi mugitus edere raucos

(14,410)et latrare canes et humus serpentibus atris

(14,411)squalere et tenues animae volitare silentum:

(14,412)attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis

(14,413)ora venenata tetigit mirantia virga,

(14,414)cuius ab attactu variarum monstra ferarum

(14,415)in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.

(14,416)Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,

(14,417)et frustra coniunx oculis animoque Canentis

(14,418)exspectatus erat: famuli populusque per omnes

(14,419)discurrunt silvas atque obvia lumina portant;

(14,420)nec satis est nymphae flere et lacerare capillos

(14,421)et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque

(14,422)proripit ac Latios errat vesana per agros.

(14,423)sex illam noctes, totidem redeuntia solis

(14,424)lumina viderunt inopem somnique cibique

(14,425)per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;

(14,426)ultimus adspexit Thybris luctuque viaque

(14,427)fessam et iam longa ponentem corpora ripa.

(14,428)illic cum lacrimis ipso modulata dolore

(14,429)verba sono tenui maerens fundebat, ut olim

(14,430)carmina iam moriens canit exequialia cycnus;

(14,431)luctibus extremum tenues liquefacta medullas

(14,432)tabuit inque leves paulatim evanuit auras,

(14,433)fama tamen signata loco est, quem rite Canentem

(14,434)nomine de nymphae veteres dixere Camenae.

(14,435)Talia multa mihi longum narrata per annum

(14,436)visaque sunt. resides et desuetudine tardi

(14,437)rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur,

(14,438)ancipitesque vias et iter Titania vastum

(14,439)dixerat et saevi restare pericula ponti:

(14,440)pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.

(14,441)Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix

(14,442)condita marmorea tumulo breve carmen habebat

(14,443)hic me caietam notae pietatis alumnus

(14,444)ereptam argolico quo debuit igne cremavit

(14,445)solvitur herboso religatus ab aggere funis,

(14,446)et procul insidias infamataeque relinquunt

(14,447)tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra

(14,448)in mare cum flava prorumpit Thybris harena;

(14,449)Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,

(14,450)non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci

(14,451)suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.

(14,452)concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque

(14,453)ardua sollicitis victoria quaeritur armis.

(14,454)auget uterque suas externo robore vires,

(14,455)et multi Rutulos, multi Troiana tuentur

(14,456)castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,

(14,457)at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem

(14,458)venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno

(14,459)moenia condiderat dotaliaque arva tenebat;

(14,460)sed Venulus Turni postquam mandata peregit

(14,461)auxiliumque petit, vires Aetolius heros

(14,462)excusat: nec se aut soceri committere pugnae

(14,463)velle sui populos, aut quos e gente suorum

(14,464)armet habere ullos, neve haec commenta putetis,

(14,465)admonitu quamquam luctus renoventur amari,

(14,466)perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est

(14,467)Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas,

(14,468)Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,

(14,469)quam meruit poenam solus, digessit in omnes,

(14,470)spargimur et ventis inimica per aequora rapti

(14,471)fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque

(14,472)perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis,

(14,473)neve morer referens tristes ex ordine casus,

(14,474)Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.

(14,475)me tamen armiferae servatum cura Minervae

(14,476)fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris

(14,477)pellor, et antiquo memores de vulnere poenas

(14,478)exigit alma Venus, tantosque per alta labores

(14,479)aequora sustinui, tantos terrestribus armis,

(14,480)ut mihi felices sint illi saepe vocati,

(14,481)quos communis hiems inportunusque Caphereus

(14,482)mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.

(14,483)Ultima iam passi comites belloque fretoque

(14,484)deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon

(14,485)fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,

(14,486)quid superest, quod iam patientia vestra recuset

(14,487)ferre, viri? dixit quid habet Cytherea, quod ultra,

(14,488)velle puta, faciat? nam dum peiora timentur,

(14,489)est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum,

(14,490)sub pedibus timor est securaque summa malorum.

(14,491)audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes

(14,492)sub Diomede viros, odium tamen illius omnes

(14,493)spernimus: haud magno stat magna potentia nobis.

(14,494)talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon

(14,495)instimulat verbis veteremque resuscitat iram.

(14,496)dicta placent paucis, numeri maioris amici

(14,497)Acmona conripimus; cui respondere volenti

(14,498)vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque

(14,499)in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur

(14,500)pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas

(14,501)accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas;

(14,502)magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu

(14,503)indurata rigent finemque in acumine ponunt.

(14,504)hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,

(14,505)hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem

(14,506)accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior

(14,507)subvolat et remos plausis circumvolat alis:

(14,508)si volucrum quae sit subitarum forma requiris,

(14,509)ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis.

(14,510)vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni

(14,511)arva gener teneo minima cum parte meorum.

(14,512)Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna

(14,513)Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.

(14,514)in quibus antra videt, quae, multa nubila silva

(14,515)et levibus cannis latitantia semicaper Pan

(14,516)nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.

(14,517)Apulus has illa pastor regione fugatas

(14,518)terruit et primo subita formidine movit,

(14,519)mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,

(14,520)ad numerum motis pedibus duxere choreas;

(14,521)inprobat has pastor saltuque imitatus agresti

(14,522)addidit obscenis convicia rustica dictis,

(14,523)nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:

(14,524)arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores.

(14,525)quippe notam linguae bacis oleaster amaris

(14,526)exhibet: asperitas verborum cessit in illa.

(14,527)Hinc ubi legati rediere, negata ferentes

(14,528)arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis

(14,529)bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris

(14,530)parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus

(14,531)texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.

(14,532)iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae

(14,533)Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum

(14,534)ibat, et incurvae fumabant transtra carinae,

(14,535)cum memor has pinus Idaeo vertice caesas

(14,536)sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi

(14,537)aeris et inflati conplevit murmure buxi

(14,538)perque leves domitis invecta leonibus auras

(14,539)inrita sacrilega iactas incendia dextra,

(14,540)Turne! ait. eripiam: nec me patiente cremabit

(14,541)ignis edax nemorum partes et membra meorum.

(14,542)intonuit dicente dea, tonitrumque secuti

(14,543)cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,

(14,544)aeraque et tumidum subitis concursibus aequor

(14,545)Astraei turbant et eunt in proelia fratres.

(14,546)e quibus alma parens unius viribus usa

(14,547)stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis,

(14,548)fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;

(14,549)robore mollito lignoque in corpora verso

(14,550)in capitum faciem puppes mutantur aduncae,

(14,551)in digitos abeunt et crura natantia remi,

(14,552)quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina

(14,553)subdita navigiis spinae mutatur in usum,

(14,554)lina comae molles, antemnae bracchia fiunt,

(14,555)caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,

(14,556)illas virgineis exercent lusibus undas

(14,557)Naides aequoreae durisque in montibus ortae

(14,558)molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo;

(14,559)non tamen oblitae, quam multa pericula saepe

(14,560)pertulerint pelago, iactatis saepe carinis

(14,561)subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:

(14,562)cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos

(14,563)Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis

(14,564)vultibus et laetis videre rigescere puppim

(14,565)vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.

(14,566)Spes erat, in nymphas animata classe marinas

(14,567)posse metu monstri Rutulum desistere bello:

(14,568)perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est

(14,569)instar, habent animos; nec iam dotalia regna,

(14,570)nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,

(14,571)sed vicisse petunt deponendique pudore

(14,572)bella gerunt, tandemque Venus victricia nati

(14,573)arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno

(14,574)sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis

(14,575)abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,

(14,576)congerie e media tum primum cognita praepes

(14,577)subvolat et cineres plausis everberat alis.

(14,578)et sonus et macies et pallor et omnia, captam

(14,579)quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa

(14,580)urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

(14,581)Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus

(14,582)Iunonem veteres finire coegerat iras,

(14,583)cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,

(14,584)tempestivus erat caelo Cythereius heros.

(14,585)ambieratque Venus superos colloque parentis

(14,586)circumfusa sui numquam mihi dixerat ullo

(14,587)tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,

(14,588)Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro

(14,589)fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen,

(14,590)dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum

(14,591)adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.

(14,592)adsensere dei, nec coniunx regia vultus

(14,593)inmotos tenuit placatoque adnuit ore;

(14,594)tum pater estis ait caelesti munere digni,

(14,595)quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!

(14,596)fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti

(14,597)perque leves auras iunctis invecta columbis

(14,598)litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit

(14,599)in freta flumineis vicina Numicius undis.

(14,600)hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti,

(14,601)abluere et tacito deferre sub aequora cursu;

(14,602)corniger exsequitur Veneris mandata suisque,

(14,603)quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat

(14,604)et respersit aquis; pars optima restitit illi.

(14,605)lustratum genetrix divino corpus odore

(14,606)unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta

(14,607)contigit os fecitque deum, quem turba Quirini

(14,608)nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.

(14,609)Inde sub Ascanii dicione binominis Alba

(14,610)resque Latina fuit. succedit Silvius illi.

(14,611)quo satus antiquo tenuit repetita Latinus

(14,612)nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum.

(14,613)Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,

(14,614)sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis

(14,615)cepit et in Tusci demersus fluminis undis

(14,616)nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque

(14,617)Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis

(14,618)fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.

(14,619)fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti

(14,620)tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem

(14,621)monte iacet positus tribuitque vocabula monti;

(14,622)iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.

(14,623)Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas

(14,624)inter hamadryadas coluit sollertius hortos

(14,625)nec fuit arborei studiosior altera fetus;

(14,626)unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,

(14,627)rus amat et ramos felicia poma ferentes;

(14,628)nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,

(14,629)qua modo luxuriem premit et spatiantia passim

(14,630)bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam

(14,631)inserit et sucos alieno praestat alumno;

(14,632)nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas

(14,633)radicis fibras labentibus inrigat undis.

(14,634)hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est;

(14,635)vim tamen agrestum metuens pomaria claudit

(14,636)intus et accessus prohibet refugitque viriles.

(14,637)quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,

(14,638)fecere et pinu praecincti cornua Panes

(14,639)Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,

(14,640)quique deus fures vel falce vel inguine terret,

(14,641)ut poterentur ea? sed enim superabat amando

(14,642)hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.

(14,643)o quotiens habitu duri messoris aristas

(14,644)corbe tulit verique fuit messoris imago!

(14,645)tempora saepe gerens faeno religata recenti

(14,646)desectum poterat gramen versasse videri;

(14,647)saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum

(14,648)iurares fessos modo disiunxisse iuvencos.

(14,649)falce data frondator erat vitisque putator;

(14,650)induerat scalas: lecturum poma putares;

(14,651)miles erat gladio, piscator harundine sumpta;

(14,652)denique per multas aditum sibi saepe figuras

(14,653)repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.

(14,654)ille etiam picta redimitus tempora mitra,

(14,655)innitens baculo, positis per tempora canis,

(14,656)adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos

(14,657)pomaque mirata est tanto que potentior! inquit

(14,658)paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam

(14,659)vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit

(14,660)suspiciens pandos autumni pondere ramos.

(14,661)ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:

(14,662)quam socia postquam pariter cum vite probavit,

(14,663)at si staret ait caelebs sine palmite truncus,

(14,664)nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;

(14,665)haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in ulmo:

(14,666)si non nupta foret, terrae acclinata iaceret;

(14,667)tu tamen exemplo non tangeris arboris huius

(14,668)concubitusque fugis nec te coniungere curas.

(14,669)atque utinam velles! Helene non pluribus esset

(14,670)sollicitata procis nec quae Lapitheia movit

(14,671)proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis.

(14,672)nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,

(14,673)mille viri cupiunt et semideique deique

(14,674)et quaecumque tenent Albanos numina montes.

(14,675)sed tu si sapies, si te bene iungere anumque

(14,676)hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,

(14,677)plus, quam credis, amo: vulgares reice taedas

(14,678)Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo

(14,679)me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est,

(14,680)quam mihi; nec passim toto vagus errat in orbe,

(14,681)haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum,

(14,682)quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi

(14,683)ardor eris, solique suos tibi devovet annos.

(14,684)adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris

(14,685)munus habet formasque apte fingetur in omnes,

(14,686)et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.

(14,687)quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur,

(14,688)primus habet laetaque tenet tua munera dextra!

(14,689)sed neque iam fetus desiderat arbore demptos

(14,690)nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas

(14,691)nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum,

(14,692)qui petit, ore meo praesentem crede precari.

(14,693)ultoresque deos et pectora dura perosam

(14,694)Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!

(14,695)quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas

(14,696)scire dedit) referam tota notissima Cypro

(14,697)facta, quibus flecti facile et mitescere possis.

(14,698)Viderat a veteris generosam sanguine Teucri

(14,699)Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,

(14,700)viderat et totis perceperat ossibus aestum

(14,701)luctatusque diu, postquam ratione furorem

(14,702)vincere non potuit, supplex ad limina venit

(14,703)et modo nutrici miserum confessus amorem,

(14,704)ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,

(14,705)et modo de multis blanditus cuique ministris

(14,706)sollicita petiit propensum voce favorem;

(14,707)saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,

(14,708)interdum madidas lacrimarum rore coronas

(14,709)postibus intendit posuitque in limine duro

(14,710)molle latus tristisque serae convicia fecit.

(14,711)saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,

(14,712)durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,

(14,713)et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,

(14,714)spernit et inridet, factisque inmitibus addit

(14,715)verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.

(14,716)non tulit impatiens longi tormenta doloris

(14,717)Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:

(14,718)vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem

(14,719)ulla ferenda mei: laetos molire triumphos

(14,720)et Paeana voca nitidaque incingere lauru!

(14,721)vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!

(14,722)certe aliquid laudare mei cogeris amoris,

(14,723)quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.

(14,724)non tamen ante tui curam excessisse memento

(14,725)quam vitam geminaque simul mihi luce carendum.

(14,726)nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:

(14,727)ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,

(14,728)corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.

(14,729)si tamen, o superi, mortalia facta videtis,

(14,730)este mei memores (nihil ultra lingua precari

(14,731)sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,

(14,732)et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!

(14,733)dixit, et ad postes ornatos saepe coronis

(14,734)umentes oculos et pallida bracchia tollens,

(14,735)cum foribus laquei religaret vincula summis,

(14,736)haec tibi serta placent, crudelis et inpia! dixit

(14,737)inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,

(14,738)atque onus infelix elisa fauce pependit.

(14,739)icta pedum motu trepidantum aperire iubentem

(14,740)visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum

(14,741)prodidit, exclamant famuli frustraque levatum

(14,742)(nam pater occiderat) referunt ad limina matris;

(14,743)accipit illa sinu conplexaque frigida nati

(14,744)membra sui postquam miserorum verba parentum

(14,745)edidit et matrum miserarum facta peregit,

(14,746)funera ducebat mediam lacrimosa per urbem

(14,747)luridaque arsuro portabat membra feretro.

(14,748)forte viae vicina domus, qua flebilis ibat

(14,749)pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures

(14,750)venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat.

(14,751)mota tamen videamus ait miserabile funus

(14,752)et patulis iniit tectum sublime fenestris

(14,753)vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin:

(14,754)deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis

(14,755)inducto pallore fugit, conataque retro

(14,756)ferre pedes haesit, conata avertere vultus

(14,757)hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,

(14,758)quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.

(14,759)neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum

(14,760)servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum

(14,761)Prospicientis habet. - quorum memor, o mea, lentos

(14,762)pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe:

(14,763)sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat

(14,764)poma, nec excutiant rapidi florentia venti!

(14,765)Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili

(14,766)edidit, in iuvenem rediit et anilia demit

(14,767)instrumenta sibi talisque apparuit illi,

(14,768)qualis ubi oppositas nitidissima solis imago

(14,769)evicit nubes nullaque obstante reluxit,

(14,770)vimque parat: sed vi non est opus, inque figura

(14,771)capta dei nympha est et mutua vulnera sensit.

(14,772)Proximus Ausonias iniusti miles Amuli

(14,773)rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis

(14,774)munere regna capit, festisque Palilibus urbis

(14,775)moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini

(14,776)bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa

(14,777)dignam animam poena congestis exuit armis;

(14,778)inde sati Curibus tacitorum more luporum

(14,779)ore premunt voces et corpora victa sopore

(14,780)invadunt portasque petunt, quas obice firmo

(14,781)clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit

(14,782)nec strepitum verso Saturnia cardine fecit;

(14,783)sola Venus portae cecidisse repagula sensit

(14,784)et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam

(14,785)dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant

(14,786)naides Ausoniae gelido rorantia fonte:

(14,787)has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem

(14,788)sustinuere deam venasque et flumina fontis

(14,789)elicuere sui; nondum tamen invia Iani

(14,790)ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:

(14,791)lurida subponunt fecundo sulphura fonti

(14,792)incenduntque cavas fumante bitumine venas.

(14,793)viribus his aliisque vapor penetravit ad ima

(14,794)fontis, et Alpino modo quae certare rigori

(14,795)audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!

(14,796)flammifera gemini fumant aspergine postes,

(14,797)portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis

(14,798)fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma

(14,799)indueret miles; quae postquam Romulus ultro

(14,800)obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis

(14,801)corporibus strata estque suis, generique cruorem

(14,802)sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis.

(14,803)pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro

(14,804)decertare placet Tatiumque accedere regno.

(14,805)Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,

(14,806)Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors

(14,807)talibus adfatur divumque hominumque parentem:

(14,808)tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno

(14,809)res Romana valet nec praeside pendet ab uno,

(14,810)praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti)

(14,811)solvere et ablatum terris inponere caelo.

(14,812)tu mihi concilio quondam praesente deorum

(14,813)(nam memoro memorique animo pia verba notavi)

(14,814)unus erit, quem tu tolles in caerula caeli

(14,815)dixisti: rata sit verborum summa tuorum!

(14,816)adnuit omnipotens et nubibus aera caecis

(14,817)occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem.

(14,818)quae sibi promissae sensit rata signa rapinae,

(14,819)innixusque hastae pressos temone cruento

(14,820)inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu

(14,821)verberis increpuit pronusque per aera lapsus

(14,822)constitit in summo nemorosi colle Palati

(14,823)reddentemque suo iam regia iura Quiriti

(14,824)abstulit Iliaden: corpus mortale per auras

(14,825)dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda

(14,826)missa solet medio glans intabescere caelo;

(14,827)pulchra subit facies et pulvinaribus altis

(14,828)dignior, est qualis trabeati forma Quirini.

(14,829)Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno

(14,830)Irin ad Hersilien descendere limite curvo

(14,831)imperat et vacuae sua sic mandata referre:

(14,832)o et de Latia, o et de gente Sabina

(14,833)praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti

(14,834)ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini,

(14,835)siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi

(14,836)coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini

(14,837)qui viret et templum Romani regis obumbrat;

(14,838)paret et in terram pictos delapsa per arcus,

(14,839)Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;

(14,840)illa verecundo vix tollens lumina vultu

(14,841)o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,

(14,842)et liquet esse deam) duc, o duc inquit et offer

(14,843)coniugis ora mihi, quae si modo posse videre

(14,844)fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!

(14,845)nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea

(14,846)ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum

(14,847)decidit in terras; a cuius lumine flagrans

(14,848)Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:

(14,849)hanc manibus notis Romanae conditor urbis

(14,850)excipit et priscum pariter cum corpore nomen

(14,851)mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.

(15,1)Quaeritur interea qui tantae pondera molis

(15,2)sustineat tantoque queat succedere regi:

(15,3)destinat imperio clarum praenuntia veri

(15,4)fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae

(15,5)gentis habet ritus, animo maiora capaci

(15,6)concipit et, quae sit rerum natura, requirit.

(15,7)huius amor curae patria Curibusque relictis

(15,8)fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.

(15,9)Graia quis Italicis auctor posuisset in oris

(15,10)moenia, quaerenti sic e senioribus unus

(15,11)rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:

(15,12)dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis

(15,13)litora felici tenuisse Lacinia cursu

(15,14)fertur, et armento teneras errante per herbas

(15,15)ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis

(15,16)intrasse et requie longum relevasse laborem

(15,17)atque ita discedens, aevo dixisse nepotum

(15,18)hic locus urbis erit, promissaque vera fuerunt.

(15,19)nam fuit Argolico generatus Alemone quidam

(15,20)Myscelus, illius dis acceptissimus aevi.

(15,21)hunc super incumbens pressum gravitate soporis

(15,22)claviger adloquitur: "patrias, age, desere sedes

(15,23)et pete diversi lapidosas Aesaris undas"

(15,24)et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur;

(15,25)post ea discedunt pariter somnusque deusque

(15,26)surgit Alemonides tacitaque recentia mente

(15,27)visa refert, pugnatque diu sententia secum:

(15,28)numen abire iubet, prohibent discedere leges,

(15,29)poenaque mors posita est patriam mutare volenti.

(15,30)candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,

(15,31)et caput extulerat densissima sidereum Nox:

(15,32)visus adesse idem deus est eademque monere

(15,33)et, nisi paruerit, plura et graviora minari.

(15,34)pertimuit patriumque simul transferre parabat

(15,35)in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,

(15,36)spretarumque agitur legum reus, utque peracta est

(15,37)causa prior, crimenque patet sine teste probatum,

(15,38)squalidus ad superos tollens reus ora manusque

(15,39)o cui ius caeli bis sex fecere labores,

(15,40)fer, precor inquit opem! nam tu mihi criminis auctor.

(15,41)mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,

(15,42)his damnare reos, illis absolvere culpa;

(15,43)tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis

(15,44)calculus inmitem demittitur ater in urnam:

(15,45)quae simul effudit numerandos versa lapillos,

(15,46)omnibus e nigro color est mutatus in album,

(15,47)candidaque Herculeo sententia numine facta

(15,48)solvit Alemoniden: grates agit ille parenti

(15,49)Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor

(15,50)navigat Ionium Sallentinumque Neretum

(15,51)praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum

(15,52)Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva,

(15,53)vixque pererratis, quae spectant aequora, terris,

(15,54)invenit Aesarei fatalia fluminis ora

(15,55)nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis

(15,56)ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra

(15,57)condidit et nomen tumulati traxit in urbem.

(15,58)talia constabat certa primordia fama

(15,59)esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

(15,60)Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una

(15,61)et Samon et dominos odioque tyrannidis exul

(15,62)sponte erat isque licet caeli regione remotos

(15,63)mente deos adiit et, quae natura negabat

(15,64)visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,

(15,65)cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,

(15,66)in medium discenda dabat coetusque silentum

(15,67)dictaque mirantum magni primordia mundi

(15,68)et rerum causas et, quid natura, docebat,

(15,69)quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,

(15,70)Iuppiter an venti discussa nube tonarent,

(15,71)quid quateret terras, qua sidera lege mearent,

(15,72)et quodcumque latet, primusque animalia mensis

(15,73)arguit inponi, primus quoque talibus ora

(15,74)docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

(15,75)Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis

(15,76)corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos

(15,77)pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,

(15,78)sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma

(15,79)mollirique queant; nec vobis lacteus umor

(15,80)eripitur, nec mella thymi redolentia florem:

(15,81)prodiga divitias alimentaque mitia tellus

(15,82)suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.

(15,83)carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:

(15,84)quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;

(15,85)at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,

(15,86)Armeniae tigres iracundique leones

(15,87)cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.

(15,88)heu quantum scelus est in viscera viscera condi

(15,89)ingestoque avidum pinguescere corpore corpus

(15,90)alteriusque animans animantis vivere leto!

(15,91)scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,

(15,92)terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo

(15,93)vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,

(15,94)nec, nisi perdideris alium, placare voracis

(15,95)et male morati poteris ieiunia ventris!

(15,96)At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,

(15,97)fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis

(15,98)fortunata fuit nec polluit ora cruore.

(15,99)tunc et aves tutae movere per aera pennas,

(15,100)et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,

(15,101)nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:

(15,102)cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem

(15,103)plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor

(15,104)victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum

(15,105)corporeasque dapes avidum demersit in alvum,

(15,106)fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum

(15,107)incaluisse potest maculatum sanguine ferrum

(15,108)(idque satis fuerat) nostrumque petentia letum

(15,109)corpora missa neci salva pietate fatemur:

(15,110)sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.

(15,111)Longius inde nefas abiit, et prima putatur

(15,112)hostia sus meruisse mori, quia semina pando

(15,113)eruerit rostro spemque interceperit anni;

(15,114)vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras

(15,115)ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!

(15,116)quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos

(15,117)natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,

(15,118)mollia quae nobis vestras velamina lanas

(15,119)praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?

(15,120)quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,

(15,121)innocuum, simplex, natum tolerare labores?

(15,122)inmemor est demum nec frugum munere dignus,

(15,123)qui potuit curvi dempto modo pondere aratri

(15,124)ruricolam mactare suum, qui trita labore

(15,125)illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,

(15,126)quot dederat messes, percussit colla securi.

(15,127)nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos

(15,128)inscripsere deos sceleri numenque supernum

(15,129)caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!

(15,130)victima labe carens et praestantissima forma

(15,131)(nam placuisse nocet) vittis insignis et auro

(15,132)sistitur ante aras auditque ignara precantem

(15,133)inponique suae videt inter cornua fronti,

(15,134)quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros

(15,135)inficit in liquida praevisos forsitan unda.

(15,136)protinus ereptas viventi pectore fibras

(15,137)inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis;

(15,138)inde (fames homini vetitorum tanta ciborum)

(15,139)audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,

(15,140)ne facite, et monitis animos advertite nostris!

(15,141)cumque boum dabitis caesorum membra palato,

(15,142)mandere vos vestros scite et sentite colonos.

(15,143)Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem

(15,144)rite deum Delphosque meos ipsumque recludam

(15,145)aethera et augustae reserabo oracula mentis:

(15,146)magna nec ingeniis investigata priorum

(15,147)quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta

(15,148)astra, iuvat terris et inerti sede relicta

(15,149)nube vehi validique umeris insistere Atlantis

(15,150)palantesque homines passim et rationis egentes

(15,151)despectare procul trepidosque obitumque timentes

(15,152)sic exhortari seriemque evolvere fati!

(15,153)O genus attonitum gelidae formidine mortis,

(15,154)quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,

(15,155)materiem vatum, falsi terricula mundi?

(15,156)corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas

(15,157)abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!

(15,158)morte carent animae semperque priore relicta

(15,159)sede novis domibus vivunt habitantque receptae:

(15,160)ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli

(15,161)Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam

(15,162)haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae;

(15,163)cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,

(15,164)nuper Abanteis templo Iunonis in Argis!

(15,165)omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc

(15,166)huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus

(15,167)spiritus eque feris humana in corpora transit

(15,168)inque feras noster, nec tempore deperit ullo,

(15,169)utque novis facilis signatur cera figuris

(15,170)nec manet ut fuerat nec formam servat eandem,

(15,171)sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem

(15,172)esse, sed in varias doceo migrare figuras.

(15,173)ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,

(15,174)parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda

(15,175)exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!

(15,176)Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis

(15,177)vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.

(15,178)cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;

(15,179)ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,

(15,180)non secus ac flumen; neque enim consistere flumen

(15,181)nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda

(15,182)urgeturque prior veniente urgetque priorem,

(15,183)tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur

(15,184)et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,

(15,185)fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur.

(15,186)Cernis et emensas in lucem tendere noctes,

(15,187)et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;

(15,188)nec color est idem caelo, cum lassa quiete

(15,189)cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit

(15,190)clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis

(15,191)tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.

(15,192)ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,

(15,193)mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,

(15,194)candidus in summo est, melior natura quod illic

(15,195)aetheris est terraeque procul contagia fugit.

(15,196)nec par aut eadem nocturnae forma Dianae

(15,197)esse potest umquam semperque hodierna sequente,

(15,198)si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

(15,199)Quid? non in species succedere quattuor annum

(15,200)adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?

(15,201)nam tener et lactens puerique simillimus aevo

(15,202)vere novo est: tunc herba recens et roboris expers

(15,203)turget et insolida est et spe delectat agrestes;

(15,204)omnia tunc florent, florumque coloribus almus

(15,205)ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.

(15,206)transit in aestatem post ver robustior annus

(15,207)fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas

(15,208)ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.

(15,209)excipit autumnus, posito fervore iuventae

(15,210)maturus mitisque inter iuvenemque senemque

(15,211)temperie medius, sparsus quoque tempora canis.

(15,212)inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,

(15,213)aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

(15,214)Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla

(15,215)corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,

(15,216)cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum

(15,217)spesque hominum primae matris latitavimus alvo:

(15,218)artifices natura manus admovit et angi

(15,219)corpora visceribus distentae condita matris

(15,220)noluit eque domo vacuas emisit in auras.

(15,221)editus in lucem iacuit sine viribus infans;

(15,222)mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,

(15,223)paulatimque tremens et nondum poplite firmo

(15,224)constitit adiutis aliquo conamine nervis.

(15,225)inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae

(15,226)transit et emeritis medii quoque temporis annis

(15,227)labitur occiduae per iter declive senectae.

(15,228)subruit haec aevi demoliturque prioris

(15,229)robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes

(15,230)illos, qui fuerant solidorum mole tororum

(15,231)Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;

(15,232)flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

(15,233)Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.

(15,234)tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,

(15,235)omnia destruitis vitiataque dentibus aevi

(15,236)paulatim lenta consumitis omnia morte!

(15,237)Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,

(15,238)quasque vices peragant, animos adhibete: docebo.

(15,239)quattuor aeternus genitalia corpora mundus

(15,240)continet; ex illis duo sunt onerosa suoque

(15,241)pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,

(15,242)et totidem gravitate carent nulloque premente

(15,243)alta petunt, aer atque aere purior ignis.

(15,244)quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt

(15,245)ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus

(15,246)in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras

(15,247)aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus

(15,248)in superos aer tenuissimus emicat ignes;

(15,249)inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.

(15,250)ignis enim densum spissatus in aera transit,

(15,251)hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

(15,252)Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix

(15,253)ex aliis alias reparat natura figuras:

(15,254)nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,

(15,255)sed variat faciemque novat, nascique vocatur

(15,256)incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique

(15,257)desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,

(15,258)haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

(15,259)Nil equidem durare diu sub imagine eadem

(15,260)crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,

(15,261)saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.

(15,262)vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,

(15,263)esse fretum, vidi factas ex aequore terras;

(15,264)et procul a pelago conchae iacuere marinae,

(15,265)et vetus inventa est in montibus ancora summis;

(15,266)quodque fuit campus, vallem decursus aquarum

(15,267)fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,

(15,268)eque paludosa siccis humus aret harenis,

(15,269)quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.

(15,270)hic fontes natura novos emisit, at illic

(15,271)clausit, et aut imis commota tremoribus orbis

(15,272)flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt.

(15,273)sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,

(15,274)existit procul hinc alioque renascitur ore;

(15,275)sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus

(15,276)redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,

(15,277)et Mysum capitisque sui ripaeque prioris

(15,278)paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;

(15,279)nec non Sicanias volvens Amenanus harenas

(15,280)nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.

(15,281)ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,

(15,282)fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis

(15,283)eripienda fides, illic lavere bimembres

(15,284)vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.

(15,285)quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,

(15,286)qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?

(15,287)Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque

(15,288)et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est.

(15,289)Leucada continuam veteres habuere coloni:

(15,290)nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse

(15,291)dicitur Italiae, donec confinia pontus

(15,292)abstulit et media tellurem reppulit unda;

(15,293)si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,

(15,294)invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae

(15,295)inclinata solent cum moenibus oppida mersis.

(15,296)est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis

(15,297)arduus arboribus, quondam planissima campi

(15,298)area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)

(15,299)vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,

(15,300)exspirare aliqua cupiens luctataque frustra

(15,301)liberiore frui caelo, cum carcere rima

(15,302)nulla foret toto nec pervia flatibus esset,

(15,303)extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris

(15,304)tendere vesicam solet aut derepta bicorni

(15,305)terga capro; tumor ille loci permansit et alti

(15,306)collis habet speciem longoque induruit aevo.

(15,307)Plurima cum subeant audita et cognita nobis,

(15,308)pauca super referam. quid? non et lympha figuras

(15,309)datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon,

(15,310)unda die gelida est, ortuque obituque calescit,

(15,311)admotis Athamanas aquis accendere lignum

(15,312)narratur, minimos cum luna recessit in orbes.

(15,313)flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit

(15,314)viscera, quod tactis inducit marmora rebus;

(15,315)Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris

(15,316)electro similes faciunt auroque capillos;

(15,317)quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,

(15,318)verum animos etiam valeant mutare liquores:

(15,319)cui non audita est obscenae Salmacis undae

(15,320)Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit,

(15,321)aut furit aut patitur mirum gravitate soporem;

(15,322)Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,

(15,323)vina fugit gaudetque meris abstemius undis,

(15,324)seu vis est in aqua calido contraria vino,

(15,325)sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,

(15,326)Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas

(15,327)eripuit furiis, purgamina mentis in illas

(15,328)misit aquas, odiumque meri permansit in undis.

(15,329)huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,

(15,330)quem quicumque parum moderato gutture traxit,

(15,331)haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset.

(15,332)est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores,

(15,333)ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:

(15,334)nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur;

(15,335)sic alias aliasque lacus et flumina vires

(15,336)concipiunt. - tempusque fuit, quo navit in undis,

(15,337)nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo

(15,338)undarum sparsas Symplegadas elisarum,

(15,339)quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.

(15,340)nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne,

(15,341)ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.

(15,342)nam sive est animal tellus et vivit habetque

(15,343)spiramenta locis flammam exhalantia multis,

(15,344)spirandi mutare vias, quotiensque movetur,

(15,345)has finire potest, illas aperire cavernas;

(15,346)sive leves imis venti cohibentur in antris

(15,347)saxaque cum saxis et habentem semina flammae

(15,348)materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,

(15,349)antra relinquentur sedatis frigida ventis;

(15,350)sive bitumineae rapiunt incendia vires,

(15,351)luteave exiguis ardescunt sulphura fumis,

(15,352)nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae

(15,353)non dabit absumptis per longum viribus aevum,

(15,354)naturaeque suum nutrimen deerit edaci,

(15,355)non feret illa famem desertaque deseret ignis.

(15,356)Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,

(15,357)qui soleant levibus velari corpora plumis,

(15,358)cum Tritoniacam noviens subiere paludem;

(15,359)haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis

(15,360)exercere artes Scythides memorantur easdem.

(15,361)Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,

(15,362)nonne vides, quaecumque mora fluidove calore

(15,363)corpora tabuerint, in parva animalia verti?

(15,364)in scrobe deiecto mactatos obrue tauros

(15,365)(cognita res usu): de putri viscere passim

(15,366)florilegae nascuntur apes, quae more parentum

(15,367)rura colunt operique favent in spemque laborant.

(15,368)pressus humo bellator equus crabronis origo est;

(15,369)concava litoreo si demas bracchia cancro,

(15,370)cetera supponas terrae, de parte sepulta

(15,371)scorpius exibit caudaque minabitur unca;

(15,372)quaeque solent canis frondes intexere filis

(15,373)agrestes tineae (res observata colonis)

(15,374)ferali mutant cum papilione figuram.

(15,375)Semina limus habet virides generantia ranas,

(15,376)et generat truncas pedibus, mox apta natando

(15,377)crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,

(15,378)posterior partes superat mensura priores.

(15,379)nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,

(15,380)sed male viva caro est; lambendo mater in artus

(15,381)fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit.

(15,382)nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus

(15,383)melliferarum apium sine membris corpora nasci

(15,384)et serosque pedes serasque adsumere pennas?

(15,385)Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,

(15,386)armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas

(15,387)et genus omne avium mediis e partibus ovi,

(15,388)ni sciret fieri, fieri quis posse putaret?

(15,389)sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,

(15,390)mutari credant humanas angue medullas.

(15,391)Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,

(15,392)una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:

(15,393)Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,

(15,394)sed turis lacrimis et suco vivit amomi.

(15,395)haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,

(15,396)ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae

(15,397)unguibus et puro nidum sibi construit ore,

(15,398)quo simul ac casias et nardi lenis aristas

(15,399)quassaque cum fulva substravit cinnama murra,

(15,400)se super inponit finitque in odoribus aevum.

(15,401)inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,

(15,402)corpore de patrio parvum phoenica renasci;

(15,403)cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,

(15,404)ponderibus nidi ramos levat arboris altae

(15,405)fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum

(15,406)perque leves auras Hyperionis urbe potitus

(15,407)ante fores sacras Hyperionis aede reponit.

(15,408)Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,

(15,409)alternare vices et, quae modo femina tergo

(15,410)passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;

(15,411)id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,

(15,412)protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.

(15,413)victa racemifero lyncas dedit India Baccho:

(15,414)e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit,

(15,415)vertitur in lapides et congelat aere tacto.

(15,416)sic et curalium quo primum contigit auras

(15,417)tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.

(15,418)Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos

(15,419)aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis

(15,420)in species translata novas: sic tempora verti

(15,421)cernimus atque illas adsumere robora gentes,

(15,422)concidere has; sic magna fuit censuque virisque

(15,423)perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,

(15,424)nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas

(15,425)et pro divitiis tumulos ostendit avorum.

(15,426)clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,

(15,427)nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces.

(15,428)vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,

(15,429)Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?

(15,430)quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?

(15,431)nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,

(15,432)Appenninigenae quae proxima Thybridis undis

(15,433)mole sub ingenti rerum fundamina ponit:

(15,434)haec igitur formam crescendo mutat et olim

(15,435)inmensi caput orbis erit! sic dicere vates

(15,436)faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor,

(15,437)Priamides Helenus flenti dubioque salutis

(15,438)dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret:

(15,439)nate dea, si nota satis praesagia nostrae

(15,440)mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!

(15,441)flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una

(15,442)Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique

(15,443)externum patria contingat amicius arvum,

(15,444)urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,

(15,445)quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.

(15,446)hanc alii proceres per saecula longa potentem,

(15,447)sed dominam rerum de sanguine natus Iuli

(15,448)efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur

(15,449)aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.

(15,450)haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae

(15,451)mente memor refero cognataque moenia laetor

(15,452)crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

(15,453)Ne tamen oblitis ad metam tendere longe

(15,454)exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,

(15,455)inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est.

(15,456)nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,

(15,457)verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas

(15,458)possumus ire domos pecudumque in pectora condi,

(15,459)corpora, quae possint animas habuisse parentum

(15,460)aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis

(15,461)aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus

(15,462)neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!

(15,463)quam male consuescit, quem se parat ille cruori

(15,464)inpius humano, vituli qui guttura ferro

(15,465)rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,

(15,466)aut qui vagitus similes puerilibus haedum

(15,467)edentem iugulare potest aut alite vesci,

(15,468)cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis

(15,469)ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?

(15,470)bos aret aut mortem senioribus inputet annis,

(15,471)horriferum contra borean ovis arma ministret,

(15,472)ubera dent saturae manibus pressanda capellae!

(15,473)retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas

(15,474)tollite! nec volucrem viscata fallite virga

(15,475)nec formidatis cervos includite pinnis

(15,476)nec celate cibis uncos fallacibus hamos;

(15,477)perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:

(15,478)ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!

(15,479)Talibus atque aliis instructo pectore dictis

(15,480)in patriam remeasse ferunt ultroque petitum

(15,481)accepisse Numam populi Latialis habenas.

(15,482)coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis

(15,483)sacrificos docuit ritus gentemque feroci

(15,484)adsuetam bello pacis traduxit ad artes.

(15,485)qui postquam senior regnumque aevumque peregit,

(15,486)exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque

(15,487)deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta

(15,488)vallis Aricinae densis latet abdita silvis

(15,489)sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae

(15,490)inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,

(15,491)ne faceret, monuere et consolantia verba

(15,492)dixerunt! quotiens flenti Theseius heros

(15,493)siste modum, dixit neque enim fortuna querenda

(15,494)sola tua est; similes aliorum respice casus:

(15,495)mitius ista feres, utinamque exempla dolentem

(15,496)non mea te possent relevare! sed et mea possunt.

(15,497)Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures

(15,498)credulitate patris, sceleratae fraude novercae

(15,499)occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,

(15,500)sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam

(15,501)temptatum frustra patrium temerare cubile,

(15,502)quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso

(15,503)(indiciine metu magis offensane repulsae?)

(15,504)damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe

(15,505)hostilique caput prece detestatur euntis.

(15,506)Pittheam profugo curru Troezena petebam

(15,507)iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,

(15,508)cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum

(15,509)in montis speciem curvari et crescere visus

(15,510)et dare mugitus summoque cacumine findi;

(15,511)corniger hinc taurus ruptis expellitur undis

(15,512)pectoribusque tenus molles erectus in auras

(15,513)naribus et patulo partem maris evomit ore.

(15,514)corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit

(15,515)exiliis contenta suis, cum colla feroces

(15,516)ad freta convertunt adrectisque auribus horrent

(15,517)quadrupedes monstrique metu turbantur et altis

(15,518)praecipitant currum scopulis; ego ducere vana

(15,519)frena manu spumis albentibus oblita luctor

(15,520)et retro lentas tendo resupinus habenas.

(15,521)nec tamen has vires rabies superasset equorum,

(15,522)ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,

(15,523)stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.

(15,524)excutior curru, lorisque tenentibus artus

(15,525)viscera viva trahi, nervos in stipe teneri,

(15,526)membra rapi partim partimque reprensa relinqui,

(15,527)ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres

(15,528)exhalari animam nullasque in corpore partes,

(15,529)noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.

(15,530)num potes aut audes cladi conponere nostrae,

(15,531)nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna

(15,532)et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,

(15,533)nec nisi Apollineae valido medicamine prolis

(15,534)reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis

(15,535)atque ope Paeonia Dite indignante recepi,

(15,536)tum mihi, ne praesens augerem muneris huius

(15,537)invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,

(15,538)utque forem tutus possemque inpune videri,

(15,539)addidit aetatem nec cognoscenda reliquit

(15,540)ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam

(15,541)traderet an Delon: Delo Creteque relictis

(15,542)hic posuit nomenque simul, quod possit equorum

(15,543)admonuisse, iubet deponere qui que fuisti

(15,544)Hippolytus, dixit nunc idem Virbius esto!

(15,545)hoc nemus inde colo de disque minoribus unus

(15,546)numine sub dominae lateo atque accenseor illi.

(15,547)Non tamen Egeriae luctus aliena levare

(15,548)damna valent; montisque iacens radicibus imis

(15,549)liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis

(15,550)mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem

(15,551)fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

(15,552)Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus

(15,553)haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator

(15,554)fatalem glaebam mediis adspexit in arvis

(15,555)sponte sua primum nulloque agitante moveri,

(15,556)sumere mox hominis terraeque amittere formam

(15,557)oraque venturis aperire recentia fatis:

(15,558)indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam

(15,559)edocuit gentem casus aperire futuros;

(15,560)utve Palatinis haerentem collibus olim

(15,561)cum subito vidit frondescere Romulus hastam,

(15,562)quae radice nova, non ferro stabat adacto

(15,563)et iam non telum, sed lenti viminis arbor

(15,564)non exspectatas dabat admirantibus umbras;

(15,565)aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda

(15,566)cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens

(15,567)esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,

(15,568)quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans

(15,569)restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,

(15,570)ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens

(15,571)quicquid, ait superi, monstro portenditur isto,

(15,572)seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,

(15,573)sive minax, mihi sit. viridique e caespite factas

(15,574)placat odoratis herbosas ignibus aras

(15,575)vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,

(15,576)quid sibi significent, trepidantia consulit exta;

(15,577)quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,

(15,578)magna quidem rerum molimina vidit in illis,

(15,579)non manifesta tamen; cum vero sustulit acre

(15,580)a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,

(15,581)rex, ait o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque

(15,582)hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.

(15,583)tu modo rumpe moras portasque intrare patentes

(15,584)adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus

(15,585)rex eris et sceptro tutus potiere perenni.

(15,586)rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis

(15,587)avertens faciem procul, a! procul omnia dixit

(15,588)talia di pellant! multoque ego iustius aevum

(15,589)exul agam, quam me videant Capitolia regem.

(15,590)dixit et extemplo populumque gravemque senatum

(15,591)convocat, ante tamen pacali cornua lauro

(15,592)velat et aggeribus factis a milite forti

(15,593)insistit priscosque deos e more precatus

(15,594)est ait hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,

(15,595)rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam:

(15,596)cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur,

(15,597)si Romam intrarit, famularia iura daturum.

(15,598)ille quidem potuit portas inrumpere apertas,

(15,599)sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo

(15,600)nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites,

(15,601)vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis

(15,602)aut finite metum fatalis morte tyranni!

(15,603)qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,

(15,604)murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus

(15,605)aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,

(15,606)tale sonat populus; sed per confusa frementis

(15,607)verba tamen vulgi vox eminet una quis ille est?

(15,608)et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.

(15,609)rursus ad hos Cipus quem poscitis, inquit habetis

(15,610)et dempta capiti populo prohibente corona

(15,611)exhibuit gemino praesignia tempora cornu.

(15,612)demisere oculos omnes gemitumque dedere

(15,613)atque illud meritis clarum (quis credere possit?)

(15,614)inviti videre caput: nec honore carere

(15,615)ulterius passi festam inposuere coronam;

(15,616)at proceres, quoniam muros intrare vetaris,

(15,617)ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,

(15,618)quantum depresso subiectis bobus aratro

(15,619)conplecti posses ad finem lucis ab ortu.

(15,620)cornuaque aeratis miram referentia formam

(15,621)postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

(15,622)Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,

(15,623)(scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)

(15,624)unde Coroniden circumflua Thybridis alti

(15,625)insula Romuleae sacris adiecerit urbis.

(15,626)Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,

(15,627)pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.

(15,628)funeribus fessi postquam mortalia cernunt

(15,629)temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,

(15,630)auxilium caeleste petunt mediamque tenentes

(15,631)orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,

(15,632)utque salutifera miseris succurrere rebus

(15,633)sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:

(15,634)et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae

(15,635)intremuere simul, cortinaque reddidit imo

(15,636)hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit

(15,637)quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,

(15,638)et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,

(15,639)qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.

(15,640)ite bonis avibus prolemque accersite nostram.

(15,641)iussa dei prudens postquam accepere senatus,

(15,642)quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,

(15,643)quique petant ventis Epidauria litora, mittunt;

(15,644)quae simul incurva missi tetigere carina,

(15,645)concilium Graiosque patres adiere, darentque,

(15,646)oravere, deum, qui praesens funera gentis

(15,647)finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.

(15,648)dissidet et variat sententia, parsque negandum

(15,649)non putat auxilium, multi retinere suamque

(15,650)non emittere opem nec numina tradere suadent:

(15,651)dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem;

(15,652)umbraque telluris tenebras induxerat orbi,

(15,653)cum deus in somnis opifer consistere visus

(15,654)ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede

(15,655)esse solet, baculumque tenens agreste sinistra

(15,656)caesariem longae dextra deducere barbae

(15,657)et placido tales emittere pectore voces:

(15,658)pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam.

(15,659)hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,

(15,660)perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!

(15,661)vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,

(15,662)in quantum verti caelestia corpora debent.

(15,663)extemplo cum voce deus, cum voce deoque

(15,664)somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.

(15,665)postera sidereos aurora fugaverat ignes:

(15,666)incerti, quid agant, proceres ad templa petiti

(15,667)conveniunt operosa dei, quaque ipse morari

(15,668)sede velit, signis caelestibus indicet, orant.

(15,669)vix bene desierant, cum cristis aureus altis

(15,670)in serpente deus praenuntia sibila misit

(15,671)adventuque suo signumque arasque foresque

(15,672)marmoreumque solum fastigiaque aurea movit

(15,673)pectoribusque tenus media sublimis in aede

(15,674)constitit atque oculos circumtulit igne micantes:

(15,675)territa turba pavet, cognovit numina castos

(15,676)evinctus vitta crines albente sacerdos

(15,677)et deus en, deus est! animis linguisque favete,

(15,678)quisquis ades! dixit sis, o pulcherrime, visus

(15,679)utiliter populosque iuves tua sacra colentes!

(15,680)quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes

(15,681)verba sacerdotis referunt geminata piumque

(15,682)Aeneadae praestant et mente et voce favorem.

(15,683)adnuit his motisque deus rata pignora cristis

(15,684)ter repetita dedit vibrata sibila lingua;

(15,685)tum gradibus nitidis delabitur oraque retro

(15,686)flectit et antiquas abiturus respicit aras

(15,687)adsuetasque domos habitataque templa salutat.

(15,688)inde per iniectis adopertam floribus ingens

(15,689)serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem

(15,690)tendit ad incurvo munitos aggere portus.

(15,691)restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis

(15,692)officium placido visus dimittere vultu

(15,693)corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa

(15,694)sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;

(15,695)Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro

(15,696)torta coronatae solvunt retinacula navis.

(15,697)inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte

(15,698)inpositaque premens puppim cervice recurvam

(15,699)caeruleas despectat aquas modicisque per aequor

(15,700)Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu

(15,701)Italiam tenuit praeterque Lacinia templo

(15,702)nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;

(15,703)linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis

(15,704)saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte,

(15,705)Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque

(15,706)evincitque fretum Siculique angusta Pelori

(15,707)Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla

(15,708)Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.

(15,709)inde legit Capreas promunturiumque Minervae

(15,710)et Surrentino generosos palmite colles

(15,711)Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam

(15,712)Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.

(15,713)hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur

(15,714)Liternum multamque trahens sub gurgite harenam

(15,715)Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis

(15,716)Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus

(15,717)Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude

(15,718)et tellus Circaea et spissi litoris Antium.

(15,719)huc ubi veliferam nautae advertere carinam,

(15,720)(asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes

(15,721)perque sinus crebros et magna volumina labens

(15,722)templa parentis init flavum tangentia litus.

(15,723)aequore placato patrias Epidaurius aras

(15,724)linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus

(15,725)litoream tractu squamae crepitantis harenam

(15,726)sulcat et innixus moderamine navis in alta

(15,727)puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque

(15,728)Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.

(15,729)huc omnis populi passim matrumque patrumque

(15,730)obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,

(15,731)Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.

(15,732)quaque per adversas navis cita ducitur undas,

(15,733)tura super ripas aris ex ordine factis

(15,734)parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,

(15,735)ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.

(15,736)iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:

(15,737)erigitur serpens summoque acclinia malo

(15,738)colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.

(15,739)scinditur in geminas partes circumfluus amnis

(15,740)(Insula nomen habet) laterumque a parte duorum

(15,741)porrigit aequales media tellure lacertos:

(15,742)huc se de Latia pinu Phoebeius anguis

(15,743)contulit et finem specie caeleste resumpta

(15,744)luctibus inposuit venitque salutifer urbi.

(15,745)Hic tamen accessit delubris advena nostris:

(15,746)Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque

(15,747)praecipuum non bella magis finita triumphis

(15,748)resque domi gestae properataque gloria rerum

(15,749)in sidus vertere novum stellamque comantem,

(15,750)quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis

(15,751)ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:

(15,752)scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos

(15,753)perque papyriferi septemflua flumina Nili

(15,754)victrices egisse rates Numidasque rebelles

(15,755)Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem

(15,756)nominibus Pontum populo adiecisse Quirini

(15,757)et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

(15,758)quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum

(15,759)humano generi, superi, favistis abunde!

(15,760)ne foret hic igitur mortali semine cretus,

(15,761)ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit

(15,762)Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari

(15,763)pontifici letum et coniurata arma moveri,

(15,764)palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis

(15,765)adspice, dicebat quanta mihi mole parentur

(15,766)insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,

(15,767)quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.

(15,768)solane semper ero iustis exercita curis,

(15,769)quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,

(15,770)nunc male defensae confundant moenia Troiae,

(15,771)quae videam natum longis erroribus actum

(15,772)iactarique freto sedesque intrare silentum

(15,773)bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

(15,774)cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor

(15,775)damna mei generis? timor hic meminisse priorum

(15,776)non sinit; en acui sceleratos cernitis enses.

(15,777)quos prohibete, precor, facinusque repellite neve

(15,778)caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!

(15,779)Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

(15,780)verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam

(15,781)ferrea non possunt veterum decreta sororum,

(15,782)signa tamen luctus dant haut incerta futuri;

(15,783)arma ferunt inter nigras crepitantia nubes

(15,784)terribilesque tubas auditaque cornua caelo

(15,785)praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago

(15,786)lurida sollicitis praebebat lumina terris;

(15,787)saepe faces visae mediis ardere sub astris,

(15,788)saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;

(15,789)caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra

(15,790)sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;

(15,791)tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,

(15,792)mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur

(15,793)auditi sanctis et verba minantia lucis.

(15,794)victima nulla litat, magnosque instare tumultus

(15,795)fibra monet, caesumque caput reperitur in extis,

(15,796)inque foro circumque domos et templa deorum

(15,797)nocturnos ululasse canes umbrasque silentum

(15,798)erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.

(15,799)non tamen insidias venturaque vincere fata

(15,800)praemonitus potuere deum, strictique feruntur

(15,801)in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe

(15,802)ad facinus diramque placet nisi curia caedem.

(15,803)tum vero Cytherea manu percussit utraque

(15,804)pectus et Aeneaden molitur condere nube,

(15,805)qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,

(15,806)et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

(15,807)talibus hanc genitor: sola insuperabile fatum,

(15,808)nata, movere paras? intres licet ipsa sororum

(15,809)tecta trium: cernes illic molimine vasto

(15,810)ex aere et solido rerum tabularia ferro,

(15,811)quae neque concursum caeli neque fulminis iram

(15,812)nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas;

(15,813)invenies illic incisa adamante perenni

(15,814)fata tui generis: legi ipse animoque notavi

(15,815)et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

(15,816)hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,

(15,817)tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.

(15,818)ut deus accedat caelo templisque colatur,

(15,819)tu facies natusque suus, qui nominis heres

(15,820)inpositum feret unus onus caesique parentis

(15,821)nos in bella suos fortissimus ultor habebit.

(15,822)illius auspiciis obsessae moenia pacem

(15,823)victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,

(15,824)Emathiique iterum madefient caede Philippi,

(15,825)et magnum Siculis nomen superabitur undis,

(15,826)Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

(15,827)non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,

(15,828)servitura suo Capitolia nostra Canopo.

(15,829)quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes

(15,830)oceano numerem? quodcunque habitabile tellus

(15,831)sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

(15,832)Pace data terris animum ad civilia vertet

(15,833)iura suum legesque feret iustissimus auctor

(15,834)exemploque suo mores reget inque futuri

(15,835)temporis aetatem venturorumque nepotum

(15,836)prospiciens prolem sancta de coniuge natam

(15,837)ferre simul nomenque suum curasque iubebit,

(15,838)nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,

(15,839)aetherias sedes cognataque sidera tanget.

(15,840)hanc animam interea caeso de corpore raptam

(15,841)fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque

(15,842)divus ab excelsa prospectet Iulius aede!

(15,843)Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus

(15,844)constitit alma Venus nulli cernenda suique

(15,845)Caesaris eripuit membris nec in aera solvi

(15,846)passa recentem animam caelestibus intulit astris

(15,847)dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit

(15,848)emisitque sinu: luna volat altius illa

(15,849)flammiferumque trahens spatioso limite crinem

(15,850)stella micat natique videns bene facta fatetur

(15,851)esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.

(15,852)hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,

(15,853)libera fama tamen nullisque obnoxia iussis

(15,854)invitum praefert unaque in parte repugnat:

(15,855)sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,

(15,856)Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;

(15,857)denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

(15,858)sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces

(15,859)temperat aetherias et mundi regna triformis,

(15,860)terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.

(15,861)di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis

(15,862)cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine

(15,863)urbis et invicti genitor Gradive Quirini

(15,864)Vestaque Caesareos inter sacrata penates,

(15,865)et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,

(15,866)quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,

(15,867)quosque alios vati fas appellare piumque est:

(15,868)tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

(15,869)qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto

(15,870)accedat caelo faveatque precantibus absens!

(15,871)Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

(15,872)nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

(15,873)cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

(15,874)ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:

(15,875)parte tamen meliore mei super alta perennis

(15,876)astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

(15,877)quaque patet domitis Romana potentia terris,

(15,878)ore legar populi, perque omnia saecula fama,

(15,879)siquid habent veri vatum praesagia, vivam.

Home Inhaltsverzeichnis