(1,1)Tempora cum causis Latium digesta per annum

(1,2)lapsaque sub terras ortaque signa canam.

(1,3)excipe pacato, Caesar Germanice, voltu

(1,4)hoc opus et timidae derige navis iter,

(1,5)officioque, levem non aversatus honorem,

(1,6)en tibi devoto numine dexter ades.

(1,7)sacra recognosces annalibus eruta priscis

(1,8)et quo sit merito quaeque notata dies.

(1,9)invenies illic et festa domestica vobis;

(1,10)saepe tibi pater est, saepe legendus avus,

(1,11)quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos,

(1,12)tu quoque cum Druso praemia fratre feres.

(1,13)Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras

(1,14)et quoscumque sacris addidit ille dies.

(1,15)adnue conanti per laudes ire tuorum

(1,16)deque meo pavidos excute corde metus.

(1,17)da mihi te placidum, dederis in carmina vires:

(1,18)ingenium voltu statque caditque tuo.

(1,19)pagina iudicium docti subitura movetur

(1,20)principis, ut Clario missa legenda deo.

(1,21)quae sit enim culti facundia sensimus oris,

(1,22)civica pro trepidis cum tulit arma reis.

(1,23)scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,

(1,24)ingenii currant flumina quanta tui.

(1,25)si licet et fas est, vates rege vatis habenas,

(1,26)auspice te felix totus ut annus eat.

(1,27)Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno

(1,28)constituit menses quinque bis esse suo.

(1,29)scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,

(1,30)curaque finitimos vincere maior erat.

(1,31)est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum,

(1,32)erroremque suum quo tueatur habet.

(1,33)quod satis est, utero matris dum prodeat infans,

(1,34)hoc anno statuit temporis esse satis;

(1,35)per totidem menses a funere coniugis uxor

(1,36)sustinet in vidua tristia signa domo.

(1,37)haec igitur vidit trabeati cura Quirini,

(1,38)cum rudibus populis annua iura daret.

(1,39)Martis erat primus mensis, Venerisque secundus;

(1,40)haec generis princeps, ipsius ille pater:

(1,41)tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,

(1,42)quae sequitur, numero turba notata fuit.

(1,43)at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,

(1,44)mensibus antiquis praeposuitque duos.

(1,45)Ne tamen ignores variorum iura dierum,

(1,46)non habet officii Lucifer omnis idem.

(1,47)ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:

(1,48)fastus erit, per quem lege licebit agi.

(1,49)nec toto perstare die sua iura putaris:

(1,50)qui iam fastus erit, mane nefastus erat;

(1,51)nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,

(1,52)verbaque honoratus libera praetor habet.

(1,53)est quoque, quo populum ius est includere saeptis;

(1,54)est quoque, qui nono semper ab orbe redit.

(1,55)vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;

(1,56)Idibus alba Iovi grandior agna cadit;

(1,57)Nonarum tutela deo caret. omnibus istis

(1,58)(ne fallare cave) proximus ater erit.

(1,59)omen ab eventu est: illis nam Roma diebus

(1,60)damna sub averso tristia Marte tulit.

(1,61)haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,

(1,62)ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

(1,63)Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum

(1,64)inque meo primum carmine Ianus adest.

(1,65)Iane biceps, anni tacite labentis origo,

(1,66)solus de superis qui tua terga vides,

(1,67)dexter ades ducibus, quorum secura labore

(1,68)otia terra ferax, otia pontus habet:

(1,69)dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,

(1,70)et resera nutu candida templa tuo.

(1,71)prospera lux oritur: linguis animisque favete;

(1,72)nunc dicenda bona sunt bona verba die.

(1,73)lite vacent aures, insanaque protinus absint

(1,74)iurgia: differ opus, livida turba, tuum.

(1,75)cernis odoratis ut luceat ignibus aether,

(1,76)et sonet accensis spica Cilissa focis?

(1,77)flamma nitore suo templorum verberat aurum,

(1,78)et tremulum summa spargit in aede iubar.

(1,79)vestibus intactis Tarpeias itur in arces,

(1,80)et populus festo concolor ipse suo est,

(1,81)iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,

(1,82)et nova conspicuum pondera sentit ebur.

(1,83)colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,

(1,84)quos aluit campis herba Falisca suis.

(1,85)Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem,

(1,86)nil nisi Romanum quod tueatur habet.

(1,87)salve, laeta dies, meliorque revertere semper,

(1,88)a populo rerum digna potente coli.

(1,89)Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?

(1,90)nam tibi par nullum Graecia numen habet.

(1,91)ede simul causam, cur de caelestibus unus

(1,92)sitque quod a tergo sitque quod ante vides.

(1,93)haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,

(1,94)lucidior visa est quam fuit ante domus.

(1,95)tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus

(1,96)bina repens oculis obtulit ora meis.

(1,97)extimui sensique metu riguisse capillos,

(1,98)et gelidum subito frigore pectus erat.

(1,99)ille tenens baculum dextra clavemque sinistra

(1,100)edidit hos nobis ore priore sonos:

(1,101)disce metu posito, vates operose dierum,

(1,102)quod petis, et voces percipe mente meas.

(1,103)me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:

(1,104)aspice quam longi temporis acta canam.

(1,105)lucidus hic aer et quae tria corpora restant,

(1,106)ignis, aquae, tellus, unus acervus erat.

(1,107)ut semel haec rerum secessit lite suarum

(1,108)inque novas abiit massa soluta domos,

(1,109)flamma petit altum, propior locus aera cepit,

(1,110)sederunt medio terra fretumque solo.

(1,111)tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,

(1,112)in faciem redii dignaque membra deo.

(1,113)nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,

(1,114)ante quod est in me postque videtur idem.

(1,115)accipe quaesitae quae causa sit altera formae,

(1,116)hanc simul ut noris officiumque meum.

(1,117)quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,

(1,118)omnia sunt nostra clausa patentque manu.

(1,119)me penes est unum vasti custodia mundi,

(1,120)et ius vertendi cardinis omne meum est.

(1,121)cum libuit Pacem placidis emittere tectis,

(1,122)libera perpetuas ambulat illa vias:

(1,123)sanguine letifero totus miscebitur orbis,

(1,124)ni teneant rigidae condita Bella serae.

(1,125)praesideo foribus caeli cum mitibus Horis

(1,126)(it, redit officio Iuppiter ipse meo):

(1,127)inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos

(1,128)imponit libum farraque mixta sale,

(1,129)nomina ridebis: modo namque Patulcius idem

(1,130)et modo sacrifico Clusius ore vocor.

(1,131)scilicet alterno voluit rudis illa vetustas

(1,132)nomine diversas significare vices.

(1,133)vis mea narrata est; causam nunc disce figurae:

(1,134)iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.

(1,135)omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes,

(1,136)e quibus haec populum spectat, at illa Larem,

(1,137)utque sedens primi vester prope limina tecti

(1,138)ianitor egressus introitusque videt,

(1,139)sic ego perspicio caelestis ianitor aulae

(1,140)Eoas partes Hesperiasque simul.

(1,141)ora vides Hecates in tres vertentia partes,

(1,142)servet ut in ternas compita secta vias:

(1,143)et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,

(1,144)cernere non moto corpore bina licet.

(1,145)dixerat: et voltu, si plura requirere vellem,

(1,146)difficilem mihi se non fore pactus erat.

(1,147)sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,

(1,148)verbaque sum spectans plura locutus humum:

(1,149)dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,

(1,150)qui melius per ver incipiendus erat?

(1,151)omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,

(1,152)et nova de gravido palmite gemma tumet,

(1,153)et modo formatis operitur frondibus arbor,

(1,154)prodit et in summum seminis herba solum,

(1,155)et tepidum volucres concentibus aera mulcent,

(1,156)ludit et in pratis luxuriatque pecus.

(1,157)tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo

(1,158)et luteum celsa sub trabe figit opus:

(1,159)tum patitur cultus ager et renovatur aratro.

(1,160)haec anni novitas iure vocanda fuit.

(1,161)quaesieram multis; non multis ille moratus

(1,162)contulit in versus sic sua verba duos:

(1,163)bruma novi prima est veterisque novissima solis:

(1,164)principium capiunt Phoebus et annus idem.

(1,165)post ea mirabar cur non sine litibus esset

(1,166)prima dies. causam percipe Ianus ait.

(1,167)tempora commisi nascentia rebus agendis,

(1,168)totus ab auspicio ne foret annus iners.

(1,169)quisque suas artes ob idem delibat agendo,

(1,170)nec plus quam solitum testificatur opus.

(1,171)mox ego, cur, quamvis aliorum numina placem,

(1,172)Iane, tibi primum tura merumque fero?

(1,173)ut possis aditum per me, qui limina servo,

(1,174)ad quoscumque voles inquit habere deos.

(1,175)at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis,

(1,176)et damus alternas accipimusque preces?

(1,177)tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,

(1,178)omina principiis inquit inesse solent.

(1,179)ad primam vocem timidas advertitis aures,

(1,180)et visam primum consulit augur avem.

(1,181)templa patent auresque deum, nec lingua caducas

(1,182)concipit ulla preces, dictaque pondus habent.

(1,183)desierat Ianus. nec longa silentia feci,

(1,184)sed tetigi verbis ultima verba meis:

(1,185)quid volt palma sibi rugosaque carica dixi

(1,186)et data sub niveo candida mella cado?

(1,187)omen ait causa est, ut res sapor ille sequatur

(1,188)et peragat coeptum dulcis ut annus iter.

(1,189)dulcia cur dentur video: stipis adice causam,

(1,190)pars mihi de festo ne labet ulla tuo.

(1,191)risit, et o quam te fallunt tua saecula dixit,

(1,192)qui stipe mel sumpta dulcius esse putas!

(1,193)vix ego Saturno quemquam regnante videbam

(1,194)cuius non animo dulcia lucra forent.

(1,195)tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:

(1,196)vix ultra quo iam progrediatur habet.

(1,197)pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis,

(1,198)dum populus pauper, dum nova Roma fuit,

(1,199)dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

(1,200)et dabat exiguum fluminis ulva torum.

(1,201)Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,

(1,202)inque Iovis dextra fictile fulmen erat.

(1,203)frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,

(1,204)pascebatque suas ipse senator oves:

(1,205)nec pudor in stipula placidam cepisse quietem

(1,206)et fenum capiti subposuisse fuit.

(1,207)iura dabat populis posito modo praetor aratro,

(1,208)et levis argenti lammina crimen erat.

(1,209)at postquam fortuna loci caput extulit huius

(1,210)et tetigit summo vertice Roma deos,

(1,211)creverunt et opes et opum furiosa cupido,

(1,212)et, cum possideant plurima, plura petunt.

(1,213)quaerere ut absumant, absumpta requirere certant,

(1,214)atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:

(1,215)sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,

(1,216)quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

(1,217)in pretio pretium nunc est: dat census honores,

(1,218)census amicitias; pauper ubique iacet.

(1,219)tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris,

(1,220)curque iuvent nostras aera vetusta manus,

(1,221)aera dabant olim: melius nunc omen in auro est,

(1,222)victaque concessit prisca moneta novae.

(1,223)nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,

(1,224)aurea: maiestas convenit ipsa deo.

(1,225)laudamus veteres, sed nostris utimur annis:

(1,226)mos tamen est aeque dignus uterque coli.

(1,227)finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante,

(1,228)clavigerum verbis adloquor ipse deum:

(1,229)multa quidem didici: sed cur navalis in aere

(1,230)altera signata est, altera forma biceps?

(1,231)noscere me duplici posses ut imagine dixit,

(1,232)ni vetus ipsa dies extenuasset opus.

(1,233)causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem

(1,234)ante pererrato falcifer orbe deus.

(1,235)hac ego Saturnum memini tellure receptum

(1,236)(caelitibus regnis a Iove pulsus erat).

(1,237)inde diu genti mansit Saturnia nomen;

(1,238)dicta quoque est Latium terra latente deo.

(1,239)at bona posteritas puppem formavit in aere,

(1,240)hospitis adventum testificata dei.

(1,241)ipse solum colui, cuius placidissima laevum

(1,242)radit harenosi Thybridis unda latus.

(1,243)hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,

(1,244)tantaque res paucis pascua bubus erat.

(1,245)arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro

(1,246)nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.

(1,247)tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum

(1,248)esset, et humanis numina mixta locis.

(1,249)nondum Iustitiam facinus mortale fugarat

(1,250)(ultima de superis illa reliquit humum),

(1,251)proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;

(1,252)nullus erat iustis reddere iura labor.

(1,253)nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar,

(1,254)et, clavem ostendens, haec ait arma gero.

(1,255)presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi,

(1,256)voce mea voces eliciente dei:

(1,257)cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,

(1,258)hic ubi iuncta foris templa duobus habes?

(1,259)ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,

(1,260)protinus Oebalii rettulit arma Tati,

(1,261)utque levis custos, armillis capta, Sabinos

(1,262)ad summae tacitos duxerit arcis iter.

(1,263)inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit

(1,264)arduus in valles per fora clivus erat.

(1,265)et iam contigerat portam, Saturnia cuius

(1,266)dempserat oppositas invidiosa seras;

(1,267)cum tanto veritus committere numine pugnam,

(1,268)ipse meae movi callidus artis opus,

(1,269)oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,

(1,270)sumque repentinas eiaculatus aquas.

(1,271)ante tamen madidis subieci sulpura venis,

(1,272)clauderet ut Tatio fervidus umor iter.

(1,273)cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,

(1,274)quae fuerat, tuto reddita forma loco est;

(1,275)ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:

(1,276)haec adolet flammis cum strue farra suis.

(1,277)at cur pace lates, motisque recluderis armis?

(1,278)nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:

(1,279)ut populo reditus pateant ad bella profecto,

(1,280)tota patet dempta ianua nostra sera.

(1,281)pace fores obdo, ne qua discedere possit;

(1,282)Caesareoque diu numine clausus ero.

(1,283)dixit, et attollens oculos diversa videntes

(1,284)aspexit toto quicquid in orbe fuit:

(1,285)pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi,

(1,286)tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.

(1,287)Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,

(1,288)neve suum praesta deserat auctor opus.

(1,289)Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,

(1,290)sacravere patres hac duo templa die.

(1,291)accepit Phoebo nymphaque Coronide natum

(1,292)insula, dividua quam premit amnis aqua.

(1,293)Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque

(1,294)iunctaque sunt magno templa nepotis avo.

(1,295)Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,

(1,296)dicere? promissi pars sit et ista mei.

(1,297)felices animae, quibus haec cognoscere primis

(1,298)inque domos superas scandere cura fuit!

(1,299)credibile est illos pariter vitiisque locisque

(1,300)altius humanis exseruisse caput.

(1,301)non Venus et vinum sublimia pectora fregit

(1,302)officiumque fori militiaeve labor;

(1,303)nec levis ambitio perfusaque gloria fuco

(1,304)magnarumque fames sollicitavit opum.

(1,305)admovere oculis distantia sidera mentis

(1,306)aetheraque ingenio subposuere suo.

(1,307)sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus

(1,308)summaque Peliacus sidera tangat apex.

(1,309)nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis,

(1,310)ponemusque suos ad vaga signa dies.

(1,311)Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,

(1,312)sparsaque caelesti rore madebit humus,

(1,313)octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri:

(1,314)praeceps occiduas ille subibit aquas.

(1,315)Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris

(1,316)signa dabunt imbres exoriente Lyra.

(1,317)Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,

(1,318)Ianus Agonali luce piandus erit.

(1,319)nominis esse potest succinctus causa minister,

(1,320)hostia caelitibus quo feriente cadit,

(1,321)qui calido strictos tincturus sanguine cultros

(1,322)semper agatne rogat nec nisi iussus agit.

(1,323)pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu

(1,324)nomen Agonalem credit habere diem.

(1,325)pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,

(1,326)una sit ut proprio littera dempta loco.

(1,327)an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,

(1,328)a pecoris lux est ipsa notata metu?

(1,329)fas etiam fieri solitis aetate priorum

(1,330)nomina de ludis Graeca tulisse diem.

(1,331)et pecus antiquus dicebat agonia sermo;

(1,332)veraque iudicio est ultima causa meo.

(1,333)utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum

(1,334)numina lanigerae coniuge debet ovis.

(1,335)victima quae dextra cecidit victrice vocatur;

(1,336)hostibus a domitis hostia nomen habet.

(1,337)ante, deos homini quod conciliare valeret,

(1,338)far erat et puri lucida mica salis.

(1,339)nondum pertulerat lacrimatas cortice murras

(1,340)acta per aequoreas hospita navis aquas,

(1,341)tura nec Euphrates nec miserat India costum,

(1,342)nec fuerant rubri cognita fila croci.

(1,343)ara dabat fumos herbis contenta Sabinis,

(1,344)et non exiguo laurus adusta sono;

(1,345)siquis erat factis prati de flore coronis

(1,346)qui posset violas addere, dives erat.

(1,347)hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,

(1,348)in sacris nullum culter habebat opus.

(1,349)prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,

(1,350)ulta suas merita caede nocentis opes:

(1,351)nam sata vere novo teneris lactentia sucis

(1,352)eruta saetigerae comperit ore suis.

(1,353)sus dederat poenas: exemplo territus huius

(1,354)palmite debueras abstinuisse, caper.

(1,355)quem spectans aliquis dentes in vite prementem,

(1,356)talia non tacito dicta dolore dedit:

(1,357)rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,

(1,358)in tua quod spargi cornua possit erit.

(1,359)verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis

(1,360)spargitur adfuso cornua, Bacche, mero.

(1,361)culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:

(1,362)quid bos, quid placidae commeruistis oves?

(1,363)flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas

(1,364)viderat inceptos destituisse favos;

(1,365)caerula quem genetrix aegre solata dolentem

(1,366)addidit haec dictis ultima verba suis:

(1,367)siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit

(1,368)quoque modo repares quae periere dabit.

(1,369)decipiat ne te versis tamen ille figuris,

(1,370)impediant geminas vincula firma manus.

(1,371)pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno

(1,372)alligat aequorei bracchia capta senis.

(1,373)ille sua faciem transformis adulterat arte;

(1,374)mox domitus vinclis in sua membra redit,

(1,375)oraque caerulea tollens rorantia barba

(1,376)qua dixit repares arte requiris apes?

(1,377)obrue mactati corpus tellure iuvenci:

(1,378)quod petis a nobis, obrutus ille dabit.

(1,379)iussa facit pastor; fervent examina putri

(1,380)de bove: mille animas una necata dedit.

(1,381)poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,

(1,382)quas pia dis ruris ferre solebat anus.

(1,383)quid tuti superest, animam cum ponat in aris

(1,384)lanigerumque pecus ruricolaeque boves?

(1,385)placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,

(1,386)ne detur celeri victima tarda deo.

(1,387)quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae,

(1,388)nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.

(1,389)exta canum vidi Triviae libare Sapaeos

(1,390)et quicumque tuas accolit, Haeme, nives.

(1,391)caeditur et rigido custodi ruris asellus;

(1,392)causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.

(1,393)festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,

(1,394)tertia quae solito tempore bruma refert.

(1,395)di quoque cultores in idem venere Lyaei

(1,396)et quicumque iocis non alienus erat,

(1,397)Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus

(1,398)quaeque colunt amnes solaque rura deae.

(1,399)venerat et senior pando Silenus asello,

(1,400)quique ruber pavidas inguine terret aves.

(1,401)dulcia qui dignum nemus in convivia nacti

(1,402)gramine vestitis accubuere toris:

(1,403)vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,

(1,404)miscendas parce rivus agebat aquas.

(1,405)Naides effusis aliae sine pectinis usu,

(1,406)pars aderant positis arte manuque comis;

(1,407)illa super suras tunicam collecta ministrat,

(1,408)altera dissuto pectus aperta sinu;

(1,409)exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas,

(1,410)impediunt teneros vincula nulla pedes.

(1,411)hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,

(1,412)pars tibi, qui pinu tempora nexa geris:

(1,413)te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt:

(1,414)nequitia est quae te non sinit esse senem.

(1,415)at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus

(1,416)omnibus ex illis Lotide captus erat:

(1,417)hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,

(1,418)signaque dat nutu sollicitatque notis.

(1,419)fastus inest pulchris sequiturque superbia formam:

(1,420)inrisum voltu despicit illa suo.

(1,421)nox erat, et vino somnum faciente iacebant

(1,422)corpora diversis victa sopore locis;

(1,423)Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,

(1,424)sicut erat lusu fessa, quievit humo.

(1,425)surgit amans animamque tenens vestigia furtim

(1,426)suspenso digitis fert taciturna gradu.

(1,427)ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,

(1,428)ipsa sui flatus ne sonet aura cavet;

(1,429)et iam finitima corpus librabat in herba:

(1,430)illa tamen multi plena soporis erat.

(1,431)gaudet et a pedibus tracto velamine vota

(1,432)ad sua felici coeperat ire via.

(1,433)ecce rudens rauco Sileni vector asellus

(1,434)intempestivos edidit ore sonos.

(1,435)territa consurgit nymphe, manibusque Priapum

(1,436)reicit, et fugiens concitat omne nemus.

(1,437)at deus, obscena nimium quoque parte paratus,

(1,438)omnibus ad lunae lumina risus erat.

(1,439)morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est

(1,440)Hellespontiaco victima grata deo.

(1,441)intactae fueratis aves, solacia ruris,

(1,442)adsuetum silvis innocuumque genus,

(1,443)quae facitis nidos et plumis ova fovetis,

(1,444)et facili dulces editis ore modos;

(1,445)sed nihil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,

(1,446)dique putant mentes vos aperire suas.

(1,447)(nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,

(1,448)nunc pinna veras, nunc datis ore notas.)

(1,449)tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,

(1,450)iuveruntque deos indicis exta sui.

(1,451)ergo saepe suo coniunx abducta marito

(1,452)uritur Idaliis alba columba focis.

(1,453)nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser

(1,454)det iecur in lances, Inachioti, tuas.

(1,455)nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,

(1,456)quod tepidum vigili provocet ore diem.

(1,457)Interea Delphin clarum super aequora sidus

(1,458)tollitur et patriis exserit ora vadis.

(1,459)Postera lux hiemem medio discrimine signat,

(1,460)aequaque praeteritae quae superabit erit.

(1,461)Proxima prospiciet Tithono nupta relicto

(1,462)Arcadiae sacrum pontificale deae.

(1,463)te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,

(1,464)hic ubi Virginea Campus obitur aqua.

(1,465)unde petam causas horum moremque sacrorum?

(1,466)deriget in medio quis mea vela freto?

(1,467)ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,

(1,468)propositoque fave, ne tuus erret honor.

(1,469)orta prior luna, de se si creditur ipsi,

(1,470)a magno tellus Arcade nomen habet.

(1,471)hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque,

(1,472)nobilior sacrae sanguine matris erat;

(1,473)quae, simul aetherios animo conceperat ignes,

(1,474)ore dabat vero carmina plena dei.

(1,475)dixerat haec nato motus instare sibique,

(1,476)multaque praeterea tempore nacta fidem.

(1,477)nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus

(1,478)deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.

(1,479)cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit

(1,480)(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.

(1,481)sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,

(1,482)sed deus: offenso pulsus es urbe deo.

(1,483)non meriti poenam pateris, sed numinis iram:

(1,484)est aliquid magnis crimen abesse malis.

(1,485)conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra

(1,486)pectora pro facto spemque metumque suo.

(1,487)nec tamen ut primus maere mala talia passus:

(1,488)obruit ingentes ista procella viros.

(1,489)passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris

(1,490)Cadmus in Aonia constitit exul humo;

(1,491)passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,

(1,492)et quos praeterea longa referre mora est.

(1,493)omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,

(1,494)ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.

(1,495)nec fera tempestas toto tamen horret in anno:

(1,496)et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.

(1,497)vocibus Euander firmata mente parentis

(1,498)nave secat fluctus Hesperiamque tenet.

(1,499)iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem

(1,500)egerat et Tuscis obvius ibat aquis:

(1,501)fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti,

(1,502)aspicit et sparsas per loca sola casas;

(1,503)utque erat, immissis puppem stetit ante capillis,

(1,504)continuitque manum torva regentis iter,

(1,505)et procul in dextram tendens sua bracchia ripam

(1,506)pinea non sano ter pede texta ferit,

(1,507)neve daret saltum properans insistere terrae

(1,508)vix est Euandri vixque retenta manu;

(1,509)di que petitorum dixit salvete locorum,

(1,510)tuque, novos caelo terra datura deos,

(1,511)fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,

(1,512)et nemorum silvae Naiadumque chori,

(1,513)este bonis avibus visi natoque mihique,

(1,514)ripaque felici tacta sit ista pede.

(1,515)fallor, an hi fient ingentia moenia colles,

(1,516)iuraque ab hac terra cetera terra petet?

(1,517)montibus his olim totus promittitur orbis.

(1,518)quis tantum fati credat habere locum?

(1,519)et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:

(1,520)hic quoque causa novi femina Martis erit.

(1,521)care nepos Palla, funesta quid induis arma?

(1,522)indue: non humili vindice caesus eris.

(1,523)victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:

(1,524)obruit hostiles ista ruina domos.

(1,525)urite victrices Neptunia Pergama flammae:

(1,526)num minus hic toto est altior orbe cinis?

(1,527)iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem

(1,528)adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.

(1,529)tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem,

(1,530)et fient ipso sacra colente deo,

(1,531)et penes Augustos patriae tutela manebit:

(1,532)hanc fas imperii frena tenere domum.

(1,533)inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,

(1,534)pondera caelesti mente paterna feret,

(1,535)utque ego perpetuis olim sacrabor in aris,

(1,536)sic Augusta novum Iulia numen erit.

(1,537)talibus ut dictis nostros descendit in annos,

(1,538)substitit in medio praescia lingua sono.

(1,539)puppibus egressus Latia stetit exul in herba:

(1,540)felix, exilium cui locus ille fuit!

(1,541)nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter

(1,542)montibus Ausoniis Arcade maior erat.

(1,543)ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros

(1,544)emensus longi claviger orbis iter,

(1,545)dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur

(1,546)incustoditae lata per arva boves.

(1,547)mane erat: excussus somno Tirynthius actor

(1,548)de numero tauros sentit abesse duos.

(1,549)nulla videt quaerens taciti vestigia furti:

(1,550)traxerat aversos Cacus in antra ferox,

(1,551)Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,

(1,552)non leve finitimis hospitibusque malum.

(1,553)dira viro facies, vires pro corpore, corpus

(1,554)grande (pater monstri Mulciber huius erat),

(1,555)proque domo longis spelunca recessibus ingens,

(1,556)abdita, vix ipsis invenienda feris;

(1,557)ora super postes adfixaque bracchia pendent,

(1,558)squalidaque humanis ossibus albet humus.

(1,559)servata male parte boum Iove natus abibat:

(1,560)mugitum rauco furta dedere sono.

(1,561)accipio revocamen ait, vocemque secutus

(1,562)impia per silvas ultor ad antra venit.

(1,563)ille aditum fracti praestruxerat obice montis;

(1,564)vix iuga movissent quinque bis illud opus.

(1,565)nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis),

(1,566)et vastum motu conlabefactat onus.

(1,567)quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,

(1,568)ictaque subsedit pondere molis humus.

(1,569)prima movet Cacus conlata proelia dextra

(1,570)remque ferox saxis stipitibusque gerit.

(1,571)quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes

(1,572)confugit, et flammas ore sonante vomit;

(1,573)quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas

(1,574)et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.

(1,575)occupat Alcides, adductaque clava trinodis

(1,576)ter quater adverso sedit in ore viri.

(1,577)ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos

(1,578)et lato moriens pectore plangit humum.

(1,579)immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum

(1,580)victor et Euandrum ruricolasque vocat,

(1,581)constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,

(1,582)hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.

(1,583)nec tacet Euandri mater prope tempus adesse

(1,584)Hercule quo tellus sit satis usa suo.

(1,585)at felix vates, ut dis gratissima vixit,

(1,586)possidet hunc Iani sic dea mense diem.

(1,587)Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos

(1,588)semimaris flammis viscera libat ovis;

(1,589)redditaque est omnis populo provincia nostro

(1,590)et tuus Augusto nomine dictus avus.

(1,591)perlege dispositas generosa per atria ceras:

(1,592)contigerunt nulli nomina tanta viro.

(1,593)Africa victorem de se vocat, alter Isauras

(1,594)aut Cretum domitas testificatur opes;

(1,595)hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum;

(1,596)ille Numantina traxit ab urbe notam:

(1,597)et mortem et nomen Druso Germania fecit;

(1,598)me miserum, virtus quam brevis illa fuit!

(1,599)si petat a victis, tot sumet nomina Caesar

(1,600)quot numero gentes maximus orbis habet.

(1,601)ex uno quidam celebres aut torquis adempti

(1,602)aut corvi titulos auxiliaris habent.

(1,603)Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:

(1,604)sed qui te vicit nomine maior erat.

(1,605)nec gradus est supra Fabios cognominis ullus:

(1,606)illa domus meritis Maxima dicta suis.

(1,607)sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes,

(1,608)hic socium summo cum Iove nomen habet.

(1,609)sancta vocant augusta patres, augusta vocantur

(1,610)templa sacerdotum rite dicata manu:

(1,611)huius et augurium dependet origine verbi

(1,612)et quodcumque sua Iuppiter auget ope.

(1,613)augeat imperium nostri ducis, augeat annos,

(1,614)protegat et vestras querna corona fores:

(1,615)auspicibusque deis tanti cognominis heres

(1,616)omine suscipiat, quo pater, orbis onus.

(1,617)Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,

(1,618)fient Parrhasiae sacra relata deae.

(1,619)nam prius Ausonias matres carpenta vehebant

(1,620)(haec quoque ab Euandri dicta parente reor);

(1,621)mox honor eripitur, matronaque destinat omnis

(1,622)ingratos nulla prole novare viros,

(1,623)neve daret partus, ictu temeraria caeco

(1,624)visceribus crescens excutiebat onus.

(1,625)corripuisse patres ausas immitia nuptas,

(1,626)ius tamen exemptum restituisse ferunt,

(1,627)binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti

(1,628)pro pueris fieri virginibusque iubent.

(1,629)scortea non illi fas est inferre sacello,

(1,630)ne violent puros exanimata focos.

(1,631)siquis amas veteres ritus, adsiste precanti;

(1,632)nomina percipies non tibi nota prius.

(1,633)Porrima placatur Postvertaque, sive sorores,

(1,634)sive fugae comites, Maenali diva, tuae;

(1,635)altera quod porro fuerat cecinisse putatur,

(1,636)altera venturum postmodo quicquid erat.

(1,637)Candida, te niveo posuit lux proxima templo,

(1,638)qua fert sublimes alta Moneta gradus,

(1,639)nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam,

(1,640)nunc te sacratae constituere manus.

(1,641)Furius antiquam, populi superator Etrusci,

(1,642)voverat et voti solverat ille fidem.

(1,643)causa, quod a patribus sumptis secesserat armis

(1,644)volgus, et ipsa suas Roma timebat opes.

(1,645)causa recens melior: passos Germania crines

(1,646)porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.

(1,647)inde triumphatae libasti munera gentis

(1,648)templaque fecisti, quam colis ipse, deae.

(1,649)hanc tua constituit genetrix et rebus et ara,

(1,650)sola toro magni digna reperta Iovis.

(1,651)Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto

(1,652)per iuvenis curres signa regentis aquam.

(1,653)septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,

(1,654)fulgebit toto iam Lyra nulla polo.

(1,655)Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis

(1,656)qui micat in medio pectore, mersus erit.

(1,657)Ter quater evolvi signantes tempora fastos,

(1,658)nec Sementiva est ulla reperta dies;

(1,659)cum mihi (sensit enim) lux haec indicitur inquit

(1,660)Musa, quid a fastis non stata sacra petis?

(1,661)utque dies incerta sacri, sic tempora certa,

(1,662)seminibus iactis est ubi fetus ager.

(1,663)state coronati plenum ad praesepe, iuvenci:

(1,664)cum tepido vestrum vere redibit opus.

(1,665)rusticus emeritum palo suspendat aratrum:

(1,666)omne reformidat frigore volnus humus.

(1,667)vilice, da requiem terrae semente peracta;

(1,668)da requiem, terram qui coluere, viris.

(1,669)pagus agat festum: pagum lustrate, coloni,

(1,670)et date paganis annua liba focis.

(1,671)placentur frugum matres, Tellusque Ceresque,

(1,672)farre suo gravidae visceribusque suis:

(1,673)officium commune Ceres et Terra tuentur;

(1,674)haec praebet causam frugibus, illa locum.

(1,675)consortes operis, per quas correcta vetustas

(1,676)quernaque glans victa est utiliore cibo,

(1,677)frugibus immensis avidos satiate colonos,

(1,678)ut capiant cultus praemia digna sui.

(1,679)vos date perpetuos teneris sementibus auctus,

(1,680)nec nova per gelidas herba sit usta nives.

(1,681)cum serimus, caelum ventis aperite serenis;

(1,682)cum latet, aetheria spargite semen aqua.

(1,683)neve graves cultis Cerialia rura cavete

(1,684)agmine laesuro depopulentur aves.

(1,685)vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:

(1,686)post messem praedae copia maior erit.

(1,687)interea crescat scabrae robiginis expers

(1,688)nec vitio caeli palleat ulla seges,

(1,689)et neque deficiat macie nec pinguior aequo

(1,690)divitiis pereat luxuriosa suis;

(1,691)et careant loliis oculos vitiantibus agri,

(1,692)nec sterilis culto surgat avena solo;

(1,693)triticeos fetus passuraque farra bis ignem

(1,694)hordeaque ingenti fenore reddat ager.

(1,695)haec ego pro vobis, haec vos optate coloni,

(1,696)efficiatque ratas utraque diva preces.

(1,697)bella diu tenuere viros: erat aptior ensis

(1,698)vomere, cedebat taurus arator equo;

(1,699)sarcula cessabant, versique in pila ligones,

(1,700)factaque de rastri pondere cassis erat.

(1,701)gratia dis domuique tuae: religata catenis

(1,702)iampridem vestro sub pede Bella iacent.

(1,703)sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:

(1,704)Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.

(1,705)At quae venturas praecedit sexta Kalendas,

(1,706)hac sunt Ledaeis templa dicata deis:

(1,707)fratribus illa deis fratres de gente deorum

(1,708)circa Iuturnae composuere lacus.

(1,709)Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram:

(1,710)haec erit a mensis fine secunda dies.

(1,711)frondibus Actiacis comptos redimita capillos,

(1,712)Pax, ades et toto mitis in orbe mane.

(1,713)dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:

(1,714)tu ducibus bello gloria maior eris.

(1,715)sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,

(1,716)canteturque fera nil nisi pompa tuba.

(1,717)horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:

(1,718)siqua parum Romam terra timebat, amet.

(1,719)tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis,

(1,720)albaque perfusa victima fronte cadat;

(1,721)utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet

(1,722)ad pia propensos vota rogate deos.

(1,723)Sed iam prima mei pars est exacta laboris,

(1,724)cumque suo finem mense libellus habet.

(2,1)Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus:

(2,2)alter ut hic mensis, sic liber alter eat.

(2,3)nunc primum velis, elegi, maioribus itis:

(2,4)exiguum, memini, nuper eratis opus.

(2,5)ipse ego vos habui faciles in amore ministros,

(2,6)cum lusit numeris prima iuventa suis.

(2,7)idem sacra cano signataque tempora fastis:

(2,8)ecquis ad haec illinc crederet esse viam?

(2,9)haec mea militia est; ferimus quae possumus arma,

(2,10)dextraque non omni munere nostra vacat.

(2,11)si mihi non valido torquentur pila lacerto

(2,12)nec bellatoris terga premuntur equi,

(2,13)nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense

(2,14)(his habilis telis quilibet esse potest),

(2,15)at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,

(2,16)nomina, per titulos ingredimurque tuos.

(2,17)ergo ades et placido paulum mea munera voltu

(2,18)respice, pacando siquid ab hoste vacat.

(2,19)Februa Romani dixere piamina patres:

(2,20)nunc quoque dant verbo plurima signa fidem.

(2,21)pontifices ab rege petunt et flamine lanas,

(2,22)quis veterum lingua februa nomen erat;

(2,23)quaeque capit lictor domibus purgamina certis,

(2,24)torrida cum mica farra, vocantur idem;

(2,25)nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura

(2,26)casta sacerdotum tempora fronde tegit.

(2,27)ipse ego flaminicam poscentem februa vidi;

(2,28)februa poscenti pinea virga data est.

(2,29)denique quodcumque est quo corpora nostra piantur,

(2,30)hoc apud intonsos nomen habebat avos.

(2,31)mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci

(2,32)omne solum lustrant, idque piamen habent;

(2,33)aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,

(2,34)tum cum ferales praeteriere dies.

(2,35)omne nefas omnemque mali purgamina causam

(2,36)credebant nostri tollere posse senes.

(2,37)Graecia principium moris dedit: illa nocentes

(2,38)impia lustratos ponere facta putat.

(2,39)Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci

(2,40)caede per Haemonias solvit Acastus aquas;

(2,41)vectam frenatis per inane draconibus Aegeus

(2,42)credulus immerita Phasida fovit ope;

(2,43)Amphiareiades Naupactoo Acheloo

(2,44)solve nefas dixit, solvit et ille nefas.

(2,45)ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis

(2,46)fluminea tolli posse putatis aqua!

(2,47)Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres,

(2,48)primus, ut est, Iani mensis et ante fuit;

(2,49)qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni:

(2,50)tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.

(2,51)primus enim Iani mensis, quia ianua prima est:

(2,52)qui sacer est imis manibus, imus erat.

(2,53)postmodo creduntur spatio distantia longo

(2,54)tempora bis quini continuasse viri.

(2,55)Principio mensis Phrygiae contermina Matri

(2,56)Sospita delubris dicitur aucta novis.

(2,57)nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis

(2,58)templa deae? longa procubuere die.

(2,59)cetera ne simili caderent labefacta ruina

(2,60)cavit sacrati provida cura ducis,

(2,61)sub quo delubris sentitur nulla senectus;

(2,62)nec satis est homines, obligat ille deos.

(2,63)templorum positor, templorum sancte repostor,

(2,64)sit superis opto mutua cura tui.

(2,65)dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos,

(2,66)proque tua maneant in statione domo.

(2,67)tum quoque vicini lucus celebratur Alerni,

(2,68)qua petit aequoreas advena Thybris aquas.

(2,69)ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem

(2,70)inque Iovis summa caeditur arce bidens.

(2,71)saepe graves pluvias adopertus nubibus aether

(2,72)concitat, aut posita sub nive terra latet.

(2,73)Proximus Hesperias Titan abiturus in undas

(2,74)gemmea purpureis cum iuga demet equis,

(2,75)illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum,

(2,76)dicet ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?

(2,77)dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis

(2,78)in liquidas subito mersa notabit aquas.

(2,79)Quem modo caelatum stellis Delphina videbas,

(2,80)is fugiet visus nocte sequente tuos,

(2,81)seu fuit occultis felix in amoribus index,

(2,82)Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.

(2,83)quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?

(2,84)carmine currentes ille tenebat aquas.

(2,85)saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,

(2,86)saepe avidum fugiens restitit agna lupum;

(2,87)saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,

(2,88)et stetit in saxo proxima cerva leae,

(2,89)et sine lite loquax cum Palladis alite cornix

(2,90)sedit, et accipitri iuncta columba fuit.

(2,91)Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,

(2,92)tamquam fraternis obstipuisse modis.

(2,93)nomen Arionium Siculas impleverat urbes

(2,94)captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;

(2,95)inde domum repetens puppem conscendit Arion,

(2,96)atque ita quaesitas arte ferebat opes.

(2,97)forsitan, infelix, ventos undasque timebas:

(2,98)at tibi nave tua tutius aequor erat.

(2,99)namque gubernator destricto constitit ense

(2,100)ceteraque armata conscia turba manu.

(2,101)quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:

(2,102)non haec sunt digitis arma tenenda tuis.

(2,103)ille, metu pavidus, mortem non deprecor inquit,

(2,104)sed liceat sumpta pauca referre lyra.

(2,105)dant veniam ridentque moram: capit ille coronam,

(2,106)quae possit crines, Phoebe, decere tuos;

(2,107)induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:

(2,108)reddidit icta suos pollice chorda sonos,

(2,109)flebilibus numeris veluti canentia dura

(2,110)traiectus penna tempora cantat olor.

(2,111)protinus in medias ornatus desilit undas;

(2,112)spargitur impulsa caerula puppis aqua.

(2,113)inde (fide maius) tergo delphina recurvo

(2,114)se memorant oneri subposuisse novo.

(2,115)ille, sedens citharamque tenens, pretiumque vehendi

(2,116)cantat et aequoreas carmine mulcet aquas.

(2,117)di pia facta vident: astris delphina recepit

(2,118)Iuppiter et stellas iussit habere novem.

(2,119)Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles

(2,120)vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,

(2,121)dum canimus sacras alterno carmine Nonas.

(2,122)maximus hic fastis accumulatur honor.

(2,123)deficit ingenium, maioraque viribus urgent:

(2,124)haec mihi praecipuo est ore canenda dies.

(2,125)quid volui demens elegis imponere tantum

(2,126)ponderis? heroi res erat ista pedis.

(2,127)sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen

(2,128)hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques.

(2,129)res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti

(2,130)nomina, iam pridem tu pater orbis eras.

(2,131)hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,

(2,132)nomen habes: hominum tu pater, ille deum.

(2,133)Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo

(2,134)moenia, tu dederas transilienda Remo.

(2,135)te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit,

(2,136)hoc duce Romanum est solis utrumque latus;

(2,137)tu breve nescioquid victae telluris habebas,

(2,138)quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet.

(2,139)tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas;

(2,140)tu recipis luco, reppulit ille nefas;

(2,141)vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges;

(2,142)tu domini nomen, principis ille tenet;

(2,143)te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille;

(2,144)caelestem fecit te pater, ille patrem.

(2,145)Iam puer Idaeus media tenus eminet alvo,

(2,146)et liquidas mixto nectare fundit aquas.

(2,147)en etiam, siquis Borean horrere solebat,

(2,148)gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.

(2,149)Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis

(2,150)Lucifer, et primi tempora veris erunt.

(2,151)ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,

(2,152)magnaque discedens signa reliquit hiems.

(2,153)Tertia nox veniat, Custodem protinus Ursae

(2,154)aspicies geminos exseruisse pedes.

(2,155)inter hamadryadas iaculatricemque Dianam

(2,156)Callisto sacri pars fuit una chori.

(2,157)illa, deae tangens arcus, quos tangimus arcus,

(2,158)este meae testes virginitatis ait.

(2,159)Cynthia laudavit, promissa que foedera serva,

(2,160)et comitum princeps tu mihi dixit eris.

(2,161)foedera servasset, si non formosa fuisset:

(2,162)cavit mortales, de Iove crimen habet.

(2,163)mille feras Phoebe silvis venata redibat

(2,164)aut plus aut medium sole tenente diem;

(2,165)ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus,

(2,166)in medio gelidae fons erat altus aquae),

(2,167)hic ait in silva, virgo Tegeaea, lavemur;

(2,168)erubuit falso virginis illa sono.

(2,169)dixerat et nymphis. nymphae velamina ponunt;

(2,170)hanc pudet, et tardae dat mala signa morae.

(2,171)exuerat tunicas; uteri manifesta tumore

(2,172)proditur indicio ponderis ipsa suo.

(2,173)cui dea virgineos, periura Lycaoni, coetus

(2,174)desere, nec castas pollue dixit aquas.

(2,175)luna novum decies implerat cornibus orbem:

(2,176)quae fuerat virgo credita, mater erat.

(2,177)laesa furit Iuno, formam mutatque puellae:

(2,178)quid facis? invito est pectore passa Iovem.

(2,179)utque ferae vidit turpes in paelice voltus,

(2,180)huius in amplexus, Iuppiter, inquit eas.

(2,181)ursa per incultos errabat squalida montes

(2,182)quae fuerat summo nuper amata Iovi.

(2,183)iam tria lustra puer furto conceptus agebat,

(2,184)cum mater nato est obvia facta suo.

(2,185)illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens,

(2,186)et gemuit: gemitus verba parentis erant.

(2,187)hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto

(2,188)ni foret in superas raptus uterque domos.

(2,189)signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton,

(2,190)Arctophylax formam terga sequentis habet.

(2,191)saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn

(2,192)Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis.

(2,193)Idibus agrestis fumant altaria Fauni

(2,194)hic ubi discretas insula rumpit aquas.

(2,195)haec fuit illa dies in qua Veientibus armis

(2,196)ter centum Fabii ter cecidere duo.

(2,197)una domus vires et onus susceperat urbis:

(2,198)sumunt gentiles arma professa manus.

(2,199)egreditur castris miles generosus ab isdem,

(2,200)e quis dux fieri quilibet aptus erat.

(2,201)Carmentis portae dextro est via proxima iano:

(2,202)ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.

(2,203)illa fama refert Fabios exisse trecentos:

(2,204)porta vacat culpa, sed tamen omen habet.

(2,205)ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem

(2,206)(turbidus hibernis ille fluebat aquis),

(2,207)castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi

(2,208)Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt;

(2,209)non aliter quam cum Libyca de gente leones

(2,210)invadunt sparsos lata per arva greges.

(2,211)diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo

(2,212)accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.

(2,213)sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte

(2,214)non datur, insidias armaque tecta parant.

(2,215)campus erat, campi claudebant ultima colles

(2,216)silvaque montanas occulere apta feras.

(2,217)in medio paucos armentaque rara relinquunt,

(2,218)cetera virgultis abdita turba latet.

(2,219)ecce velut torrens undis pluvialibus auctus

(2,220)aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,

(2,221)per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat,

(2,222)riparum clausas margine finit aquas,

(2,223)sic Fabii vallem latis discursibus implent,

(2,224)quodque vident sternunt, nec metus alter inest.

(2,225)quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti:

(2,226)simplex nobilitas, perfida tela cave.

(2,227)fraude perit virtus: in apertos undique campos

(2,228)prosiliunt hostes et latus omne tenent.

(2,229)quid faciant pauci contra tot milia fortes?

(2,230)quidve, quod in misero tempore restet, adest?

(2,231)sicut aper longe silvis latratibus actus

(2,232)fulmineo celeres dissipat ore canes,

(2,233)mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti,

(2,234)volneraque alterna dantque feruntque manu.

(2,235)una dies Fabios ad bellum miserat omnes,

(2,236)ad bellum missos perdidit una dies.

(2,237)ut tamen Herculeae superessent semina gentis,

(2,238)credibile est ipsos consuluisse deos:

(2,239)nam puer impubes et adhuc non utilis armis

(2,240)unus de Fabia gente relictus erat;

(2,241)scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,

(2,242)cui res cunctando restituenda foret.

(2,243)Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis

(2,244)et medius Crater inter utrumque, iacent.

(2,245)Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti;

(2,246)quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam.

(2,247)forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat

(2,248)(non faciet longas fabula nostra moras):

(2,249)i, mea dixit avis, ne quid pia sacra moretur,

(2,250)et tenuem vivis fontibus adfer aquam.

(2,251)corvus inauratum pedibus cratera recurvis

(2,252)tollit et aerium pervolat altus iter.

(2,253)stabat adhuc duris ficus densissima pomis:

(2,254)temptat eam rostro, non erat apta legi;

(2,255)immemor imperii sedisse sub arbore fertur,

(2,256)dum fierent tarda dulcia poma mora.

(2,257)iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum,

(2,258)ad dominumque redit, fictaque verba refert:

(2,259)hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum:

(2,260)hic tenuit fontes officiumque meum.

(2,261)addis ait culpae mendacia Phoebus et audes

(2,262)fatidicum verbis fallere velle deum?

(2,263)at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus,

(2,264)de nullo gelidae fonte bibentur aquae.

(2,265)dixit, et, antiqui monimenta perennia facti,

(2,266)Anguis, avis, Crater sidera iuncta micant.

(2,267)Tertia post Idus nudos aurora Lupercos

(2,268)aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.

(2,269)dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo,

(2,270)attigerint Latias unde petita domos.

(2,271)Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur

(2,272)Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.

(2,273)testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae,

(2,274)quique citis Ladon in mare currit aquis,

(2,275)cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini,

(2,276)altaque Tricrene Parrhasiaeque nives.

(2,277)Pan erat armenti, Pan illic numen equarum,

(2,278)munus ob incolumes ille ferebat oves.

(2,279)transtulit Euander silvestria numina secum:

(2,280)hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.

(2,281)inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis:

(2,282)flamen ad haec prisco more Dialis erat.

(2,283)cur igitur currant, et cur (sic currere mos est)

(2,284)nuda ferant posita corpora veste, rogas?

(2,285)ipse deus velox discurrere gaudet in altis

(2,286)montibus, et subitas concipit ipse fugas:

(2,287)ipse deus nudus nudos iubet ire ministros;

(2,288)nec satis ad cursus commoda vestis erit.

(2,289)ante Iovem genitum terras habuisse feruntur

(2,290)Arcades, et luna gens prior illa fuit.

(2,291)vita feris similis, nullos agitata per usus:

(2,292)artis adhuc expers et rude volgus erat.

(2,293)pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas;

(2,294)nectar erat palmis hausta duabus aqua.

(2,295)nullus anhelabat sub adunco vomere taurus,

(2,296)nulla sub imperio terra colentis erat:

(2,297)nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat:

(2,298)ibat ovis lana corpus amicta sua.

(2,299)sub Iove durabant et corpora nuda gerebant,

(2,300)docta graves imbres et tolerare Notos.

(2,301)nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti

(2,302)moris, et antiquas testificantur opes.

(2,303)Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,

(2,304)traditur antiqui fabula plena ioci.

(2,305)forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:

(2,306)vidit ab excelso Faunus utrumque iugo;

(2,307)vidit et incaluit, montana que numina, dixit

(2,308)nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.

(2,309)ibat odoratis umeros perfusa capillis

(2,310)Maeonis, aurato conspicienda sinu:

(2,311)aurea pellebant tepidos umbracula soles,

(2,312)quae tamen Herculeae sustinuere manus.

(2,313)iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,

(2,314)Hesperos et fusco roscidus ibat equo.

(2,315)antra subit tofis laqueata et pumice vivo;

(2,316)garrulus in primo limine rivus erat.

(2,317)dumque parant epulas potandaque vina ministri,

(2,318)cultibus Alciden instruit illa suis:

(2,319)dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas,

(2,320)dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.

(2,321)ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,

(2,322)ut posset magnas exseruisse manus.

(2,323)fregerat armillas non illa ad bracchia factas,

(2,324)scindebant magni vincula parva pedes.

(2,325)ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis

(2,326)conditaque in pharetra tela minora sua.

(2,327)sic epulis functi sic dant sua corpora somno,

(2,328)et positis iuxta secubuere toris:

(2,329)causa, repertori vitis quia sacra parabant,

(2,330)quae facerent pure, cum foret orta dies.

(2,331)noctis erat medium. quid non amor improbus audet?

(2,332)roscida per tenebras Faunus ad antra venit:

(2,333)utque videt comites somno vinoque solutos,

(2,334)spem capit in dominis esse soporis idem.

(2,335)intrat et huc illuc temerarius errat adulter,

(2,336)et praefert cautas subsequiturque manus.

(2,337)venerat ad strati captata cubilia lecti,

(2,338)et felix prima sorte futurus erat;

(2,339)ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis

(2,340)vellera, pertimuit sustinuitque manum,

(2,341)attonitusque metu rediit, ut saepe viator

(2,342)turbatum viso rettulit angue pedem.

(2,343)inde tori qui iunctus erat velamina tangit

(2,344)mollia, mendaci decipiturque nota.

(2,345)ascendit spondaque sibi propiore recumbit,

(2,346)et tumidum cornu durius inguen erat.

(2,347)interea tunicas ora subducit ab ima:

(2,348)horrebant densis aspera crura pilis.

(2,349)cetera temptantem subito Tirynthius heros

(2,350)reppulit: e summo decidit ille toro.

(2,351)fit sonus, inclamat comites et lumina poscit

(2,352)Maeonis: inlatis ignibus acta patent.

(2,353)ille gemit lecto graviter deiectus ab alto,

(2,354)membraque de dura vix sua tollit humo.

(2,355)ridet et Alcides et qui videre iacentem,

(2,356)ridet amatorem Lyda puella suum.

(2,357)veste deus lusus fallentes lumina vestes

(2,358)non amat, et nudos ad sua sacra vocat.

(2,359)Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,

(2,360)inque suo noster pulvere currat equus.

(2,361)cornipedi Fauno caesa de more capella

(2,362)venit ad exiguas turba vocata dapes.

(2,363)dumque sacerdotes veribus transuta salignis

(2,364)exta parant, medias sole tenente vias,

(2,365)Romulus et frater pastoralisque iuventus

(2,366)solibus et campo corpora nuda dabant.

(2,367)vectibus et iaculis et misso pondere saxi

(2,368)bracchia per lusus experienda dabant:

(2,369)pastor ab excelso per devia rura iuvencos,

(2,370)Romule, praedones, et Reme, dixit agunt.

(2,371)longum erat armari: diversis exit uterque

(2,372)partibus, occursu praeda recepta Remi.

(2,373)ut rediit, veribus stridentia detrahit exta

(2,374)atque ait haec certe non nisi victor edet.

(2,375)dicta facit, Fabiique simul. venit inritus illuc

(2,376)Romulus et mensas ossaque nuda videt.

(2,377)risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque

(2,378)vincere, Quintilios non potuisse suos.

(2,379)forma manet facti: posito velamine currunt,

(2,380)et memorem famam quod bene cessit habet.

(2,381)Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal,

(2,382)quaeve diem tali nomine causa notet.

(2,383)Silvia Vestalis caelestia semina partu

(2,384)ediderat, patruo regna tenente suo;

(2,385)is iubet auferri parvos et in amne necari:

(2,386)quid facis? ex istis Romulus alter erit.

(2,387)iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri

(2,388)(flent tamen) et geminos in loca sola ferunt.

(2,389)Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis

(2,390)reddidit, hibernis forte tumebat aquis:

(2,391)hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,

(2,392)quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.

(2,393)huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt

(2,394)longius), ex illis unus et alter ait:

(2,395)at quam sunt similes! at quam formosus uterque!

(2,396)plus tamen ex illis iste vigoris habet.

(2,397)si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,

(2,398)nescioquem in vobis suspicor esse deum.

(2,399)at siquis vestrae deus esset originis auctor,

(2,400)in tam praecipiti tempore ferret opem:

(2,401)ferret opem certe, si non ope, mater, egeret,

(2,402)quae facta est uno mater et orba die.

(2,403)nata simul, moritura simul, simul ite sub undas

(2,404)corpora. desierat, deposuitque sinu.

(2,405)vagierunt ambo pariter: sensisse putares;

(2,406)hi redeunt udis in sua tecta genis.

(2,407)sustinet impositos summa cavus alveus unda:

(2,408)heu quantum fati parva tabella tulit!

(2,409)alveus in limo silvis adpulsus opacis

(2,410)paulatim fluvio deficiente sedet.

(2,411)arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur

(2,412)Rumina nunc ficus Romula ficus erat.

(2,413)venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos:

(2,414)quis credat pueris non nocuisse feram?

(2,415)non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit,

(2,416)perdere cognatae sustinuere manus.

(2,417)constitit et cauda teneris blanditur alumnis,

(2,418)et fingit lingua corpora bina sua.

(2,419)Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt

(2,420)nec sibi promissi lactis aluntur ope.

(2,421)illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;

(2,422)magna dati nutrix praemia lactis habet.

(2,423)Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?

(2,424)Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.

(2,425)Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis

(2,426)nec prece nec magico carmine mater eris;

(2,427)excipe fecundae patienter verbera dextrae,

(2,428)iam socer optatum nomen habebit avi.

(2,429)nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae

(2,430)reddebant uteri pignora rara sui.

(2,431)quid mihi clamabat prodest rapuisse Sabinas

(2,432)Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit),

(2,433)si mea non vires, sed bellum iniuria fecit?

(2,434)utilius fuerat non habuisse nurus.

(2,435)monte sub Esquilio multis incaeduus annis

(2,436)Iunonis magnae nomine lucus erat.

(2,437)huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique

(2,438)suppliciter posito procubuere genu:

(2,439)cum subito motae tremuere cacumina silvae,

(2,440)et dea per lucos mira locuta suos.

(2,441)Italidas matres inquit sacer hircus inito.

(2,442)obstipuit dubio territa turba sono.

(2,443)augur erat, nomen longis intercidit annis:

(2,444)nuper ab Etrusca venerat exul humo;

(2,445)ille caprum mactat: iussae sua terga puellae

(2,446)pellibus exsectis percutienda dabant.

(2,447)luna resumebat decimo nova cornua motu,

(2,448)virque pater subito nuptaque mater erat.

(2,449)gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus,

(2,450)aut quia principium tu, dea, lucis habes.

(2,451)parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis,

(2,452)maturumque utero molliter aufer onus.

(2,453)Orta dies fuerit, tu desine credere ventis;

(2,454)perdidit illius temporis aura fidem.

(2,455)flamina non constant, et sex reserata diebus

(2,456)carceris Aeolii ianua lata patet.

(2,457)iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:

(2,458)proximus aetherios excipe, Piscis, equos.

(2,459)te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis

(2,460)signa) duos tergo sustinuisse deos.

(2,461)terribilem quondam fugiens Typhona Dione,

(2,462)tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit,

(2,463)venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo,

(2,464)inque Palaestinae margine sedit aquae.

(2,465)populus et cannae riparum summa tenebant,

(2,466)spemque dabant salices hos quoque posse tegi.

(2,467)dum latet, insonuit vento nemus: illa timore

(2,468)pallet, et hostiles credit adesse manus,

(2,469)utque sinu tenuit natum, succurrite, nymphae,

(2,470)et dis auxilium ferte duobus ait.

(2,471)nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:

(2,472)pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent.

(2,473)inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis

(2,474)nec violant timidi piscibus ora Syri.

(2,475)Proxima lux vacua est; at tertia dicta Quirino,

(2,476)qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit),

(2,477)sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis

(2,478)(bellicus a telo venit in astra deus);

(2,479)sive suum regi nomen posuere Quirites,

(2,480)seu quia Romanis iunxerat ille Cures.

(2,481)nam pater armipotens postquam nova moenia vidit,

(2,482)multaque Romulea bella peracta manu,

(2,483)Iuppiter, inquit habet Romana potentia vires:

(2,484)sanguinis officio non eget illa mei.

(2,485)redde patri natum: quamvis intercidit alter,

(2,486)pro se proque Remo qui mihi restat erit.

(2,487)unus erit quem tu tolles in caerula caeli

(2,488)tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.

(2,489)Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque

(2,490)est polus, et caeli pondera novit Atlas.

(2,491)est locus, antiqui Caprae dixere paludem:

(2,492)forte tuis illic, Romule, iura dabas.

(2,493)sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,

(2,494)et gravis effusis decidit imber aquis.

(2,495)hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether:

(2,496)fit fuga, rex patriis astra petebat equis.

(2,497)luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,

(2,498)haesissetque animis forsitan illa fides;

(2,499)sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba,

(2,500)lunaque fulgebat, nec facis usus erat,

(2,501)cum subito motu saepes tremuere sinistrae:

(2,502)rettulit ille gradus, horrueruntque comae.

(2,503)pulcher et humano maior trabeaque decorus

(2,504)Romulus in media visus adesse via

(2,505)et dixisse simul prohibe lugere Quirites,

(2,506)nec violent lacrimis numina nostra suis:

(2,507)tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,

(2,508)et patrias artes militiamque colant.

(2,509)iussit et in tenues oculis evanuit auras;

(2,510)convocat hic populos iussaque verba refert.

(2,511)templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est,

(2,512)et referunt certi sacra paterna dies.

(2,513)Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur

(2,514)accipe: parva quidem causa, sed apta, subest.

(2,515)non habuit doctos tellus antiqua colonos:

(2,516)lassabant agiles aspera bella viros.

(2,517)plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:

(2,518)neglectus domino pauca ferebat ager.

(2,519)farra tamen veteres iaciebant, farra metebant,

(2,520)primitias Cereri farra resecta dabant:

(2,521)usibus admoniti flammis torrenda dederunt,

(2,522)multaque peccato damna tulere suo;

(2,523)nam modo verrebant nigras pro farre favillas,

(2,524)nunc ipsas ignes corripuere casas.

(2,525)facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni

(2,526)orant ut fruges temperet illa suas.

(2,527)curio legitimis nunc Fornacalia verbis

(2,528)maximus indicit nec stata sacra facit:

(2,529)inque foro, multa circum pendente tabella,

(2,530)signatur certa curia quaeque nota,

(2,531)stultaque pars populi quae sit sua curia nescit,

(2,532)sed facit extrema sacra relata die.

(2,533)Est honor et tumulis, animas placare paternas,

(2,534)parvaque in exstructas munera ferre pyras.

(2,535)parva petunt manes: pietas pro divite grata est

(2,536)munere; non avidos Styx habet ima deos.

(2,537)tegula porrectis satis est velata coronis

(2,538)et sparsae fruges parcaque mica salis,

(2,539)inque mero mollita Ceres violaeque solutae:

(2,540)haec habeat media testa relicta via.

(2,541)nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est:

(2,542)adde preces positis et sua verba focis.

(2,543)hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,

(2,544)attulit in terras, iuste Latine, tuas.

(2,545)ille patris Genio sollemnia dona ferebat:

(2,546)hinc populi ritus edidicere pios.

(2,547)at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis

(2,548)bella, Parentales deseruere dies.

(2,549)non impune fuit; nam dicitur omine ab isto

(2,550)Roma suburbanis incaluisse rogis.

(2,551)vix equidem credo: bustis exisse feruntur

(2,552)et tacitae questi tempore noctis avi,

(2,553)perque vias Urbis latosque ululasse per agros

(2,554)deformes animas, volgus inane, ferunt.

(2,555)post ea praeteriti tumulis redduntur honores,

(2,556)prodigiisque venit funeribusque modus.

(2,557)dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:

(2,558)exspectet puros pinea taeda dies,

(2,559)nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,

(2,560)comat virgineas hasta recurva comas.

(2,561)conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris

(2,562)aufer: habent alias maesta sepulcra faces.

(2,563)di quoque templorum foribus celentur opertis,

(2,564)ture vacent arae stentque sine igne foci.

(2,565)nunc animae tenues et corpora functa sepulcris

(2,566)errant, nunc posito pascitur umbra cibo.

(2,567)nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint

(2,568)Luciferi, quot habent carmina nostra pedes.

(2,569)hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;

(2,570)ultima placandis manibus illa dies.

(2,571)Ecce anus in mediis residens annosa puellis

(2,572)sacra facit Tacitae (vix tamen ipsa tacet),

(2,573)et digitis tria tura tribus sub limine ponit,

(2,574)qua brevis occultum mus sibi fecit iter:

(2,575)tum cantata ligat cum fusco licia plumbo,

(2,576)et septem nigras versat in ore fabas,

(2,577)quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,

(2,578)obsutum maenae torret in igne caput;

(2,579)vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est,

(2,580)aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.

(2,581)hostiles linguas inimicaque vinximus ora

(2,582)dicit discedens ebriaque exit anus.

(2,583)protinus a nobis quae sit dea Muta requires:

(2,584)disce per antiquos quae mihi nota senes.

(2,585)Iuppiter, inmodico Iuturnae victus amore,

(2,586)multa tulit tanto non patienda deo:

(2,587)illa modo in silvis inter coryleta latebat,

(2,588)nunc in cognatas desiliebat aquas.

(2,589)convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,

(2,590)et iacit in medio talia verba choro:

(2,591)invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi

(2,592)vestra soror, summo iungere membra deo.

(2,593)consulite ambobus: nam quae mea magna voluptas,

(2,594)utilitas vestrae magna sororis erit.

(2,595)vos illi in prima fugienti obsistite ripa,

(2,596)ne sua fluminea corpora mergat aqua.

(2,597)dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes

(2,598)quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.

(2,599)forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi

(2,600)dicta bis antiquum syllaba nomen erat,

(2,601)ex vitio positum. saepe illi dixerat Almo

(2,602)nata, tene linguam: nec tamen illa tenet.

(2,603)quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis,

(2,604)effuge ait ripas, dicta refertque Iovis.

(2,605)illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas

(2,606)Naida Iuturnam vir tuus inquit amat.

(2,607)Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste

(2,608)eripit huic linguam, Mercuriumque vocat:

(2,609)duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus.

(2,610)nympha, sed infernae nympha paludis erit.

(2,611)iussa Iovis fiunt. accepit lucus euntes:

(2,612)dicitur illa duci tum placuisse deo.

(2,613)vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur,

(2,614)et frustra muto nititur ore loqui,

(2,615)fitque gravis geminosque parit, qui compita servant

(2,616)et vigilant nostra semper in urbe Lares.

(2,617)Proxima cognati dixere Karistia kari,

(2,618)et venit ad socios turba propinqua deos.

(2,619)scilicet a tumulis et qui periere propinquis

(2,620)protinus ad vivos ora referre iuvat,

(2,621)postque tot amissos quicquid de sanguine restat

(2,622)aspicere et generis dinumerare gradus.

(2,623)innocui veniant: procul hinc, procul impius esto

(2,624)frater et in partus mater acerba suos,

(2,625)cui pater est vivax, qui matris digerit annos,

(2,626)quae premit invisam socrus iniqua nurum.

(2,627)Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor,

(2,628)et quae ruricolis semina tosta dedit,

(2,629)et soror et Procne Tereusque duabus iniquus

(2,630)et quicumque suas per scelus auget opes.

(2,631)dis generis date tura boni: Concordia fertur

(2,632)illa praecipue mitis adesse die;

(2,633)et libate dapes, ut, grati pignus honoris,

(2,634)nutriat incinctos missa patella Lares.

(2,635)iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos,

(2,636)larga precaturi sumite vina manu,

(2,637)et bene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar

(2,638)dicite; suffuso sint bona verba mero.

(2,639)Nox ubi transierit, solito celebretur honore

(2,640)separat indicio qui deus arva suo.

(2,641)Termine, sive lapis sive es defossus in agro

(2,642)stipes, ab antiquis tu quoque numen habes.

(2,643)te duo diversa domini de parte coronant,

(2,644)binaque serta tibi binaque liba ferunt.

(2,645)ara fit: huc ignem curto fert rustica testo

(2,646)sumptum de tepidis ipsa colona focis.

(2,647)ligna senex minuit concisaque construit arte,

(2,648)et solida ramos figere pugnat humo;

(2,649)tum sicco primas inritat cortice flammas;

(2,650)stat puer et manibus lata canistra tenet.

(2,651)inde ubi ter fruges medios immisit in ignes,

(2,652)porrigit incisos filia parva favos.

(2,653)vina tenent alii: libantur singula flammis;

(2,654)spectant, et linguis candida turba favet.

(2,655)spargitur et caeso communis Terminus agno,

(2,656)nec queritur lactans cum sibi porca datur.

(2,657)conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex

(2,658)et cantant laudes, Termine sancte, tuas:

(2,659)tu populos urbesque et regna ingentia finis:

(2,660)omnis erit sine te litigiosus ager.

(2,661)nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro,

(2,662)legitima servas credita rura fide.

(2,663)si tu signasses olim Thyreatida terram,

(2,664)corpora non leto missa trecenta forent,

(2,665)nec foret Othryades congestis lectus in armis.

(2,666)o quantum patriae sanguinis ille dedit!

(2,667)quid, nova cum fierent Capitolia? nempe deorum

(2,668)cuncta Iovi cessit turba locumque dedit;

(2,669)Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede

(2,670)restitit et magno cum Iove templa tenet.

(2,671)nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat,

(2,672)exiguum templi tecta foramen habent.

(2,673)Termine, post illud levitas tibi libera non est:

(2,674)qua positus fueris in statione, mane;

(2,675)nec tu vicino quicquam concede roganti,

(2,676)ne videare hominem praeposuisse Iovi:

(2,677)et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris,

(2,678)clamato tuus est hic ager, ille tuus.

(2,679)est via quae populum Laurentes ducit in agros,

(2,680)quondam Dardanio regna petita duci:

(2,681)illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris

(2,682)sacra videt fieri sextus ab Urbe lapis.

(2,683)gentibus est aliis tellus data limite certo:

(2,684)Romanae spatium est Urbis et orbis idem.

(2,685)Nunc mihi dicenda est regis fuga. traxit ab illa

(2,686)sextus ab extremo nomina mense dies.

(2,687)ultima Tarquinius Romanae gentis habebat

(2,688)regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen.

(2,689)ceperat hic alias, alias everterat urbes,

(2,690)et Gabios turpi fecerat arte suos.

(2,691)namque trium minimus, proles manifesta Superbi,

(2,692)in medios hostes nocte silente venit.

(2,693)nudarant gladios: occidite dixit inermem:

(2,694)hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,

(2,695)qui mea crudeli laceravit verbere terga

(2,696)(dicere ut hoc posset, verbera passus erat).

(2,697)luna fuit: spectant iuvenem, gladiosque recondunt,

(2,698)tergaque, deducta veste, notata vident:

(2,699)flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur.

(2,700)callidus ignaris adnuit ille viris.

(2,701)iamque potens misso genitorem appellat amico,

(2,702)perdendi Gabios quod sibi monstret iter.

(2,703)hortus odoratis suberat cultissimus herbis,

(2,704)sectus humum rivo lene sonantis aquae:

(2,705)illic Tarquinius mandata latentia nati

(2,706)accipit, et virga lilia summa metit.

(2,707)nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,

(2,708)filius agnosco iussa parentis ait.

(2,709)nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina,

(2,710)traduntur ducibus moenia nuda suis.

(2,711)ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis

(2,712)exit et exstinctis ignibus exta rapit.

(2,713)consulitur Phoebus. sors est ita reddita: matri

(2,714)qui dederit princeps oscula, victor erit.

(2,715)oscula quisque suae matri properata tulerunt,

(2,716)non intellecto credula turba deo.

(2,717)Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset

(2,718)tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.

(2,719)ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae,

(2,720)creditus offenso procubuisse pede.

(2,721)cingitur interea Romanis Ardea signis,

(2,722)et patitur longas obsidione moras.

(2,723)dum vacat et metuunt hostes committere pugnam,

(2,724)luditur in castris, otia miles agit.

(2,725)Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque

(2,726)accipit; ex illis rege creatus ait:

(2,727)dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello,

(2,728)nec sinit ad patrios arma referre deos,

(2,729)ecquid in officio torus est socialis? et ecquid

(2,730)coniugibus nostris mutua cura sumus?

(2,731)quisque suam laudat: studiis certamina crescunt,

(2,732)et fervet multo linguaque corque mero.

(2,733)surgit cui dederat clarum Collatia nomen:

(2,734)non opus est verbis, credite rebus ait.

(2,735)nox superest: tollamur equis Urbemque petamus;

(2,736)dicta placent, frenis impediuntur equi.

(2,737)pertulerant dominos. regalia protinus illi

(2,738)tecta petunt: custos in fore nullus erat.

(2,739)ecce nurum regis fusis per colla coronis

(2,740)inveniunt posito pervigilare mero.

(2,741)inde cito passu petitur Lucretia, cuius

(2,742)ante torum calathi lanaque mollis erat.

(2,743)lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant;

(2,744)inter quas tenui sic ait illa sono:

(2,745)mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae)

(2,746)quamprimum nostra facta lacerna manu.

(2,747)quid tamen auditis (nam plura audire potestis)?

(2,748)quantum de bello dicitur esse super?

(2,749)postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,

(2,750)improba, quae nostros cogis abesse viros.

(2,751)sint tantum reduces. sed enim temerarius ille

(2,752)est meus, et stricto qualibet ense ruit.

(2,753)mens abit et morior, quotiens pugnantis imago

(2,754)me subit, et gelidum pectora frigus habet.

(2,755)desinit in lacrimas inceptaque fila remisit,

(2,756)in gremio voltum deposuitque suum.

(2,757)hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam,

(2,758)et facies animo dignaque parque fuit.

(2,759)pone metum, veni coniunx ait; illa revixit,

(2,760)deque viri collo dulce pependit onus.

(2,761)interea iuvenis furiales regius ignes

(2,762)concipit, et caeco raptus amore furit.

(2,763)forma placet niveusque color flavique capilli

(2,764)quique aderat nulla factus ab arte decor:

(2,765)verba placent et vox et quod corrumpere non est;

(2,766)quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.

(2,767)iam dederat cantus lucis praenuntius ales,

(2,768)cum referunt iuvenes in sua castra pedem.

(2,769)carpitur attonitos absentis imagine sensus

(2,770)ille; recordanti plura magisque placent.

(2,771)sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,

(2,772)iniectae collo sic iacuere comae,

(2,773)hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,

(2,774)hic color, haec facies, hic decor oris erat.

(2,775)ut solet a magno fluctus languescere flatu,

(2,776)sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,

(2,777)sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,

(2,778)quem dederat praesens forma, manebat amor.

(2,779)ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris

(2,780)comparat indigno vimque metumque toro.

(2,781)exitus in dubio est: audebimus ultima dixit:

(2,782)viderit! audentes forsque deusque iuvat.

(2,783)cepimus audendo Gabios quoque. talia fatus

(2,784)ense latus cinxit tergaque pressit equi.

(2,785)accipit aerata iuvenem Collatia porta,

(2,786)condere iam voltus sole parante suos.

(2,787)hostis ut hospes init penetralia Collatini:

(2,788)comiter excipitur; sanguine iunctus erat.

(2,789)quantum animis erroris inest! parat inscia rerum

(2,790)infelix epulas hostibus illa suis.

(2,791)functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum;

(2,792)nox erat, et tota lumina nulla domo.

(2,793)surgit et aurata vagina liberat ensem

(2,794)et venit in thalamos, nupta pudica, tuos;

(2,795)utque torum pressit, ferrum, Lucretia, mecum est

(2,796)natus ait regis, Tarquiniusque loquor.

(2,797)illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi

(2,798)aut aliquid toto pectore mentis habet;

(2,799)sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis

(2,800)parva sub infesto cum iacet agna lupo.

(2,801)quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans.

(2,802)clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat.

(2,803)effugiat? positis urgentur pectora palmis,

(2,804)tum primum externa pectora tacta manu.

(2,805)instat amans hostis precibus pretioque minisque:

(2,806)nec prece nec pretio nec movet ille minis.

(2,807)nil agis: eripiam dixit per crimina vitam:

(2,808)falsus adulterii testis adulter ero:

(2,809)interimam famulum, cum quo deprensa fereris.

(2,810)succubuit famae victa puella metu.

(2,811)quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet.

(2,812)heu quanto regnis nox stetit una tuis!

(2,813)iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,

(2,814)ut solet ad nati mater itura rogum,

(2,815)grandaevumque patrem fido cum coniuge castris

(2,816)evocat: et posita venit uterque mora.

(2,817)utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt,

(2,818)cui paret exsequias, quoque sit icta malo.

(2,819)illa diu reticet pudibundaque celat amictu

(2,820)ora: fluunt lacrimae more perennis aquae.

(2,821)hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant

(2,822)indicet et caeco flentque paventque metu.

(2,823)ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto

(2,824)non oculos ideo sustulit illa suos.

(2,825)hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar inquit,

(2,826)eloquar infelix dedecus ipsa meum?

(2,827)quaeque potest, narrat; restabant ultima: flevit,

(2,828)et matronales erubuere genae.

(2,829)dant veniam facto genitor coniunxque coactae:

(2,830)quam dixit veniam vos datis, ipsa nego.

(2,831)nec mora, celato fixit sua pectora ferro,

(2,832)et cadit in patrios sanguinulenta pedes.

(2,833)tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste

(2,834)respicit: haec etiam cura cadentis erat.

(2,835)ecce super corpus, communia damna gementes,

(2,836)obliti decoris virque paterque iacent.

(2,837)Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit,

(2,838)fixaque semanimi corpore tela rapit,

(2,839)stillantemque tenens generoso sanguine cultrum

(2,840)edidit impavidos ore minante sonos:

(2,841)per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem,

(2,842)perque tuos manes, qui mihi numen erunt,

(2,843)Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum.

(2,844)iam satis est virtus dissimulata diu.

(2,845)illa iacens ad verba oculos sine lumine movit,

(2,846)visaque concussa dicta probare coma.

(2,847)fertur in exsequias animi matrona virilis

(2,848)et secum lacrimas invidiamque trahit.

(2,849)volnus inane patet: Brutus clamore Quirites

(2,850)concitat et regis facta nefanda refert.

(2,851)Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul

(2,852)iura: dies regnis illa suprema fuit.

(2,853)Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo,

(2,854)nec metuit ne qua versa recurrat hiems?

(2,855)saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris,

(2,856)virque tuo Tereus frigore laetus erit.

(2,857)Iamque duae restant noctes de mense secundo,

(2,858)Marsque citos iunctis curribus urget equos;

(2,859)ex vero positum permansit Equirria nomen,

(2,860)quae deus in campo prospicit ipse suo.

(2,861)iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,

(2,862)signatusque tuo nomine mensis adest.

(2,863)venimus in portum libro cum mense peracto.

(2,864)naviget hinc alia iam mihi linter aqua.

(3,1)Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,

(3,2)Mars, ades et nitidas casside solve comas.

(3,3)forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae:

(3,4)a te qui canitur nomina mensis habet.

(3,5)ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:

(3,6)num minus ingenuis artibus illa vacat?

(3,7)Palladis exemplo ponendae tempora sume

(3,8)cuspidis: invenies et quod inermis agas.

(3,9)tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos

(3,10)cepit, ut huic urbi semina magna dares.

(3,11)Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)

(3,12)sacra lavaturas mane petebat aquas.

(3,13)ventum erat ad molli declivem tramite ripam;

(3,14)ponitur e summa fictilis urna coma:

(3,15)fessa resedit humo, ventosque accepit aperto

(3,16)pectore, turbatas restituitque comas.

(3,17)dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae

(3,18)fecerunt somnos et leve murmur aquae;

(3,19)blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,

(3,20)et cadit a mento languida facta manus.

(3,21)Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita,

(3,22)et sua divina furta fefellit ope.

(3,23)somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra

(3,24)viscera Romanae conditor urbis erat.

(3,25)languida consurgit, nec scit cur languida surgat,

(3,26)et peragit tales arbore nixa sonos:

(3,27)utile sit faustumque, precor, quod imagine somni

(3,28)vidimus: an somno clarius illud erat?

(3,29)ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis

(3,30)decidit ante sacros lanea vitta focos.

(3,31)inde duae pariter, visu mirabile, palmae

(3,32)surgunt: ex illis altera maior erat,

(3,33)et gravibus ramis totum protexerat orbem,

(3,34)contigeratque sua sidera summa coma.

(3,35)ecce meus ferrum patruus molitur in illas:

(3,36)terreor admonitu, corque timore micat.

(3,37)Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant

(3,38)et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.

(3,39)dixerat, et plenam non firmis viribus urnam

(3,40)sustulit: implerat, dum sua visa refert.

(3,41)interea crescente Remo, crescente Quirino,

(3,42)caelesti tumidus pondere venter erat.

(3,43)quo minus emeritis exiret cursibus annus

(3,44)restabant nitido iam duo signa deo:

(3,45)Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur

(3,46)virgineas oculis opposuisse manus.

(3,47)ara deae certe tremuit pariente ministra,

(3,48)et subiit cineres territa flamma suos.

(3,49)hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi

(3,50)(nam raptas fratri victor habebat opes),

(3,51)amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit:

(3,52)in sicca pueri destituuntur humo.

(3,53)lacte quis infantes nescit crevisse ferino,

(3,54)et picum expositis saepe tulisse cibos?

(3,55)non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,

(3,56)nec taceam vestras, Faustule pauper, opes:

(3,57)vester honos veniet, cum Larentalia dicam:

(3,58)acceptus geniis illa December habet.

(3,59)Martia ter senos proles adoleverat annos,

(3,60)et suberat flavae iam nova barba comae:

(3,61)omnibus agricolis armentorumque magistris

(3,62)Iliadae fratres iura petita dabant.

(3,63)saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti

(3,64)et redigunt actos in sua rura boves.

(3,65)ut genus audierunt, animos pater editus auget,

(3,66)et pudet in paucis nomen habere casis,

(3,67)Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,

(3,68)regnaque longaevo restituuntur avo.

(3,69)moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt,

(3,70)non tamen expediit transiluisse Remo.

(3,71)iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus,

(3,72)urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:

(3,73)arbiter armorum, de cuius sanguine natus

(3,74)credor et, ut credar, pignora multa dabo,

(3,75)a te principium Romano dicimus anno:

(3,76)primus de patrio nomine mensis erit.

(3,77)vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem:

(3,78)dicitur haec pietas grata fuisse deo.

(3,79)et tamen ante omnes Martem coluere priores;

(3,80)hoc dederat studiis bellica turba suis.

(3,81)Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,

(3,82)Volcanum tellus Hypsipylaea colit,

(3,83)Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,

(3,84)pinigerum Fauni Maenalis ora caput:

(3,85)Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis;

(3,86)arma ferae genti remque decusque dabant.

(3,87)quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:

(3,88)mensis in his etiam nomine Martis erit.

(3,89)tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,

(3,90)sextus apud populos, Hernica terra, tuos;

(3,91)inter Aricinos Albanaque tempora constat

(3,92)factaque Telegoni moenia celsa manu;

(3,93)quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,

(3,94)a tribus hunc primum turba Curensis habet;

(3,95)et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis

(3,96)convenit; huic genti quartus utrique deus.

(3,97)Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem,

(3,98)sanguinis auctori tempora prima dedit.

(3,99)nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:

(3,100)ille minor geminis mensibus annus erat.

(3,101)nondum tradiderat victas victoribus artes

(3,102)Graecia, facundum sed male forte genus:

(3,103)qui bene pugnabat, Romanam noverat artem;

(3,104)mittere qui poterat pila, disertus erat.

(3,105)quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas

(3,106)senserat, aut geminos esse sub axe polos,

(3,107)esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur

(3,108)Sidoniis, Helicen Graia carina notet,

(3,109)signaque quae longo frater percenseat anno,

(3,110)ire per haec uno mense sororis equos?

(3,111)libera currebant et inobservata per annum

(3,112)sidera; constabat sed tamen esse deos.

(3,113)non illi caelo labentia signa tenebant,

(3,114)sed sua, quae magnum perdere crimen erat,

(3,115)illa quidem [e] feno, sed erat reverentia feno

(3,116)quantam nunc aquilas cernis habere tuas.

(3,117)pertica suspensos portabat longa maniplos,

(3,118)unde maniplaris nomina miles habet.

(3,119)ergo animi indociles et adhuc ratione carentes

(3,120)mensibus egerunt lustra minora decem.

(3,121)annus erat decimum cum luna receperat orbem:

(3,122)hic numerus magno tunc in honore fuit,

(3,123)seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,

(3,124)seu quia bis quinto femina mense parit,

(3,125)seu quod adusque decem numero crescente venitur,

(3,126)principium spatiis sumitur inde novis.

(3,127)inde patres centum denos secrevit in orbes

(3,128)Romulus, hastatos instituitque decem,

(3,129)et totidem princeps, totidem pilanus habebat

(3,130)corpora, legitimo quique merebat equo.

(3,131)quin etiam partes totidem Titiensibus ille,

(3,132)quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit.

(3,133)adsuetos igitur numeros servavit in anno;

(3,134)hoc luget spatio femina maesta virum.

(3,135)neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae

(3,136)Martis, ad haec animum signa referre potes.

(3,137)laurea flaminibus quae toto perstitit anno

(3,138)tollitur, et frondes sunt in honore novae;

(3,139)ianua tum regis posita viret arbore Phoebi;

(3,140)ante tuas fit idem, Curia prisca, fores.

(3,141)Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,

(3,142)cedit ab Iliacis laurea cana focis.

(3,143)adde quod arcana fieri novus ignis in aede

(3,144)dicitur, et vires flamma refecta capit.

(3,145)nec mihi parva fides annos hinc isse priores

(3,146)Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.

(3,147)hinc etiam veteres initi memorantur honores

(3,148)ad spatium belli, perfide Poene, tui.

(3,149)denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde

(3,150)incipit a numero nomina quisquis habet.

(3,151)primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,

(3,152)Pompilius menses sensit abesse duos,

(3,153)sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci

(3,154)nos putat, Egeria sive monente sua.

(3,155)sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec

(3,156)Caesaris in multis haec quoque cura fuit.

(3,157)non haec ille deus tantaeque propaginis auctor

(3,158)credidit officiis esse minora suis,

(3,159)promissumque sibi voluit praenoscere caelum

(3,160)nec deus ignotas hospes inire domos.

(3,161)ille moras solis, quibus in sua signa rediret,

(3,162)traditur exactis disposuisse notis;

(3,163)is decies senos ter centum et quinque diebus

(3,164)iunxit et a pleno tempora quinta die.

(3,165)hic anni modus est: in lustrum accedere debet,

(3,166)quae consummatur partibus, una dies.

(3,167)Si licet occultos monitus audire deorum

(3,168)vatibus, ut certe fama licere putat,

(3,169)cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,

(3,170)dic mihi matronae cur tua festa colant.

(3,171)sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors

(3,172)(sed tamen in dextra missilis hasta fuit):

(3,173)nunc primum studiis pacis deus utilis armis

(3,174)advocor, et gressus in nova castra fero.

(3,175)nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari,

(3,176)hoc solam ne se posse Minerva putet.

(3,177)disce, Latinorum vates operose dierum,

(3,178)quod petis, et memori pectore dicta nota.

(3,179)parva fuit, si prima velis elementa referre,

(3,180)Roma, sed in parva spes tamen huius erat.

(3,181)moenia iam stabant, populis angusta futuris,

(3,182)credita sed turbae tum nimis ampla suae.

(3,183)quae fuerit nostri si quaeris regia nati,

(3,184)aspice de canna straminibusque domum.

(3,185)in stipula placidi capiebat munera somni,

(3,186)et tamen ex illo venit in astra toro.

(3,187)iamque loco maius nomen Romanus habebat,

(3,188)nec coniunx illi nec socer ullus erat.

(3,189)spernebant generos inopes vicinia dives,

(3,190)et male credebar sanguinis auctor ego.

(3,191)in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat

(3,192)iugeraque inculti pauca tenere soli.

(3,193)cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque

(3,194)atque aliquam de qua procreet anguis habet.

(3,195)extremis dantur conubia gentibus: at quae

(3,196)Romano vellet nubere nulla fuit.

(3,197)indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem.

(3,198)tolle preces, dixi quod petis arma dabunt.

(3,199)festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet,

(3,200)illa facta die dum sua sacra canet.

(3,201)intumuere Cures et quos dolor attigit idem:

(3,202)tum primum generis intulit arma socer.

(3,203)iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,

(3,204)tractaque erant longa bella propinqua mora:

(3,205)conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,

(3,206)quas inter mea sic est nurus ausa loqui:

(3,207)o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,

(3,208)non ultra lente possumus esse piae.

(3,209)stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi

(3,210)eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet.

(3,211)quaerendum est viduae fieri malitis an orbae.

(3,212)consilium vobis forte piumque dabo.

(3,213)consilium dederat: parent, crinesque resolvunt

(3,214)maestaque funerea corpora veste tegunt.

(3,215)iam steterant acies ferro mortique paratae,

(3,216)iam lituus pugnae signa daturus erat,

(3,217)cum raptae veniunt inter patresque virosque,

(3,218)inque sinu natos, pignora cara, tenent.

(3,219)ut medium campi scissis tetigere capillis,

(3,220)in terram posito procubuere genu;

(3,221)et, quasi sentirent, blando clamore nepotes

(3,222)tendebant ad avos bracchia parva suos.

(3,223)qui poterat, clamabat avum tum denique visum,

(3,224)et, qui vix poterat, posse coactus erat.

(3,225)tela viris animique cadunt, gladiisque remotis

(3,226)dant soceri generis accipiuntque manus,

(3,227)laudatasque tenent natas, scutoque nepotem

(3,228)fert avus: hic scuti dulcior usus erat.

(3,229)inde diem quae prima meas celebrare Kalendas

(3,230)Oebaliae matres non leve munus habent,

(3,231)aut quia committi strictis mucronibus ausae

(3,232)finierant lacrimis Martia bella suis;

(3,233)vel quod erat de me feliciter Ilia mater

(3,234)rite colunt matres sacra diemque meum.

(3,235)quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit,

(3,236)et pereunt lapsae sole tepente nives;

(3,237)arboribus redeunt detonsae frigore frondes,

(3,238)uvidaque in tenero palmite gemma tumet;

(3,239)quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,

(3,240)fertilis occultas invenit herba vias?

(3,241)nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,

(3,242)nunc avis in ramo tecta laremque parat.

(3,243)tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,

(3,244)quarum militiam votaque partus habet.

(3,245)adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,

(3,246)qui nunc Esquilias nomina collis habet,

(3,247)illic a nuribus Iunoni templa Latinis

(3,248)hac sunt, si memini, publica facta die.

(3,249)quid moror et variis onero tua pectora causis?

(3,250)eminet ante oculos quod petis ecce tuos.

(3,251)mater amat nuptas: matris me turba frequentat.

(3,252)haec nos praecipue tam pia causa decet.

(3,253)ferte deae flores: gaudet florentibus herbis

(3,254)haec dea; de tenero cingite flore caput:

(3,255)dicite tu nobis lucem, Lucina, dedisti:

(3,256)dicite tu voto parturientis ades.

(3,257)siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur

(3,258)ut solvat partus molliter illa suos.

(3,259)Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis

(3,260)arma ferant Salii Mamuriumque canant?

(3,261)nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;

(3,262)nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.

(3,263)vallis Aricinae silva praecinctus opaca

(3,264)est lacus, antiqua religione sacer;

(3,265)hic latet Hippolytus loris direptus equorum,

(3,266)unde nemus nullis illud aditur equis.

(3,267)licia dependent longas velantia saepes,

(3,268)et posita est meritae multa tabella deae.

(3,269)saepe potens voti, frontem redimita coronis,

(3,270)femina lucentes portat ab Urbe faces.

(3,271)regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,

(3,272)et perit exemplo postmodo quisque suo.

(3,273)defluit incerto lapidosus murmure rivus:

(3,274)saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.

(3,275)Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis:

(3,276)illa Numae coniunx consiliumque fuit.

(3,277)principio nimium promptos ad bella Quirites

(3,278)molliri placuit iure deumque metu.

(3,279)inde datae leges, ne firmior omnia posset,

(3,280)coeptaque sunt pure tradita sacra coli.

(3,281)exuitur feritas, armisque potentius aequum est,

(3,282)et cum cive pudet conseruisse manus,

(3,283)atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara

(3,284)vinaque dat tepidis farraque salsa focis.

(3,285)ecce deum genitor rutilas per nubila flammas

(3,286)spargit, et effusis aethera siccat aquis.

(3,287)non alias missi cecidere frequentius ignes:

(3,288)rex pavet et volgi pectora terror habet.

(3,289)cui dea ne nimium terrere: piabile fulmen

(3,290)est ait et saevi flectitur ira Iovis.

(3,291)sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi

(3,292)tradere, Romani numen utrumque soli.

(3,293)nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis;

(3,294)atque ita qua possint edidit arte capi.

(3,295)lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,

(3,296)quo posses viso dicere numen inest.

(3,297)in medio gramen, muscoque adoperta virenti

(3,298)manabat saxo vena perennis aquae;

(3,299)inde fere soli Faunus Picusque bibebant:

(3,300)huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,

(3,301)plenaque odorati disponit pocula Bacchi,

(3,302)cumque suis antro conditus ipse latet.

(3,303)ad solitos veniunt silvestria numina fontes

(3,304)et relevant multo pectora sicca mero.

(3,305)vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro

(3,306)vinclaque sopitas addit in arta manus.

(3,307)somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant

(3,308)rumpere; pugnantes fortius illa tenent.

(3,309)tum Numa: di nemorum, factis ignoscite nostris

(3,310)si scelus ingenio scitis abesse meo,

(3,311)quoque modo possit fulmen monstrate piari.

(3,312)sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:

(3,313)magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro

(3,314)fas sit: habent fines numina nostra suos.

(3,315)di sumus agrestes et qui dominemur in altis

(3,316)montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi.

(3,317)hunc tu non poteris per te deducere caelo,

(3,318)at poteris nostra forsitan usus ope.

(3,319)dixerat haec Faunus; par est sententia Pici.

(3,320)deme tamen nobis vincula, Picus ait,

(3,321)Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte:

(3,322)nubila promissi Styx mihi testis erit.

(3,323)emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,

(3,324)quaque trahant superis sedibus arte Iovem

(3,325)scire nefas homini. nobis concessa canentur

(3,326)quaeque pio dici vatis ab ore licet.

(3,327)eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores

(3,328)nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant.

(3,329)constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,

(3,330)terraque subsedit pondere pressa Iovis:

(3,331)corda micant regis totoque e corpore sanguis

(3,332)fugit et hirsutae deriguere comae.

(3,333)ut rediit animus, da certa piamina dixit

(3,334)fulminis, altorum rexque paterque deum,

(3,335)si tua contigimus manibus donaria puris,

(3,336)hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.

(3,337)adnuit oranti, sed verum ambage remota

(3,338)abdidit et dubio terruit ore virum.

(3,339)caede caput dixit; cui rex parebimus inquit;

(3,340)caedenda est hortis eruta cepa meis.

(3,341)addidit hic hominis; sumes ait ille capillos.

(3,342)postulat hic animam; cui Numa piscis ait.

(3,343)risit, et his inquit facito mea tela procures,

(3,344)o vir conloquio non abigende deum.

(3,345)sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem

(3,346)Cynthius, imperii pignora certa dabo.

(3,347)dixit et ingenti tonitru super aethera motum

(3,348)fertur, adorantem destituitque Numam.

(3,349)ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:

(3,350)tarda venit dictis difficilisque fides.

(3,351)at certe credemur ait si verba sequetur

(3,352)exitus: en audi crastina, quisquis ades.

(3,353)protulerit terris cum totum Cynthius orbem,

(3,354)Iuppiter imperii pignora certa dabit.

(3,355)discedunt dubii, promissaque tarda videntur,

(3,356)dependetque fides a veniente die.

(3,357)mollis erat tellus rorata mane pruina:

(3,358)ante sui populus limina regis adest.

(3,359)prodit et in solio medius consedit acerno;

(3,360)innumeri circa stantque silentque viri.

(3,361)ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:

(3,362)sollicitae mentes speque metuque pavent.

(3,363)constitit atque caput niveo velatus amictu

(3,364)iam bene dis notas sustulit ille manus,

(3,365)atque ita tempus adest promissi muneris inquit;

(3,366)pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.

(3,367)dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,

(3,368)et gravis aetherio venit ab axe fragor.

(3,369)ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit.

(3,370)credite dicenti: mira sed acta loquor:

(3,371)a media caelum regione dehiscere coepit:

(3,372)summisere oculos cum duce turba suo.

(3,373)ecce levi scutum versatum leniter aura

(3,374)decidit: a populo clamor ad astra venit.

(3,375)tollit humo munus caesa prius ille iuvenca

(3,376)quae dederat nulli colla premenda iugo,

(3,377)idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,

(3,378)quaque notes oculis angulus omnis abest.

(3,379)tum, memor imperii sortem consistere in illo,

(3,380)consilium multae calliditatis init:

(3,381)plura iubet fieri simili caelata figura,

(3,382)error ut ante oculos insidiantis eat.

(3,383)Mamurius, morum fabraene exactior artis

(3,384)difficile est, illud, dicere, clausit opus.

(3,385)cui Numa munificus facti pete praemia dixit:

(3,386)si mea nota fides, inrita nulla petes.

(3,387)iam dederat Saliis a saltu nomina ducta

(3,388)armaque et ad certos verba canenda modos;

(3,389)tum sic Mamurius: merces mihi gloria detur,

(3,390)nominaque extremo carmine nostra sonent.

(3,391)inde sacerdotes operi promissa vetusto

(3,392)praemia persolvunt Mamuriumque vocant.

(3,393)Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,

(3,394)differ; habent parvae commoda magna morae.

(3,395)arma movent pugnas, pugna est aliena maritis;

(3,396)condita cum fuerint, aptius omen erit.

(3,397)His etiam coniunx apicati cincta Dialis

(3,398)lucibus impexas debet habere comas.

(3,399)Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus

(3,400)conditus e geminis Piscibus alter erit.

(3,401)nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille

(3,402)proximus; a vento nomen uterque tenet.

(3,403)Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx

(3,404)coeperit et quintae tempora lucis aget,

(3,405)sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,

(3,406)mergetur visus effugietque tuos.

(3,407)at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam

(3,408)unde trahat sidus parva docere mora est.

(3,409)Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum

(3,410)fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis.

(3,411)tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi,

(3,412)quae nunc de pueri nomine nomen habet.

(3,413)dum legit in ramo pictas temerarius uvas,

(3,414)decidit: amissum Liber in astra tulit.

(3,415)Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum

(3,416)Phoebus et alatis aethera carpit equis,

(3,417)quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,

(3,418)gratare, Iliacis turaque pone focis.

(3,419)Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri,

(3,420)accessit titulis pontificalis honor.

(3,421)ignibus aeternis aeterni numina praesunt

(3,422)Caesaris: imperii pignora iuncta vides.

(3,423)di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,

(3,424)qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,

(3,425)ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos

(3,426)numina: cognatum, Vesta, tuere caput.

(3,427)quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes:

(3,428)vivite inexstincti, flammaque duxque, precor.

(3,429)Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis

(3,430)templa putant lucos Veiovis ante duos.

(3,431)Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto,

(3,432)quilibet huc inquit confuge; tutus eris.

(3,433)o quam de tenui Romanus origine crevit,

(3,434)turba vetus quam non invidiosa fuit!

(3,435)ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,

(3,436)disce quis iste deus, curve vocetur ita.

(3,437)Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus;

(3,438)aspice deinde manum: fulmina nulla tenet.

(3,439)fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas

(3,440)sumpta Iovi: primo tempore inermis erat;

(3,441)ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa

(3,442)arsit et in solida fixus Olympus humo.

(3,443)stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur

(3,444)Cretides, infanti lac dedit illa Iovi.

(3,445)nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni

(3,446)quae male creverunt, vescaque parva vocant;

(3,447)vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem

(3,448)aedem non magni suspicer esse Iovis?

(3,449)Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum,

(3,450)suspice: Gorgonei colla videbis equi.

(3,451)creditur hic caesae gravida cervice Medusae

(3,452)sanguine respersis prosiluisse iubis.

(3,453)huic supra nubes et subter sidera lapso

(3,454)caelum pro terra, pro pede pinna fuit;

(3,455)iamque indignanti nova frena receperat ore

(3,456)cum levis Aonias ungula fodit aquas.

(3,457)nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat,

(3,458)et nitidus stellis quinque decemque micat.

(3,459)Protinus aspicies venienti nocte Coronam

(3,460)Cnosida: Theseo crimine facta dea est.

(3,461)iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum

(3,462)quae dedit ingrato fila legenda viro;

(3,463)sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixit;

(3,464)utiliter nobis perfidus ille fuit.

(3,465)interea Liber depexos crinibus Indos

(3,466)vicit, et Eoo dives ab orbe redit.

(3,467)inter captivas facie praestante puellas

(3,468)grata nimis Baccho filia regis erat.

(3,469)flebat amans coniunx, spatiataque litore curvo

(3,470)edidit incultis talia verba comis:

(3,471)en iterum, fluctus, similes audite querellas.

(3,472)en iterum lacrimas accipe, harena, meas.

(3,473)dicebam, memini, periure et perfide Theseu!

(3,474)ille abiit, eadem crimina Bacchus habet.

(3,475)nunc quoque nulla viro clamabo femina credat;

(3,476)nomine mutato causa relata mea est.

(3,477)o utinam mea sors qua primum coeperat isset,

(3,478)iamque ego praesenti tempore nulla forem.

(3,479)quid me desertis morituram, Liber, harenis

(3,480)servabas? potui dedoluisse semel.

(3,481)Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,

(3,482)frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,

(3,483)ausus es ante oculos adducta paelice nostros

(3,484)tam bene compositum sollicitare torum?

(3,485)heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas?

(3,486)me miseram, quotiens haec ego verba loquar?

(3,487)Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:

(3,488)iudicio peccas turpius ipse tuo.

(3,489)ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar,

(3,490)ne totiens falli digna fuisse puter.

(3,491)praecipue cupiam celari Thesea, ne te

(3,492)consortem culpae gaudeat esse suae.

(3,493)at, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex!

(3,494)eveniat nostris hostibus ille color.

(3,495)quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.

(3,496)quid facis? amplexus inquinat illa tuos.

(3,497)Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam

(3,498)coniugis: adsuevi semper amare virum.

(3,499)ceperunt matrem formosi cornua tauri,

(3,500)me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor.

(3,501)ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat

(3,502)quod flammas nobis fassus es ipse tuas.

(3,503)nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne

(3,504)diceris, et patria raptus ab igne manu.

(3,505)illa ego sum cui tu solitus promittere caelum.

(3,506)ei mihi, pro caelo qualia dona fero!

(3,507)dixerat; audibat iamdudum verba querentis

(3,508)Liber, ut a tergo forte secutus erat.

(3,509)occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat,

(3,510)et pariter caeli summa petamus ait:

(3,511)tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,

(3,512)nam tibi mutatae Libera nomen erit,

(3,513)sintque tuae tecum faciam monimenta coronae,

(3,514)Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.

(3,515)dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes:

(3,516)aurea per stellas nunc micat illa novem.

(3,517)Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes

(3,518)purpureum rapido qui vehit axe diem,

(3,519)altera gramineo spectabis Equirria Campo,

(3,520)quem Tiberis curvis in latus urget aquis;

(3,521)qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,

(3,522)Caelius accipiat pulverulentus equos.

(3,523)Idibus est Annae festum geniale Perennae

(3,524)non procul a ripis, advena Thybri, tuis.

(3,525)plebs venit ac virides passim disiecta per herbas

(3,526)potat, et accumbit cum pare quisque sua.

(3,527)sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,

(3,528)sunt quibus e ramis frondea facta casa est;

(3,529)pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,

(3,530)desuper extentas imposuere togas.

(3,531)sole tamen vinoque calent annosque precantur

(3,532)quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.

(3,533)invenies illic qui Nestoris ebibat annos,

(3,534)quae sit per calices facta Sibylla suos.

(3,535)illic et cantant quicquid didicere theatris,

(3,536)et iactant faciles ad sua verba manus,

(3,537)et ducunt posito duras cratere choreas,

(3,538)cultaque diffusis saltat amica comis.

(3,539)cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,

(3,540)et fortunatos obvia turba vocat.

(3,541)occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)

(3,542)pompa: senem potum pota trahebat anus.

(3,543)quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat,

(3,544)fabula proposito nulla tegenda meo.

(3,545)arserat Aeneae Dido miserabilis igne,

(3,546)arserat exstructis in sua fata rogis,

(3,547)compositusque cinis, tumulique in marmore carmen

(3,548)hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:

(3,549)praebvit aeneas et cavsam mortis et ensem:

(3,550)ipsa sva dido concidit vsa manv.

(3,551)protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,

(3,552)et potitur capta Maurus Iarba domo,

(3,553)seque memor spretum thalamis tamen inquit Elissae

(3,554)en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.

(3,555)diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim

(3,556)amisso dubiae rege vagantur apes.

(3,557)tertia nudandas acceperat area messes,

(3,558)inque cavos ierant tertia musta lacus:

(3,559)pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit

(3,560)moenia; germanae iusta dat ante suae.

(3,561)mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,

(3,562)vertice libatas accipiuntque comas,

(3,563)terque vale dixit, cineres ter ad ora relatos

(3,564)pressit, et est illis visa subesse soror.

(3,565)nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo

(3,566)moenia respiciens, dulce sororis opus.

(3,567)fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae

(3,568)insula, quam Libyci verberat unda freti.

(3,569)hanc petit, hospitio regis confisa vetusto:

(3,570)hospes opum dives rex ibi Battus erat.

(3,571)qui postquam didicit casus utriusque sororis,

(3,572)haec inquit tellus quantulacumque tua est.

(3,573)et tamen hospitii servasset ad ultima munus;

(3,574)sed timuit magnas Pygmalionis opes.

(3,575)signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat

(3,576)annus, et exilio terra paranda nova est.

(3,577)frater adest belloque petit. rex arma perosus

(3,578)nos sumus inbelles, tu fuge sospes ait.

(3,579)iussa fugit ventoque ratem committit et undis:

(3,580)asperior quovis aequore frater erat.

(3,581)est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes

(3,582)parvus ager, Cameren incola turba vocat:

(3,583)illuc cursus erat. nec longius abfuit inde

(3,584)quam quantum novies mittere funda potest:

(3,585)vela cadunt primo et dubia librantur ab aura:

(3,586)findite remigio navita dixit aquas;

(3,587)dumque parant torto subducere carbasa lino,

(3,588)percutitur rapido puppis adunca Noto,

(3,589)inque patens aequor, frustra pugnante magistro,

(3,590)fertur, et ex oculis visa refugit humus.

(3,591)adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus

(3,592)vertitur, et canas alveus haurit aquas.

(3,593)vincitur ars vento nec iam moderator habenis

(3,594)utitur, at votis is quoque poscit opem.

(3,595)iactatur tumidas exul Phoenissa per undas,

(3,596)umidaque opposita lumina veste tegit.

(3,597)tum primum Dido felix est dicta sorori

(3,598)et quaecumque aliquam corpore pressit humum.

(3,599)ducitur ad Laurens ingenti flamine litus

(3,600)puppis, et expositis omnibus hausta perit.

(3,601)iam pius Aeneas regno nataque Latini

(3,602)auctus erat, populos miscueratque duos.

(3,603)litore dotali solo comitatus Achate

(3,604)secretum nudo dum pede carpit iter,

(3,605)aspicit errantem, nec credere sustinet Annam

(3,606)esse: quid in Latios illa veniret agros?

(3,607)dum secum Aeneas, Anna est! exclamat Achates:

(3,608)ad nomen voltus sustulit illa suos.

(3,609)heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?

(3,610)ante oculos miserae fata sororis erant.

(3,611)sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros

(3,612)(flet tamen admonitu motus, Elissa, tui):

(3,613)Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas

(3,614)tellurem fato prosperiore dari,

(3,615)perque deos comites, hac nuper sede locatos,

(3,616)saepe meas illos increpuisse moras.

(3,617)nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.

(3,618)ei mihi, credibili fortior illa fuit.

(3,619)ne refer: aspexi non illo corpore digna

(3,620)volnera Tartareas ausus adire domos.

(3,621)at tu, seu ratio te nostris adpulit oris

(3,622)sive deus, regni commoda carpe mei.

(3,623)multa tibi memores, nil non debemus Elissae:

(3,624)nomine grata tuo, grata sororis eris.

(3,625)talia dicenti (neque enim spes altera restat)

(3,626)credidit, errores exposuitque suos;

(3,627)utque domum intravit Tyrios induta paratus,

(3,628)incipit Aeneas (cetera turba tacet):

(3,629)hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,

(3,630)est mihi: consumpsi naufragus huius opes.

(3,631)orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora:

(3,632)quam precor ut carae more sororis ames.

(3,633)omnia promittit falsumque Lavinia volnus

(3,634)mente premit tacita dissimulatque metus;

(3,635)donaque cum videat praeter sua lumina ferri

(3,636)multa, tamen mitti clam quoque multa putat.

(3,637)non habet exactum quid agat: furialiter odit,

(3,638)et parat insidias et cupit ulta mori.

(3,639)nox erat: ante torum visa est adstare sororis

(3,640)squalenti Dido sanguinulenta coma

(3,641)et fuge, ne dubita, maestum fuge dicere tectum;

(3,642)sub verbum querulas impulit aura fores.

(3,643)exsilit et velox humili super ausa fenestra

(3,644)se iacit (audacem fecerat ipse timor),

(3,645)cumque metu rapitur tunica velata recincta,

(3,646)currit ut auditis territa damma lupis,

(3,647)corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis

(3,648)creditur et stagnis occuluisse suis.

(3,649)Sidonis interea magno clamore per agros

(3,650)quaeritur: apparent signa notaeque pedum;

(3,651)ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis;

(3,652)sustinuit tacitas conscius amnis aquas.

(3,653)ipsa loqui visa est placidi sum nympha Numici:

(3,654)amne perenne latens Anna Perenna vocor.

(3,655)protinus erratis laeti vescuntur in agris

(3,656)et celebrant largo seque diemque mero.

(3,657)Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;

(3,658)pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.

(3,659)invenies qui te nymphen Azanida dicant

(3,660)teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.

(3,661)haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures

(3,662)fama, nec a veri dissidet illa fide.

(3,663)plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis

(3,664)fugit et in Sacri vertice Montis erat;

(3,665)iam quoque quem secum tulerant defecerat illos

(3,666)victus et humanis usibus apta Ceres.

(3,667)orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,

(3,668)pauper, sed multae sedulitatis anus;

(3,669)illa, levi mitra canos incincta capillos,

(3,670)fingebat tremula rustica liba manu,

(3,671)atque ita per populum fumantia mane solebat

(3,672)dividere: haec populo copia grata fuit.

(3,673)pace domi facta signum posuere Perennae,

(3,674)quod sibi defectis illa ferebat opem.

(3,675)Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae,

(3,676)dicere; nam coeunt certaque probra canunt.

(3,677)nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam,

(3,678)et cum seducta talia verba facit:

(3,679)mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum;

(3,680)pendet ab officio spes mihi magna tuo.

(3,681)armifer armiferae correptus amore Minervae

(3,682)uror, et hoc longo tempore volnus alo.

(3,683)effice, di studio similes coeamus in unum:

(3,684)conveniunt partes hae tibi, comis anus.

(3,685)dixerat; illa deum promisso ludit inani,

(3,686)et stultam dubia spem trahit usque mora.

(3,687)saepius instanti mandata peregimus inquit;

(3,688)evicta est: precibus vix dedit illa manus.

(3,689)credit amans thalamosque parat. deducitur illuc

(3,690)Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.

(3,691)oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:

(3,692)nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum.

(3,693)ridet amatorem carae nova diva Minervae,

(3,694)nec res hac Veneri gratior ulla fuit.

(3,695)inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur,

(3,696)et iuvat hanc magno verba dedisse deo.

(3,697)Praeteriturus eram gladios in principe fixos,

(3,698)cum sic a castis Vesta locuta focis:

(3,699)ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos;

(3,700)sacrilegae telis me petiere manus.

(3,701)ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:

(3,702)quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.

(3,703)ille quidem caelo positus Iovis atria vidit,

(3,704)et tenet in magno templa dicata foro;

(3,705)at quicumque nefas ausi, prohibente deorum

(3,706)numine, polluerant pontificale caput,

(3,707)morte iacent merita: testes estote, Philippi,

(3,708)et quorum sparsis ossibus albet humus.

(3,709)hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt

(3,710)Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.

(3,711)Postera cum teneras aurora refecerit herbas,

(3,712)Scorpios a prima parte videndus erit.

(3,713)Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:

(3,714)Bacche, fave vati, dum tua festa cano.

(3,715)nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum

(3,716)Iuppiter adferret, parvus inermis eras;

(3,717)nec, puer ut posses maturo tempore nasci,

(3,718)expletum patrio corpore matris opus.

(3,719)Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos

(3,720)et domitas gentes, turifer Inde, tuas.

(3,721)tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,

(3,722)inque tuum furiis acte Lycurge genus.

(3,723)ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra

(3,724)dicere; sed non est carminis huius opus.

(3,725)carminis huius opus causas exponere quare

(3,726)vitisator populos ad sua liba vocet.

(3,727)ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,

(3,728)Liber, et in gelidis herba reperta focis.

(3,729)te memorant, Gange totoque Oriente subacto,

(3,730)primitias magno seposuisse Iovi:

(3,731)cinnama tu primus captivaque tura dedisti

(3,732)deque triumphato viscera tosta bove.

(3,733)nomine ab auctoris ducunt libamina nomen

(3,734)libaque, quod sanctis pars datur inde focis;

(3,735)liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem

(3,736)gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.

(3,737)ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro

(3,738)(non habet ingratos fabula nostra iocos);

(3,739)iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:

(3,740)aeriferae comitum concrepuere manus.

(3,741)ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,

(3,742)quosque movent sonitus aera, sequuntur apes;

(3,743)colligit errantes et in arbore claudit inani

(3,744)Liber, et inventi praemia mellis habet.

(3,745)ut satyri levisque senex tetigere saporem

(3,746)quaerebant flavos per nemus omne favos.

(3,747)audit in exesa stridorem examinis ulmo,

(3,748)aspicit et ceras dissimulatque senex;

(3,749)utque piger pandi tergo residebat aselli,

(3,750)adplicat hunc ulmo corticibusque cavis.

(3,751)constitit ipse super ramoso stipite nixus,

(3,752)atque avide trunco condita mella petit:

(3,753)milia crabronum coeunt, et vertice nudo

(3,754)spicula defigunt oraque sima notant.

(3,755)ille cadit praeceps et calce feritur aselli,

(3,756)inclamatque suos auxiliumque rogat.

(3,757)concurrunt satyri turgentiaque ora parentis

(3,758)rident: percusso claudicat ille genu.

(3,759)ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat;

(3,760)hic paret monitis et linit ora luto.

(3,761)melle pater fruitur, liboque infusa calenti

(3,762)iure repertori splendida mella damus.

(3,763)femina cur praesit, non est rationis opertae:

(3,764)femineos thyrso concitat ille choros.

(3,765)cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas

(3,766)haec erat et gravidae munera vitis amat.

(3,767)cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho;

(3,768)hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est.

(3,769)Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca

(3,770)hanc frondem cunis opposuisse ferunt.

(3,771)Restat ut inveniam quare toga libera detur

(3,772)Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:

(3,773)sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,

(3,774)et media est aetas inter utrumque tibi;

(3,775)seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos,

(3,776)commendant curae numinibusque tuis:

(3,777)sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te

(3,778)sumitur et vitae liberioris iter:

(3,779)an quia, cum colerent prisci studiosius agros,

(3,780)et faceret patrio rure senator opus,

(3,781)et caperet fasces a curvo consul aratro,

(3,782)nec crimen duras esset habere manus,

(3,783)rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem -

(3,784)sed dis, non studiis ille dabatur honor:

(3,785)luce sua ludos uvae commentor habebat,

(3,786)quos cum taedifera nunc habet ille dea -

(3,787)ergo ut tironem celebrare frequentia possit,

(3,788)visa dies dandae non aliena togae?

(3,789)mite caput, pater, huc placataque cornua vertas,

(3,790)et des ingenio vela secunda meo.

(3,791)Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)

(3,792)hac, si commemini, praeteritaque die.

(3,793)stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton

(3,794)Miluus: haec illa nocte videnda venit.

(3,795)quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum,

(3,796)Saturnus regnis a Iove pulsus erat;

(3,797)concitat iratus validos Titanas in arma,

(3,798)quaeque fuit fatis debita temptat opem.

(3,799)matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus

(3,800)parte sui serpens posteriore fuit:

(3,801)hunc triplici muro lucis incluserat atris

(3,802)Parcarum monitu Styx violenta trium.

(3,803)viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,

(3,804)sors erat aeternos vincere posse deos.

(3,805)immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,

(3,806)et iamiam flammis exta daturus erat:

(3,807)Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi

(3,808)miluus, et meritis venit in astra suis.

(3,809)Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,

(3,810)nomina quae iunctis quinque diebus habent.

(3,811)sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:

(3,812)causa, quod est illa nata Minerva die.

(3,813)altera tresque super rasa celebrantur harena:

(3,814)ensibus exsertis bellica laeta dea est.

(3,815)Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae;

(3,816)qui bene placarit Pallada, doctus erit.

(3,817)Pallade placata lanam mollire puellae

(3,818)discant et plenas exonerare colos.

(3,819)illa etiam stantes radio percurrere telas

(3,820)erudit et rarum pectine denset opus.

(3,821)hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers:

(3,822)hanc cole, velleribus quisquis aena paras.

(3,823)nec quisquam invita faciet bene vincula plantae

(3,824)Pallade, sit Tychio doctior ille licet:

(3,825)et licet antiquo manibus conlatus Epeo

(3,826)sit prior, irata Pallade mancus erit.

(3,827)vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,

(3,828)munera de vestris pauca referte deae.

(3,829)nec vos, turba fere censu fraudata, magistri,

(3,830)spernite (discipulos attrahit illa novos),

(3,831)quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,

(3,832)quique facis docta mollia saxa manu.

(3,833)mille dea est operum: certe dea carminis illa est;

(3,834)si mereor, studiis adsit amica meis.

(3,835)Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,

(3,836)hic, ubi non plana est, sed prope plana via,

(3,837)parva licet videas Captae delubra Minervae,

(3,838)quae dea natali coepit habere suo.

(3,839)nominis in dubio causa est. capitale vocamus

(3,840)ingenium sollers: ingeniosa dea est.

(3,841)an quia de capitis fertur sine matre paterni

(3,842)vertice cum clipeo prosiluisse suo?

(3,843)an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis

(3,844)venit? et hoc signo littera prisca docet.

(3,845)an quod habet legem, capitis quae pendere poenas

(3,846)ex illo iubeat furta recepta loco?

(3,847)a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,

(3,848)pro ducibus nostris aegida semper habe.

(3,849)Summa dies e quinque tubas lustrare canoras

(3,850)admonet et forti sacrificare deae.

(3,851)nunc potes ad solem sublato dicere voltu

(3,852)hic here Phrixeae vellera pressit ovis.

(3,853)seminibus tostis sceleratae fraude novercae

(3,854)sustulerat nullas, ut solet, herba comas:

(3,855)mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet

(3,856)quam sterili terrae Delphicus edat opem.

(3,857)hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles

(3,858)et iuvenis Phrixi funera sorte peti.

(3,859)usque recusantem cives et tempus et Ino

(3,860)compulerunt regem iussa nefanda pati;

(3,861)et soror et Phrixus, velati tempora vittis,

(3,862)stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.

(3,863)aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater

(3,864)et ferit attonita pectora nuda manu,

(3,865)inque draconigenam nimbis comitantibus urbem

(3,866)desilit, et natos eripit inde suos;

(3,867)utque fugam capiant, aries nitidissimus auro

(3,868)traditur: ille vehit per freta longa duos.

(3,869)dicitur infirma cornu tenuisse sinistra

(3,870)femina, cum de se nomina fecit aquae.

(3,871)paene simul periit, dum volt succurrere lapsae,

(3,872)frater, et extentas porrigit usque manus.

(3,873)flebat, ut amissa gemini consorte pericli,

(3,874)caeruleo iunctam nescius esse deo.

(3,875)litoribus tactis aries fit sidus; at huius

(3,876)pervenit in Colchas aurea lana domos.

(3,877)Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos,

(3,878)tempora nocturnis aequa diurna feres.

(3,879)Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos,

(3,880)canuerint herbae rore recente quater,

(3,881)Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis

(3,882)et Romana Salus Araque Pacis erit.

(3,883)Luna regit menses: huius quoque tempora mensis

(3,884)finit Aventino Luna colenda iugo.

(4,1)Alma, fave, dixi geminorum mater Amorum;

(4,2)ad vatem voltus rettulit illa suos;

(4,3)quid tibi ait mecum? certe maiora canebas.

(4,4)num vetus in molli pectore volnus habes?

(4,5)scis, dea, respondi de volnere. risit, et aether

(4,6)protinus ex illa parte serenus erat.

(4,7)saucius an sanus numquid tua signa reliqui?

(4,8)tu mihi propositum, tu mihi semper opus.

(4,9)quae decuit primis sine crimine lusimus annis;

(4,10)nunc teritur nostris area maior equis.

(4,11)tempora cum causis, annalibus eruta priscis,

(4,12)lapsaque sub terras ortaque signa cano.

(4,13)venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:

(4,14)et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.

(4,15)mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto

(4,16)contigit et coeptum perfice dixit opus.

(4,17)sensimus, et causae subito patuere dierum:

(4,18)dum licet et spirant flamina, navis eat.

(4,19)Siqua tamen pars te de fastis tangere debet,

(4,20)Caesar, in Aprili quod tuearis habes:

(4,21)hic ad te magna descendit imagine mensis,

(4,22)et fit adoptiva nobilitate tuus.

(4,23)hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,

(4,24)vidit et auctores rettulit ipse tuos:

(4,25)utque fero Marti primam dedit ordine sortem,

(4,26)quod sibi nascendi proxima causa fuit,

(4,27)sic Venerem gradibus multis in gente receptam

(4,28)alterius voluit mensis habere locum;

(4,29)principiumque sui generis revolutaque quaerens

(4,30)saecula, cognatos venit adusque deos.

(4,31)Dardanon Electra nesciret Atlantide natum

(4,32)scilicet, Electran concubuisse Iovi?

(4,33)huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo,

(4,34)Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn;

(4,35)proximus Anchises, cum quo commune parentis

(4,36)non dedignata est nomen habere Venus:

(4,37)hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes

(4,38)sacra patremque umeris, altera sacra, tulit.

(4,39)venimus ad felix aliquando nomen Iuli,

(4,40)unde domus Teucros Iulia tangit avos.

(4,41)Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis,

(4,42)Silvius in Latia gente vocatus erat.

(4,43)isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum;

(4,44)proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.

(4,45)ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae

(4,46)et tuus est idem, Calpete, factus avus.

(4,47)cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,

(4,48)dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.

(4,49)iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem

(4,50)viderat; in Remulum fulmina missa ferunt.

(4,51)venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,

(4,52)mons quoque; post illum tradita regna Procae;

(4,53)quem sequitur duri Numitor germanus Amuli;

(4,54)Ilia cum Lauso de Numitore sati:

(4,55)ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti,

(4,56)teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.

(4,57)ille suos semper Venerem Martemque parentes

(4,58)dixit, et emeruit vocis habere fidem:

(4,59)neve secuturi possent nescire nepotes,

(4,60)tempora dis generis continuata dedit.

(4,61)sed Veneris mensem Graio sermone notatum

(4,62)auguror; a spumis est dea dicta maris.

(4,63)nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;

(4,64)Itala nam tellus Graecia maior erat.

(4,65)venerat Euander plena cum classe suorum,

(4,66)venerat Alcides, Graius uterque genus

(4,67)(hospes Aventinis armentum pavit in herbis

(4,68)claviger, et tanto est Albula pota deo),

(4,69)dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant

(4,70)et quod adhuc Circes nomina litus habet;

(4,71)et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi

(4,72)stabant, Argolicae quod posuere manus.

(4,73)venerat Atridae fatis agitatus Halaesus,

(4,74)a quo se dictam terra Falisca putat.

(4,75)adice Troianae suasorem Antenora pacis,

(4,76)et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.

(4,77)serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis

(4,78)attulit Aeneas in loca nostra deos.

(4,79)huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida,

(4,80)a quo Sulmonis moenia nomen habent,

(4,81)Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.

(4,82)me miserum, Scythico quam procul illa solo est!

(4,83)ergo ego tam longe - sed supprime, Musa, querellas:

(4,84)non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.

(4,85)Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem

(4,86)eripuisse velint invideantque, Venus.

(4,87)nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit

(4,88)frigoris asperitas fetaque terra patet,

(4,89)Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,

(4,90)quem Venus iniecta vindicat alma manu.

(4,91)illa quidem totum dignissima temperat orbem,

(4,92)illa tenet nullo regna minora deo,

(4,93)iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,

(4,94)perque suos initus continet omne genus.

(4,95)illa deos omnes (longum est numerare) creavit,

(4,96)illa satis causas arboribusque dedit,

(4,97)illa rudes animos hominum contraxit in unum,

(4,98)et docuit iungi cum pare quemque sua.

(4,99)quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?

(4,100)nec coeant pecudes, si levis absit amor.

(4,101)cum mare trux aries cornu decertat, at idem

(4,102)frontem dilectae laedere parcit ovis;

(4,103)deposita sequitur taurus feritate iuvencam,

(4,104)quem toti saltus, quem nemus omne tremit;

(4,105)vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit

(4,106)servat, et innumeris piscibus implet aquas.

(4,107)prima feros habitus homini detraxit: ab illa

(4,108)venerunt cultus mundaque cura sui.

(4,109)primus amans carmen vigilatum nocte negata

(4,110)dicitur ad clausas concinuisse fores,

(4,111)eloquiumque fuit duram exorare puellam,

(4,112)proque sua causa quisque disertus erat.

(4,113)mille per hanc artes motae; studioque placendi,

(4,114)quae latuere prius, multa reperta ferunt.

(4,115)hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi

(4,116)audeat? a nobis sit furor iste procul.

(4,117)quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta,

(4,118)urbe tamen nostra ius dea maius habet?

(4,119)pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,

(4,120)cum gemuit teneram cuspide laesa manum;

(4,121)caelestesque duas Troiano iudice vicit

(4,122)(ah nolim victas hoc meminisse deas),

(4,123)Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim

(4,124)magnus Iuleos Caesar haberet avos.

(4,125)nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum

(4,126)(vere nitent terrae, vere remissus ager;

(4,127)nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,

(4,128)nunc tumido gemmas cortice palmes agit),

(4,129)et formosa Venus formoso tempore digna est,

(4,130)utque solet, Marti continuata suo est.

(4,131)vere monet curvas materna per aequora puppes

(4,132)ire nec hibernas iam timuisse minas.

(4,133)Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque

(4,134)et vos, quis vittae longaque vestis abest.

(4,135)aurea marmoreo redimicula demite collo,

(4,136)demite divitias: tota lavanda dea est.

(4,137)aurea siccato redimicula reddite collo:

(4,138)nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.

(4,139)vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:

(4,140)causaque cur iubeat, discite, certa subest.

(4,141)litore siccabat rorantes nuda capillos:

(4,142)viderunt satyri, turba proterva, deam.

(4,143)sensit et opposita texit sua corpora myrto:

(4,144)tuta fuit facto, vosque referre iubet.

(4,145)discite nunc, quare Fortunae tura Virili

(4,146)detis eo, gelida qui locus umet aqua.

(4,147)accipit ille locus posito velamine cunctas

(4,148)et vitium nudi corporis omne videt;

(4,149)ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis

(4,150)praestat et hoc parvo ture rogata facit.

(4,151)nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver

(4,152)sumere et expressis mella liquata favis:

(4,153)cum primum cupido Venus est deducta marito,

(4,154)hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.

(4,155)supplicibus verbis illam placate: sub illa

(4,156)et forma et mores et bona fama manet.

(4,157)Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:

(4,158)Cumaeam, veteres, consuluistis anum.

(4,159)templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis

(4,160)inde Venus verso nomina corde tenet.

(4,161)semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu

(4,162)respice, totque tuas, diva, tuere nurus.

(4,163)Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae

(4,164)Scorpios in virides praecipitatur aquas.

(4,165)Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo

(4,166)coeperit, et tactae rore querentur aves,

(4,167)semustamque facem vigilata nocte viator

(4,168)ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,

(4,169)Pliades incipient umeros relevare paternos,

(4,170)quae septem dici, sex tamen esse solent:

(4,171)seu quod in amplexum sex hinc venere deorum

(4,172)(nam Steropen Marti concubuisse ferunt,

(4,173)Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,

(4,174)Maian et Electran Taygetenque Iovi),

(4,175)septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;

(4,176)paenitet, et facti sola pudore latet:

(4,177)sive quod Electra Troiae spectare ruinas

(4,178)non tulit, ante oculos opposuitque manum.

(4,179)Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,

(4,180)ter iungat Titan terque resolvat equos,

(4,181)protinus inflexo Berecyntia tibia cornu

(4,182)flabit, et Idaeae festa parentis erunt.

(4,183)ibunt semimares et inania tympana tundent,

(4,184)aeraque tinnitus aere repulsa dabunt;

(4,185)ipsa sedens molli comitum cervice feretur

(4,186)Urbis per medias exululata vias.

(4,187)scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites,

(4,188)et fora Marte suo litigiosa vacent.

(4,189)quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti

(4,190)terret et horrendo lotos adunca sono.

(4,191)da, dea, quam sciter. doctas Cybeleia neptes

(4,192)vidit et has curae iussit adesse meae.

(4,193)pandite mandati memores, Heliconis alumnae,

(4,194)gaudeat assiduo cur dea Magna sono.

(4,195)sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi

(4,196)cessit, quod teneri nomen amoris habet):

(4,197)reddita Saturno sors haec erat: optime regum,

(4,198)a nato sceptris excutiere tuis.

(4,199)ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem

(4,200)devorat, immersam visceribusque tenet.

(4,201)saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam

(4,202)mater, et indoluit fertilitate sua.

(4,203)Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas

(4,204)creditur; acceptam parce movere fidem)

(4,205)veste latens saxum caelesti gutture sedit:

(4,206)sic genitor fatis decipiendus erat.

(4,207)ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,

(4,208)tutus ut infanti vagiat ore puer.

(4,209)pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes:

(4,210)hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.

(4,211)res latuit, priscique manent imitamina facti:

(4,212)aera deae comites raucaque terga movent.

(4,213)cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:

(4,214)tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.

(4,215)desierat; coepi: cur huic genus acre leonum

(4,216)praebent insolitas ad iuga curva iubas?

(4,217)desieram; coepit: feritas mollita per illam

(4,218)creditur; id curru testificata suo est.

(4,219)at cur turrifera caput est onerata corona?

(4,220)an primis turres urbibus illa dedit?

(4,221)adnuit. unde venit dixi sua membra secandi

(4,222)impetus? ut tacui, Pieris orsa loqui:

(4,223)Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis

(4,224)turrigeram casto vinxit amore deam;

(4,225)hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,

(4,226)et dixit semper fac puer esse velis.

(4,227)ille fidem iussis dedit, et si mentiar, inquit

(4,228)ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.

(4,229)fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse

(4,230)quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.

(4,231)Naida volneribus succidit in arbore factis,

(4,232)illa perit; fatum Naidos arbor erat;

(4,233)hic furit, et credens thalami procumbere tectum

(4,234)effugit, et cursu Dindyma summa petit;

(4,235)et modo tolle faces, remove modo verbera clamat,

(4,236)saepe Palaestinas iurat adesse deas.

(4,237)ille etiam saxo corpus laniavit acuto,

(4,238)longaque in immundo pulvere tracta coma est,

(4,239)voxque fuit merui: meritas do sanguine poenas.

(4,240)ah pereant partes quae nocuere mihi!

(4,241)ah pereant dicebat adhuc; onus inguinis aufert,

(4,242)nullaque sunt subito signa relicta viri.

(4,243)venit in exemplum furor hic, mollesque ministri

(4,244)caedunt iactatis vilia membra comis.

(4,245)talibus Aoniae facunda voce Camenae

(4,246)reddita quaesiti causa furoris erat.

(4,247)hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita

(4,248)venerit; an nostra semper in urbe fuit?

(4,249)Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden

(4,250)semper et Iliacas Mater amavit opes:

(4,251)cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,

(4,252)est dea sacriferas paene secuta rates,

(4,253)sed nondum fatis Latio sua numina posci

(4,254)senserat, adsuetis substiteratque locis.

(4,255)post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque

(4,256)vidit et edomito sustulit orbe caput,

(4,257)carminis Euboici fatalia verba sacerdos

(4,258)inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:

(4,259)mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.

(4,260)cum veniet, casta est accipienda manu.

(4,261)obscurae sortis patres ambagibus errant,

(4,262)quaeve parens absit, quove petenda loco.

(4,263)consulitur Paean, divum que arcessite Matrem

(4,264)inquit; in Idaeo est invenienda iugo.

(4,265)mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat

(4,266)Attalus; Ausoniis rem negat ille viris.

(4,267)mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,

(4,268)et sic est adytis diva locuta suis:

(4,269)ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem:

(4,270)dignus Roma locus quo deus omnis eat.

(4,271)ille soni terrore pavens proficiscere dixit;

(4,272)nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.

(4,273)protinus innumerae caedunt pineta secures

(4,274)illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.

(4,275)mille manus coeunt, et picta coloribus ustis

(4,276)caelestum Matrem concava puppis habet.

(4,277)illa sui per aquas fertur tutissima nati,

(4,278)longaque Phrixeae stagna sororis adit,

(4,279)Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit,

(4,280)et Tenedum et veteres Eetionis opes.

(4,281)Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,

(4,282)quaeque Carysteis frangitur unda vadis;

(4,283)transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas

(4,284)Icarus, et vastae nomina fecit aquae.

(4,285)tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas

(4,286)deserit, et Veneris sacra Cythera petit.

(4,287)hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum

(4,288)Brontes et Steropes Acmonidesque solent,

(4,289)aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris

(4,290)respicit a remis, Ausoniamque tenet.

(4,291)ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum

(4,292)dividit et campo liberiore natat:

(4,293)omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus

(4,294)obvius ad Tusci fluminis ora venit.

(4,295)procedunt pariter matres nataeque nurusque

(4,296)quaeque colunt sanctos virginitate focos.

(4,297)sedula fune viri contento bracchia lassant:

(4,298)vix subit adversas hospita navis aquas.

(4,299)sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:

(4,300)sedit limoso pressa carina vado.

(4,301)quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,

(4,302)adiuvat et fortes voce sonante manus:

(4,303)illa velut medio stabilis sedet insula ponto;

(4,304)attoniti monstro stantque paventque viri.

(4,305)Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto

(4,306)(nec facies impar nobilitate fuit),

(4,307)casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus

(4,308)laeserat, et falsi criminis acta rea est.

(4,309)cultus et ornatis varie prodisse capillis

(4,310)obfuit ad rigidos promptaque lingua senes.

(4,311)conscia mens recti famae mendacia risit,

(4,312)sed nos in vitium credula turba sumus.

(4,313)haec ubi castarum processit ab agmine matrum

(4,314)et manibus puram fluminis hausit aquam,

(4,315)ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas

(4,316)(quicumque aspiciunt, mente carere putant),

(4,317)summissoque genu voltus in imagine divae

(4,318)figit, et hos edit crine iacente sonos:

(4,319)supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,

(4,320)accipe sub certa condicione preces.

(4,321)casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor;

(4,322)morte luam poenas iudice victa dea;

(4,323)sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae

(4,324)re dabis, et castas casta sequere manus.

(4,325)dixit, et exiguo funem conamine traxit;

(4,326)mira, sed et scaena testificata loquar:

(4,327)mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo;

(4,328)index laetitiae fertur ad astra sonus.

(4,329)fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores

(4,330)Atria dixerunt), unde sinister abit.

(4,331)nox aderat: querno religant in stipite funem,

(4,332)dantque levi somno corpora functa cibo.

(4,333)lux aderat: querno solvunt a stipite funem,

(4,334)ante tamen posito tura dedere foco,

(4,335)ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam

(4,336)mactarunt operum coniugiique rudem.

(4,337)est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo

(4,338)et nomen magno perdit in amne minor.

(4,339)illic purpurea canus cum veste sacerdos

(4,340)Almonis dominam sacraque lavit aquis.

(4,341)exululant comites, furiosaque tibia flatur,

(4,342)et feriunt molles taurea terga manus.

(4,343)Claudia praecedit laeto celeberrima voltu,

(4,344)credita vix tandem teste pudica dea;

(4,345)ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:

(4,346)sparguntur iunctae flore recente boves.

(4,347)Nasica accepit; templi non perstitit auctor:

(4,348)Augustus nunc est, ante Metellus erat.

(4,349)substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram.

(4,350)dic inquam parva cur stipe quaerat opes.

(4,351)contulit aes populus, de quo delubra Metellus

(4,352)fecit ait; dandae mos stipis inde manet.

(4,353)cur vicibus factis ineant convivia, quaero,

(4,354)tum magis indictas concelebrentque dapes.

(4,355)quod bene mutarit sedem Berecyntia, dixit

(4,356)captant mutatis sedibus omen idem.

(4,357)institeram, quare primi Megalesia ludi

(4,358)urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)

(4,359)illa deos inquit peperit: cessere parenti,

(4,360)principiumque dati Mater honoris habet.

(4,361)cur igitur Gallos qui se excidere vocamus,

(4,362)cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?

(4,363)inter ait viridem Cybelen altasque Celaenas

(4,364)amnis it insana, nomine Gallus, aqua.

(4,365)qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est

(4,366)cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.

(4,367)non pudet herbosum dixi posuisse moretum

(4,368)in dominae mensis: an sua causa subest?

(4,369)lacte mero veteres usi narrantur et herbis,

(4,370)sponte sua siquas terra ferebat ait;

(4,371)candidus elisae miscetur caseus herbae,

(4,372)cognoscat priscos ut dea prisca cibos.

(4,373)Postera cum caelo motis Pallantias astris

(4,374)fulserit, et niveos Luna levarit equos,

(4,375)qui dicet quondam sacrata est colle Quirini

(4,376)hac Fortuna die Publica, verus erit.

(4,377)Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam

(4,378)spectanti senior continuusque loco

(4,379)haec ait illa dies, Libycis qua Caesar in oris

(4,380)perfida magnanimi contudit arma Iubae.

(4,381)dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus

(4,382)glorior: officio praefuit ille meo.

(4,383)hanc ego militia sedem, tu pace parasti,

(4,384)inter bis quinos usus honore viros.

(4,385)plura locuturi subito seducimur imbre:

(4,386)pendula caelestes Libra movebat aquas.

(4,387)Ante tamen quam summa dies spectacula sistat

(4,388)ensifer Orion aequore mersus erit.

(4,389)Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos

(4,390)et dederit Phoebo stella fugata locum,

(4,391)Circus erit pompa celeber numeroque deorum,

(4,392)primaque ventosis palma petetur equis.

(4,393)Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae;

(4,394)sponte deae munus promeritumque patet.

(4,395)panis erat primis virides mortalibus herbae,

(4,396)quas tellus nullo sollicitante dabat;

(4,397)et modo carpebant vivax e caespite gramen,

(4,398)nunc epulae tenera fronde cacumen erant.

(4,399)postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta,

(4,400)duraque magnificas quercus habebat opes.

(4,401)prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato

(4,402)mutavit glandes utiliore cibo.

(4,403)illa iugo tauros collum praebere coegit:

(4,404)tum primum soles eruta vidit humus.

(4,405)aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat:

(4,406)eheu, perpetuo debuit illa tegi.

(4,407)pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,

(4,408)perpetuam pacem pacificumque ducem.

(4,409)farra deae micaeque licet salientis honorem

(4,410)detis et in veteres turea grana focos;

(4,411)et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:

(4,412)parva bonae Cereri, sint modo casta, placent.

(4,413)a bove succincti cultros removete ministri:

(4,414)bos aret; ignavam sacrificate suem.

(4,415)apta iugo cervix non est ferienda securi:

(4,416)vivat et in dura saepe laboret humo.

(4,417)Exigit ipse locus raptus ut virginis edam:

(4,418)plura recognosces, pauca docendus eris.

(4,419)terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor

(4,420)Trinacris, a positu nomen adepta loci,

(4,421)grata domus Cereri: multas ea possidet urbes,

(4,422)in quibus est culto fertilis Henna solo.

(4,423)frigida caelestum matres Arethusa vocarat:

(4,424)venerat ad sacras et dea flava dapes.

(4,425)filia, consuetis ut erat comitata puellis,

(4,426)errabat nudo per sua prata pede.

(4,427)valle sub umbrosa locus est aspergine multa

(4,428)uvidus ex alto desilientis aquae.

(4,429)tot fuerant illic, quot habet natura, colores,

(4,430)pictaque dissimili flore nitebat humus.

(4,431)quam simul aspexit, comites, accedite dixit

(4,432)et mecum plenos flore referte sinus.

(4,433)praeda puellares animos prolectat inanis,

(4,434)et non sentitur sedulitate labor.

(4,435)haec implet lento calathos e vimine nexos,

(4,436)haec gremium, laxos degravat illa sinus;

(4,437)illa legit calthas, huic sunt violaria curae,

(4,438)illa papavereas subsecat ungue comas;

(4,439)has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris;

(4,440)pars thyma, pars rhoean et meliloton amat;

(4,441)plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores:

(4,442)ipsa crocos tenues liliaque alba legit.

(4,443)carpendi studio paulatim longius itur,

(4,444)et dominam casu nulla secuta comes.

(4,445)hanc videt et visam patruus velociter aufert

(4,446)regnaque caeruleis in sua portat equis.

(4,447)illa quidem clamabat io, carissima mater,

(4,448)auferor!, ipsa suos abscideratque sinus:

(4,449)panditur interea Diti via, namque diurnum

(4,450)lumen inadsueti vix patiuntur equi.

(4,451)at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae

(4,452)Persephone, clamant ad tua dona veni.

(4,453)ut clamata silet, montes ululatibus implent,

(4,454)et feriunt maesta pectora nuda manu.

(4,455)attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam)

(4,456)nec mora, me miseram! filia dixit ubi es?

(4,457)mentis inops rapitur, quales audire solemus

(4,458)Threicias fusis maenadas ire comis.

(4,459)ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto

(4,460)et quaerit fetus per nemus omne suos,

(4,461)sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu

(4,462)fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.

(4,463)inde puellaris nacta est vestigia plantae

(4,464)et pressam noto pondere vidit humum;

(4,465)forsitan illa dies erroris summa fuisset,

(4,466)si non turbassent signa reperta sues.

(4,467)iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu

(4,468)praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:

(4,469)praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi

(4,470)et te, verticibus non adeunde Gela.

(4,471)liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,

(4,472)quaque Symaetheas accipit aequor aquas,

(4,473)antraque Cyclopum positis exusta caminis,

(4,474)quique locus curvae nomina falcis habet,

(4,475)Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque,

(4,476)sacrarumque Mylas pascua laeta boum:

(4,477)hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe,

(4,478)quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.

(4,479)iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon

(4,480)lustrarat, terrae cornua prima suae:

(4,481)quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis

(4,482)implet, ut amissum cum gemit ales Ityn.

(4,483)perque vices modo Persephone! modo filia! clamat,

(4,484)clamat et alternis nomen utrumque ciet;

(4,485)sed neque Persephone Cererem nec filia matrem

(4,486)audit, et alternis nomen utrumque perit;

(4,487)unaque, pastorem vidisset an arva colentem,

(4,488)vox erat hac gressus ecqua puella tulit?

(4,489)iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur

(4,490)omnia, iam vigiles conticuere canes:

(4,491)alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,

(4,492)cuius anhelatis ignibus ardet humus;

(4,493)illic accendit geminas pro lampade pinus:

(4,494)hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.

(4,495)est specus exesi structura pumicis asper,

(4,496)non homini regio, non adeunda ferae:

(4,497)quo simul ac venit, frenatos curribus angues

(4,498)iungit et aequoreas sicca pererrat aquas.

(4,499)effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi,

(4,500)et vos, Nisei, naufraga monstra, canes,

(4,501)Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:

(4,502)sic venit ad portus, Attica terra, tuos.

(4,503)hic primum sedit gelido maestissima saxo:

(4,504)illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.

(4,505)sub Iove duravit multis immota diebus,

(4,506)et lunae patiens et pluvialis aquae.

(4,507)sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin

(4,508)dicitur, hoc Celei rura fuere senis.

(4,509)ille domum glandes excussaque mora rubetis

(4,510)portat et arsuris arida ligna focis.

(4,511)filia parva duas redigebat monte capellas,

(4,512)et tener in cunis filius aeger erat.

(4,513)mater ait virgo (mota est dea nomine matris),

(4,514)quid facis in solis incomitata locis?

(4,515)perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat

(4,516)tecta suae subeat quantulacumque casae.

(4,517)illa negat (simularat anum mitraque capillos

(4,518)presserat); instanti talia dicta refert:

(4,519)sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est.

(4,520)heu, melior quanto sors tua sorte mea est!

(4,521)dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)

(4,522)decidit in tepidos lucida gutta sinus.

(4,523)flent pariter molles animis virgoque senexque;

(4,524)e quibus haec iusti verba fuere senis:

(4,525)sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes;

(4,526)surge, nec exiguae despice tecta casae.

(4,527)cui dea duc inquit; scisti qua cogere posses,

(4,528)seque levat saxo subsequiturque senem.

(4,529)dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger,

(4,530)nec capiat somnos invigiletque malis.

(4,531)illa soporiferum, parvos initura penates,

(4,532)colligit agresti lene papaver humo.

(4,533)dum legit, oblito fertur gustasse palato

(4,534)longamque imprudens exsoluisse famem;

(4,535)quae quia principio posuit ieiunia noctis,

(4,536)tempus habent mystae sidera visa cibi.

(4,537)limen ut intravit, luctus videt omnia plena;

(4,538)iam spes in puero nulla salutis erat.

(4,539)matre salutata (mater Metanira vocatur)

(4,540)iungere dignata est os puerile suo.

(4,541)pallor abit, subitasque vident in corpore vires:

(4,542)tantus caelesti venit ab ore vigor.

(4,543)tota domus laeta est, hoc est, materque paterque

(4,544)nataque: tres illi tota fuere domus.

(4,545)mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte

(4,546)pomaque et in ceris aurea mella suis.

(4,547)abstinet alma Ceres, somnique papavera causas

(4,548)dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.

(4,549)noctis erat medium placidique silentia somni:

(4,550)Triptolemum gremio sustulit illa suo,

(4,551)terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,

(4,552)carmina mortali non referenda sono,

(4,553)inque foco corpus pueri vivente favilla

(4,554)obruit, humanum purget ut ignis onus.

(4,555)excutitur somno stulte pia mater, et amens

(4,556)quid facis? exclamat, membraque ab igne rapit.

(4,557)cui dea dum non es, dixit scelerata fuisti:

(4,558)inrita materno sunt mea dona metu.

(4,559)iste quidem mortalis erit: sed primus arabit

(4,560)et seret et culta praemia tollet humo.

(4,561)dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones

(4,562)transit et aligero tollitur axe Ceres.

(4,563)Sunion expositum Piraeaque tuta recessu

(4,564)linquit et in dextrum quae iacet ora latus;

(4,565)hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,

(4,566)Ioniumque rapax Icariumque legit,

(4,567)perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,

(4,568)diversumque locis alta pererrat iter.

(4,569)nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;

(4,570)hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;

(4,571)nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque

(4,572)teque, future parens, Thybri, potentis aquae.

(4,573)quo feror? immensum est erratas dicere terras:

(4,574)praeteritus Cereri nullus in orbe locus.

(4,575)errat et in caelo, liquidique immunia ponti

(4,576)adloquitur gelido proxima signa polo:

(4,577)Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis,

(4,578)aequoreas numquam cum subeatis aquas,

(4,579)Persephonen natam miserae monstrate parenti.

(4,580)dixerat. huic Helice talia verba refert:

(4,581)crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta

(4,582)consule, qui late facta diurna videt.

(4,583)Sol aditus quam quaeris, ait ne vana labores,

(4,584)nupta Iovis fratri tertia regna tenet.

(4,585)questa diu secum, sic est adfata Tonantem

(4,586)(maximaque in voltu signa dolentis erant):

(4,587)si memor es de quo mihi sit Proserpina nata,

(4,588)dimidium curae debet habere tuae.

(4,589)orbe pererrato sola est iniuria facti

(4,590)cognita: commissi praemia raptor habet.

(4,591)at neque Persephone digna est praedone marito,

(4,592)nec gener hoc nobis more parandus erat.

(4,593)quid gravius victore Gyge captiva tulissem

(4,594)quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?

(4,595)verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;

(4,596)reddat et emendet facta priora novis.

(4,597)Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore,

(4,598)nec gener est nobis ille pudendus ait;

(4,599)non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,

(4,600)possidet alter aquas, alter inane chaos.

(4,601)sed si forte tibi non est mutabile pectus,

(4,602)statque semel iuncti rumpere vincla tori,

(4,603)hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;

(4,604)si minus, inferni coniugis uxor erit.

(4,605)Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis,

(4,606)speque redit citius visaque certa refert:

(4,607)rapta tribus dixit solvit ieiunia granis,

(4,608)Punica quae lento cortice poma tegunt.

(4,609)non secus indoluit quam si modo rapta fuisset

(4,610)maesta parens, longa vixque refecta mora est.

(4,611)atque ita nec nobis caelum est habitabile dixit;

(4,612)Taenaria recipi me quoque valle iube.

(4,613)et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset

(4,614)bis tribus ut caelo mensibus illa foret.

(4,615)tum demum voltumque Ceres animumque recepit,

(4,616)imposuitque suae spicea serta comae:

(4,617)largaque provenit cessatis messis in arvis,

(4,618)et vix congestas area cepit opes.

(4,619)alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas

(4,620)sumite; nunc pulli velleris usus abest.

(4,621)Occupat Apriles Idus cognomine Victor

(4,622)Iuppiter: hac illi sunt data templa die.

(4,623)hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro

(4,624)atria Libertas coepit habere sua.

(4,625)Luce secutura tutos pete, navita, portus:

(4,626)ventus ab occasu grandine mixtus erit.

(4,627)scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar

(4,628)grandine militia perculit arma sua.

(4,629)Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,

(4,630)pontifices, forda sacra litate bove.

(4,631)forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo:

(4,632)hinc etiam fetus nomen habere putant.

(4,633)nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:

(4,634)Telluri plenae victima plena datur.

(4,635)pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas

(4,636)accipit et largo sparsa cruore madet.

(4,637)ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri,

(4,638)sectaque fumosis exta dedere focis,

(4,639)igne cremat vitulos quae natu maxima Virgo est,

(4,640)luce Palis populos purget ut ille cinis.

(4,641)rege Numa, fructu non respondente labori,

(4,642)inrita decepti vota colentis erant.

(4,643)nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus,

(4,644)nunc ager assidua luxuriabat aqua;

(4,645)saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,

(4,646)et levis obsesso stabat avena solo,

(4,647)et pecus ante diem partus edebat acerbos,

(4,648)agnaque nascendo saepe necabat ovem.

(4,649)silva vetus nullaque diu violata securi

(4,650)stabat, Maenalio sacra relicta deo:

(4,651)ille dabat tacitis animo responsa quieto

(4,652)noctibus; hic geminas rex Numa mactat oves.

(4,653)prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno;

(4,654)sternitur in duro vellus utrumque solo.

(4,655)bis caput intonsum fontana spargitur unda,

(4,656)bis sua faginea tempora fronde premit.

(4,657)usus abest Veneris, nec fas animalia mensis

(4,658)ponere, nec digitis anulus ullus inest;

(4,659)veste rudi tectus supra nova vellera corpus

(4,660)ponit, adorato per sua verba deo.

(4,661)interea placidam redimita papavere frontem

(4,662)Nox venit, et secum somnia nigra trahit;

(4,663)Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro

(4,664)edidit a dextro talia verba toro:

(4,665)morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:

(4,666)det sacris animas una iuvenca duas.

(4,667)excutitur terrore quies: Numa visa revolvit,

(4,668)et secum ambages caecaque iussa refert.

(4,669)expedit errantem nemori gratissima coniunx

(4,670)et dixit gravidae posceris exta bovis.

(4,671)exta bovis gravidae dantur; fecundior annus

(4,672)provenit, et fructum terra pecusque ferunt.

(4,673)Hanc quondam Cytherea diem properantius ire

(4,674)iussit et admissos praecipitavit equos,

(4,675)ut titulum imperii cum primum luce sequenti

(4,676)Augusto iuveni prospera bella darent.

(4,677)Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus

(4,678)respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent.

(4,679)Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas,

(4,680)carcere partitos Circus habebit equos.

(4,681)cur igitur missae vinctis ardentia taedis

(4,682)terga ferant volpes causa docenda mihi est.

(4,683)frigida Carseolis nec olivis apta ferendis

(4,684)terra, sed ad segetes ingeniosus ager;

(4,685)hac ego Paelignos, natalia rura, petebam,

(4,686)parva, sed assiduis obvia semper aquis.

(4,687)hospitis antiqui solitas intravimus aedes;

(4,688)dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.

(4,689)is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,

(4,690)unde meum praesens instrueretur opus:

(4,691)hoc ait in campo (campumque ostendit) habebat

(4,692)rus breve cum duro parca colona viro.

(4,693)ille suam peragebat humum, sive usus aratri,

(4,694)seu curvae falcis, sive bidentis erat;

(4,695)haec modo verrebat stantem tibicine villam,

(4,696)nunc matris plumis ova fovenda dabat,

(4,697)aut virides malvas aut fungos colligit albos

(4,698)aut humilem grato calfacit igne focum;

(4,699)et tamen assiduis exercet bracchia telis,

(4,700)adversusque minas frigoris arma parat.

(4,701)filius huius erat primo lascivus in aevo,

(4,702)addideratque annos ad duo lustra duos.

(4,703)is capit extremi volpem convalle salicti:

(4,704)abstulerat multas illa cohortis aves.

(4,705)captivam stipula fenoque involvit et ignes

(4,706)admovet: urentes effugit illa manus:

(4,707)qua fugit, incendit vestitos messibus agros;

(4,708)damnosis vires ignibus aura dabat.

(4,709)factum abiit, monimenta manent: nam dicere certam

(4,710)nunc quoque lex volpem Carseolana vetat,

(4,711)utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet,

(4,712)quoque modo segetes perdidit ipsa perit.

(4,713)Proxima cum veniet terras visura patentes

(4,714)Memnonis in roseis lutea mater equis,

(4,715)de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,

(4,716)sol abit: egresso victima maior adest.

(4,717)vacca sit an taurus non est cognoscere promptum:

(4,718)pars prior apparet, posteriora latent.

(4,719)seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,

(4,720)Iunone invita munus amoris habet.

(4,721)Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor;

(4,722)non poscor frustra, si favet alma Pales.

(4,723)alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,

(4,724)prosequor officio si tua festa meo.

(4,725)certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales

(4,726)saepe tuli plena, februa tosta, manu;

(4,727)certe ego transilui positas ter in ordine flammas,

(4,728)udaque roratas laurea misit aquas.

(4,729)mota dea est, operique favet. navalibus exit

(4,730)puppis; habent ventos iam mea vela suos.

(4,731)i, pete virginea, populus, suffimen ab ara;

(4,732)Vesta dabit, Vestae munere purus eris.

(4,733)sanguis equi suffimen erit vitulique favilla,

(4,734)tertia res durae culmen inane fabae.

(4,735)pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra:

(4,736)unda prius spargat, virgaque verrat humum;

(4,737)frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,

(4,738)et tegat ornatas longa corona fores.

(4,739)caerulei fiant puro de sulpure fumi,

(4,740)tactaque fumanti sulpure balet ovis.

(4,741)ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas,

(4,742)et crepet in mediis laurus adusta focis;

(4,743)libaque de milio milii fiscella sequatur:

(4,744)rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.

(4,745)adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis

(4,746)silvicolam tepido lacte precare Palem.

(4,747)consule dic pecori pariter pecorisque magistris:

(4,748)effugiat stabulis noxa repulsa meis.

(4,749)sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra,

(4,750)pabulaque e bustis inscia carpsit ovis;

(4,751)si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae

(4,752)sunt oculis nymphae semicaperque deus;

(4,753)si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,

(4,754)unde data est aegrae fiscina frondis ovi,

(4,755)da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit

(4,756)agresti fano subposuisse pecus.

(4,757)nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae,

(4,758)mota quod obscuras ungula fecit aquas.

(4,759)tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa

(4,760)numina, tu sparsos per nemus omne deos.

(4,761)nec dryadas nec nos videamus labra Dianae

(4,762)nec Faunum, medio cum premit arva die.

(4,763)pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,

(4,764)et valeant vigiles, provida turba, canes.

(4,765)neve minus multos redigam quam mane fuerunt,

(4,766)neve gemam referens vellera rapta lupo.

(4,767)absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,

(4,768)quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.

(4,769)ubera plena premam, referat mihi caseus aera,

(4,770)dentque viam liquido vimina rara sero;

(4,771)sitque salax aries, conceptaque semina coniunx

(4,772)reddat, et in stabulo multa sit agna meo;

(4,773)lanaque proveniat nullas laesura puellas,

(4,774)mollis et ad teneras quamlibet apta manus.

(4,775)quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum

(4,776)pastorum dominae grandia liba Pali.

(4,777)his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus

(4,778)dic quater et vivo perlue rore manus.

(4,779)tum licet adposita, veluti cratere, camella

(4,780)lac niveum potes purpureamque sapam;

(4,781)moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos

(4,782)traicias celeri strenua membra pede.

(4,783)expositus mos est; moris mihi restat origo:

(4,784)turba facit dubium coeptaque nostra tenet.

(4,785)omnia purgat edax ignis vitiumque metallis

(4,786)excoquit: idcirco cum duce purgat oves?

(4,787)an, quia cunctarum contraria semina rerum

(4,788)sunt duo discordes, ignis et unda, dei,

(4,789)iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt

(4,790)ignibus et sparsa tangere corpus aqua?

(4,791)an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,

(4,792)his nova fit coniunx, haec duo magna putant?

(4,793)vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri

(4,794)credant et nimias Deucalionis aquas.

(4,795)pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,

(4,796)scintillam subito prosiluisse ferunt;

(4,797)prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:

(4,798)hoc argumentum flamma Parilis habet?

(4,799)an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,

(4,800)innocuum victo cui dedit ignis iter?

(4,801)num tamen est vero propius, cum condita Roma est,

(4,802)transferri iussos in nova tecta Lares,

(4,803)mutantesque domum tectis agrestibus ignem

(4,804)et cessaturae subposuisse casae,

(4,805)per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?

(4,806)quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.

(4,807)ipse locum casus vati facit: Urbis origo

(4,808)venit; ades factis, magne Quirine, tuis.

(4,809)iam luerat poenas frater Numitoris, et omne

(4,810)pastorum gemino sub duce volgus erat;

(4,811)contrahere agrestes et moenia ponere utrique

(4,812)convenit: ambigitur moenia ponat uter.

(4,813)nil opus est dixit certamine Romulus ullo;

(4,814)magna fides avium est: experiamur aves.

(4,815)res placet: alter init nemorosi saxa Palati;

(4,816)alter Aventinum mane cacumen init.

(4,817)sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto

(4,818)statur, et arbitrium Romulus urbis habet.

(4,819)apta dies legitur qua moenia signet aratro:

(4,820)sacra Palis suberant; inde movetur opus.

(4,821)fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima

(4,822)et de vicino terra petita solo;

(4,823)fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,

(4,824)et novus accenso fungitur igne focus.

(4,825)inde premens stivam designat moenia sulco;

(4,826)alba iugum niveo cum bove vacca tulit.

(4,827)vox fuit haec regis: condenti, Iuppiter, urbem,

(4,828)et genitor Mavors Vestaque mater, ades,

(4,829)quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti:

(4,830)auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.

(4,831)longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,

(4,832)sitque sub hac oriens occiduusque dies.

(4,833)ille precabatur, tonitru dedit omina laevo

(4,834)Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.

(4,835)augurio laeti iaciunt fundamina cives,

(4,836)et novus exiguo tempore murus erat.

(4,837)hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,

(4,838)sint que, Celer, curae dixerat ista tuae,

(4,839)neve quis aut muros aut factam vomere fossam

(4,840)transeat; audentem talia dede neci.

(4,841)quod Remus ignorans humiles contemnere muros

(4,842)coepit, et his populus dicere tutus erit?

(4,843)nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum;

(4,844)ille premit duram sanguinulentus humum.

(4,845)haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas

(4,846)devorat et clausum pectore volnus habet.

(4,847)flere palam non volt exemplaque fortia servat,

(4,848)sic que meos muros transeat hostis ait.

(4,849)dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum

(4,850)sustinet, et pietas dissimulata patet;

(4,851)osculaque adplicuit posito suprema feretro,

(4,852)atque ait invito frater adempte, vale,

(4,853)arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,

(4,854)Faustulus et maestas Acca soluta comas.

(4,855)tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;

(4,856)ultima plorato subdita flamma rogo est.

(4,857)urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)

(4,858)victorem terris impositura pedem.

(4,859)cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,

(4,860)saepe etiam plures nominis huius habe;

(4,861)et, quotiens steteris domito sublimis in orbe,

(4,862)omnia sint humeris inferiora tuis.

(4,863)Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.

(4,864)una tamen media est inter utramque dies.

(4,865)numina, volgares, Veneris celebrate, puellae:

(4,866)multa professarum quaestibus apta Venus.

(4,867)poscite ture dato formam populique favorem,

(4,868)poscite blanditias dignaque verba ioco;

(4,869)cumque sua dominae date grata sisymbria myrto

(4,870)tectaque composita iuncea vincla rosa.

(4,871)templa frequentari Collinae proxima portae

(4,872)nunc decet; a Siculo nomina colle tenent,

(4,873)utque Syracusas Arethusidas abstulit armis

(4,874)Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,

(4,875)carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,

(4,876)inque suae stirpis maluit urbe coli.

(4,877)cur igitur Veneris festum Vinalia dicant

(4,878)quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?

(4,879)Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae

(4,880)bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.

(4,881)clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis,

(4,882)et vel equo magnus vel pede maior erat;

(4,883)quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat

(4,884)partibus. haec contra dux ita Tuscus ait:

(4,885)stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor

(4,886)armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.

(4,887)qui petis auxilium, non grandia divide mecum

(4,888)praemia, de lacubus proxima musta tuis.

(4,889)nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.

(4,890)quam velit Aeneas ista negata mihi!

(4,891)adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,

(4,892)induit Aeneas adloquiturque Iovem:

(4,893)hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:

(4,894)Iuppiter, e Latio palmite musta feres.

(4,895)vota valent meliora: cadit Mezentius ingens

(4,896)atque indignanti pectore plangit humum.

(4,897)venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:

(4,898)redduntur merito debita vina Iovi.

(4,899)dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa

(4,900)vindicat, et festis gaudet inesse suis.

(4,901)Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,

(4,902)in medio cursu tempora veris erunt,

(4,903)et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,

(4,904)signaque dant imbres, exoriturque Canis.

(4,905)hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,

(4,906)obstitit in media candida turba via:

(4,907)flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,

(4,908)exta canis flammis, exta daturus ovis.

(4,909)protinus accessi, ritus ne nescius essem;

(4,910)edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:

(4,911)aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,

(4,912)et tremat in summa leve cacumen humo.

(4,913)tu sata sideribus caeli nutrita secundi

(4,914)crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.

(4,915)vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,

(4,916)maestus in amissis illa colonus habet;

(4,917)nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,

(4,918)nec sic marmoreo pallet adusta gelu,

(4,919)quantum si culmos Titan incalfacit udos:

(4,920)tum locus est irae, diva timenda, tuae.

(4,921)parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer,

(4,922)neve noce cultis; posse nocere sat est.

(4,923)nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,

(4,924)quodque potest alios perdere perde prior.

(4,925)utilius gladios et tela nocentia carpes:

(4,926)nil opus est illis; otia mundus agit.

(4,927)sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,

(4,928)ruris opes, niteant; inquinet arma situs,

(4,929)conatusque aliquis vagina ducere ferrum

(4,930)adstrictum longa sentiat esse mora.

(4,931)at tu ne viola Cererem, semperque colonus

(4,932)absenti possit solvere vota tibi.

(4,933)dixerat; a dextra villis mantele solutis

(4,934)cumque meri patera turis acerra fuit.

(4,935)tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis

(4,936)turpiaque obscenae (vidimus) exta canis.

(4,937)tum mihi cur detur sacris nova victima quaeris?

(4,938)(quaesieram) causam percipe flamen ait.

(4,939)est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto

(4,940)tosta sitit tellus praecipiturque seges:

(4,941)pro cane sidereo canis hic imponitur arae,

(4,942)et quare fiat nil nisi nomen habet.

(4,943)Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto

(4,944)sustulit immenso ter iubar orbe suum,

(4,945)mille venit variis florum dea nexa coronis;

(4,946)scaena ioci morem liberioris habet.

(4,947)exit et in Maias sacrum Florale Kalendas:

(4,948)tunc repetam, nunc me grandius urget opus.

(4,949)aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est

(4,950)limine; sic iusti constituere patres.

(4,951)Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit:

(4,952)quod superest illis, tertius ipse tenet.

(4,953)state Palatinae laurus, praetextaque quercu

(4,954)stet domus: aeternos tres habet una deos.

(5,1)Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi?

(5,2)non satis est liquido cognita causa mihi.

(5,3)ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,

(5,4)cum videt ex omni parte, viator, iter,

(5,5)sic, quia posse datur diversas reddere causas,

(5,6)qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet.

(5,7)dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes,

(5,8)grata Medusaei signa, tenetis, equi.

(5,9)dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit

(5,10)prima (silent aliae, dictaque mente notant):

(5,11)post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo

(5,12)inque novas species omne recessit opus,

(5,13)pondere terra suo subsedit et aequora traxit:

(5,14)at caelum levitas in loca summa tulit;

(5,15)sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus

(5,16)et vos, Lunares, exsiluistis, equi.

(5,17)sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo

(5,18)sidera cedebant: par erat omnis honos.

(5,19)saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,

(5,20)ausus de media plebe sedere deus:

(5,21)nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,

(5,22)et Themis extremo saepe recepta loco est,

(5,23)donec Honor placidoque decens Reverentia voltu

(5,24)corpora legitimis imposuere toris.

(5,25)hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes,

(5,26)quaque die partu est edita, magna fuit.

(5,27)nec mora, consedit medio sublimis Olympo

(5,28)aurea, purpureo conspicienda sinu;

(5,29)consedere simul Pudor et Metus. omne videres

(5,30)numen ad hanc voltus composuisse suos.

(5,31)protinus intravit mentes suspectus honorum:

(5,32)fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.

(5,33)hic status in caelo multos permansit in annos,

(5,34)dum senior fatis excidit arce deus.

(5,35)Terra feros partus, immania monstra, Gigantas

(5,36)edidit ausuros in Iovis ire domum.

(5,37)mille manus illis dedit et pro cruribus angues,

(5,38)atque ait in magnos arma movete deos.

(5,39)exstruere hi montes ad sidera summa parabant

(5,40)et magnum bello sollicitare Iovem;

(5,41)fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce

(5,42)vertit in auctores pondera vasta suos.

(5,43)his bene Maiestas armis defensa deorum

(5,44)restat, et ex illo tempore culta manet.

(5,45)assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos,

(5,46)et praestat sine vi sceptra timenda Iovi.

(5,47)venit et in terras: coluerunt Romulus illam

(5,48)et Numa, mox alii, tempore quisque suo.

(5,49)illa patres in honore pio matresque tuetur,

(5,50)illa comes pueris virginibusque venit;

(5,51)illa datos fasces commendat eburque curule,

(5,52)illa coronatis alta triumphat equis.

(5,53)finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt

(5,54)Clioque et curvae scita Thalia lyrae.

(5,55)excipit Uranie: fecere silentia cunctae,

(5,56)et vox audiri nulla, nisi illa, potest.

(5,57)magna fuit quondam capitis reverentia cani,

(5,58)inque suo pretio ruga senilis erat.

(5,59)Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant,

(5,60)et pro dis aderant in statione suis;

(5,61)viribus illa minor nec habendis utilis armis

(5,62)consilio patriae saepe ferebat opem;

(5,63)nec nisi post annos patuit tunc curia seros,

(5,64)nomen et aetatis mite senatus habet.

(5,65)iura dabat populo senior, finitaque certis

(5,66)legibus est aetas unde petatur honor,

(5,67)et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,

(5,68)ibat, et interior, si comes unus erat.

(5,69)verba quis auderet coram sene digna rubore

(5,70)dicere? censuram longa senecta dabat.

(5,71)Romulus hoc vidit selectaque pectora patres

(5,72)dixit: ad hos urbis summa relata novae.

(5,73)hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio

(5,74)tangor, et aetati consuluisse suae.

(5,75)et Numitor dixisse potest da, Romule, mensem

(5,76)hunc senibus, nec avum sustinuisse nepos.

(5,77)nec leve propositi pignus successor honoris

(5,78)Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.

(5,79)tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,

(5,80)prima sui coepit Calliopea chori:

(5,81)duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,

(5,82)qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis;

(5,83)hinc sata Pleione cum caelifero Atlante

(5,84)iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.

(5,85)quarum Maia suas forma superasse sorores

(5,86)traditur et summo concubuisse Iovi.

(5,87)haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes

(5,88)aetherium volucri qui pede carpit iter;

(5,89)Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens

(5,90)rite colunt, luna credita terra prior.

(5,91)exul ab Arcadia Latios Euander in agros

(5,92)venerat, impositos attuleratque deos.

(5,93)hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae

(5,94)et paucae pecudes et casa rara fuit:

(5,95)quo postquam ventum est, consistite, praescia mater

(5,96)nam locus imperii rus erit istud ait.

(5,97)et matri et vati paret Nonacrius heros,

(5,98)inque peregrina constitit hospes humo;

(5,99)sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis

(5,100)has docuit gentes alipedisque dei.

(5,101)semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,

(5,102)cum lustrant celebres verbera secta vias;

(5,103)at tu materno donasti nomine mensem,

(5,104)inventor curvae, furibus apte, fidis.

(5,105)nec pietas haec prima tua est: septena putaris,

(5,106)Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.

(5,107)haec quoque desierat: laudata est voce suarum.

(5,108)quid faciam? turbae pars habet omnis idem.

(5,109)gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,

(5,110)nullaque laudetur plusve minusve mihi.

(5,111)Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda

(5,112)stella est in cunas officiosa Iovis:

(5,113)nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;

(5,114)illa dati caelum praemia lactis habet.

(5,115)Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,

(5,116)dicitur in silvis occuluisse Iovem.

(5,117)huic fuit haedorum mater formosa duorum,

(5,118)inter Dictaeos conspicienda greges,

(5,119)cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,

(5,120)ubere, quod nutrix posset habere Iovis.

(5,121)lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu,

(5,122)truncaque dimidia parte decoris erat.

(5,123)sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis,

(5,124)et plenum pomis ad Iovis ora tulit.

(5,125)ille ubi res caeli tenuit solioque paterno

(5,126)sedit, et invicto nil Iove maius erat,

(5,127)sidera nutricem, nutricis fertile cornu

(5,128)fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.

(5,129)Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae

(5,130)aram constitui parvaque signa deum:

(5,131)voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas

(5,132)destruit; et saxo longa senecta nocet.

(5,133)causa tamen positi fuerat cognominis illis

(5,134)quod praestant oculis omnia tuta suis:

(5,135)stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis,

(5,136)et sunt praesentes auxiliumque ferunt.

(5,137)at canis ante pedes saxo fabricatus eodem

(5,138)stabat: quae standi cum Lare causa fuit?

(5,139)servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:

(5,140)compita grata deo, compita grata cani.

(5,141)exagitant et Lar et turba Diania fures:

(5,142)pervigilantque Lares, pervigilantque canes.

(5,143)bina gemellorum quaerebam signa deorum

(5,144)viribus annosae facta caduca morae:

(5,145)mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,

(5,146)Urbs habet, et vici numina terna colunt.

(5,147)quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius

(5,148)ius dabit: interea Diva canenda Bona est.

(5,149)est moles nativa, loco res nomina fecit:

(5,150)appellant Saxum; pars bona montis ea est.

(5,151)huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri

(5,152)prima Palatinae signa dedistis aves;

(5,153)templa patres illic oculos exosa viriles

(5,154)leniter adclivi constituere iugo.

(5,155)dedicat haec veteris Crassorum nominis heres,

(5,156)virgineo nullum corpore passa virum:

(5,157)Livia restituit, ne non imitata maritum

(5,158)esset et ex omni parte secuta virum.

(5,159)Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris

(5,160)in matutinis lampada tollet equis,

(5,161)frigidus Argestes summas mulcebit aristas,

(5,162)candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.

(5,163)at simul inducent obscura crepuscula noctem,

(5,164)pars Hyadum toto de grege nulla latet.

(5,165)ora micant Tauri septem radiantia flammis,

(5,166)navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;

(5,167)pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse

(5,168)Tethyos has neptes Oceanique senis.

(5,169)nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo

(5,170)cum satus est forma conspiciendus Hyas:

(5,171)hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra

(5,172)edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.

(5,173)dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos

(5,174)terret, et est illi praeda benigna lepus:

(5,175)at postquam virtus annis adolevit, in apros

(5,176)audet et hirsutas comminus ire leas;

(5,177)dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,

(5,178)ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.

(5,179)mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores

(5,180)cervicemque polo subpositurus Atlas.

(5,181)victus uterque parens tamen est pietate sororum:

(5,182)illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.

(5,183)Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:

(5,184)distuleram partes mense priore tuas.

(5,185)incipis Aprili, transis in tempora Maii:

(5,186)alter te fugiens, cum venit alter habet.

(5,187)cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,

(5,188)convenit in laudes ille vel ille tuas.

(5,189)Circus in hunc exit clamataque palma theatris;

(5,190)hoc quoque cum Circi munere carmen eat.

(5,191)ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;

(5,192)optima tu proprii nominis auctor eris.

(5,193)sic ego; sic nostris respondit diva rogatis

(5,194)(dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas):

(5,195)Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino

(5,196)nominis est nostri littera Graeca sono.

(5,197)Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis

(5,198)rem fortunatis ante fuisse viris.

(5,199)quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae;

(5,200)sed generum matri repperit illa deum.

(5,201)ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;

(5,202)insequitur, fugio: fortior ille fuit.

(5,203)et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,

(5,204)ausus Erecthea praemia ferre domo.

(5,205)vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,

(5,206)inque meo non est ulla querella toro.

(5,207)[vere fruor semper: semper nitidissimus annus,

(5,208)arbor habet frondes, pabula semper humus.]

(5,209)est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;

(5,210)aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:

(5,211)hunc meus implevit generoso flore maritus,

(5,212)atque ait arbitrium tu, dea, floris habe.

(5,213)saepe ego digestos volui numerare colores,

(5,214)nec potui: numero copia maior erat.

(5,215)roscida cum primum foliis excussa pruina est

(5,216)et variae radiis intepuere comae,

(5,217)conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,

(5,218)inque leves calathos munera nostra legunt;

(5,219)protinus accedunt Charites, nectuntque coronas

(5,220)sertaque caelestes implicitura comas.

(5,221)prima per immensas sparsi nova semina gentes:

(5,222)unius tellus ante coloris erat;

(5,223)prima Therapnaeo feci de sanguine florem,

(5,224)et manet in folio scripta querella suo.

(5,225)tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,

(5,226)infelix, quod non alter et alter eras.

(5,227)quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,

(5,228)de quorum per me volnere surgit honor?

(5,229)Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:

(5,230)Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor.

(5,231)sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva

(5,232)officio doluit non eguisse suo.

(5,233)ibat ut Oceano quereretur facta mariti;

(5,234)restitit ad nostras fessa labore fores.

(5,235)quam simul aspexi, quid te, Saturnia, dixi

(5,236)attulit? exponit, quem petat, illa, locum;

(5,237)addidit et causam. verbis solabar amicis.

(5,238)non inquit verbis cura levanda mea est.

(5,239)si pater est factus neglecto coniugis usu

(5,240)Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet,

(5,241)cur ego desperem fieri sine coniuge mater,

(5,242)et parere intacto, dummodo casta, viro?

(5,243)omnia temptabo latis medicamina terris,

(5,244)et freta Tartareos excutiamque sinus.

(5,245)vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam.

(5,246)nescioquid, nymphe, posse videris ait.

(5,247)ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:

(5,248)ira Iovis magni causa timoris erat.

(5,249)fer, precor, auxilium dixit, celabitur auctor,

(5,250)et Stygiae numen testificatur aquae.

(5,251)quod petis, Oleniis inquam mihi missus ab arvis

(5,252)flos dabit: est hortis unicus ille meis.

(5,253)qui dabat, hoc dixit sterilem quoque tange iuvencam,

(5,254)mater erit: tetigi, nec mora, mater erat.

(5,255)protinus haerentem decerpsi pollice florem;

(5,256)tangitur, et tacto concipit illa sinu.

(5,257)iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,

(5,258)fitque potens voti, Marsque creatus erat.

(5,259)qui memor accepti per me natalis habeto

(5,260)tu quoque Romulea dixit in urbe locum.

(5,261)forsitan in teneris tantum mea regna coronis

(5,262)esse putes. tangit numen et arva meum.

(5,263)si bene floruerint segetes, erit area dives:

(5,264)si bene floruerit vinea, Bacchus erit;

(5,265)si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,

(5,266)pomaque proventum temporis huius habent.

(5,267)flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,

(5,268)et pereunt lentes, advena Nile, tuae.

(5,269)vina quoque in magnis operose condita cellis

(5,270)florent, et nebulae dolia summa tegunt.

(5,271)mella meum munus: volucres ego mella daturas

(5,272)ad violam et cytisos et thyma cana voco.

(5,273)[nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis

(5,274)luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.]

(5,275)talia dicentem tacitus mirabar; at illa

(5,276)ius tibi discendi, siqua requiris ait.

(5,277)dic, dea, respondi ludorum quae sit origo.

(5,278)vix bene desieram, rettulit illa mihi:

(5,279)cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant;

(5,280)aut pecus aut latam dives habebat humum

(5,281)(hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);

(5,282)sed iam de vetito quisque parabat opes.

(5,283)venerat in morem populi depascere saltus,

(5,284)idque diu licuit, poenaque nulla fuit;

(5,285)vindice servabat nullo sua publica volgus,

(5,286)iamque in privato pascere inertis erat.

(5,287)plebis ad aediles perducta licentia talis

(5,288)Publicios; animus defuit ante viris.

(5,289)rem populus recipit, multam subiere nocentes:

(5,290)vindicibus laudi publica cura fuit.

(5,291)multa data est ex parte mihi, magnoque favore

(5,292)victores ludos instituere novos;

(5,293)parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes,

(5,294)utile nunc iter est, Publiciumque vocant.

(5,295)annua credideram spectacula facta: negavit,

(5,296)addidit et dictis altera verba suis:

(5,297)nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,

(5,298)turbaque caelestes ambitiosa sumus.

(5,299)saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,

(5,300)et pro delictis hostia blanda fuit;

(5,301)saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet

(5,302)fulmina, ture dato sustinuisse manum.

(5,303)at si neglegimur, magnis iniuria poenis

(5,304)solvitur, et iustum praeterit ira modum.

(5,305)respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;

(5,306)causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.

(5,307)respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;

(5,308)virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.

(5,309)Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,

(5,310)cum consternatis diripereris equis.

(5,311)longa referre mora est correcta oblivia damnis:

(5,312)me quoque Romani praeteriere patres.

(5,313)quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?

(5,314)exigerem nostrae qualia damna notae?

(5,315)excidit officium tristi mihi: nulla tuebar

(5,316)rura, nec in pretio fertilis hortus erat;

(5,317)lilia deciderant, violas arere videres,

(5,318)filaque punicei languida facta croci.

(5,319)saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli

(5,320)ipsa tuas dixit: dos mihi vilis erat.

(5,321)florebant oleae, venti nocuere protervi:

(5,322)florebant segetes, grandine laesa seges.

(5,323)in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris

(5,324)et subita frondes decutiuntur aqua.

(5,325)nec volui fieri nec sum crudelis in ira;

(5,326)cura repellendi sed mihi nulla fuit.

(5,327)convenere patres, et, si bene floreat annus,

(5,328)numinibus nostris annua festa vovent.

(5,329)adnuimus voto: consul cum consule ludos

(5,330)Postumio Laenas persoluere mihi.

(5,331)Quaerere conabar quare lascivia maior

(5,332)his foret in ludis liberiorque iocus;

(5,333)sed mihi succurrit numen non esse severum,

(5,334)aptaque deliciis munera ferre deam.

(5,335)tempora sutilibus cinguntur tota coronis,

(5,336)et latet iniecta splendida mensa rosa;

(5,337)ebrius incinctis philyra conviva capillis

(5,338)saltat, et imprudens utitur arte meri;

(5,339)ebrius ad durum formosae limen amicae

(5,340)cantat, habent unctae mollia serta comae.

(5,341)nulla coronata peraguntur seria fronte,

(5,342)nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;

(5,343)donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,

(5,344)gratia sumendae non erat ulla rosae.

(5,345)Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam

(5,346)ex Ariadnaeo sidere nosse potes.

(5,347)scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est

(5,348)illa cothurnatas inter habenda deas.

(5,349)turba quidem cur hos celebret meretricia ludos

(5,350)non ex difficili causa petita subest.

(5,351)non est de tetricis, non est de magna professis:

(5,352)volt sua plebeio sacra patere choro,

(5,353)et monet aetatis specie, dum floreat, uti;

(5,354)contemni spinam, cum cecidere rosae.

(5,355)Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,

(5,356)sic haec est cultu versicolore decens?

(5,357)an quia maturis albescit messis aristis,

(5,358)et color et species floribus omnis inest?

(5,359)adnuit, et motis flores cecidere capillis,

(5,360)accidere in mensas ut rosa missa solet.

(5,361)lumina restabant, quorum me causa latebat,

(5,362)cum sic errores abstulit illa meos:

(5,363)vel quia purpureis conlucent floribus agri,

(5,364)lumina sunt nostros visa decere dies;

(5,365)vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,

(5,366)atque oculos in se splendor uterque trahit;

(5,367)vel quia deliciis nocturna licentia nostris

(5,368)convenit: a vero tertia causa venit.

(5,369)est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,

(5,370)si liceat dixi: dixit et illa licet.

(5,371)cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis

(5,372)inbelles capreae sollicitusque lepus?

(5,373)non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos

(5,374)arvaque pugnaci non adeunda ferae.

(5,375)omnia finierat: tenues secessit in auras,

(5,376)mansit odor; posses scire fuisse deam.

(5,377)floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,

(5,378)sparge, precor, donis pectora nostra tuis.

(5,379)Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron

(5,380)semivir et flavi corpore mixtus equi.

(5,381)Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:

(5,382)summa virent pinu, cetera quercus habet.

(5,383)Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto,

(5,384)quae iustum memorant incoluisse senem.

(5,385)ille manus olim missuras Hectora leto

(5,386)creditur in lyricis detinuisse modis.

(5,387)venerat Alcides exhausta parte laborum,

(5,388)iussaque restabant ultima paene viro.

(5,389)stare simul casu Troiae duo fata videres:

(5,390)hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.

(5,391)excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,

(5,392)et causam adventus hic rogat, ille docet.

(5,393)respicit interea clavam spoliumque leonis,

(5,394)vir que ait his armis, armaque digna viro!

(5,395)nec se, quin horrens auderent tangere saetis

(5,396)vellus, Achilleae continuere manus.

(5,397)dumque senex tractat squalentia tela venenis,

(5,398)excidit et laevo fixa sagitta pede est.

(5,399)ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum:

(5,400)adgemit Alcides Haemoniusque puer.

(5,401)ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas

(5,402)temperat et varia volnera mulcet ope;

(5,403)virus edax superabat opem, penitusque recepta

(5,404)ossibus et toto corpore pestis erat:

(5,405)sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae

(5,406)mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.

(5,407)stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:

(5,408)sic flendus Peleus, si moreretur, erat.

(5,409)saepe manus aegras manibus fingebat amicis:

(5,410)morum, quos fecit, praemia doctor habet.

(5,411)oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti

(5,412)vive, precor, nec me, care, relinque, pater.

(5,413)nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,

(5,414)bis septem stellis corpora cinctus eras.

(5,415)Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum

(5,416)est via: nox aptum tertia tempus erit.

(5,417)Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas

(5,418)dicimus, a media parte notandus erit.

(5,419)Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora,

(5,420)ter dederint Phoebo sidera victa locum,

(5,421)ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:

(5,422)inferias tacitis manibus illa dabunt.

(5,423)annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,

(5,424)nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:

(5,425)iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant,

(5,426)compositique nepos busta piabat avi.

(5,427)mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,

(5,428)qui partem prisci nunc quoque moris habet.

(5,429)nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,

(5,430)et canis et variae conticuistis aves,

(5,431)ille memor veteris ritus timidusque deorum

(5,432)surgit (habent gemini vincula nulla pedes),

(5,433)signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,

(5,434)occurrat tacito ne levis umbra sibi.

(5,435)cumque manus puras fontana perluit unda,

(5,436)vertitur et nigras accipit ante fabas,

(5,437)aversusque iacit; sed dum iacit, haec ego mitto,

(5,438)his inquit redimo meque meosque fabis.

(5,439)hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur

(5,440)colligere et nullo terga vidente sequi.

(5,441)rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,

(5,442)et rogat ut tectis exeat umbra suis.

(5,443)cum dixit novies manes exite paterni

(5,444)respicit, et pure sacra peracta putat.

(5,445)dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo

(5,446)me fugit: ex aliquo est invenienda deo.

(5,447)Pliade nate, mone, virga venerande potenti:

(5,448)saepe tibi est Stygii regia visa Iovis.

(5,449)venit adoratus Caducifer. accipe causam

(5,450)nominis: ex ipso est cognita causa deo.

(5,451)Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,

(5,452)et male veloci iusta soluta Remo,

(5,453)Faustulus infelix et passis Acca capillis

(5,454)spargebant lacrimis ossa perusta suis;

(5,455)inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,

(5,456)utque erat, in duro procubuere toro.

(5,457)umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto,

(5,458)atque haec exiguo murmure verba loqui:

(5,459)en ego dimidium vestri parsque altera voti,

(5,460)cernite sim qualis, qui modo qualis eram!

(5,461)qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,

(5,462)in populo potui maximus esse meo,

(5,463)nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:

(5,464)haec est ex illo forma relicta Remo.

(5,465)heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,

(5,466)uberaque expositis ille ferina dedit.

(5,467)quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis

(5,468)perdidit. o quanto mitior illa fuit!

(5,469)saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,

(5,470)utque ego, sub terras sanguinulentus eas.

(5,471)noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est:

(5,472)quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.

(5,473)hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate

(5,474)ut celebrem nostro signet honore diem.

(5,475)mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:

(5,476)lubrica prensantes effugit umbra manus.

(5,477)ut secum fugiens somnos abduxit imago,

(5,478)ad regem voces fratris uterque ferunt.

(5,479)Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit

(5,480)illam, qua positis iusta feruntur avis.

(5,481)aspera mutata est in lenem tempore longo

(5,482)littera, quae toto nomine prima fuit;

(5,483)mox etiam lemures animas dixere silentum:

(5,484)hic sensus verbi, vis ea vocis erat.

(5,485)fana tamen veteres illis clausere diebus,

(5,486)ut nunc ferali tempore operta vides;

(5,487)nec viduae taedis eadem nec virginis apta

(5,488)tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.

(5,489)hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,

(5,490)mense malas Maio nubere volgus ait.

(5,491)sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa

(5,492)inter se nulla continuata die.

(5,493)Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,

(5,494)falsus eris: signi causa canenda mihi.

(5,495)Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater

(5,496)carpebant socias Mercuriusque vias;

(5,497)tempus erat quo versa iugo referuntur aratra,

(5,498)et pronus saturae lac bibit agnus ovis.

(5,499)forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,

(5,500)hos videt, exiguam stabat ut ante casam,

(5,501)atque ita longa via est, nec tempora longa supersunt,

(5,502)dixit et hospitibus ianua nostra patet.

(5,503)addidit et voltum verbis, iterumque rogavit:

(5,504)parent promissis dissimulantque deos.

(5,505)tecta senis subeunt nigro deformia fumo;

(5,506)ignis in hesterno stipite parvus erat:

(5,507)ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,

(5,508)et promit quassas comminuitque faces.

(5,509)stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,

(5,510)et spumat testo pressus uterque suo.

(5,511)dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:

(5,512)accipit aequoreus pocula prima deus.

(5,513)quae simul exhausit, da nunc bibat ordine dixit

(5,514)Iuppiter. audito palluit ille Iove.

(5,515)ut rediit animus, cultorem pauperis agri

(5,516)immolat et magno torret in igne bovem;

(5,517)quaeque puer quondam primis diffuderat annis

(5,518)promit fumoso condita vina cado.

(5,519)nec mora, flumineam lino celantibus ulvam,

(5,520)sic quoque non altis, incubuere toris.

(5,521)nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo;

(5,522)terra rubens crater, pocula fagus erant.

(5,523)verba fuere Iovis: si quid fert impetus, opta:

(5,524)omne feres. placidi verba fuere senis:

(5,525)cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventae

(5,526)cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.

(5,527)huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,

(5,528)coniugio dixi sola fruere meo.

(5,529)et dixi et servo; sed enim diversa voluntas

(5,530)est mihi: nec coniunx et pater esse volo.

(5,531)adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenci

(5,532)constiterant - pudor est ulteriora loqui.

(5,533)tum superiniecta texere madentia terra:

(5,534)iamque decem menses, et puer ortus erat.

(5,535)hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:

(5,536)perdidit antiquum littera prima sonum.

(5,537)creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit;

(5,538)ille deae custos, ille satelles erat.

(5,539)verba movent iras non circumspecta deorum:

(5,540)quam nequeam dixit vincere nulla fera est.

(5,541)scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi

(5,542)curva gemelliparae spicula ferre deae;

(5,543)obstitit Orion. Latona nitentibus astris

(5,544)addidit et meriti praemia dixit habe.

(5,545)Sed quid et Orion et cetera sidera mundo

(5,546)cedere festinant, noxque coartat iter?

(5,547)quid solito citius liquido iubar aequore tollit

(5,548)candida, Lucifero praeveniente, dies?

(5,549)fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:

(5,550)Mars venit et veniens bellica signa dedit.

(5,551)Ultor ad ipse suos caelo descendit honores

(5,552)templaque in Augusto conspicienda foro.

(5,553)et deus est ingens et opus: debebat in urbe

(5,554)non aliter nati Mars habitare sui.

(5,555)digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:

(5,556)hinc fera Gradivum bella movere decet,

(5,557)seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,

(5,558)seu quis ab occiduo sole domandus erit.

(5,559)perspicit Armipotens operis fastigia summi,

(5,560)et probat invictas summa tenere deas;

(5,561)perspicit in foribus diversae tela figurae,

(5,562)armaque terrarum milite victa suo.

(5,563)hinc videt Aenean oneratum pondere caro

(5,564)et tot Iuleae nobilitatis avos;

(5,565)hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem,

(5,566)claraque dispositis acta subesse viris.

(5,567)spectat et Augusto praetextum nomine templum,

(5,568)et visum lecto Caesare maius opus.

(5,569)voverat hoc iuvenis tum cum pia sustulit arma:

(5,570)a tantis princeps incipiendus erat.

(5,571)ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,

(5,572)hinc coniuratis, talia dicta dedit:

(5,573)si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos

(5,574)auctor, et ulcisci numen utrumque paro,

(5,575)Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,

(5,576)stetque favor causa pro meliore tuus.

(5,577)templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.

(5,578)voverat, et fuso laetus ab hoste redit.

(5,579)nec satis est meruisse semel cognomina Marti:

(5,580)persequitur Parthi signa retenta manu.

(5,581)gens fuit et campis et equis et tuta sagittis

(5,582)et circumfusis invia fluminibus;

(5,583)addiderant animos Crassorum funera genti,

(5,584)cum periit miles signaque duxque simul.

(5,585)signa, decus belli, Parthus Romana tenebat,

(5,586)Romanaeque aquilae signifer hostis erat;

(5,587)isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis

(5,588)Caesaris Ausoniae protegerentur opes.

(5,589)ille notas veteres et longi dedecus aevi

(5,590)sustulit: agnorunt signa recepta suos.

(5,591)quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,

(5,592)quid loca, quid rapidi profuit usus equi?

(5,593)Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:

(5,594)pignora iam nostri nulla pudoris habes.

(5,595)rite deo templumque datum nomenque bis ulto,

(5,596)et meritus voti debita solvit honor.

(5,597)sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites:

(5,598)non visa est fortem scaena decere deum.

(5,599)Pliadas aspicies omnes totumque sororum

(5,600)agmen, ubi ante Idus nox erit una super:

(5,601)tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,

(5,602)et tepidi finem tempora veris habent.

(5,603)Idibus ora prior stellantia tollere Taurum

(5,604)indicat: huic signo fabula nota subest.

(5,605)praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae

(5,606)Iuppiter et falsa cornua fronte tulit,

(5,607)illa iubam dextra, laeva retinebat amictus,

(5,608)et timor ipse novi causa decoris erat;

(5,609)aura sinus implet, flavos movet aura capillos:

(5,610)Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi.

(5,611)saepe puellares subduxit ab aequore plantas,

(5,612)et metuit tactus adsilientis aquae;

(5,613)saepe deus prudens tergum demisit in undas,

(5,614)haereat ut collo fortius illa suo.

(5,615)litoribus tactis stabat sine cornibus ullis

(5,616)Iuppiter inque deum de bove versus erat.

(5,617)taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,

(5,618)parsque tuum terrae tertia nomen habet.

(5,619)hoc alii signum Phariam dixere iuvencam,

(5,620)quae bos ex homine est, ex bove facta dea.

(5,621)Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorum

(5,622)mittere roboreo scirpea ponte solet.

(5,623)corpora post decies senos qui credidit annos

(5,624)missa neci, sceleris crimine damnat avos.

(5,625)fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est,

(5,626)talia fatidici dicta fuisse Iovis:

(5,627)falcifero libata seni duo corpora gentis

(5,628)mittite, quae Tuscis excipiantur aquis;

(5,629)donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis

(5,630)tristia Leucadio sacra peracta modo;

(5,631)illum stramineos in aquam misisse Quirites,

(5,632)Herculis exemplo corpora falsa iaci.

(5,633)pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli,

(5,634)pontibus infirmos praecipitasse senes.

(5,635)Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est;

(5,636)principium ritus tu bene nosse potes.

(5,637)Thybris harundiferum medio caput extulit alveo

(5,638)raucaque dimovit talibus ora sonis:

(5,639)haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:

(5,640)pascebat sparsas utraque ripa boves,

(5,641)et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,

(5,642)tunc etiam pecori despiciendus eram.

(5,643)Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur:

(5,644)ille meas remis advena torsit aquas.

(5,645)venit et Alcides, turba comitatus Achiva:

(5,646)Albula, si memini, tunc mihi nomen erat.

(5,647)excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,

(5,648)et tandem Caco debita poena venit.

(5,649)victor abit, secumque boves, Erytheida praedam,

(5,650)abstrahit; at comites longius ire negant.

(5,651)magnaque pars horum desertis venerat Argis:

(5,652)montibus his ponunt spemque laremque suum.

(5,653)saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,

(5,654)atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:

(5,655)mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis

(5,656)litus ad Inachium pulvis inanis eam.

(5,657)displicet heredi mandati cura sepulcri:

(5,658)mortuus Ausonia conditur hospes humo;

(5,659)scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,

(5,660)ut repetat Graias per freta longa domos.

(5,661)hactenus, et subiit vivo rorantia saxo

(5,662)antra; leves cursum sustinuistis aquae.

(5,663)Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim

(5,664)edidit Arcadiis Pleias una Iovi:

(5,665)pacis et armorum superis imisque deorum

(5,666)arbiter, alato qui pede carpis iter,

(5,667)laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,

(5,668)quo didicit culte lingua docente loqui,

(5,669)templa tibi posuere patres spectantia Circum

(5,670)Idibus; ex illo est haec tibi festa dies.

(5,671)te, quicumque suas profitentur vendere merces,

(5,672)ture dato tribuas ut sibi lucra rogant.

(5,673)est aqua Mercurii portae vicina Capenae;

(5,674)si iuvat expertis credere, numen habet.

(5,675)huc venit incinctus tunica mercator et urna

(5,676)purus suffita, quam ferat, haurit aquam.

(5,677)uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda

(5,678)omnia quae dominos sunt habitura novos.

(5,679)spargit et ipse suos lauro rorante capillos,

(5,680)et peragit solita fallere voce preces:

(5,681)ablue praeteriti periuria temporis, inquit

(5,682)ablue praeteritae perfida verba die.

(5,683)sive ego te feci testem, falsove citavi

(5,684)non audituri numina vana Iovis,

(5,685)sive deum prudens alium divamve fefelli,

(5,686)abstulerint celeres improba dicta Noti:

(5,687)et pateant veniente die periuria nobis,

(5,688)nec curent superi siqua locutus ero.

(5,689)da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,

(5,690)et fac ut emptori verba dedisse iuvet.

(5,691)talia Mercurius poscenti ridet ab alto,

(5,692)se memor Ortygias subripuisse boves.

(5,693)At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,

(5,694)in Geminos ex quo tempore Phoebus eat.

(5,695)cum totidem de mense dies superesse videbis

(5,696)quot sunt Herculei facta laboris ait.

(5,697)dic ego respondi causam mihi sideris huius.

(5,698)causam facundo reddidit ore deus:

(5,699)abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem

(5,700)Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.

(5,701)bella parant repetuntque suas et frater et Idas,

(5,702)Leucippo fieri pactus uterque gener.

(5,703)his amor ut repetant, illis ut reddere nolint,

(5,704)suadet; et ex causa pugnat uterque pari.

(5,705)effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,

(5,706)sed visum celeri vincere turpe fuga.

(5,707)liber ab arboribus locus est, apta area pugnae:

(5,708)constiterant illo (nomen Aphidna) loco.

(5,709)pectora traiectus Lynceo Castor ab ense

(5,710)non exspectato volnere pressit humum;

(5,711)ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta,

(5,712)qua cervix umeros continuata premit.

(5,713)ibat in hunc Idas, vixque est Iovis igne repulsus;

(5,714)tela tamen dextrae fulmine rapta negant.

(5,715)iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,

(5,716)cum mea dixisti percipe verba, pater:

(5,717)quod mihi das uni caelum, partire duobus;

(5,718)dimidium toto munere maius erit.

(5,719)dixit et alterna fratrem statione redemit:

(5,720)utile sollicitae sidus utrumque rati.

(5,721)Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint:

(5,722)quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.

(5,723)Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:

(5,724)est alio signi reddita causa loco.

(5,725)Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:

(5,726)lustrantur purae, quas facit ille, tubae.

(5,727)Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis

(5,728)vel mos sacrorum vel fuga regis inest.

(5,729)Nec te praetereo, populi Fortuna potentis

(5,730)publica, cui templum luce sequente datum est.

(5,731)hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,

(5,732)grata Iovi fulvae rostra videbis avis.

(5,733)auferet ex oculis veniens aurora Booten,

(5,734)continuaque die sidus Hyantis erit.

(6,1)Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas:

(6,2)quae placeat, positis omnibus ipse leges.

(6,3)facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur,

(6,4)nullaque mortali numina visa putent.

(6,5)est deus in nobis, agitante calescimus illo;

(6,6)impetus hic sacrae semina mentis habet:

(6,7)fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,

(6,8)vel quia sum vates, vel quia sacra cano.

(6,9)est nemus arboribus densum, secretus ab omni

(6,10)voce locus, si non obstreperetur aquis:

(6,11)hic ego quaerebam coepti quae mensis origo

(6,12)esset, et in cura nominis huius eram.

(6,13)ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi

(6,14)viderat, Ascraeas cum sequeretur oves;

(6,15)nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae

(6,16)contulit: ex illis sed tamen una fuit,

(6,17)ex illis fuit una, sui germana mariti;

(6,18)haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis.

(6,19)horrueram tacitoque animum pallore fatebar;

(6,20)tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus.

(6,21)namque ait o vates, Romani conditor anni,

(6,22)ause per exiguos magna referre modos,

(6,23)ius tibi fecisti numen caeleste videndi,

(6,24)cum placuit numeris condere festa tuis:

(6,25)ne tamen ignores volgique errore traharis,

(6,26)Iunius a nostro nomine nomen habet.

(6,27)est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:

(6,28)fratre magis dubito glorier anne viro.

(6,29)si genus aspicitur, Saturnum prima parentem

(6,30)feci, Saturni sors ego prima fui.

(6,31)a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:

(6,32)haec illi a caelo proxima terra fuit.

(6,33)si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,

(6,34)iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.

(6,35)an potuit Maio paelex dare nomina mensi,

(6,36)hic honor in nobis invidiosus erit?

(6,37)cur igitur regina vocor princepsque dearum,

(6,38)aurea cur dextrae sceptra dedere meae?

(6,39)an facient mensem luces, Lucinaque ab illis

(6,40)dicar, et a nullo nomina mense traham?

(6,41)tum me paeniteat posuisse fideliter iras

(6,42)in genus Electrae Dardaniamque domum.

(6,43)causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,

(6,44)forma quoque Idaeo iudice victa mea est.

(6,45)paeniteat quod non foveo Carthaginis arces,

(6,46)cum mea sint illo currus et arma loco:

(6,47)paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas

(6,48)et veterem Latio subposuisse Samon:

(6,49)adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,

(6,50)quos ego Romanis succubuisse tuli.

(6,51)sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est:

(6,52)hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.

(6,53)ipse mihi Mavors commendo moenia dixit

(6,54)haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris.

(6,55)dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,

(6,56)nec levior quovis est mihi mensis honor.

(6,57)nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem

(6,58)Roma: suburbani dant mihi munus idem.

(6,59)inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos

(6,60)et populus Laurens Lanuviumque meum:

(6,61)est illic mensis Iunonius. inspice Tibur

(6,62)et Praenestinae moenia sacra deae,

(6,63)Iunonale leges tempus: nec Romulus illas

(6,64)condidit, at nostri Roma nepotis erat.

(6,65)finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor

(6,66)stabat, et in voltu signa vigoris erant.

(6,67)non ego, si toto mater me cedere caelo

(6,68)iusserit, invita matre morabor ait.

(6,69)nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:

(6,70)blandior, et partes paene rogantis ago,

(6,71)remque mei iuris malim tenuisse precando:

(6,72)et faveas causae forsitan ipse meae.

(6,73)aurea possedit socio Capitolia templo

(6,74)mater et, ut debet, cum Iove summa tenet;

(6,75)at decus omne mihi contingit origine mensis:

(6,76)unicus est, de quo sollicitamur, honor.

(6,77)quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti

(6,78)Herculis uxori, posteritasque memor?

(6,79)haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni

(6,80)coniugis: huc captas adpulit ille boves,

(6,81)hic male defensus flammis et dote paterna

(6,82)Cacus Aventinam sanguine tinxit humum.

(6,83)ad propiora vocor: populum digessit ab annis

(6,84)Romulus, in partes distribuitque duas;

(6,85)haec dare consilium, pugnare paratior illa est,

(6,86)haec aetas bellum suadet, at illa gerit.

(6,87)sic statuit, mensesque nota secrevit eadem:

(6,88)Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.

(6,89)dixit; et in litem studio certaminis issent,

(6,90)atque ira pietas dissimulata foret:

(6,91)venit Apollinea longas Concordia lauro

(6,92)nexa comas, placidi numen opusque ducis.

(6,93)haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum

(6,94)binaque cum populis regna coisse suis,

(6,95)et lare communi soceros generosque receptos,

(6,96)his nomen iunctis Iunius inquit habet.

(6,97)dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:

(6,98)res est arbitrio non dirimenda meo.

(6,99)ite pares a me. perierunt iudice formae

(6,100)Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae.

(6,101)Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:

(6,102)numine clausa aperit, claudit aperta suo.

(6,103)unde datas habeat vires, obscurior aevo

(6,104)fama; sed e nostro carmine certus eris.

(6,105)adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni:

(6,106)pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.

(6,107)inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores)

(6,108)nequiquam multis saepe petita procis.

(6,109)rura sequi iaculisque feras agitare solebat,

(6,110)nodosasque cava tendere valle plagas;

(6,111)non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem

(6,112)credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.

(6,113)huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,

(6,114)reddebat tales protinus illa sonos:

(6,115)haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris:

(6,116)si secreta magis ducis in antra, sequor.

(6,117)credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit,

(6,118)et latet et nullo est invenienda modo.

(6,119)viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus

(6,120)ad duram verbis mollibus usus erat.

(6,121)nympha iubet quaeri de more remotius antrum,

(6,122)utque comes sequitur, destituitque ducem.

(6,123)stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur:

(6,124)nil agis, et latebras respicit ille tuas.

(6,125)nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem

(6,126)occupat amplexu, speque potitus ait

(6,127)ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:

(6,128)hoc pretium positae virginitatis habe.

(6,129)sic fatus spinam, qua tristes pellere posset

(6,130)a foribus noxas (haec erat alba) dedit.

(6,131)sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis

(6,132)guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:

(6,133)grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis;

(6,134)canities pennis, unguibus hamus inest;

(6,135)nocte volant puerosque petunt nutricis egentes,

(6,136)et vitiant cunis corpora rapta suis;

(6,137)carpere dicuntur lactentia viscera rostris,

(6,138)et plenum poto sanguine guttur habent.

(6,139)est illis strigibus nomen; sed nominis huius

(6,140)causa quod horrenda stridere nocte solent.

(6,141)sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt

(6,142)neniaque in volucres Marsa figurat anus,

(6,143)in thalamos venere Procae: Proca natus in illis

(6,144)praeda recens avium quinque diebus erat,

(6,145)pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;

(6,146)at puer infelix vagit opemque petit.

(6,147)territa voce sui nutrix accurrit alumni,

(6,148)et rigido sectas invenit ungue genas.

(6,149)quid faceret? color oris erat qui frondibus olim

(6,150)esse solet seris, quas nova laesit hiems.

(6,151)pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa timorem

(6,152)pone: tuus sospes dixit alumnus erit.

(6,153)venerat ad cunas; flebant materque paterque:

(6,154)sistite vos lacrimas, ipsa medebor ait.

(6,155)protinus arbutea postes ter in ordine tangit

(6,156)fronde, ter arbutea limina fronde notat,

(6,157)spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)

(6,158)extaque de porca cruda bimenstre tenet,

(6,159)atque ita noctis aves, extis puerilibus inquit

(6,160)parcite: pro parvo victima parva cadit.

(6,161)cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras:

(6,162)hanc animam vobis pro meliore damus.

(6,163)sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,

(6,164)quique adsint sacris respicere illa vetat:

(6,165)virgaque Ianalis de spina subditur alba,

(6,166)qua lumen thalamis parva fenestra dabat.

(6,167)post illud nec aves cunas violasse feruntur,

(6,168)et rediit puero qui fuit ante color.

(6,169)Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis

(6,170)mixtaque cum calido sit faba farre rogas?

(6,171)prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat,

(6,172)nec petit adscitas luxuriosa dapes.

(6,173)piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,

(6,174)ostreaque in conchis tuta fuere suis;

(6,175)nec Latium norat quam praebet Ionia dives

(6,176)nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis;

(6,177)et praeter pennas nihil in pavone placebat,

(6,178)nec tellus captas miserat arte feras.

(6,179)sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;

(6,180)terra fabas tantum duraque farra dabat.

(6,181)quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis

(6,182)ederit, huic laedi viscera posse negant.

(6,183)Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae

(6,184)ex voto memorant facta, Camille, tuo.

(6,185)ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam

(6,186)a Capitolino reppulit arma Iove.

(6,187)quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa

(6,188)defensor solii, Iuppiter alte, tui!

(6,189)vixit, ut occideret damnatus crimine regni:

(6,190)hunc illi titulum longa senecta dabat.

(6,191)Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra

(6,192)adpositum Tectae porta Capena Viae.

(6,193)te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,

(6,194)cum paene est Corsis obruta classis aquis.

(6,195)haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra,

(6,196)tunc oritur magni praepes adunca Iovis.

(6,197)Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,

(6,198)evocat, et multa terra madescit aqua.

(6,199)Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus

(6,200)factaque erit posito rore bis uda seges,

(6,201)hac sacrata die Tusco Bellona duello

(6,202)dicitur, et Latio prospera semper adest.

(6,203)Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata

(6,204)multum animo vidit, lumine captus erat.

(6,205)prospicit a templo summum brevis area Circum:

(6,206)est ibi non parvae parva columna notae;

(6,207)hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,

(6,208)in regem et gentes cum placet arma capi.

(6,209)Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est,

(6,210)quod deus Euboico carmine munus habet.

(6,211)muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est;

(6,212)si titulum quaeris, Sulla probavit opus.

(6,213)Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem

(6,214)an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:

(6,215)cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:

(6,216)nomina terna fero: sic voluere Cures.

(6,217)hunc igitur veteres donarunt aede Sabini,

(6,218)inque Quirinali constituere iugo.

(6,219)Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,

(6,220)filia, qua felix sospite semper ero.

(6,221)hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis

(6,222)apta requirebam, quaeque cavenda forent:

(6,223)tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus

(6,224)utilis et nuptis, utilis esse viris,

(6,225)primaque pars huius thalamis aliena reperta est;

(6,226)nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:

(6,227)donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta

(6,228)detulerit flavis in mare Thybris aquis,

(6,229)non mihi detonso crinem depectere buxo,

(6,230)non ungues ferro subsecuisse licet,

(6,231)non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,

(6,232)quamvis perpetua sit mihi lege datus.

(6,233)tu quoque ne propera: melius tua filia nubet

(6,234)ignea cum pura Vesta nitebit humo.

(6,235)Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe

(6,236)fertur, et a tergo non habet Ursa metum.

(6,237)tunc ego me memini ludos in gramine Campi

(6,238)aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.

(6,239)festa dies illis qui lina madentia ducunt,

(6,240)quique tegunt parvis aera recurva cibis.

(6,241)Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus

(6,242)vota metu belli, perfide Poene, tui.

(6,243)Poene, rebellaras, et leto consulis omnes

(6,244)attoniti Mauras pertimuere manus.

(6,245)spem metus expulerat, cum Menti vota senatus

(6,246)suscipit, et melior protinus illa venit.

(6,247)aspicit instantes mediis sex lucibus Idus

(6,248)illa dies qua sunt vota soluta deae.

(6,249)Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora,

(6,250)ad tua si nobis sacra venire licet.

(6,251)in prece totus eram: caelestia numina sensi,

(6,252)lactaque purpurea luce refulsit humus.

(6,253)non equidem vidi (valeant mendacia vatum)

(6,254)te, dea, nec fueras aspicienda viro;

(6,255)sed quae nescieram quorumque errore tenebar

(6,256)cognita sunt nullo praecipiente mihi.

(6,257)dena quater memorant habuisse Parilia Romam,

(6,258)cum flammae custos aede recepta dea est,

(6,259)regis opus placidi, quo non metuentius ullum

(6,260)numinis ingenium terra Sabina tulit.

(6,261)quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,

(6,262)et paries lento vimine textus erat.

(6,263)hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae,

(6,264)tunc erat intonsi regia magna Numae;

(6,265)forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse

(6,266)dicitur, et formae causa probanda subest.

(6,267)Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:

(6,268)significant sedem terra focusque suam.

(6,269)terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,

(6,270)aere subiecto tam grave pendet onus:

(6,271)ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,

(6,272)quique premat partes angulus omnis abest:

(6,273)cumque sit in media rerum regione locata,

(6,274)ut tangat nullum plusve minusve latus,

(6,275)ni convexa foret, parti vicinior esset,

(6,276)nec medium terram mundus haberet onus.

(6,277)arte Syracosia suspensus in aere clauso

(6,278)stat globus, immensi parva figura poli,

(6,279)et quantum a summis, tantum secessit ab imis

(6,280)terra; quod ut fiat forma rotunda facit.

(6,281)par facies templi; nullus procurrit in illo

(6,282)angulus, a pluvio vindicat imbre tholus.

(6,283)cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?

(6,284)inveniam causas hac quoque parte suas.

(6,285)ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas

(6,286)semine Saturni; tertia Vesta fuit.

(6,287)utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur;

(6,288)de tribus impatiens restitit una viri.

(6,289)quid mirum, virgo si virgine laeta ministra

(6,290)admittit castas ad sua sacra manus?

(6,291)nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;

(6,292)nataque de flamma corpora nulla vides.

(6,293)iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit

(6,294)nec capit, et comites virginitatis amat.

(6,295)esse diu stultus Vestae simulacra putavi,

(6,296)mox didici curvo nulla subesse tholo.

(6,297)ignis inexstinctus templo celatur in illo:

(6,298)effigiem nullam Vesta nec ignis habet.

(6,299)stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;

(6,300)causaque par Grai nominis esse potest.

(6,301)at focus a flammis et quod fovet omnia dictus;

(6,302)qui tamen in primis aedibus ante fuit.

(6,303)hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando

(6,304)praefamur Vestam, quae loca prima tenet.

(6,305)Ante focos olim scamnis considere longis

(6,306)mos erat, et mensae credere adesse deos;

(6,307)nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,

(6,308)ante Vacunales stantque sedentque focos.

(6,309)venit in hos annos aliquid de more vetusto:

(6,310)fert missos Vestae pura patella cibos.

(6,311)Ecce coronatis panis dependet asellis,

(6,312)et velant scabras florida serta molas.

(6,313)sola prius furnis torrebant farra coloni

(6,314)(et Fornacali sunt sua sacra deae):

(6,315)subpositum cineri panem focus ipse parabat,

(6,316)strataque erat tepido tegula quassa solo.

(6,317)inde focum servat pistor dominamque focorum

(6,318)et quae pumiceas versat asella molas.

(6,319)praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,

(6,320)dedecus? est multi fabula parva ioci.

(6,321)turrigera frontem Cybele redimita corona

(6,322)convocat aeternos ad sua festa deos;

(6,323)convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;

(6,324)Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.

(6,325)nec licet et longum est epulas narrare deorum:

(6,326)in multo nox est pervigilata mero.

(6,327)hi temere errabant in opacae vallibus Idae,

(6,328)pars iacet et molli gramine membra levat;

(6,329)hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit

(6,330)et viridem celeri ter pede pulsat humum.

(6,331)Vesta iacet placidamque capit secura quietem,

(6,332)sicut erat, positum caespite fulta caput.

(6,333)at ruber hortorum custos nymphasque deasque

(6,334)captat, et errantes fertque refertque pedes;

(6,335)aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit

(6,336)an scierit Vestam, scisse sed ipse negat.

(6,337)spem capit obscenam, furtimque accedere temptat,

(6,338)et fert suspensos corde micante gradus.

(6,339)forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum

(6,340)liquerat ad ripas lene sonantis aquae;

(6,341)ibat ut inciperet longi deus Hellesponti,

(6,342)intempestivo cum rudit ille sono.

(6,343)territa voce gravi surgit dea; convolat omnis

(6,344)turba, per infestas effugit ille manus.

(6,345)Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo,

(6,346)apta canens flammis indicis exta damus.

(6,347)quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;

(6,348)cessat opus, vacuae conticuere molae.

(6,349)Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis

(6,350)dicam Pistoris quid velit ara Iovis.

(6,351)cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:

(6,352)fecerat obsidio iam diuturna famem.

(6,353)Iuppiter, ad solium superis regale vocatis,

(6,354)incipe ait Marti; protinus ille refert:

(6,355)scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum,

(6,356)et dolor hic animi voce querentis eget.

(6,357)si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori

(6,358)exigis, Alpino Roma sub hoste iacet.

(6,359)haec est cui fuerat promissa potentia rerum,

(6,360)Iuppiter? hanc terris impositurus eras?

(6,361)iamque suburbanos Etruscaque contudit arma:

(6,362)spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.

(6,363)vidimus ornatos aerata per atria picta

(6,364)veste triumphales occubuisse senes;

(6,365)vidimus Iliacae transferri pignora Vestae

(6,366)sede: putant aliquos scilicet esse deos.

(6,367)at si respicerent qua vos habitatis in arce

(6,368)totque domos vestras obsidione premi,

(6,369)nil opis in cura scirent superesse deorum,

(6,370)et data sollicita tura perire manu.

(6,371)atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant,

(6,372)et, si non poterunt exsuperare, cadant.

(6,373)nunc inopes victus ignavaque fata timentes

(6,374)monte suo clausos barbara turba premit.

(6,375)tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus

(6,376)Vestaque pro Latio multa locuta suo est.

(6,377)publica respondit cura est pro moenibus istis

(6,378)Iuppiter et poenas Gallia victa dabit.

(6,379)tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur

(6,380)effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.

(6,381)quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,

(6,382)mollitamque manu duret in igne focus.

(6,383)iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis

(6,384)adnuit, et mediae tempora noctis erant.

(6,385)iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos

(6,386)Iuppiter et sacro quid velit ore docet:

(6,387)surgite, et in medios de summis arcibus hostes

(6,388)mittite, quam minime mittere voltis, opem.

(6,389)somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti,

(6,390)tradere quam nolint et iubeantur opem.

(6,391)esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona:

(6,392)iacta super galeas scutaque longa sonant.

(6,393)posse fame vinci spes excidit: hoste repulso

(6,394)candida Pistori ponitur ara Iovi.

(6,395)Forte revertebar festis Vestalibus illa

(6,396)quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est:

(6,397)huc pede matronam nudo descendere vidi;

(6,398)obstipui tacitus sustinuique gradum.

(6,399)sensit anus vicina loci, iussumque sedere

(6,400)adloquitur, quatiens voce tremente caput:

(6,401)hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;

(6,402)amne redundatis fossa madebat aquis.

(6,403)Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,

(6,404)nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit;

(6,405)qua Velabra solent in Circum ducere pompas,

(6,406)nil praeter salices cassaque canna fuit:

(6,407)saepe suburbanas rediens conviva per undas

(6,408)cantat et ad nautas ebria verba iacit.

(6,409)nondum conveniens diversis iste figuris

(6,410)nomen ab averso ceperat amne deus.

(6,411)hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus

(6,412)et pede velato non adeunda palus.

(6,413)stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,

(6,414)siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.

(6,415)reddiderat causam. valeas, anus optima dixi;

(6,416)quod superest aevi molle sit omne tui.

(6,417)Cetera iam pridem didici puerilibus annis,

(6,418)non tamen idcirco praetereunda mihi.

(6,419)moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus

(6,420)(Ilus adhuc Asiae dives habebat opes);

(6,421)creditur armiferae signum caeleste Minervae

(6,422)urbis in Iliacae desiluisse iuga.

(6,423)cura videre fuit: vidi templumque locumque;

(6,424)hoc superest illi, Pallada Roma tenet.

(6,425)consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco

(6,426)hos non mentito reddidit ore sonos:

(6,427)aetheriam servate deam, servabitis urbem:

(6,428)imperium secum transferet illa loci.

(6,429)servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,

(6,430)curaque ad heredem Laomedonta redit;

(6,431)sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,

(6,432)ex quo iudicio forma revicta sua est.

(6,433)seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,

(6,434)seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt;

(6,435)auctor in incerto, res est Romana: tuetur

(6,436)Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.

(6,437)heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta

(6,438)arsit et est tectis obruta paene suis!

(6,439)flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,

(6,440)mixtaque erat flammae flamma profana piae;

(6,441)attonitae flebant demisso crine ministrae:

(6,442)abstulerat vires corporis ipse timor.

(6,443)provolat in medium, et magna succurrite voce,

(6,444)non est auxilium flere Metellus ait.

(6,445)pignora virgineis fatalia tollite palmis:

(6,446)non ea sunt voto, sed rapienda manu.

(6,447)me miserum! dubitatis? ait. dubitare videbat

(6,448)et pavidas posito procubuisse genu.

(6,449)haurit aquas, tollensque manus ignoscite, dixit

(6,450)sacra: vir intrabo non adeunda viro.

(6,451)si scelus est, in me commissi poena redundet:

(6,452)sit capitis damno Roma soluta mei.

(6,453)dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit,

(6,454)pontificisque sui munere tuta fuit.

(6,455)nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:

(6,456)ignis in Iliacis nunc erit estque focis;

(6,457)nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos

(6,458)hoc duce, nec viva defodietur humo:

(6,459)sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam

(6,460)conditur: est Tellus Vestaque numen idem.

(6,461)Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste

(6,462)fecit et Hispanam sanguine tinxit humum.

(6,463)scilicet interdum miscentur tristia laetis,

(6,464)ne populum toto pectore festa iuvent:

(6,465)Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque

(6,466)perdidit, et leto est ultimus ipse datus.

(6,467)Parthe, quid exsultas? dixit dea signa remittes,

(6,468)quique necem Crassi vindicet ultor erit.

(6,469)At simul auritis violae demuntur asellis,

(6,470)et Cereris fruges aspera saxa terunt,

(6,471)navita puppe sedens Delphina videbimus, inquit

(6,472)umida cum pulso nox erit orta die.

(6,473)Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,

(6,474)et vigil Eois Lucifer exit aquis:

(6,475)ite, bonae matres (vestrum Matralia festum),

(6,476)flavaque Thebanae reddite liba deae.

(6,477)pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo

(6,478)area, quae posito de bove nomen habet.

(6,479)hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti

(6,480)sceptriferas Servi templa dedisse manus.

(6,481)quae dea sit, quare famulas a limine templi

(6,482)arceat (arcet enim) libaque tosta petat,

(6,483)Bacche racemiferos hedera distincte capillos,

(6,484)si domus illa tua est, derige vatis opus.

(6,485)arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino

(6,486)te, puer, et summa sedula nutrit ope.

(6,487)intumuit Iuno, raptum quod paelice natum

(6,488)educet: at sanguis ille sororis erat.

(6,489)hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,

(6,490)tuque cadis patria, parve Learche, manu;

(6,491)maesta Learcheas mater tumulaverat umbras

(6,492)et dederat miseris omnia iusta rogis.

(6,493)haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,

(6,494)prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.

(6,495)est spatio contracta brevi, freta bina repellit,

(6,496)unaque pulsatur, terra, duabus aquis:

(6,497)huc venit insanis natum complexa lacertis,

(6,498)et secum celso mittit in alta iugo.

(6,499)excipit inlaesos Panope centumque sorores,

(6,500)et placido lapsu per sua regna ferunt.

(6,501)nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon

(6,502)verticibus densi Thybridis ora tenent.

(6,503)lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur;

(6,504)maenadas Ausonias incoluisse ferunt:

(6,505)quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse

(6,506)audit et Euandrum sceptra tenere loci;

(6,507)dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas

(6,508)instimulat fictis insidiosa sonis:

(6,509)o nimium faciles, o toto pectore captae,

(6,510)non venit haec nostris hospes amica choris.

(6,511)fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum:

(6,512)quo possit poenas pendere pignus habet.

(6,513)vix bene desierat, complent ululatibus auras

(6,514)thyiades, effusis per sua colla comis,

(6,515)iniciuntque manus puerumque revellere pugnant.

(6,516)quos ignorat adhuc, invocat illa deos:

(6,517)dique virique loci, miserae succurrite matri.

(6,518)clamor Aventini saxa propinqua ferit.

(6,519)adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas;

(6,520)audit, et ad vocem concitus urget iter:

(6,521)Herculis adventu quae vim modo ferre parabant

(6,522)turpia femineae terga dedere fugae.

(6,523)quid petis hinc, (cognorat enim) matertera Bacchi?

(6,524)an numen, quod me, te quoque vexat? ait.

(6,525)illa docet partim, partim praesentia nati

(6,526)continet, et furiis in scelus isse pudet.

(6,527)Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,

(6,528)estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.

(6,529)hospita Carmentis fidos intrasse penates

(6,530)diceris et longam deposuisse famem.

(6,531)liba sua properata manu Tegeaea sacerdos

(6,532)traditur in subito cocta dedisse foco.

(6,533)nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam;

(6,534)rustica sedulitas gratior arte fuit.

(6,535)nunc, ait o vates, venientia fata resigna,

(6,536)qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.

(6,537)parva mora est, caelum vates ac numina sumit,

(6,538)fitque sui toto pectore plena dei;

(6,539)vix illam subito posses cognoscere, tanto

(6,540)sanctior et tanto, quam modo, maior erat.

(6,541)laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino

(6,542)dixit, et huic populo prospera semper ades.

(6,543)numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.

(6,544)in vestris aliud sumite nomen aquis:

(6,545)Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;

(6,546)in portus nato ius erit omne tuo,

(6,547)quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.

(6,548)ite, precor, nostris aequus uterque locis.

(6,549)adnuerat, promissa fides; posuere labores,

(6,550)nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.

(6,551)Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit,

(6,552)principiumque odii, si sinat illa, canam.

(6,553)una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum

(6,554)saepe sub amplexus coniugis ire tui.

(6,555)improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa

(6,556)comperit agricolis semina tosta dari:

(6,557)ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit:

(6,558)hoc est cur odio sit tibi serva manus.

(6,559)non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:

(6,560)ipsa parum felix visa fuisse parens.

(6,561)alterius prolem melius mandabitis illi:

(6,562)utilior Baccho quam fuit illa suis.

(6,563)hanc tibi quo properas? memorant dixisse, Rutili,

(6,564)luce mea Marso consul ab hoste cades.

(6,565)exitus accessit verbis, flumenque Toleni

(6,566)purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.

(6,567)proximus annus erat: Pallantide caesus eadem

(6,568)Didius hostiles ingeminavit opes.

(6,569)Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque;

(6,570)sed superiniectis quis latet iste togis?

(6,571)Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi

(6,572)discrepat, et dubium me quoque mentis habet.

(6,573)dum dea furtivos timide profitetur amores,

(6,574)caelestemque homini concubuisse pudet

(6,575)(arsit enim magno correpta cupidine regis,

(6,576)caecaque in hoc uno non fuit illa viro),

(6,577)nocte domum parva solita est intrare fenestra,

(6,578)unde Fenestellae nomina porta tenet.

(6,579)nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,

(6,580)oraque sunt multa regia tecta toga.

(6,581)an magis est verum post Tulli funera plebem

(6,582)confusam placidi morte fuisse ducis:

(6,583)nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,

(6,584)donec eum positis occuluere togis?

(6,585)tertia causa mihi spatio maiore canenda est;

(6,586)nos tamen adductos intus agemus equos.

(6,587)Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto

(6,588)his solita est dictis exstimulare virum:

(6,589)quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis

(6,590)meque tui fratris, si pia vita placet?

(6,591)vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,

(6,592)si nullum ausuri maius eramus opus.

(6,593)et caput et regnum facio dotale parentis.

(6,594)si vir es, i, dictas exige dotis opes.

(6,595)regia res scelus est: socero cape regna necato,

(6,596)et nostras patrio sanguine tingue manus.

(6,597)talibus instinctus solio privatus in alto

(6,598)sederat: attonitum volgus in arma ruit:

(6,599)hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:

(6,600)sceptra gener socero rapta Superbus habet.

(6,601)ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus

(6,602)concidit in dura sanguinulentus humo.

(6,603)filia carpento, patrios initura penates,

(6,604)ibat per medias alta feroxque vias.

(6,605)corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis

(6,606)restitit; hunc tali corripit illa sono:

(6,607)vadis, an exspectas pretium pietatis amarum?

(6,608)duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.

(6,609)certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa

(6,610)vicus, et aeterna res ea pressa nota.

(6,611)post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,

(6,612)tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.

(6,613)signum erat in solio residens sub imagine Tulli;

(6,614)dicitur hoc oculis opposuisse manum,

(6,615)et vox audita est voltus abscondite nostros,

(6,616)ne natae videant ora nefanda meae.

(6,617)veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri,

(6,618)et sic e templo est ipsa locuta suo:

(6,619)ore revelato qua primum luce patebit

(6,620)Servius, haec positi prima pudoris erit.

(6,621)parcite, matronae, vetitas attingere vestes

(6,622)(sollemni satis est voce movere preces),

(6,623)sitque caput semper Romano tectus amictu

(6,624)qui rex in nostra septimus urbe fuit.

(6,625)arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit

(6,626)ignis; opem nato Mulciber ipse tulit.

(6,627)namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater

(6,628)praesignis facie Corniculana fuit.

(6,629)hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,

(6,630)iussit in ornatum fundere vina focum:

(6,631)hinc inter cineres obsceni forma virilis

(6,632)aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis.

(6,633)iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa

(6,634)Servius a caelo semina gentis habet.

(6,635)signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco

(6,636)contigit, inque comis flammeus arsit apex.

(6,637)Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede

(6,638)Livia, quam caro praestitit ipsa viro.

(6,639)disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est

(6,640)porticus, immensae tecta fuere domus;

(6,641)urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat

(6,642)quo brevius muris oppida multa tenent.

(6,643)haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,

(6,644)sed quia luxuria visa nocere sua.

(6,645)sustinuit tantas operum subvertere moles

(6,646)totque suas heres perdere Caesar opes:

(6,647)sic agitur censura et sic exempla parantur,

(6,648)cum vindex, alios quod monet, ipse facit.

(6,649)Nulla nota est veniente die, quam dicere possis;

(6,650)Idibus Invicto sunt data templa Iovi.

(6,651)et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.

(6,652)nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.

(6,653)cur vagus incedit tota tibicen in Urbe?

(6,654)quid sibi personae, quid stola longa volunt?

(6,655)sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit

(6,656)(possim utinam doctae verba referre deae):

(6,657)temporibus veterum tibicinis usus avorum

(6,658)magnus et in magno semper honore fuit:

(6,659)cantabat fanis, cantabat tibia ludis,

(6,660)cantabat maestis tibia funeribus;

(6,661)dulcis erat mercede labor. tempusque secutum

(6,662)quod subito gratae frangeret artis opus.

(6,663)adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,

(6,664)artifices solos iusserat esse decem.

(6,665)exilio mutant Urbem Tiburque recedunt:

(6,666)exilium quodam tempore Tibur erat.

(6,667)quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris;

(6,668)ducit supremos nenia nulla toros.

(6,669)servierat quidam, quantolibet ordine dignus,

(6,670)Tibure, sed longo tempore liber erat.

(6,671)rure dapes parat ille suo, turbamque canoram

(6,672)convocat: ad festas convenit illa dapes.

(6,673)nox erat, et vinis oculique animique natabant,

(6,674)cum praecomposito nuntius ore venit,

(6,675)atque ita quid cessas convivia solvere? dixit

(6,676)auctor vindictae nam venit ecce tuae.

(6,677)nec mora, convivae valido titubantia vino

(6,678)membra movent; dubii stantque labantque pedes.

(6,679)at dominus discedite ait, plaustroque morantes

(6,680)sustulit; in plaustro scirpea lata fuit.

(6,681)adliciunt somnos tempus motusque merumque,

(6,682)potaque se Tibur turba redire putat.

(6,683)iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem,

(6,684)et mane in medio plaustra fuere foro.

(6,685)Plautius, ut posset specie numeroque senatum

(6,686)fallere, personis imperat ora tegi,

(6,687)admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum

(6,688)augeat, in longis vestibus esse iubet;

(6,689)sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur

(6,690)contra collegi iussa venire sui.

(6,691)res placuit, cultuque novo licet Idibus uti

(6,692)et canere ad veteres verba iocosa modos.

(6,693)haec ubi perdocuit, superest mihi discere dixi

(6,694)cur sit Quinquatrus illa vocata dies.

(6,695)Martius inquit agit tali mea nomine festa,

(6,696)estque sub inventis haec quoque turba meis.

(6,697)prima, terebrato per rara foramina buxo,

(6,698)ut daret, effeci, tibia longa sonos.

(6,699)vox placuit: faciem liquidis referentibus undis

(6,700)vidi virgineas intumuisse genas.

(6,701)ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia dixi:

(6,702)excipit abiectam caespite ripa suo.

(6,703)inventam satyrus primum miratur, et usum

(6,704)nescit, et inflatam sentit habere sonum;

(6,705)et modo dimittit digitis, modo concipit auras,

(6,706)iamque inter nymphas arte superbus erat:

(6,707)provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;

(6,708)caesa recesserunt a cute membra sua.

(6,709)sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius:

(6,710)hoc est cur nostros ars colat ista dies.

(6,711)Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone,

(6,712)stabis Agenorei fronte videnda bovis.

(6,713)haec est illa dies qua tu purgamina Vestae,

(6,714)Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.

(6,715)Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae:

(6,716)cras veniet vestris ille secundus aquis.

(6,717)At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,

(6,718)et cinget geminos stella serena polos,

(6,719)tollet humo validos proles Hyriea lacertos;

(6,720)continua Delphin nocte videndus erit.

(6,721)scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos

(6,722)viderat in campis, Algida terra, tuis;

(6,723)unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho

(6,724)vectus es in niveis postmodo victor equis.

(6,725)Iam sex et totidem luces de mense supersunt,

(6,726)huic unum numero tu tamen adde diem.

(6,727)sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt:

(6,728)coepit Aventina Pallas in arce coli.

(6,729)Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem

(6,730)pellit, et e pratis uda pruina fugit:

(6,731)reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,

(6,732)tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.

(6,733)Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,

(6,734)plenaque securae terra quietis erit,

(6,735)surgit humo iuvenis telis adflatus avitis,

(6,736)et gemino nexas porrigit angue manus.

(6,737)notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:

(6,738)devovit natum credulus ille suum.

(6,739)non impune pius iuvenis Troezena petebat:

(6,740)dividit obstantes pectore taurus aquas.

(6,741)solliciti terrentur equi, frustraque retenti

(6,742)per scopulos dominum duraque saxa trahunt.

(6,743)exciderat curru, lorisque morantibus artus

(6,744)Hippolytus lacero corpore raptus erat,

(6,745)reddideratque animam, multum indignante Diana.

(6,746)nulla Coronides causa doloris ait:

(6,747)namque pio iuveni vitam sine volnere reddam,

(6,748)et cedent arti tristia fata meae.

(6,749)gramina continuo loculis depromit eburnis:

(6,750)profuerant Glauci manibus illa prius,

(6,751)tum cum observatas augur descendit in herbas,

(6,752)usus et auxilio est anguis ab angue dato.

(6,753)pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:

(6,754)depositum terra sustulit ille caput.

(6,755)lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu

(6,756)celat: Aricino Virbius ille lacu.

(6,757)at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri,

(6,758)hic fieri regni iura minora sui.

(6,759)Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum

(6,760)fulmina qui nimiae moverat artis opem.

(6,761)Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:

(6,762)propter te, fieri quod vetat, ipse facit.

(6,763)Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar,

(6,764)si vetet auspicium, signa movere velim.

(6,765)sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes

(6,766)per volucres aequos multa monere deos.

(6,767)tempora si veteris quaeris temeraria damni,

(6,768)quintus ab extremo mense bis ille dies.

(6,769)postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,

(6,770)et cecidit telis Hasdrubal ipse suis.

(6,771)Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,

(6,772)et fugiunt freno non remorante dies.

(6,773)quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!

(6,774)post septem luces Iunius actus erit.

(6,775)ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:

(6,776)in Tiberis ripa munera regis habet.

(6,777)pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,

(6,778)nec pudeat potos inde redire domum.

(6,779)ferte coronatae iuvenum convivia, lintres,

(6,780)multaque per medias vina bibantur aquas.

(6,781)plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse

(6,782)fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.

(6,783)convenit et servis, serva quia Tullius ortus

(6,784)constituit dubiae templa propinqua deae.

(6,785)Ecce suburbana rediens male sobrius aede

(6,786)ad stellas aliquis talia verba iacit:

(6,787)zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit:

(6,788)dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.

(6,789)at, si non esset potus, dixisset eadem

(6,790)venturum tempus solstitiale die.

(6,791)Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt

(6,792)hic ubi fit docta multa corona manu.

(6,793)tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim

(6,794)ante Palatini condidit ora iugi.

(6,795)Tot restant de mense dies quot nomina Parcis,

(6,796)cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.

(6,797)Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:

(6,798)Pierides, coeptis addite summa meis.

(6,799)dicite, Pierides, quis vos addixerit isti

(6,800)cui dedit invitas victa noverca manus.

(6,801)sic ego. sic Clio: clari monimenta Philippi

(6,802)aspicis, unde trahit Marcia casta genus,

(6,803)Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,

(6,804)in qua par facies nobilitate sua.

(6,805)par animo quoque forma suo respondet; in illa

(6,806)et genus et facies ingeniumque simul.

(6,807)nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris:

(6,808)laudamus magnas hac quoque parte deas.

(6,809)nupta fuit quondam matertera Caesaris illi:

(6,810)o decus, o sacra femina digna domo!

(6,811)sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores;

(6,812)adnuit Alcides increpuitque lyram.

 

Index